De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

591쪽

18 ILLUSTRATION Es

se labi in similes errores, si de obiectis iudicent ex sui. si im testimonio. Animadvertendum enim est, insanos illos C se reapse latcs videre quales cogitant se esse: error non est praecise in ipsorum sensatione , sed in judicio quod sormant. Si tantummodo sese sentire, aut sese videte similes Gallo dicerent, non hal hic inarentur. In eo tantum falluntur, quod credunt ipse rum corpus esse simile corpori quod sentiun r, hoc est, corpori quod est objectum immediatum ipsorum mentis dum sese conia tuentur. Itaque ij et iam qui se tales esse credunt quales sunt reipsa, non sunt cautiores, in judiciis quae de seipsis ferunt, quam insani, si praecise duntaxat judicent ex testimonio sensuum : Si non fallantur id

fortunae non rationi acceptum referre debent.

Sed vel is, quo freti fundamento asseremus cos qui insani vulgo dicuntur, insanos reveri esse φ Nunquid posset quis dicere, illos ideo tantiam haberi insanos, quia de rebus judicia ferunt sibi peculiaria INam certe homo aliquis insanire existimatur, non quia videt id quod non est Sed praecise quia res plane contrarias videt, iis quae caeteri homines , ident ; sive caeteri fallantur, sive non.

Riillicus, exempli gratia, oculos habet ita dispositos ut videat lunam quesis in se est, vel tantum qualis videri solet, aut qualis forsan videbitur aliquando cum perspicillis novae inventionis. Illam admirabum πιὸν ορε diis adspicit δc ad familiarcs exclamat. Quot video montes excelsos, modum quot valles prosundos, quot maria, quot Iacus, quot gurgites, quot ru- cernuntur pest Nonne Videtis, pergeret, multa maria ab Oriente ; ac nihil pene 'u 'Miμη esse versus occidentem & Meridiem, praeter terras & montes Non telo Eo ib. VidQxis ab eadem parte montem imum omnibus quos unquam viderimus excelsiorem ; Et nonne admiramini mare prorsus nigrum aut

gurgitem horribilem qui in centro istius Astri conspiciendum se praebet φ ad ejusmodi exclamationes quid responderent illius rustici familiares φ quidve de illo cogitarent' Ipsum scilicet insanire, ac Planetae

quem contemplatur mirabundus malignis influxibus fuisse affectum. Solus est sententiae suae sectator. Id sussicit ut damnetur. Ut itaque quis in aliorum mente videatur insanus, necesse non est ut reapse talis sit, sumcit si cogitet aut res videat sectis quam ipsi. Nam si omnes homines crederent se esse similes gallis, is certe qui se talem qualis est judis

caret esse, insanus haberetur.

At, inquies, homines habentne rostrum in extremo naso, & cristam in capite ' Haud equidem id credam. Nescio tamen, cum de re tantum judico per sensus meos. Cumque ijs ut par est non utor. Frustra id cogniturus contrecto vultum caputque meum: Corpus meum Caeteraque circumjacentia contrecto manibus duntaxat quarum nec fi-suram, nec mensi iram novi: Immb haud satis scio an revera manus habeam: id tantium novi quia illo temporis momento quo manus mo-

Vere mihi videor,excitantur quidam motus in quadam cerebri mei par- το, quae, ut sertur, est sedes sensus communis. Sed forsan illam ipsa in P Wςm adeo decantatam, parum ta-n notam, ego non habeo. Sal,

592쪽

EXPLICATIONES ad LIB. I. 29

tem illam in me non sentio, quamvis manus mea, sentiam. Adeo ut debeam portlis credere me habere manus, quam glandulam illam de qua quotidie digladiantur Philosophi. Sed denique nec figurae , nec motus istius glandulae ullam habeo cosnitionem, asserunt tamen me sine istis motibus & figura illius glandulae non posse cognoscere motum & figuram corporis mei & corporum circunstantium. Quid igitur super his omnibus cogitandum veniti Rationem a corpore non erudiri : partem illam cui mens immediate unitur nec visibilem esse nec intelligibilem per se : Corpus nostrum & caetera quibus circumdatur non posse esse objectum immediatum mentis nostrae: Nos non posse a cerebro nostro edoceri an actu existat, multb miniis an existat corpora quae nos ambiant. Ac proinde nos agnoscere debere dari aliquam intelligentiam superiorem quae sola potest agere in nobis; de quae ita potest agere in nobis, ut nobis revera repraesentet corpora extrarios, nulla ne vel minima nobis data cerebri nostri idea: quamvis motus excitati in cerebro sint occasio nobis objiciendi haec corpora. Etenim oculis quorum figuram non cognoscimus, quomodo corpora ΠΟ- bis adjaeentia sint figurata deprehendimus. Et quamvis colores qui in objectis conspiciuntur, non sint vividiores coloribus pictis in ner-Vo optico, hos tamen neutiquam videmus eo ipso instanti quo illorum fulgorem demiramur.

Vertim enim vero quia ad id obligat intelligentiam illam ut nobis

ostendat corpora quum quidam excitantur motus in cerebro nostro Praeterea an necesse est existere corpora extra nos , ut excitentur motu Sin cerebro nostro φ Somnus, animi affectus, insania nonne eosdem ex- Citant motus sine corporum externorum interventu ' An evidens est corpora quae non possunt sese invicem movere posse communicare ijs quae obviam habent, Vim moventem quam ipsa non habent φ Attamen esto: Corpora sese &sibi obvia moveant; An is qui dat esse omnibus , non poterit etiam per se excitare in cerebro nostro motus quibus ideae mentis nostrae alligatae sunt ' Denique ubinam in eo est contradictio ut nullis novis in cerebro excitatis motibus, mens tamen novas habeat ideas i cum certum sit motus cerebri non excitare ideas mentis, immbiae illos quidem cognoscamus motos 1, Deusque solus pollit nobis repraesentare ideas nostras, ut id alibi probavi. Omnino igitur necesse est, ut existentiae corporum externorum certi positi- e samus, cognoscere Deum , qui in nobis excitat sensum illorum, &scire, illud cias , utpote infinite perfectum non posse nos fallere. Nams intelligentia quae nobis omnium rerum dat ideas, vellet, ut ita loquar oblectari repraesentando nobis corpora ut actu existentia, quamquam nullum existeret corpus , id nullo negotio cisecturam evidenter

patet . .

His, aut similibus de causis Cartesius Philosophiam suam sundamentis immotis stabiliturus, non existimavit se posse supponere exis en-riam corporum, nec illam argumentis sensibilibus, quam vis apud vul-

idem illud

caput. Vid. eap 6 Pari x. hi Seillustrat. ad

ident illud

593쪽

3o ILL V STRATION Es

gus certissimis probare debere credidit. Ipse, opinor , aeque ae nos noverat, aperiendos duntaxat esse oculos ad videnda corpota; ac uis numquemque posse ad illa admoveri, illaque contrectare, periculum erroris visus vitandi causa. Humani ingeni j cognitionem satis erat assequutus, ut ejusmodi argumenta ipsi placitura judicaret. Verum nec verisimilitudines, ncc varia hominum suffragia quaerebat. Veritatem licet spretam , gloriae ex inani fama ortae anteponebat. Ac Ier dubitatationes quae tenuibus ingeniolis ridiculae videntur ludi-rio esse malebat, quam res asserere quas nec certas, nec indubitatas

ducebat.

Sed quamvis Cartesus validissima proposuerit argumenta quae ratio sola pollit suppeditare ad probandam corporum existentiam; quamvis evidens sit Deum non esse fallacem; ac ipse nos revera fallere, posset dici; si hallucinaremur dum mente nostra, caeterisque facultatibus quarum Author est rite& ut par est utimur : tamen existentiam materiae nondum perfecte fuisse demonstratam dicere positimus. Etenim in rebus Philosophicis nihil quicquam debemus credere nisi ad id evidentia impellamur. Libertate nostra quantum possumus uti debemus. Judicia nostra perceptionibus non debent lati iis patere. Itaque quum videmus corpora, judicemus duntaxat nos videre corpora, illaque corpora seu visibilia, seu intelligibilia actu existere : Sed

cur positive judicaremus existere extra nos mundum materialem,m

do intelligibili quem videmus similem φAt, inquies, illa corpora videmus extra nos, & quidem a nostro maxime dissitos. Judicia igitur nostra latius non paterent perceptionibus , et sit illa corpora xtra nos existere judicaremus. Sed quid φNonne videmus lucem extra nos, & in sole, quamvis nec extra nos sit nec in sole. Nihilo secius, concedo illa corpora quae videmus extra nos, reVera esse cXtra nos: id enim extra omne dubium cst. Sed nonne evidens est dari loca externa , distantias , & spatia in mundo intelligibili qui est objectum immediatum mentis nostrae t Corpus illud materiale quod nos animamus, id attente expensu in ve Iim) non est illud quod videmus dum illud adspicimus, hoc est, dum convertimus oculos corporeos versus illud : Corpus est intelligibile quod videmus. Suntque spatia intelligibilia inter corpus illud intelligibile,& solem intelligibilem quem videmus ; quemadmodum sunt spatia

materialia inter corpus nostrum, & solem quem adspicimus. Certe Deus videt dari spatia intcr corpora quae creavit: Sed nec videt corpora , nec spatia illa per seipsa. Non potest illa videre nisi pericorpora & spatia intelligibilia. Deus lucem suam aliunde non habet quam ii se ipso , mundum materialem non videt nisi in mundo intelligibiliquem includit, &in eognitione voluntatum suarum, quae pXistentiam& motum dant actu omnibus. Ergo dantur spatia intelligibilia inter corpora intelligibilia quae videmus, sicut sunt spacia materialia inter Corpora quae adspicimus.

594쪽

EXPLICATIONES ad LIB. I. 31

Iam autem observandum est quod cum Deus solus cognoscat per seiptium voluntates suas quae omnia producunt entia, impostibile esse ut ab alio quoquam sciamus quam ab ipso, an sit reapse mundus materialis extra nos, similis mundo quem videmus, quia mundus materialis nee visibilis est nec intelligibilis per se ipsum: ut itaque omnino convincamur existere corpora, demonstrandum est non modo Deum existere, Deumque non esse fallacem; sed praeterea Deum nos certos fecisse se revera creasse corpora: Atque illud est quod in Cartesi operibus probatum non Video. Deus mentem alloquitur, ipsamque ad credendum obligat bifariam duntaxat, per evidentiam scilicet & per Fidem. Fateor nos Fide eb adduci ut credamus existere corpora , evidentiam vero quod spectat plena mihi non videtur; nec puto nos ad credendum quicquam exist Te praeter Deum,& mentem nostram, ullo arsumento insuperabili ferri. Uerum equidem est nos ad id valde proclives esse ut credamus existere corpora quae nos circundendi, id lubens Cartesio concedo: at illa Cartes Me- propensio quam tum vis naturalis, ad id tamen credendum nos non adi- dit IzM

git per evidentiam, ad id tantum nos impellit per impressionem. Jana autem in judiciis nostris liberis nihil sequi debemus praeter lucem&evidentiam ac si impressioni sensibili nos permittamus, pene semper decipiemur.

Cur fallimur in judiciis a nobis formatis circa qualitates sensibiles , circa magnitudinem, figuram,& motum corporum nisi quia sequimur imprellionem similem illi imprestioni qua impellimur ad credendum existere corpora'Nonne ignis calidus, nix alba, sol luce undique affulgens nobis videntur. Nonne videmus qualitates sensibiles extra nos aeque ac corpora ' Certo tamen constat illas qualitates sensibiles quas videmuS extra nos revera non esse extra nos: aut saltem, si quis id malit, nihil certi est hac super re. Quo igitur moti argumento possumus judicare, praeter corpora intelligibilia quae videmus, dari adhuc alia corpora quae adspicimus φ Qua evidentia cognoscimus imprellionem non modb circa qualitates sensibiles, vertim etiam circa magnitudinem , figuram & motum corporum fallacem, nos etiam non fallere circa existentiam actualem eorundem corporum: circa id, inquam,

evidentiam quaero; sat enim scio verisimilitudines non deesse. Non me latet illud esse discriminis inter qualitates sensibiles, Mcorpora , quod ratio longe facilius corrigat impressionem seu judicia naturalia quae circa qualitates sensibiles feruntur, quam quae circa existentiam corporum. Immb omnes rationis admonitiones, Memendationes respectu qualitatum sensibilium Religioni & Ethiem Christianae posse optime accommodari existentiam etiam corporum non posse negari ullo principio religioni conformi. Nullo negotio concipimus voluptatem & dolorem, calorem, Mapsos colores non esse modificationes seu modos esse corporum; qualitates sensibiles in genere non includi in itia materiae; uno Verbo, Disiligod by oorale

595쪽

31 ILLUSTRATION Es

sensus nostros nobis non repraesentare objecta sensibilia qualia in se sunt sed qualia sunt relate ad conservationem sanitatis& vitae nostrae. Id non modo rationi, sed multo magis Religioni, & Ethicae Christianae conforme est; ut id in multis hujusce operis locis demonstratum est. Sed non aeque facile est sibi positive persuadere non existere corpo-

ira extra nos, ac sibi persuadere dolorem lc calorem non esse in corporibus quae illas sensationes in nobis excitare videntur, saltem sane certum est fieri posse ut existant corpora extra nos. Nullum nobis suppetit argumentum quod probet non existere corpora, quin imbvehementi serimur inclinatione ad credendum corpora illa reapse existere. Potiori igitur jure credimus revera dari corpora quam

crederemus non dari. Itaque ad credendum existere corpora tenemur.

Natura enim serimur ad sequendum judicium nostrum naturale, quum illud non possumus positive emendare luce Sc evidentia. Cum enim omne judicium naturale a Deo sit, judicia nostra libera juxta hoc posisumus consormare, quum nulla ratione possumus deprehendere falsitatem istius judicii naturalis. Ac si in ejusmodi casibus falleremur, Author mentis nostrae errorum nostroru aliquatenus Author videri posset. Ratiocinium illud forsan satis rectum est, fatendum tamen est illud non posse haberi initar demonstrationis evidentis existentiae corporum. Etenim Deus nos non fert modo insuperabili ad assensum plenum huic ratiocinio praebendum , si illi assentimur libere assentimur. Possumus non assentiri. Si ratiocinium illud meum rectum est, credere debemus admodum verisimile esse corpora existere. Sed hoc selo ratiocinio illius corporum existentiae plane convinci non debemus. Alioqui nos ipsi agimus non vero Deus in nobis. Actu libero, ac proinde errori obnoxio assentimur, non verb imprestione insuperabili. Credimus enim quia libere volumus id credere, non vero quia id videmus evidenter.

Certe sola fides potest nos convincere realis corporum existentiae. Accurata demonstratio non potest haberi existentiae ullius entis nisi entis necessarib existentis. Ac si rem attente incipiamus, facile comperiemus nequidem posse feri ut cognoscamus cum plena evidentia an Deus vere sit nec ne Creator mundi materialis & sensibilis; talis enim evidentia reperitur tantum in relationibus necessariis; Iam autem nulla est necessaria relatio inter D cum& ejusmodi mundum. Potuit illum non creare, ac illum duntaxat condidit, quia sic voluit, & quidem libere. Beati in caelo luce evidenti optime vident Filium a Patre genitum

suilla, & Spiritum Sanctum procedere a Patre & Filio; quippe illae

emanationes sunt necessariae. At verb clim mundus non sit emanatio necessaria a Deo, non sequitur eos qui ipsius Dei essentiam, clarissime Vident, ea quae extrinsecus producit clare etiam videre. Credo tamen

Beatos certo 1 cire mundum existere: Sed id sciunt quia Deus id illos

edocet

596쪽

edoeet ipsis ninnitestando voluptares modo nobis incognitor & nos ipsi in hisce terris degentes mundi existentiam cerib tenemus, quia fides nos docet mundum, Deo erratum fuisse;& quia fides illa judieiis

naturalibus seu sensationibus nostris complexis,quum eae omnium senis suum nostrorum testimonio confirmantur, memoria nostra emendanis tur , dc ratione diriguntur, consormis est.

Haud equidem ignoro argumentum,seu principium fidei nostrae priami fronte supponere videri existentiam corporum, fides ex audita. Sup- sonere videtur Prophetas, Apostolos, Scripturam Sacram, Miracula ;ed si ad rem serib attendamus, agnoscemus quamvis nihil praeter species seu apparentias s verbo sit venia ) hominum, Prophetarum, Αρο- stolorum. Seripi. S. Miraculorum &e. sipponeremus, tamen id quod per suppositas illas apparentias didicimus, esse extra omne dubium ;cum ut id jam multoties expositi Deus solus possit repraesentare menti suppositas illas Detes seu apparentias, Deus e non sit fallax, nam fides haee omnia supponit. Iam apparentia Seripi. S. & per apparentias

Miraculorum doeemur Deum condidisse coelum & terram ,verbum a D mpsisse earnem, & alias similes veritates quae silpponunt existentiam mundi errati. Ergb ex fide constat existere eo ora, & omnes illa apparentiae per Mem fiunt realitates. Respontioni ad objectionem

quae hominibus e vulgb nimis abstracta videtur diutilis insistere in tile esset: sepra dictis ni fallor satisfiet lectoribus non ita morosis. Ex his igitur eoncludamus nos posse imm4 debere emendare judicia

naturalia aut perceptiones complexas quae relationem habent ad qualitates sensbiles quas tribuimus corporibus nos circundantibus, aut

nostro. Iudicia verb naturalia quod spectat quae relationem habent ad existentiam actualem eo rum , quamvis ab tua loquendo pos simus temperare , iudiei' lidetis quis in acet mmodentur, non de bemus tamen , quia judicia illa naturalia eum fide maximὲ eoi

Lentiunt.

Porro tota hare observatio praecipuὲ ad id destinata siuit ut veritas

hare serib expendatur; nempe Iam sapientiam aeternam posse nos inluminare; omnesque cognitiones senubiles quae ad corpus nostrum Teseruntur esse fallaces; aut saltem non esse comitatas luce illa evide ii quae ad assensem adigit. Non me equidem sugit vulgus hominum has re cogitationes nequaquam esse approbaturum, & ratiocinia mea vis, pro copia aut penuria spirituum ipsorum animalium, risum aut i dignationem paritura. Qui pe imaginatio ferre nequit veritates a mactas & inusitatas ; Illas habet aut tanquam spectra quibus terr tur, aut tanquam phantasmata quae ridet. At imaginationibus vividis & audaei laus malo esse ludibrio, atque indignationem terroremque incutere debilibus & timidis, quam veritati testimonium non perhibere, ac de iis qui, adversus impetum corporis in mentem str

nu Ionium iresponsa sapientiae nos illuminantis a confiiso imagin e

597쪽

3 ILLUSTRATIO NE s

raonis nos perturbantis & decipientis tumultui discernere norunt , ndii benὲ mereri.

ILLUSTRATIO

ad quintum Caput s undi libri.

De Memoria in Halitibus stiritualibus.

IN illo rapite de memoria & habitibus spiritualibus loqui multis de

causis operae pretium non duxi; inter quas praecipua petitur ex eo quod non habiamus ideam claram mentis nostrae : quomodo enim posset clare explicari quaenam sint dispositiones, quas operationes mentis in ipsa relinquunt, quae dispositiones sunt ipsius habitus, climnequidem clare cognoscatur natura mentis ' Cerre nequeunt cognosci mutationes quae enti alicui possunt obvenire, quum illius matura cla re non cognoscitur. Nam si, exempli gratia, ideam claram extemsionis non haberent homines frustra ipsius figuras cognoscere conaren tur. Tamen quandoquidem a me emagitatur ut de re quae per se mishi nota non est verba faciam, sic procedo ut hac in re Iis ideis cla

ris nitar.

Suppono Deum selum agere in mentem, ipsi ue ideas omnium rea praesentare: ac si eveniat ut mens aliquod objectum per ideam clarissimam & vividissimam Greipiat, id fieri quia Deus ipsi illam ideam modo persectissimo repraetentat. Praeterea cum voluntas Dei ordini, & justitiae sit omnino eonsorismis, suppono sufficere ut quid obtineatur, id jure esse debitum ; his quae distincte intelliguntur positis; memoria spiritualis facile explicatur. Cum enim ordo postulet, ut mentes quae de aliquo objecto saepius eogitarunt, de eodem denub facilius cogitent, ideamque illius habeant clariorem & vividiorem ijs quae de illo non nisi parumper cogitarimi; Voluntas Dei qui secundum ordinem indesinenter operatur, ipserum menti repraesentat, statim atque id optant, ideam claram & vividam illius objecti. Adeb ut juxta hane explicationem memoria, & ea teri habitas purarum inteli entiarum, non consistant in facilitate ad cinerandum, quae ex quibusdam ipsarum modificati nibus oriatur, sed in ordine immutabili Dei, & in jure quod mens sibi vindieat in res quae ipsi fuerunt subjectae r Et tota mentis potentia a Deo selo immediate & unice dependet. Cum vis seu facilitas ad agendum quam omnes creaturae in sim d prehendunt operationibus, nihil aliud sit, hoc sensu, quam oliatas icax Creatoris.

. Nec putem ab ista explicatione HAdesistendum propter pravos M. Disiligod by Gooste

598쪽

EXPLICATION Es ad LIB. II. 31

Uriis peceatorum, & damnatorum. Quamvis enim Deus emciat qui equid reale & positivum est in actionibus peccatorum, evidenter tamen patet ex iis quae in prima illustratione dixi Deum non esse A thorem peccati. Credo tamen , & ni fallor, eredere debeo, post actionem mentis, in ipsa superesse quasdam mutationes quae ipsam ad eandem illam arictionem disponant. Sed quia illas mutationes non novi, illas etiam explicare nequeo ', ideam enim claram mentis meae non habeo, in qua possim deprehendere omnes modificationes quas potest sit scipere. Credo argumentis Theologicis, non verbargumentis claris & evi. V. Illustr.addentibus motus , causam cur purae intelligentiae videant clarilis objecta quae jam contemplatae sunt, quam alia, non praecisὲ esse quia Deus 'hipsis repraesentat illa objecta modo vividiori & persecti oti, sed quia xeipsa magis dispositae sunt, ad recipiendam in se eandem actionem Dei. Quemadmodum facilitas ad pulsanda instrumenta, quam sibi Comparaverunt nonnulli, non consistit in eo qubd spiritus animales ad movendos digitos neeessari j, majori in ipsis polleant vi & agilit te quam in eoeteris hominibus, sed in eo quod viae per quas spiritus fluunt sint magis lubricae & planae , habitu exercitio comparato, ut id cap. stipra notato explicui. Fateor tamen omi es usus mem viae , & caeterorum habituum non esse necessarios ijs qui eum Deo intumh uniti, in ipsius lumine quaslibet ideas; & in ipsus voluntate omnem facilitatem ad agendum quam possent optare, reperiunt.

ad Caput Septimum secundi Libri.

Summa argumentorum in explicationum 2 me traditorum circa peccatum originale. Cum restonsionibus ad objecti

nes quae mihi visae sunt validistinae.

VT dissicultatibus quae ei rea peccatum originale ipsiusque propa gationem possunt oriri, ordine respondeam, nihil abs re me facturum puto si ea quae in multis locis hujusce operis super hac mat ria. d paucis hic resumam, haec fiant isitur praecipua mea argumenta. Illa modo speciali ita disposui, ut iis fierent magis clara qui illa

examinare attente voluerint.

599쪽

quid clare concipimus ordini repugna re, illud Deus non vult. Haeevo. ritas evidenter patet ijs omnibus qui ens infinite perfectum visit fixo& puro possunt contemplari. Nihil est quod eos turbare aut quatere . possit super hac re: Et clare vident omnes difficultates quae possunt moveri ei rea illud principium oriri tantum ex ignorantia in qua versantur homines citra ea quae ipsos scire necesse esset ad solvendas illas difficultates. II.

Deus nullum habet .alium finem quam se ipsum in operationibus suis: Id ordo postulat.

III. Deus errat & conservat mentem hominis,ut circa ipsum Oeeupetur ipsum c Fnoscat & amet ; Deus enim est finis operum suorum. Ομdo id pomitat, Deus non potest velle ut id quod non est amabile; ametur , seu potius Deus non potest velle ut quod minus amabile est, potissimhm ametur. Hinc igitur patet naturam esse eorruptam & in ordinatam ; clim mens amet corpora quae non sunt amabilia, imm, ipsa Deo tape anteponat amore suo. Peccatum igitur originale, seu naturae depravatio haud indiget probatione : Unusquisque enim satis sentit in seipso legcm quae ipsum captivum detinet & perturbat; quaeque a Deo instituta non est, cum ordini, qui ipsius voluntatis I gula est,repugnet. IU. Intere i tamen homo ante Iapsum, sensationibus praevenientibus non Vero cognitionibus claris admonebatur an sese corporibus circum-jacentibus adjungere, an veris ab ijs secedere deberet. Ordo id postulat. Contra ordinem est mentem ad id adigi ut corporibus sese appliaeet. Potest equidem ipsis uniri, Sed propter ipsa non fuit creata. Coin gnoscere igitur Deum , corpora vero sentire debet. Praeterea, esuri corpora ipsius bonum non possint constituere,mens non posset ijs uniri nisi aegre admodum,si ea duntaxat edinosceret ut in se sunt, nee in ipsis sentiret id quod non inest. Falsum itaque bonum debet discerni sensu praeveniente, ut ametur amore instinctsis; & verum bonum deinbet cognosci cognitione clara, ut ametur amore libero & rationali. Denique format, & conservat hominem Deus ut ab ipso cognostatur& ametur. Ergh capacitas ipsius mentis figularum & configurationiis infinitarum eorporum ipsum ambientium, & corporis quod animae cognitione,ipse invito, impleri immb nec dispesci debet. Tamen ut pateat cognitione clara, an hic fructus hoc tempore alimento corΥris aptus sit, tot praenoscenda mihi videntur, totque formanda ratiociania 3 ut mens capacior iis omnibus tota occuparetur.

Verum, lieet primus homo sensationibus praevenientibus praemodneretur, an deberet uti corporibus ipsum circundantibus an vero secus, non agitatatur tamen motiuus involuntariis aut rebellibus; Disiligod by COOste

600쪽

su EXPLICATIONES ad LIB. II. 3

Immb ideas rcium sensibilium ex mente sua pro lubitu delebat, sive ijs ureretur sive non : Id enim ordo postular. Mens potest equidemuniri cum corpore ; sed ab eo non debet pendere, ipsi debet imperare. His adde qubd omnis amor quem Deus nobis imprimit, debeat ad lysum terminari: Deus enim nihil producit in nobis quod propter ipsum non sit. Denique corpora non sunt amabilia. Infra nostram aman di facultatem subsidunt. Ergo in prima naturae institutione corpora non possunt mentem inflectere versus se, nec illam serre ad ipsa constideranda dc amanda tanquam bona.

Corpora quibus circundamur in mente nostra non agunt nisi quum quosdam motus in eorpore nostro excitant, &molsis illi ad praecipuam cerebri partem transeunt. Nam pro mutationibus in illa parte factis, ipsa mens mutatur & objectis sensibilibus agitatur. Id satis jam probavi , satisque experientia demonstratur. Hoc posito, ex articulo praecedenti primum hominem, pro lubitu, motos corpori suo aut saltem motus praecipuae ipsius cerebri parti communicatos stitisse evidenter patet. ordo id postulabat, ac iqem per consequens volebat is euia jus voluntas ordini semper conformia est, nihilque adversus ordinem potest emeere , quamvis sit omnipotens. Homo itaque poterat interdum legem naturalem communicationis motuum , suspensam inis hibere; eum esset sine concupiscentia, nec intra se ullos sentiret m

tus involuntarios & rebelles. v I LVerum primus homo in precatum semel lapsis ab illa potestate deis

eidit : ordo id sie postulat: AEquum enim non est ut in peccatoris,& rebellis gratiam, in lege generali communicationis motuum aliae sint exceptiones, praeter eas quae omninb stant necessariae ad vitae nostrae & societatis eivilis conservationem. Cum itaque corpus hominis actione objectorum sensibilium perpetub concutiatur, ipsiusque mens omnibus praecipuae partis ipsius cerebri motibus agitetur; Hine sequitur ipsam mentem nunc a corpore cui tantum fuerat unita, cuique ante peccatum imperabat, pendere. VIII. Iam autem hie fuit Adami plocessus in peecando. Amare voluptatem illamque gustare naturale est; id Adamo non fuerat prohibitum. Res eodem se habet modo de gaudio: ex persectionum suarum naturalium contemplatione gaudium percipere licet: hoc in se non est ilia legitimum. Homo ad id conditus fuerat ut esset beatus; jam verbvoluptas & gaudium realem conciliant stelicitatem. Igitur primus homo ex usu bonorum sensibilium percipiebat voluptatem, gaudioque, sitas contemplando persectiones naturales, assiciebatur : nos enim tan- Quam foetices, aut perfectos considerare non possumus, quin gaudium sentiamus. Sed tales in ossicio suo non er riebatur delectationes ;Nam licet Deum ipsius bonum esse probi nosset, id tamen non senti Disiliaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION