De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

581쪽

18 ILLUSTRATIONE s

poliebat suspendendi communicationem motuum in quibusdam oeeasionibus. Non est admittenda in Deo voluntas positiva ad illam pri-Vationem producendam Illa istius potestatis privatio in homine non est sequela ordinis, aut voluntatis immutabilis Dei, quae semper ordini conformis est, semperque eadem permanet; est sequela peccati quod reddidit hominem indignum praerogativa soli ipsius innocentiae ac justitiae debita. ' Dicendum itaque est Deum non esse causam concupis centiae, sed peccatum duntaxat. Quod tamen positivi& realis est in affectibus&motibus concupiscentiae, illud Deus efficit.Deus enim emcit quicquid existit;sed illud non est

malum.Lege generali naturae, ac voluntate Dei objecta sensibilia excitant in corpore humano motus quosdam, ac motus illi excitant in mente quasdam sensationes utiles ad conservationem corporis aut ad propagationem speciei. Quis igitur audeat dicere isthaec in se non esse bona. Scis, equidem non deesse qui dicant peccatum esse causam nonnullarum voluptatum. Multi , inquam, id dicunt; Sed an concipiant nescio is cogitet peccatum quod nihil est, posse actu aliquid producere ' Quis potest concipere nihilum esse causam alicujus rei l Id tamen est quod vulgb dicitur. Sed qui id dicunt sorsan ideblantum dicunt qubd ad dicta sua satis non attendant. Vel quia non

audent se accingere ad explicationem quae adversatur ijs quae ab hominibus majori cum gravitate & confidentia, quam attentione, & e gnitione loquentibus, acceperunt. Peccatum est causa concupiscentiae, sed non est causa voluptatis; Sicut Liberum Arbitrium est causa peccati, nec tamen est causa motus natura lis mentis. Voluptas mentis est bona, aeque ac ipsius motus aut amor; Nee quicquamest boni quod Deus non emciat. Rebellio corporis , & malignitas voluptatis oriuntur a peccato. Sicut arplicatio mentis ad bonum adiquod speciale aut quies in ipses, est a peccatore. Sed illa nihil aliud sunt quam privationes, & merum nihil

riuorum creatura capax est.

Omnis voluptas est bona; immb aliquatenus emcit beatum illum qui potitur hac voluptate, saltem per tempus quo illa potitur. V luptas tamen dici potest mala, quia cum deberet extollere mentem ad primam veramque Noluptatis causam, contingit ut errore rationis nostrae & cordis corruptione, illam mentem ) deprimat versus obj cta sensibilia quae videntur esse cauta Noluptatis. Mala est voluptas, quia cum simus peccatores, ae idia poenam potilis quam mercedem mereamur; iniquitas est in nobis ad id obligare Deum ut sequendo voluntates suas nos sensationibus jucundis remunererur. Uno Verbo , nam piget hἰe jam dieta repetere) mala est voluptas, quia Deus

eam Vetat nunc, quippe quae a se avertit mentem quam propter se solum sormavit & conservat. Illud enim quod Deus olim instituerat

ad conservandum hominem justum in sua innocentia, idem illud est

582쪽

S, EXPLICATIONES ad LIB. I. idi

quod nunc ipsum mccatorem detinet in peccato; ac sensationes V Iuptatis quas sapienter instituerat, ut brevistima argumenta quibus homo, ratione sui a legitimo objecto nequaquam deflexa , acciperet, an sese unire deberet corporibus ipsum ambientibus, illae, inquam. sensationes totam nunc mentis ipuus capacitatem implent, ipium ueobjectis applicant quae in ipsum nequaquam agere queunt, quaeque infra ipsum longe subjacent ; quia illa objecta tanquam veras felicitatis qua ipserum occasione potitur causas existimat.

SECUNDA ILLUST RATIO

ad Caput primum primi Libri.

In quo dixi: Voluntatem non posse determinare di eraλimpressionem quam habet merius bonum, nisi imperando imtellectui, uisgi repraesentet aliquod obiectumspeciale.

ARBITRA Nnu Μ non est voluntatem imperare intellae ut alio

modo quam desiderus at motibus suis; voluntas enim nullam aliam actionem habet. Nec etiam credendum est intellectum obedire voluntati producendo in se ideas rerum quas mens exoptat: Nam intellectus neutiquam agit; tantiun recipit lumen seu ideas rerum illarum , per unionem necessariam quam habet cum illo qui inci dit in se ε, modo intelligibili, omnia entia , ut explicatum est in '. tertio Lisro. In hoc igitur vertitur totus rei cardo. Homo stapremam rationem par--ritust, licipat ae veritas sese ipsi patefacit pro attentione quam supremae illi Cap. s. rationi praebet, & pro assiduitate precum quas ad illam fundit. Jam t 3 Lib. autem desiderium mentis est oratio naturalis, quae se er exauditur; nam Iege naturali sanet tum est ut ideae eb praesentiores uni menti qubvoluntas eas appetit vehementius. Itaque dummodb nostra capacitas cogitandi, seu intellectus noster, non impleatur sensationibus confusis

in nobis excitatis occasione eorum quae aguntur in corpore nostro;

nunquam optamus cogitare de aliquo objelio, quin idea istius objecti nobis illicitb praesens adsit, immb ut ex ipsa liquet, eis praesentior dc& clarior est qub desiderium nostrum est vehementius, & qub sensationes confusae quas per corpus recipimus sunt debiliores ac minus.

sensibiles ut praecedenti observatione jam dictum est . Itaque dum dixi voluntatem imperare intellectui ut sibi representet aliquod objectum speciale, per id duntaxat significare intendi, mentem aliquod objectum conficierare volentem ad illud desiderio suo accedere, quia desidalum illud propter voluntates effcaces Dei, quῖ Disitig Corale

583쪽

sunt leges naturae inviolabiles , cst causa piaesentiae& claritatis Ideae quae repraesentat illud obiectum. Nec certe tum alio modo loqui poteram, nec e re fuisset eo quo nunc modo mentem meam tunc aperire ;quia nondum probaveram Deum esse solum authorem idearum nostra rum; voluntatesque nostras speciales esse causas occasionales illarum idearum. Thm secundum vulgarcm opinionem loquebar ,& ad id faciendum tape coactus fui, quia omnia non possunt eodem tempore

dici. 9Equanimi debent esse lectores & ad tempus authori aliquid debent in dulgere, si sibi satis fieri velint. Soli enim Geometrae possunt omnia semper praesentia exhibere.

ILLUST RATIO

ad tertium Caput. In quo dixi, Mirandum non esse nos Μ steria Fidei

denter non videre, cum ne isorum quidem habeamus ideas.

Q UuΜ dico nos non habere ideas mysteriorum fidei, ex antecedentibus & consequentibus satis patet, me loqui de ideis claris; quae. N. .viviis, lucem & eVidentiam menti asserunt,quibusq;objecti comprehensionemia εν.mm adipiscimur, si fas sit ita loqui fateor equidem riisticum nunquam fore crediturum,exempli gratia, filium Dei factum fuisse hominem, aut esse' μ' tres personas in Deo,nisi aliquam haberet ideam unionis verbi cum hu- , - . D. manitate nostra, dc aliquam notionem personae. Sed si ideae illae essent Trin. l. .e. clarae, possemus per attentam meditationem illa mysteria omnino as Et alibi. sequi & aliis explicare. Non essent amplius mysteria inenarrabilia. Vox et personae, juxta Divum Augustinum, dicta fuit de Patre, Filio, M

is,3M his Sancto, non tam ut eXprimeretur clare id quod sunt, quam ne prorsus ine taceretur mysterium de quo loqui tenemur. ita huma. Hic dico nos non habere ideas Mysteriorum nostrorum, eodem senis num tabο- dixi nos nullam habere ideam mentis nostrae quia idea habemus de mente nostra, non secus ac ideae quas de mysteriis ramois ij., habemus, non est clara. Itaque haec vox, , est aequivoca. Il- persem non tam nonnunquam accepi pro eo omni quod repraesentat menti aliquod ut Hud di- objectum sive clare, sive confuse. Immo illam etiam accepi sensu generaliori pro eo omni quod est objectum immediatum mentis. tidium. Eodem illam quoque accepi pro eo quod res menti modo ita claro repraesen- loco l. s.c s. tat, ut possit uno intuitu cognosci an hae aut illae modificationes ad 'Cap Io i. i. ipsas pertineant. Atque hanc ob causam nos aliquam mentis nostrae. V. o ideam ' interdum dixi, interdum vero ullam nos habere nepait , ri & g V1--immb saepe taediosum, & molestum in suis termis

584쪽

EXΡLICATIONES ad LIB. I. M

Quum Author aliquis sibi ipsi non contradicit, nisi in mente eriti- eorum qui ipsum in contradictionem involvere optarent, id certe ilia Ium valde anxium habere non debet. Ac si Omnibus quae ignorantia & malignitas nonnullorum ipsi opponerent longis explicationibus satisfacere aggrederetur non modo pessimum conflaret librum; sed ipsi lectores aegre ferrent responsiones factas ad objectiones imaginarias; ac aequitati quam omnes sibi arrogant repugnantes. Homines in suspicionem ignorantiae aut malignitatis venire non gaudent; aeut plurimum non licet respondere objectionibus invalidis aut malignis , nisi quum quis eas fecit objectiones, & eo pacto Lectori non potest exprobrari tales exegis. responsiones.

ad haec verba Capitis quinti.

His ita positis, dicendum est Adamum ad amorem Dei ad ea quae erant se j s i voluptatibus praevenientibus inductum non fuisse: quia cognitio quam de bono suo habebas, gaudium quo indefinenter asticiebatur , quiaque necessario stPAM tur contemplationem felicitatis suae , susticere poterant ut os la

sso adfaereret , ulique ageret maiori cum merito, quam F voluptatibus praevenientibin veluti determinatus Ibisset.

V Τ totum illud distincte intelligatur solam lucem , solamque voluptatem nos ad agendum determinare sciendum est. Si enim aliquod objectum amare incipiamus , id fit, vel quia illud bonum esse ratione cognoscimus, vel quia illud jucundum esse voluptate sentimus. Jam autem magnum intercedit discrimen inter lucem & voluptatem. Lux illuminat mentem nostram , nobisqu ebonum notificat, nullo erga illud actuali & efficaci impresso in nobis amoris motu : Voluptas verb contra nos impellit & determinat efficaciter ad amandum objectum quod illam parere videtur. Lux nos ad quicquam non fert per seipsam, efficit tantum ut libere, & ex no- his ipsis seramur ad bonum quod ipsa nobis offert : Nos totos nobi met ipsis permittit. Voluptas contra praevertit rationem nostram; nos aό ea consulenda deterret; Nos totos non permittit nobismet ipsis,& Iibertatem nostram debilitat. Itaq; cum Adamus ante pecatu esset in tempore destinato ad meredam

beatitudinem aeternam , cum ad id plena & integri libertate praeditus

585쪽

esset ipsusque lumen sufficeret,ut Deo quem jam amabat motu naturali amoris ante unitus persisteret;certe non debebat ferri ad officium suum Voluptatibus pret venientibusHuae ipsius libertatem minuendo ipsus etiam meritu minuissent. Adam aliquo cum jure de Deo queri potu isset, si ipsu impedivisset, quominus suam,ut par erat, hoc est actionibus omnino liberis fulicitatem mereretur. Libero ipsius arbitrio injuriam quadam intulisset Deus,s ipsum hac grati et specie donasset,quae nobis nunctantum necessaria est propter voluptates praevenientes concupiscentiae. Fortissima Cum Adamus omnibus ad perseverandum necessariis instructus esset; quippς ηi certe ipsiim praevertere, nihil aliud fuisset, quam ipsius virtuti di M=Hi si dere , ipsum ue veluti infidelitatis insimulare ae sane aliqua ipsi, sbieese quod multum arrogandi, data fuisset materia ; ipsi omnium egestatum qui- vellet. A. r. bus laborare & infirmitatum in quas labi poterat senses plane adem-: TV plus fuisset ; fateor enim illum tune temporis nullis infrmitatibus aut v a. quin egestatibus laborasse. Denique, quod caetera infinitis superat momenerem dialo. tis,hoc pacto indifferes reddita fuisset Incarnatio Jesuchristi, quae haud gum eo lo- dubium primum&maximum est inter decreta illius,qui omnes involui Τ sἰὸ ζά- permisit peccato, ut iis onuribus in Jesu Christo misericordiam faceret; um'. sub ε- ut qui gloriatur glorietur tantummodb in Domino. neni. editi Manifestium igitur mihi videtur Adamum nullas in officio suo Ba cIL provenientes seniisse voluptates. Sed ita certum non mihi videtur, ipsum sensisse gaudium, lic id Hesipponam, quia rem a modum probabilem existimo. Sed mentem meam jam aperiam. Illud est discrimen inter voluptatem praevenientem, & Voluptatem gaudij, seu a gaudio ortam, quod illa rationem praevertit, haec Verb eandem rationem sequitur. Nam gaudium oritur naturaliter a cognitione quam homo beatus habet beatitudinis, aut persectionum suarum, cum nemo possit se considerare ut beatum & persectum, quin protinus gaudio pertentetur. Clim beatitudo possit sentiri voluptate, aut cognosci ratione, duplex est gaudij genus. Sed hic non loquor de gaudio mere sensibili, loquor de gaudio quo Adamus poterat assici , Hiluti Muria nece ria corrumnis quam habebar semitatis sua se e umendo Deo. Nec desunt rationes ob quas Adamum hoc gaudio re veri ais

ictum suisse dubitare quis posset. Praecipua ratio in eo posita est qubd gaudium ilIud mentem ipsus forte ita implevisset, ut ipsum sua privasset libertate De6que univisset modo insuperabili. Gaudium enim illud, ut saItem verisimile

Videtur, utpote attemperatum felicitati qua fruebatur Adam, omnem etiam modum excedere debebat.

Sed primδ respondeo, gaudium merὲ intellectuale mentem omnino liberam relinquere, ipsius intelligendi capacitatem oppido parum occupare. Atque hoc ipso differt a gaudio sensibili, quod ut plu-ximum rationem turdat, Iibertate lue minuit.

Respondeo secundb, felicitatem Adami primo ipsus ereationis instanti, positam non fuisse in possessione plena & integra summi boni.

586쪽

EXPLICATIONES ad LIB. I. 23

Illud amittere & infelix evadere poterat; ipsius felicitas in eo potishmiim consistebat, qubd nullum pateretur dolorem, ac illius a quo perfectam beatitudinem, si in innocentia perstitisset, accipere debebat, favore gauderet.Itaque gaudium ipsius omnem non excedebat modum. Immb timore quodam comitatum erat, aut saltem comitatum esse de

bebat ; sibi ipsi enim diffidere debebat.

Denique respondeo,gaudiit ad Veram ipsius causam, mentem non semper applicare. Ut unusquisque sentit gaudium sitas contemplando perinsectiones;illam contemplationem exilii mare causam istius gaudii vid tur satis naturale: Quum enim res quaepiam ab alia re semper sequitur haec res consectaria considerari ut effectum illius a qua praecedebatur naturaliter solet. Ac sic unusquisque se ipsum censet authorem praesen iis felicitatis sitae; sibi in persectionibus litis complacet, &congratui tur, se ipsem amat; & raro admodum de illo qui omnia in nobis oporatur modo impercepto cogitat.

Adamus equidem praestantissimo quovis Philosepho distinctius eo-gnostebat, Deum solum posse uere in ipsum, ac in ipse gignere gaudium illud quod per sentitat, suam selicitatem suasque contemplando

perfectiones. Id, inquam, equidem clare quotiescumque ad rem attendebat , lumine rationis cognocebat; non sentiebat tamen. Immb sentiebat potius gaudium diud esse sequelam persectionum starum, idque sentiebat semper ac nulla ad id praebita attentione, itaque hic sensus eb poterat illum adducere ut sitas consideraret persectiones, ac sibi ipsi complaceret,si obliviscereriir, ac, ut ita dicam extra visiis spiritualis aciem illum eliminaret cujus operationes non sunt sensibiles. Adeo ut tantu abst,ut gaudium illum reddiderit impeccabilem,ut existimatur, qui ipsus forsan gaudium fuit occasio ipsius superbiae &exitii, atque hane ob eau dico in capite jam laudato, Adamo cavendum fuisse, ne*wrnc Mita 'sius mentis impleri gaudio arroganti ipsi ex comum arione perse num suarum ingenito.

ILLUSTRATIO

ad Caput quintum. Vbi dico. Delectationem praevenientem esse gra iam I

OUAΜvis in hoe capite dixerim delectationem praevenientem esse gratiam illam quam Jesus Christus nobis speciali modo me-xitias est, & alibi nuncupaverim ab lute delectationem illam gratiam Jesu Christi ατ e,ideb credendum non est me existimare nullam aliam cssegratiam praeter hanc, aut quandam esse gratiam quam Jesus Chris

587쪽

stus nobis non sit meritus. Sed illam voco gratiam Jesu Christi ἰut illam distinguam a gratia quam Deus largitus fuerat primo homini

ipsum creando, quae vulgo dicitur gratia Creatoris. Nam gratia illa perquam Adam poterat perseVerare in innocentia erat praecipue gratia luminis, ut mox cxposui in observatione praecedenti; Chm Adamus ab omn i concupiscentia esset immunis, non indigebat voluptatibus praevenientibus quibus adversus illam pugnaret. Vertim gratia quae nunc nobis necessaria est, ut perstemus in officio, utque cliaritas in nobis producatur & foveatur, est delectatio praeveniens. Nam cum voluptas gignat & Veat amorem rerum ex quibus illa oritur aut oriri videtur, voluptas praeVeniens quam occasione corporum percipimus, in nobis generat & fovet cupiditatem. Climitaque cupiditas charitati omnino repugnet, nisi Deus in nobis produceret & foveret charitatem delectationibus praevenientibus, manifestum est voluptates praevenientes concupiscentiae eb magis esse debilitaturas charitatem,qub cupiditatem augerent magis.

Caeterum quae hic dico si nunt necessarib Deum in nobis concupiscentiam non cohibere ipsamque non minuere nobis inspirando dium objectorum sensibilium quae nos, posito peccato,tentaret debent. De rebus loquor ut ordinari sese habere debent. Sed ponamus Deum non aucta,ut solet,delectatione gratiae,minuere concupiscentiam, idem sequetur essectum. Certe nemo est qui non videat libram cujus altera lanx prae pondere deprimitur,posse bifariam in quilibrio constitui non modb addendo in altera lance pondera quae libram aequent, Verum etiam detrahendo ex altera quaedam ex ponderibus quibus depria

mebatur.

Haud etiam volo hominem ineptum esse ad omnem bonam actionem sine delectatione pretveniente.Mentem meam hac de re satis aperui capite quarto tertij libri. Ae mihi ita evidens videtur hominem amore Dei intiis commotum, posse sola vi istius amoris, ac sine ulla deIectatione praeveniente erogare unum assem, exempli gratia, egenis aut levem aliquam perserre injuriam , ut quemquam rem in dubium vocare meriti, posse non existimem. Deleliatio non mihi videtur necessaria nisi cim, tentatio est vehemens, aut amor erga Deum debilis: Si tamen absolute necessaria dici possit hon ni justo, cujus fides,

opinor, satis firma, spesque satis certa esse debet ut violentissimas vincat tentationes 3, suippe gaudium seu anticipatus sensus bonorum aeternorum ex cert1 spe ortus potest resistere illecebris sensibilibus bonorum caducorum. Delectatio equidem aut Gratia actualis necessaria est ad omnem bonam actionem patrandam, si per Vocem delectationis, aut Gratiae, intelligatur Charitas, ut intelligere solet D. Augustinus ; Evidenter enim patet. qui equid propter Deum non fit nihil quicquam valere. Sed si tollatur aequivocatio, & accipiatur vox delectationis eodem sensu quo illam accepi, haud credo quemquam posse dubitarc de ijs quae dixi. Disiligod by Cooste

588쪽

EYΡLICATIONES U LIB. I. 11

Sed in eo stat rei difficultas. Voluptas& amor idem esse supponuntur, quia sese semper comitantur, ac quia Divus Augustinus utrumque saepe non distinguit. Hoc supposito. Quaecumque dici solent meritbdicuntur. Cum D. Augustino eX hac hypotheti asserere quisque potest, Quod nos amplius desectar,fecundum id operemur necesse est. Illud enim certe volumus quod amamus. Ac dici potest , nihil boni aut meritor ij, s sit venia verbo in posse fieri, tuae delectatione aut sine charitate. Sed spero me demonstraturum esse in illustratione quam super Tracta-Adeap., M. etu de assectibus tradam, tantum esse discriminis inter voluptatem , &amorem deliberatum aut in deliberatum, quantum inter cognitionem nostram & amorem,aut,ut sensibili exemplo lioc discrimen exprimam, quantum inter figuram corporis, & ipsius motum.

ILLUSTRATIO

Ad ea quae dixi initio decimi Capitis Libri primi, Asexto secundi Libri de Methodo ; Existentiam Corporum proba ta esse admodum discitem. Quid cogitnidum sit de Argumentis quae pro illorum existentia afferri solent.

ID perquam solemne est hominibus ut ea prorsus ignorent, quae

tamen se optime cognoscere existimant; ac vice verta quaedam aia sequi quorum ne ideas quidem se habere autument. Cum seiisux in ipsorumjudici js partes suas agunt, assensum ut plurimum praebent ijs quae non capiunt, aut quae non nisi modo valde imperfecto cognos. Cunt : at quum ipsorum ideae sunt mere intelligibiles , s ita loqui liceat) vix, ac ne vix possunt admittere demonstrationes indubitatas. Quid, cxempli gratia, putat vulgus hominum clim ipsi probantur pleraeque veritates Metaphyscete: quum ipsi existentia Dei, emcacitas ipsius voluntatum, & immutabilitas ipsius decretorum demonstrantur quum, unicum Deum, aut unicam Veram causam quae omnia in omnibus emcit; unicam supremam rationem quam omnes intelligentiae participant: unicum amorem necessarium qui est principium Omnium voluntatum creatarum existere asseris ' Existimant, scilicet, isti homines, sonos edi sine sensu ; eos qui talia proferunt nullas illorum habere ideas; ac operae pretium facturos si tacerent. Clim Veritates & argumenta Metaphylica nihil habeant sensibile; homines iis non assicit intur, ac proinde ipsorum veritatis non convincuntur. In terea tamen certum est ideas abstraetas esse omnium maxime distinctas, ac proinde veritates Metaphylidas esse omnium clari itimas rievidentissimas.

589쪽

Homines quandoque dicunt se nullam Dei ideam, nullamque ipsius voluntatum habere cognitionem. Ac saepe id quod dicunt revera cogitant: sed id fit quia non satis cognoscunt ea quae forsan certisti me tenent. Ubinam enim reperietur homo qui interrogatus an Deus sit sepiens, justus, potens, an sit triangularis , divisibilis, mobilis, mutabilis

necne, tantillum haesitet, ac protinus non respondeat. Tamcn ne ino potest respondere sne erroris periculo, an quaedam qualitates a Ilia

cui subjecto competant nec ne, ut si aliquam illius subjecti habeat ideam. Pariter, quis audeat dicere, Deum non sequi in agendo vias smplici stimas, ipsum in consilijs suis nullum observare ordinem , nullum modum , ipsum monstra producere voluntate positiva, directa & speciali non vero neces litate quadam; uno verbo ipsuis Voluntatem esse, aut esse posse contrariam ordini, cujus cognitio, saltem aliqua si non integra, nullum hominem fugit. Sed si nullam haberemus ideam voluntatum Dei, saltem possemus dubitare an agat secundum leges quas. dam, quas equidem ipsum sequi debere evidenter concipimus, posito quod velit agere. Homines igitur habent ideas rerum mere intelligibilium, & ideae il-Iae sunt Ionge clariores id eis rerum sensibilium. Homines certiores sunt existentiae Dei quam existentiae corporum; ae quum intra seipsos scic recipiunt, quasdam Dei voluntates, juxta quas producit & conservat omnia entia, longe clarilis deprehendunt; quam voluntates il-Iorum, quibus maxime familiariter utuntur , quorumque indolem per

totam vitam exploraverunt. Namque unio mentis issorum cum Deo,& un io voluntatis ipsorum cum voluntate Dei, hoc est, cum lege aeter

ira seu cum ordine immutabili, est unio immediata , directa. & necessaria: At vero ipsorum unio cum objectis sensibilibus, cum duntaxat instituta sit ad conservationem sanitatis&vitae ipsorum; ipsis objecta etiam exhibet relate tantum ad illud propositum, hoc est, ad conserva

tionem Vitae.

Haec unio immediata & directa, quae tantum cognoscitur, ait Divus Augustinus, ab iis quorum mens est pura, nos illuminat in intimo rationis seeessu, nosque in imo pectore hortatur, & commovet. Illa unione docet aur quid Deus cogitet ,& etiam quid velit, eadem accipimus

veritates & leges aeternas; quasdam enim earum nos evidenter c

gntiscere dubium non est: sed unio nostra cum amicis charissimis, nos evidenter non docet, quid cogitent, quidve velint. Id equidem saepe assequi credimus. Sed circa id pene semper hallucinamur; cii in id tantiim ex ipsorum ore accipimus.

Unio quam per sensus habemus cum corporibus nobis adjacentibus, non potest quoque nos illuminare. Qilippe testimonium sensuum nunquam est omnino verum, immb saepe omnino falsum est, ut in libro de quo agitur explicui. Atque hanc ob causam dico , difficilius esse

tuam vulgo cogitatur, positive probare existere corpora, quamvis

sensus nostri id nobis contestentuc quia ratio nos id tam facile non do- Di ilirco by Cooste

590쪽

.su EXPLICATIONE ad LIB. I. 1

doeet quam vulgo putamus, nec id possumus certo scite nisi ipsa immaxima cum attentione consulamus.

Sed quia homines sensibus magis assiciuntur quam ratione instituuntur, ac lubentius auscultant testimonium sensuum quam veritatis internae documenta: semper consuluerunt oculos suos ut existentia materiae certiores fierent, rationis institutiones circa id aspernati: unde fit ut obtupescant, clim quis illam corporum cxistetitiam probatu dissici Iem esse asserit. Existimant aperiendos duntaxat esse oculos ut convincamur existere corpora, ac si subsit erroris & illusionis periculum, sussicere ad illa corpora admoveri illaque contrectare; Sed postea egre serunt quemquam esse qui circa illorum existentiam dubitandi rationes asserat. Vertim oculi nostri nobis repraesentant colores in superficie eorporum, & lucem in aere & in sole; auribus nostris percipimus sonos quasi per aerem & per corpora resonantia diffusos: ac D caeterorum sensuum testimonio credamus, calor crit in igne, dulcedo in saccharo, odor in moscho, caeteraeque qualitates sensibiles in corporibus quae illas emittere ac disiundere videntur. Certum tamen est ob rationes in primo lib. de Inquirenda Veritate allatas omnes illas qualitates noncsse extra animam quae illas sentit; saltem evidens non est ipsas esse in Corporibus quae nos ambiunt. Cur igitur ex solo sensuum testimonio qui nos usquequaque fallunt, concluderemus reapse existere corpora extrinsectis, ac etiam illa corpora similia esse iis quae videmus, hoe est iis, quae sunt objectum immediatum mentis nostrae, cum quaedam adspicimus oculis corporeis. Certe quicquid dicatur id dissicultate non

caret.

Praeterea si ex testimonio sensuum possimus certiotas fieri existentiae quorundam corporum , sane id praecipue continget circa corpus cui mens immediate unitur. Vividior sensitio, quaeque relationcm magis necessariamad aliquod corpus actu existens habeat, est dolor. Saepe tamen contingit ut qui altero brachio truncati fuerunt in eo sentiant do-Iores acerrimos etiam multum temporis postquam suit amputatum, Sciunt equidem se illud brachium non amplius habere cum memoriam consulunt, aut in corpus oculos conjiciunt; sed sensatio doloris

ipsos fallit; ac si ut id quandoque accidit, supponcremus eos pristini status penitus oblivisci, ac ex omnibus sensibus nullum ipsis superesset praeter sensum illum cujus ope sentiunt dolorem in brachio imaginario; certe non possent sibi persuadere se non habere brachium illud in quo

tam vehementes sentiunt dolores.

Extitεre homines qui arbitrarentur se habere cornua in capite; alij qui imaginarentur se esse butyreos aut vitreos; aut se non habere corpus sormatum ut caeteri homines, sed quale Gallus gallinaceus, Iupus, bos habere solent. Illi, inquies, insaniebant, id equidem fateor; sed saltem fatendum est ipsorum mentem capacem sui ne erroris circa haec omnia, ciun revera erraverit , ac per comequens omnes homines PQG

SEARCH

MENU NAVIGATION