De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

621쪽

sentit molsis in voluntarios & rebelles; ipsam nondum pudet missitatis suae;latebras nondum quaerit: quin immo ad maritum licet ut ipsa nudum accedit; ipsius ceuli nondum sunt apperti ; absoluto sicut ante imperio u itur in corpus Ordo postulabat ut statim post peccatum , ipnus iracias ob rebellionem corporis ,& ob suam, & mariti nuditatem turbaretur; justum enim non erat Deum ulterius suspendore Ieses communicationis motuum in ipsius gratiam. , ut dixi articulo septimo. Sed Verd quia ipsius corpus pertinet ad conjugem , & ipsius conjux adhuc innocens est; non punitur in illo corpore; poena dissertur donec ipse conjux comederit de fructu sibi ab ipsa oblato. Τum uterque sensit corporis rebellionem ; nuditatem suam deprehendit, ec prae pudore tegumenta e foliis sicus confugit. Dicendum itaque est Adamum veram esse causam peccati originalis 3I concupiscentiae; cum ipsius

peccatum privarit uXorem, aeque ac ipsam potestate quam in corpus exercebant. Cumque illa potestate deficiente mulier producat in cerebro insantis vestigia quae mentem simul ac creatur corrumpunt

CONTRA ARTICULUM DUODECIMUM.

Dicere communicationem cerebri matris eum cerebro infantis essic necessariam aut utilem conformationi fretus nillil aliud est quis divina ie; nulla enim est eommunicatio inter certarum gallinae,& cerebrum pullorum, pulli tamen optime conformantur

Respondeo me eapite septimo secundi Libi i satIs demonstrasse istantiaommunicationem, dum illa utor ad explicandam generationem monstrorum,& ad explicanda quaedam stigmata, & quasdam formiadines naturales. Namque evidenter patet hominem qui animo linquitur ad conspectum colubri, quia mater ipsius dum ipsum utero gereret hoc reptili territa est; hac in simitate laborare duntaxat quia in ipsius cerebro olim formata fuere vestigia ijs similia , quae aperiuntur dum videt colubrum, istaque vestigia simili deliquio comitata suisse. Hic itaque non divino, quippe qua in re praecis. consistat haec communicatio determinare non satago. Possem dicere illam fieri per radices quas foetus pellit in uterum matris, & per nervos quibus illa pars matris, Verisimiliter, plena est. Atque hac in re non magis divinarem. Iaruma quam homo, qui nunquam visis maritanae machinis, assereret ibi rita, . δεν esse rotas d antlias hIdraulicas quibus aqua clevetur.. Credo tamen ισε i ne nonnunquam licere divinare , dummodb Prophetiae munus nobis non vindicemus, ac nimis considenter non loquamur. Credo cuique licem

622쪽

S, EXPLICATIONES V LIB. R. o

essivis loquendi modis seu ope nonnullorum terminorum, falsam eruis ditionem arguentium, dominium in aliorum mentem non usurpet. Is non semper divinat, qui res proseri quae sub oculos non cadunt, quaeque praejudicijs adversantur: dummodo ea quae dicuntur clare possint intelligi,& mentem cujus ibet viri cordati & attenti facile subeant. Dico igitur, positis legibus generalibus communicationis motuum

quales sunt, admodum verisimile esse communicationem specialem cerebri matris cum cerebro infantis necessariam esse, ut corpus hujus rite informetur: aut saltem illam communicationem esse necessariam, ut cerebrum infantis recipiat certas quasdam dispositiones, quae pro temporibus de regionibus mutari debent, ut in eodem capite explicui. Fateor equidem nullam esse communicationem inter cerebrum gal

linae, & cerebrum pulli qui sermatur in ovo , & nihilo secisis corpus Iullorum optime conformari: sed animadvertendum est sedulb pulum ad perfectionem longe magis accedere in ovo, dum mater illud paris, quam foetum, dum descendit in uterum. Rem sic se habere er dendum est, cum longὲ minus temporis spatium requiratur ut ova e cludantur, quam ut catuli, exenisti gratia, prodeant in lucem: quamuis , utero canis calidii limo existentes, ac ipsius sanguine perpetuo

motu agitato, catuli citius sormari deberent quam pulli excludi, nisi pulli in ovis essent grandiores catulis in suis germinibus. Iam autem admodum verisimile est hane formationem pulli in ovo antequam 1 gallina partum suerit,iactam suisse ope istius communicationis de qua

mentio est. Respondeo secundb incrementum torporis avium forsan esse magis eonforme legibus generalibus motos, quam incrementum quadrupedum;& sic communicationcm cerebri matris eum cerebro pullorum a que necessariam non esse in avibus ac in creteris animalibus. Illa enim communicatio videtur necessaria,ut legum generalium defectui occurratur, ouae in nonnullis casibus specialibiis non sinciunt ad formati nem & incrementum animalium. Denique respondeo necessarium non esse ad conservationem vitae a.

vium, totidem esse dispositiones speciales in ipsarum cerebro quot in ecrebro caeterorum animalium: habent alas quibus malum sugere, dc in praedam involare possint : Non indigent omnibus illis organis specialibus a quibus pendent industria & docilitas quorundam animais Ιium domesticorum. Unde fit ut matri non opus sit, ipsa formando, multa ipsa docere, aut ad id apta re fidere ut dispositione cerebri ad docilitatem idone1 , plurima pollini addiscere. Qui canes juvenes Venari docent multos saepe reperiunt qui natura & sponte praedae deprehensae accubent, propter institutionem a matre acceptam, quae saepe venata erat dum laeta esset: Aliquod semper observatur discrimen inter progenies illorum animalium, quaedam sunt dociliora ac

imperia Deilius observant quam alia ejusdem speciei. Sed non pu-tςm ullamiamquam extitisse avem,quae aliquid inusitati edocuerit pul-

623쪽

co ILLUSTRATION Es

los suos, ae ullam unquam gallinam, exempli gradia , ullum peperisse pullum qui aliud posset agere quam id quod pulli spolite agere solent.

Aves igitur non sunt aeque dociles & disciplinae capaces ac caetera animalia. Dispositio ipsorum cerebri non potest ut plurimum multas suscipere mutationes; Nam agunt per imitationem aeque ac quae dam animalia domcstica. Anates tenellae quas gallina alit, non expectant ipsius exemplum , ut in aquam immergantur. Ac contra pulli natare non addiscunt, quamvis anas quae ipsis incubavit, easque ducit, indesinenter natet. Sed sunt animalia quae facile & prompte imitantur motos cxtraordinarios quos ab alijs fieri vident : Non est tamen quod quis putet me a quoquam exigere ut his postremis a me cogitatis innitatur; haec ad intentum meum non sunt necessaria.

SECUNDA OBIECTIO

CONTRA ARTICULUM DUODECIMUM.

Asserere matrem ante peccatum potuisse uti aliquo commercio curriscetu, iterum est divis re, nulla enim est necessaria relatio inter cogi rationes nostras & motus qui in cerebro nostro excitantur. Itaque illaeommunicatio cerebri matris cum cerebro infantis est inutilis.

Responsio.

Sine illa eommvn eat Ione infantem nisi miracuIo speetali non potuiste habere commercium cum matre, nec matrem cum infante evidenter patet. Iam autem ante peccatum ordo exigebat matrem moneri de omnibus necellitatibus corporis infantis, infantemque non ignorare quibus vinculis parentibus csset devinctus. Ergo cum omnia in ordine versari debuissent ante peccatum, Deus modo ordini confor mi semper agat, mater & infans aliquod inter se habuissent commercium ope illius communicationis. Ut intelligamus qua in re commercium illud potuisset consistere, at- 4. 1.pati. tendendum est Vestigiorum cerebri cum ideis mentis vinculum multifariam posse fieri, aut per naturam, aut per voluntatem hominum, aut

aliquo alio modo, ut id explicui in secundo Libro. Dum quadratum, seu hominis cujuspiam dolore quodam affecti habitum externum consideramus tum quadrati, vel hominis dolentis ideam habemus in mente. Id apud omnes gentes generale est & vinculum illud inter has ideas & haec vestigia est naturale. Dum Gallus aliquis audit pronuntiari aut legit vocabulum illud ) habet eodem tempore etiam ideam quadrati: sed vinculum inter sonum, seu characteres hujus vocabuli, & iplius idcam, nequaquam est naturale, nec est generale apud omnes homines. Dico igitur matrem dc infantum nat aliter habituros conunercium inter se circa omnia quae posi

624쪽

sbii EXPLICATIONES . ita p. LI.

sint repraesentari menti per Vincula naturalia. Si mater, exempIi gratia, unum vidisset quadratum, illud ctiam vidisset insans , si infans imaginatus suillor aliquam figuram, excita stet etiam vestigium ejus dem figurae in imaginatione matris. Sed mater & insans nullum naiaturaliter inter se habuissent commercium circa res mere spirituales, immo nec circa reS corporeas, quum eas nullo admisso sensuum de imaginationis usu concepissent. Alater potui si et cogitare de Deo, audivisset seu legisset verbum illud qmidratum ) nec tamen infans cognovisset qua de re illa cogitavisset, nisi succedente tempore, cum ipso novum id earum intellectualium commercium instituere potuisset, quemadmodum pene agere solent nutrices clim infantes loquendi rationem docent. Haec explico, & probo. Explicatione a me tradita causae aversationum haereditariarum, &stigmatum quorundum naturalium , vestigia matrum infantibus communicati jam satis probasse mihi videor. Jam autem vestigia rerum corporearum inseparabilia sunt ab ipsarum id eis. Ergo illae ideae etiam communicantur, atque infantes cadem Vident, sentiunt & imaginantur quae matres. Nunc inviti sentiunt eadem ac matres; sed si non essent peccatores possent impedire, quotiescunque vellent, cikctum communicationis quam habent cum matribus. Possent etiam excitare in proprio cerebro vestigia quae ab illis accepissent; eandem obrationem ob quam quidlibet imaginamur, cum vividioribus non agitamur motibus. Hoc posito, eVidenter patet matrem, dum infantia c- curate attenderet posse cognoscere quodam repercussu an reciperet necne impressionem quam ipsa in illo excitaret , immh caetera de quibus

ille cogitaret; quemadmodum enim mater non posset commovere fibras cerebri sui, quin fibrae cerebri infantis inde impressione na acciperent; insans quoque non posset sistere illam commotionem , aut asiam excitare, quin de illa mater commonefieret levi aliqua impressione; dummodo ad rem serio attenderet potestate qua valeret alium quemvis sedandi tumultum diversum ab eo quem infans in ipsa excitaret. Itaque fatendum est matrem & infantem fuisse habituros inter se aliquod commercium ante peccatum , aut neganda est rc latio cerebri tr-nius cum cerebro alterius, aut imperium mentis in corpus ; quale illud antea statui. Id evidens, videtur, quicquid regerant imaginatio &praejudicia. Verum equidem cst commercium illud duntaxat circa ea quae sensus & imaginationem seriunt fuisse futurum. Clim infantes matribus per corpus duntaxat uniantur, haud necesse est illos ipsa rurinope alias accipere ideas quam objectorum sensibilium. Cum enim ipsorum mens arcte cum Deo uniatur, si peccati immuncs spectentur, omnes ideas nullam ad Deum relationem habentes a Deo immediate accipiunt. Scd quia paulatim ideae maxime abstia tae rebus sensibilibus quae ad illas ideas nullo modo reseruntur possiant alligari, commercium matrum cum insantibus ad res etiam maxime spirituales, ut Ve- . ' bue

625쪽

iissimile est, extensum fuisset, si super his sermones inter se conserere e nati ruissent. Non me latet istaec plerisque hominibus probatum non iri, ae latuis tum esse ut ij etiam qui adversus praejudicia& impressionum scultarulium impetum perpetuo renituntur tam nova & inaudita cogitatione obstupehant. Sed si serib attendatur ad modum quo magiiter instituit discipulum; quot varias adhibere debeat rationes docendi ut ipsi ideas suas de rebus notas faciat, quibus utatur comparationibus ad eas illustrandas, quae judicia de ijs ferat, & caeteras mentis dispositiones reis spectu illarum idearum ε, inde nullo negotio patebit matres longe facilius posse aperire cogitationes & dispositiones internas infantibus, quam magistros discipulis suis ; posito duntaxat vestigia cerebri matrum imprimi cerebro infantium, quod ex supra dictis evidenter patet. Etenim manifestum est voces seu loquelam & omnia signa ex

terna quibus utimur ad aperiendas cogitationes nostras aliis hominiabus, suum nancisci effectum, quia duntaxat eadem cerebro auditorum imprimunt vestigia, easdemque excitant spirituum commotiones,

quae comitari solent ideas nostras & dispositionem internam ipsorum

respectu.

ET sEQUENTES. Insantes in Baptismo motibus actualibus voluntatis suae versus De Uinificari sine remeritate non possunt dici. Novae opiniones non

sunt vulgandae; Id nihil nisi turbas excitat. Fateor positive afferendum non esse insantes justificari actibus sormaliabus ipsorum voluntatis.Id certb sciri non credo,jam autem nihil positi- v. asserendum quam quod pro certo constat.Sed quia plures aequo sunt homines quia ad id proclives sunt ut credat justificationem in tantium

esse tantum externam&per imputationem,quia inquiunt,nullum possunt sormare actu amoris Dei; non abs re fore existimo si ipsis ostendam ipsos istam opinionem ex praejudicio duntaxat defendere. Talia enim sunt puerorum praejudicia erga infantes, ut vulgo autument ipsos in sinu materno & per primos infantiae annos neutiquam cogitare, im niti cogitandi nequaquam capaces esse. Credunt ipsos n6dum ullas rerum

ideas habere apud se ipsos ; Magistros ipsis illas ideas inter colloquiati'senerare; ipsorumque inclinationes, si quas habeant ejusdem non esis naturae ac nostras, nec posse ipsos ad summum usque bonum eo Diuili do by Cooste

626쪽

here. Plerique non distincte concipiunt mentem infantium similem esse adultorum ; ipsam instar corporis non corroborari nec ad persectionem gradatim tendere ; ipsamque, si per unicum temporis momentum ab impressione corporis eXpediretur, ac delectatione gratiar assiceretur, eo momento fore magis illuminatam & puram quam mens Illustrissimorum sanctorum, qui in mente & corde semper quosdam sintiunt concupiscentiae effectus. Concupiscetitia vulgo habetur quasi esset naturalis; nec semper salix attendunt homines illam esse peccati sequelam. Hoc secti praejudicio stupiditatem infantium ex corporis infirmitate, aetatis teneritudine, es etiam ex mentis imbecillitate nccessario sequi incauti existimant. Iam autem illud judicium seu potius praejudicium ipserum menti semper praesens adest, ac ipsam ita praevertit ut rem in seipsa examinare nequeat. Qui itaque de Baptismi essectu superioribus saeculis egerunt, infantium regenerationem per motus actuales ipsoaum cordis non exposuerunt, non quod validis adducti argumentis rem crediderint impossibilem; nam ex ipserum operibus nequidem liquet ipsos ad rem eam examinandam se accinxisse. Sed ut satis superque patet; quia rem sic supposuerunt, nec ipsis forsan in mentem venerit illam in dubium vocandi: vel sorsan quia etaplicationem praejudiciis vuIgo receptis adversantem tradere noluerunt, eo praecipue tempore quo praejudiciis ea qua nunc fit strenuitate non vale dicebatur-Sed si attendatur ad neces tatem quae incumbit tradcndi explicationem magis praecisam ea quam, exempli gratia, tradit Augustinus in quibusdam locis, quae imputationi favet, quamvis ipsi favere non 'l r.de p. videatur. Si attendamus impurationem esse oppidb commodam; atque s

eo eonsilio admissam fuisse aq-usdam priscis Theologis vaIdEOrth docis, immb eam esse ab Iuth necessariam iis qui, lichi nullo allato .r, 'ia.

valido argumento, habitus in mente negant, quibus satisfacere for-peeeaioi nsan operae pretium foret. Denique si aequitatis naturalis quae secreta mentis cap..

animi proposita & intentiones damnare vetat ratio habeatur, id quod φλὲ dico forsan verisimile non judicabitur. Sed tamen haud credo quemquam aegre ferre quod id dicam, atque hoc pacto ingeniis etiam morosissimis super dissicultatibua quas cuta peccatum originale habendconta satisfacerς-

627쪽

ILLUS TR AT ION EsILLUSTRATI Oad Tertium Caput Tertiae Partis Secundi Libri In quo de mi imaginationis Auctorum ac praecipue de

Tertulliano agebam.

CUM generalius secundiusque errorum quibus scientiae ae praecipue Ethica laborant principium in impressone imaginationum

vividarum in mentem hominum qui mechanice potius quam rationis ductu agunt petitum esse pro comperto habeam; operae pretium me facturum existimavi, si hanc veritatem rationibus ad excutiendam hominum veterem circa illam imprellionem aptissimis patefacerem. Quia autem exempla ac ea praecipue magna &. extraordinaria nos essi caciter movent; existimavi illustria Tertulliani, Senecae & D. Montagne attentionem excitatura ac imperium illud contagiosum imaginationis in rationem evidenter cuilibet esse demonstratura. Etenim VoceS mortuae, nec habitu externo ac specie sensibili istorum Auctorum celebrium animatae, plus adhue valent ratione plurimorum, si

vel ipse elocutionis modus qui non nisi debili modo adumbrat actio nem sensibilem quam imaginatio vivide disiundit per vultum M per

totum corpus corum quibus ea quae dicunt sunt alta mente reposta, innumeros homines possunt agitare, penetrare, & convincere; certe fatendum est maxime periculosum este auscultare cum attentione Scveneratione homines quorum imaginatio est sortis & vivida: ipsorum enim species externa loquendi modus & gestus modo invicto imaginationem alloquuntur. Dictis sitis tantam assundunt vivacitatem , ut assec tus Sc selisus ad desectionem a ratione pene semper concitent, ac in adstantes convictionem & persuasionem ut ita dicam assent. Praesenseram cquidem, me insignia haec afferendo exempla, nihil impetraturum ab iis quos trium illustrium Auctorum lectio in admirationem & stuporem olim rapuisset. Qui enim tantillum in hominis cognitione versati sent, vulnera cerebri dissicilius curari probe norunt quam vulnera caeterarum corporis partium ; ac vulnus nullius corporis externi impulsu exacerbatum longe facilius claudi, quam omnino excuti quaedam praejudicia rationibus admodum verisimilibus perpetuo confirmata. Vestigia cerebri omnino claudere admodum dissicile est, quia spirituum cui sui exponuntur, ac innumeris aliis vestigiis, ut ita dicam , adventitiis indesinenter possunt renovari. Ejusmodi vulnera non possunt ut plurimum curari aut constringi, nisi postquam cerebrum alia accepit magis profunda ac prioribus Opposita: tunc enim vehemens

628쪽

EXΡLICATIONES ad LIB. II. cue

Et perpetua fit revulsio in spiritibus. Credendum non est praejudicium omninb obsolevisse, statim atque illud actu non agit in mentem nostram : praejudicium omninb obsoletum est duntaxat ubi vestigium plane deletum fuit l, non vero statim atque spiritus ob specialem aliquam causam per illud vestigium cursum suum non amplius dirigunt.

Eos igitur qui impetu & motibus Tertulliani fracti Scobstupefacti , grandiloquentia & leporibus Senecae abrepti ae perstricti, liberis & ingenuis loquendi modis D. Montagne pellecti& labefacti fuerant, lactis aliquot Libri mei paginis sententiam non

deserturos esse, optime equidem noveram. Quin immb judicabam fore ut aegre ferrent quod sucum ipsis ab illis authoribus iactum d

trahere conatus essem.

Quia vero sperabam illa exempla ad propositum meum ob rationes supra memoratas factura esse, credidi satius me facturum si quorundam virorum cordatorum apud qlios praejudicia non valent viilitati consulerem, quam si nonnullis, quibus libertas mea poterit displicere, moniter indulgerem. Apud rxe reputabam paucos esse in gratiam illorum Authorum ita praeoccupatos ut rationis admonitionccnon possent amplius exaudire. Denique existimabam etiam pervicacissimos mihi in quibusdam assensuros, quia nemo forsan est qui pari erga tres illos Authores ducatur studio & existimatione , ob diuersum imaginationis, ut ita dicam, genium & characterem istorum

Authorum.

Non me latet opera Τertulliani maxima veneratione digna esse tum propter res de quibus agit tum propter approbationem virorum qui periti rerum aestimatores haberi debent.Atque me erga illum se

Aectum esse satis ostendi per ea quae de illo Authore dixi, non secus ac per Tractatum quem elegi ut de ipso liberius mentem meam aperirem; nam de hoc uno tractato libere loquutus sum, quamvis alijejusde Authoris extent qui ad intentum meum magis forsan fecissent Sed quicquid si haud putem tempus ullam rerum ideis afferre in mutationem ipasque augere. Quicquid antiquum est non est venerabile; nec falsae rationes & ineptiae ullam apud nos habere debent pondus , quia diu ante nos extiterunt. Haud credo assectatas obscuritates debere admitti ut mysteria sacra ; imaginationis subsultim gradientis igniculi instar lucis splendentis habendi non sunt, nee nimii Africani coeli aestus fervcnte iam sponte sua hominem agi tantes censendi suntmotus spiritus Prophetici,qui nillil praeter veritates sublimes potest revelare. i Scio equidem, eos etiam qui opera Tertulliani maxime exosculantur haeo omnia non diffiteri, ae aequi nimis observantes esse ut imaginationis deliria adversus rationcm tutentur.Sed forsan similes sunt ijs viris quibus judiciu in cquidem non deest quique Veritatem ,

damant, sed tamen modis sensibilibus alliciunιur. Pe: saepe incidi

629쪽

ILLUS TRATIONE S

in nonnullos , quibusdam vividis & energicis Tertulliani loquendi modis ita fascinatos, ut, postquam ipsis Authorem illum parui esse

judici j & a ratione saepe abhorrere demonstraveram ρ, locos illos ipsis adeo gratos ad nauseam usque mihi oggererent, illorum elegantia me decipere & pellicere conanteia Fateor apud Tertullianum occurrere loquendi formulas energitas& audaces, quae imagines vividistimas in mente imprimunt. Nec aliam ob eiusam illo usiis sum, ut exemplo qtio ostenderem imagi nationes fortes multum valere ad agitandum & convincendum per impressionem. Qui itaque haec mihi objicirent, sententiam meam confirmant non impugnant. Praeoccupatio & ex immatio qui erga Tertullianum ducuntur causae meae fa vet. Tot loci ab iitis frequenter citati, S sesquipedalia verba quae de illo Authore asserunt, dicta meae comprobant. Nam in colloquijs mutuis nunquam fere citantur ratio cinationes integrae allaujus autoris y sed saepillime proferuntuophrases vividae & energicae, ut impressione sensibili persti ingatur Sc

commoveatur auditor.

Nec est opinor, quod quis eredat me hic velle censorem agere tot illustrium virorum, qui perpetes o Tertullianum laudant & in cathedra 3 in aliis locis. Id agunt suis adduisti rationibus quas penetrare meum non est. Quae de illo authore dixi mihi videntur evident lasecuisque pro lumine suo sitas eliciat eonsequentias, nec mihi cogitariones assingat quae meae haudquaquam sunt. Qui in aliorum mentem penitius introspicere satagunt, sibi siepe efformant phantas-.mata sibi ipsis duntaxat similia. Quippe cogitationum nostrarum malignitatem in alios, tu ita dicam , transfundere selemus. De omnibus rclate ad nos judicamus; ac qui me hic vituperant sese fortasse I cet incogitanter vituperant, sed si demum , quid de Tertulliani:

Citat inibus sentiam, palam proferre expediat; Fateor illum au- . thorem multis de causis jure merito citari; immb id possispe admodum utile esse, ad clarius oculis objiciendas quasdam veritates pra-πeos, quae steriles sulit & inanes, fitiandiu in rationis intimo rema nent nec qXcitant motus contrarios iis quos in nobis excitare solent

bona corporea.

Haud tamen improbare possum illorum sententiam qui existimant authorcs dum citantur non debere designari nomine suo, nisi quum

illi authores sunt mae v τοι; ac nemilacn unquam debere citari, sit eas eXcipias res quae ratione non nituntur, aut in quibus authoritas locum. habet. Talis suit olim Patrum consuetudo. Divus C fprianus n quam citavit Tertullianum quamvis de illo multa

hauserit, ac si id quod BPHispoityiariis,de illo sancto Episcopo a quodam audivisse refert, Verum B; nempe sanctum Cuprianum Tertullia num ipsum vocare solitum fuisse magistrii in suum; si inquam, id verum sit; certo aut ιι ongia Tertulliani Don magna pollebat authora-

630쪽

dba EXPLICATIONES ad LIB. H. D

iate , aut ipsius verba non ea erant efficacitate qua nunc sunt, Aut

denique Divus Cyprianus temporis sui consuetudini admodum religiose adhaerebat : .res enim stupenda est ejusinodi discipulum de magistro suo non esse loquutum in ullo ex operibus suis. Hac Divi Hieronimi historia ij pleriinque utuntur qui pro Tertulliano pugnare Volunt ac non defuere qui mihi dicerent me prudenter non agere tam libere loquendo de viro qucm Cyprianus appella-ης bat magistrum suum. Sed prosecto vereor B. Hieronymum uisse nimis credulum circa ea quae Tertulliano erant gloriosa. Ipsi ni- rea-e.κ-mis indulgere videtur ; cum ipsius lapsum aliquatenus excusaverit,

ipsius haeresin in Clerieoru in Romanae Ecclesiae invidiam & contu- Imelias rejiciens. Sed si illa historia quam B. Hieronymus ut solo unius

hominis testimonio fretam narrat , vera sit fateor me non satis asse- ad Movia. qui causam tam alti silent ij B. Cypriani circa Tertullianum .silentirim si

illud discipuli mysterium aliquod Magii ro nequaquam honoriscum premere Videtur: Ac si historia aeque ae opera Tertulliani fatis ostenderent ipsum omnino dignum ingenti illa existimatione qua pkos ita

multi illum colunt nescio an tota Divi Cypriani erga Tertullianum 3nem mi.

agendi ratio, ipsius silentium, stylus, caeteraque indicia eXterna non sufficerent ad minuendam illam existimationem ad persuaden- 'dum multis famam Tertulliani sorsan non ita floruisse in ipsa Aprica, quae tamen ipsi potius favere debebat quam regio aeqtie temperata ac nostra Gallia. Gallia & Africa ingenia producunt long. diversa. Cum Gallorum ingenium sit ingenuum, naturae & rationis amicum, ab assectatis, &scenicis abhorrens modis, mim est apud eos reperiri homines qui Authore naturae adeb imperitum & a natura adeb recedentem,quique rationem quam solam consulere deberet negligens abrupto imaginationis impetu in voces per obscuras, portentosas, & omnem rationem modumque excedentes diffunditur,tot cfferant laudibus. Sed id forsan accidit quia imaginatio tantum Valet ut rationem debilitet naturamque ipsam mutet. Revera homo aliquo motu perdicitus nos turbat, situmque naturalem imaginationis nostrae mutat,

ut illam suae similem iniciat.Tune verb nullus est motus qui non videatur naturae conformis, nulla vox quae non arrideat, nulla tam

futuis & indigesta rerum farrago, quae non convincat quia nihil tunc temporis examini subjicitur. Clim autem affectas sese mutuo defendant, & imaginationes in ordinatae perturbatione sua delectentur , sanum de rebus judicium ferri nequit , quandili cerebrum Conservat impressionem violentam quam primo accepit. Nullus est homo aliquo animi mota abreptus qui ad id perpetub non incitctur ut affectum suum vindicet ab omni vituperio; nullus est homo

perturbatus quem sua non juvet perturbatio ; Nam si homines illi qui se gallos gallinaceos, lupos, boves iactos fuisse imaginantur, 'si sequam plurimum oblactent actionibus istorum animalium imi- '

SEARCH

MENU NAVIGATION