De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

i L DE INQUIRENDA

qinque dum res facillimas ignorant, de dissicillimis quibusque debJaterare audent, hoc audito canone , Vix sese continebunt. Illos audire jam mihi videor cum Aristotele dicentes, in silis Mathe-- maticis scientiis persectam essequarrcndam certitudinem. In Moralibus uerb& Physicis scissicere, si probabilitas adiit. Carte lium delirasse, citin Phylic. am. ad Geometriar modum tiactavit, nec mirum esse si oleum& operam tam misere perdiderit. Homines ad naturae cognitionem frustra adspirare, arcanam iptius compagem intellectum humanum furere, & innumera alia, quae magna pompa nobis propinant, adducta secum ingenti Autorum cohorte, quorum autoritate placita suffulciunt, ipsorum nomina &sentcntias ambitiose laudantes. Verum 4llud genus holuinum liceat mihi compellare: quoisum tot verba de rebus sibi,ex ipsorum confessis incognitis ς Silhant qliae , insatias vanitatis suae agitationes ; & de rebus , circa quas sitam non dissitentur imperitiam, praetumida conflare volumina desinant. Exuant liti homines, praejudicatas opiniones suas,& rem serio examinent , certe nullo negotio comperiunt, horum alterutrum omnino necessarium esse, aut is pe siepius errare, aut plenum nunquam nisi rebus evidentillimis, astensiim dare. Unde fit ut veritas sit perpetua Geonaetriae comes , nisi cx hujusce lcgis observatione ' certe, errores quorundam circa cluadraturam circuli, & cubi duplicationem, non aliunde, quam ex praecipiti quodam & pervicaci judicio, quo decepti veritat vin a veriti militudinc non satis distinxere, manare potuerunt. Ab ipsis etiam accipere velim , cur vulgata Philosephia tot falsis di indigestis scateat ', quia ni mrrim Philo phi isthis commatis, famae& utilitati duntaxat velificantes, verisimilitudinem quam in procinctii habuerunt, ipsi vcritati anteposuere. Quid diu cst opinionum circa rem eamdem ntinae rus prope innumerabilis,nisi sit errorum fons uberrimus. Permultos tamen discipulos, in illorum magistroriam verba , quorum sensum ipsi non attingunt, serviliter jurantes, iisdem etiam erroribus impediri videas. . a Non pauci, equidem, inter illos reperiuntur , qui viginti vel triginta annis misere consumptis, se ex tam variis δcalliduis lucubratis-mibus nihil novi hausisse tandem agnoscunt, sed eos id palam pro teri pudet. Nullam dari scientiam sua primum ratione & methodo probare nituntur, quo facto 'ubenter ignorantiam suam fatentur. Quis enim ipse rum auditis rationibus, rubin non compescat ' Vel Quis p tius a cachinno temperaret, si ipses incautos ct adduceret, ut progres.siis suos in isto tam egregio, eruditionis genere, enarrarent' aut si cx

libita quadam thgenii alacritate , labores in hoc studium c Xantlatos, graphice & sigillatim nobis depingerent. Verum licet haec docta &sublimis institia ludibrium debeat, satius erit tamen si ipsi ignoscentes, nos illorum insortuni j misereat, qui tot annos incassum emensi sunt, hoc scilicet falso omnique cognitioni 'Ac veritati adverse ,-rti dari risse sanitiam, adducti principis.

62쪽

Si igitur lex illa, quam modo constitui , tantae est uti videmus ad

veritatis inquisitionem , neccilitatis , ne quis illam torvis conspiciat oculis. Quibus vero ab ipsa abstinere placuerit, ne saltem, in celebri, qualis est Caitelius aut ore , id vitio dent, quod istam viam institerit aut si malint, inlisure conatus fuerit. Si virum, de quo adeo temere

opinantur, recte nossent, non tam inVcrecunde ipsium damnarent. Sed

quid mirum φ ipsius lucubrationes , fabularum illarum instar, quae quodlibet , dum placeat, mentiuntur , animi gratia tantum legunt. Cum illo igitur Philosopho, meditentur, apud semetipses adhuc deprehend cnt quasdam notiones, &quaedam veritatum quas ipse gocet, semina,quae te immani quo premuntur , falsae eruditionis pondere, sese furtim subducent. Magistrum habemus nos intus docentem, qui seposit 1 claristimorum Philosephorum autoritate a nobis vult selus auscultari. Lumen

situm liberaliter dispergit, quid igitur cessamus illum compellare ' Sed quo modo a nobis se compellari gaudet assidua scilicet meditatione,

se attentionc non interrupta. Nobis verb interna quadam conuictione,& tacitis, quibus inpertinaces & incredulos animadvertit, objurga- tionibus, responAet.

Ea mente coque consilio legenda sunt hominum placita, ut ab ipsis erudiri non siperemus. Ad lumen mundi oculi nostri sitiat convertendi, ut luminis sui nos faciat participes. Si consultum deneget, male profectb a nobis consi1ltum fuerit. Sive igitur Aristotelem sive Cartcsium legas, calculum tuum neutri protinus adjicito, sed ut ipsi meditati sunt, aut saltem meditari debuerunt, attentissimus meditare, deinde voci nostri omnium magistri,

morigerus obtempera, nec convictioni internae, motibusque quos excitat meditatio relucteris.

Cui libet sic Praeparato licet de Autoribus judicare,di stultis ad hunc modum Philosophiae tum Carteiij tum Aristotelis principiis alter ne- 1 cessario rejicitur, alter vero admittitur φ Et de posteriori nemo sane non comperiet, ipsius principiis, quatenus saltem ipsi poculiaria sunt, nullum naturae phamomenum explicari unquam posse.Ut vel e V eo patet, quod a bis mille annis, a doctillimis & in pleri silue orbis terrarum locis, Bultra laboratum fuerit. At posteriorem, abditi illima quaeque, aciemque

oculorum quam maxime fugientia, penetrasse, &ad omnes Veritates supra mentem finitam, non transcendentes, viam patefecisse tuti ii mam confidenter assercre nemo dubitabit.

Sed quid horumce duorum Philosophorum opinionibus immoramur, nil sane humani ab ipsis alienum ch. Ne igitur aegre ferant Aristotclici, si per tot tacula in tenebrico versati , nihilque progrelli , res

nosti is tandem oculis usurpare velimus, jam satis superque caecos egimus, nos oculis pollere tandem aliquando recordari, par est. Pro certo igitur constet, illam regulam, quae nos plin assi xtui nisi r Ais erutinti junis veritato inquirenda, esis omnium maximς ne-

63쪽

nes.

14 DE INQUIRENDA

cessariam , nihilque admittamus , quod cum ea, quam exigit canon noster, evidentia a nobis non pei spiciatum, sine hac animi dii positione,

praeconceptas nostras oplitioneS, non possumus exuere ; nec veritatis

cognitionem adipisci possumus , nisi hisce praejudicatis opiti ionibi Anuntium remittamus, quippe incrit m impusam , lumen veritatis id-bire nequit sapientia prim.s ep. stulta .r carvisse. ii. Antequam huic Capiti finem imponam, tria o servanda sunt. i. Me .a hic non agere de rebus fidem spe stantibus, quas evidentia Don comi-- 'AE sunt. ratur quemadmodum scientias natural cs ; nimirum res no nili perideas nobis impressas percipere possvrmis , Deus aut cm C S tant. min nobis ideas creavit , Quae ncccitariae filerunt, ut icci naum ordinem naturalem a se piastituitum aper c mus et adco iri multeria ridet in ordine quodam stipui naturali collocata, a noris evidenter non possc cognosci,inirum videri non debeat, quia videlicet, ne vel cotum ideas habcmus. Mentes enim nostrae, vi decreri illius generali, , Cuibus singular notioncs necessariae nobis suppctunt civatae sunt: must cria vero fidei, ordinc tantum gratiae, ordine i Hurae, secunddin nostrum. concipi cndi modum, posteriori, comparata simi.

Mystcria igitur fidei, a rebus naturalibus, sedulbdistinguenda sunt. . Fidei & evidentiae pari summillione cede ii dum csti: at in rebuς fidem. spinantibus, nulla quaerenda est evidentdi, liciit in rebus iamrra , fi lcss. ii autoritas Philosephorum nihili fac icnda est, uno v cilio fidelis caecus csse debet, licκ cst rcbus revelatis, potiui quam rationi suae ctiam reluctanti,credere. Philosophiis vero debet esse oculatus & pers picax. Sunt equidem, praeter veritates fidei, quaedam aliae veIstates , circa quas demonstrationes invictas postulare foret iniquum. His accenseo gesta quae in historiis memorantur, &caetera ouae ab hominum volun - . late pendent. critates cnim al ae si int necessaliae, aliae contingentes.' ' Necessarias voco veritateς immutabiles natura sua,& immota Dei vo Pluntate constitutas. Caeterae sunt Veritates contingentcs. Mathematica, physica, Metaphylica Ethica , maxima ex parte, VcritateS necessarias coni plectuntur. Historia vero Grammo rica, jus cuilibet loco speciale,

sive ritus, & multa hujuscemodi, ab instabili hominum voluntate dependentia , Vcritates contingemeS duntaxat contiΠent.

Observatio igitur nostri canonis accurata, in veritatibus neces artis, quarum cognitio jure merito dici potest scientia,expostulatur; in hist ria velis, quae est rerum contingentium, si verisimilitudo , ει illa qui - deni maxima roperiatur, sufficiet. Quippe, linguarum, rituum, variarum , in quas vulgus Philosephorum scindhur, opinionum cognitio, quia haec omnia solius ope memoriae , nulla adhibita certitudine aut evidenti, adepti sumus, Historiae nomine, non absurde indigitamus. Quod 1. observatum optamus, illud est. In Ethica scilicet, in Politica , in Medicina, dc in caeteris scientiis practicis , in sela verisimilit dine aequiescere necesse est. Non semper quidem, sed sutem ad tem-

pux. Non quod illa Vςrisimilitudo nihil menti incompertum relinquat,

64쪽

quat,sed quia instat opus. In hisce enim rebus, si plenam certitudinem operiaris tempus agendi praeterfluit, & nil promoves. Sed quamvis

agendi necessitas incumbat,de rerum eventu tamen dubius haerere debeti animus. Ut errores agnoscendo certius asas, clim agendi tempus de inuo recurret, ut quemlibet studentem , naentitque suae perfectioni consulentem, decet. 3. Denique, non omnino aspernanda est Verisimilitudo plures enim

simul junctae , evidenti illinis dc monstrationibus saepenumero arqui- pollent ; hujusce veritatis in Phylicis & Moralibus , innumera suppe

tunt exempla ', adeo Vt,si rem quamplam demonstratione probare non

pollis, multis congestis verisimilitudinibus, quod aliter fieri non posset, hoc pacto confeceris. Dura quidem illa lex est, non inficior. Non pauci nunquam ratiocinari optabunt magis quam his cancellis includi, inter ratiocinandum. Cum adeo anxiis cautionibus , multorum celeritas moram patietur. Sed quanto, sodes tutius ibis, si illam observes lusem. Nonne praestat lente festinare, quam praepropera quadam diligentia eo adduci, ut ex itinere revertaris, eademque vestigia denub promas. Certe ii Cartesius, intra triginta annorum spatium innumeras veritates caeteris Phil ophis incompertas ex hoc praescripto agens , veluti e puteo cruit, quid obstat, quo minus multi ii Ciem insistentcs vestigiis, pleraque ad vitam Reliciter degendam, ne celsaria detegerent ; quantum saltem beatitu, dinis in terra cui Deus maledixit, sperare aequum est,

I. De cavi erroris occasionalibu/,s quidem ese quatuor praeeipuam I I. Totius briusce veris generale Zrvρφιμm, lectati huiuse primi libri.

PErversum libertatis usum, acrem & praecipitem voluntatis versius verisimilitudines, propcnsonem ,& ejusilem voluntatis consensiim, intellectus perceptione longius patentem, causas esse erroris, superiori capite vidimus. Nec ccrte rus fusiori indiget demonstratione , quippe si de rebus clare perspectis tantum judicaretur , nullus esset errori

locus.

Sed quamvis proprie loquendo, libertatis abusiis, unica sit errorum inostrorum causa , multae tamen instini nobis facultates, quae errorum D. rausi, nostrorum causae , non efficientes quidem , sed saltem occasionales, jure merito dici possum. Singuli nostri percipiendi modi,totidem mi- nistrant nobis hallucinandi occasiones. Cum enim falsi nostra judicia' ex duobus, ex consensu scilicet voluntatis , & intellectus perceptione orian- ; omnes nostros percipiendi modos, nobis aliquam errandi

Occasionem

65쪽

DE INQUIRENDA

Occasionem praebere, non obscurum, quandoquidem scilicet, ad asse ii sus temerarios nos adducere possunt. Cum autem summopere necesse sit, mentem infirmitatum & errorum commonere atque convincere, ut ab iis emersendi legitimo commota desiderio, praejudiciis si iis luse minori cxpecitat ncgotio, accuratam percipiundi modorum, divis: Onem tradere aggressuri sumus, quM deinceps veluti totidem cirorum quibus mens nostra obnoxia est, capita habenda erunt. Trifariam res Porcipere potest mens nostra , intellectii scilicet puro, i uagr1Mtιone, & FG st m. Intillic, puro, mens percipit spiritualia, universalia , notiones communes, persectionis 3c entis summe perfecti ideas, & in genere omnes sitas cogitationes, quas interna circa se ipsam meditatione cognoscit. Quaedam etiam materialia , ut extensionem cum ipsius proprietatibus

percipit ivrehccttι puro. Solus enim intellectus purus, circulum & quadratum perfectum, figuram. chili agonam, &similia apprehendit. Ejus, modi perceptiones purae intellectiones, aut eurae perceptiones dicuntur, quia nimirum haec sine phantasmatibus sive imaginibus in cerebro .i rellis, percipis. res materiales tanti mens percipit. Clim cas licet non actu praesentes, ut praesentes tamen exhibet sibi, phantasmatibus sive imaginibus ipsarum in cerebro cisormatis. Hoc pacto quasi bet figuras, circulum, triangulum, Vultum , equum , urbeS, campo S, fve cas '

jam viderimus, sive non, imaginamur, hujuscemodi perceptiones dici possunt quia mens haec sibi essingit, eorum imagi ius in cerebro, formando , quoniam spiritualium imagines, non possunt exprimi hinc sequitur memem ea non polia imaginari. Quod sedilth o

servandum cst.

Sensibus denique objecta sens bilia SI crassa mens percipit, cum pra

sentiae sua in organa externa corporis agunt, sic planities , saxa oculis

suis objecta cernit, serri duritiem, gladii aciem limitia persemit. Gu C.

modi autem perceptiones, cinyis, siVesen rιoves dicuntur.

Mens igitur hisce tribus duntaxat modis , res percipit. Quod facile cimisque videbit, si modo attendat, res omnes quas percipimus vel esse Dirituales vel materiales. Si spirituales sint, tum intellectus purus, eas . solus perciperc potest. Si sint materiales, certe aut ad crunt aut aberunt. Si abfuerint, mens eas sela imaginatione percipere selet ; si vero ad -- fuerint, mens eas percipere potest impressionibus quas in sensus nostros

agunt, eos scri endo jam igitur mentem trifariam tantum, intellectu sci-- licet, puro, inragmatione, ic sensebita res percipere, pro ecrto habeatur. Ad has igitur tres facultates, v clut ad capita quaedam, errores ho minum & ipsorum errorum causas reseremus , Vi K enim, prae tanto errorum numero, alia confusio ratione vitari posset. Verum Inch tiones sve propensione ς nostrae, & affectus sive motus:

incompositi cli4m vehementcr agunt mentes nostrae actum nos falso quodami

66쪽

1od am fulgore perstringunt, illam tenebris circumfusim, opprimunto Itaque inclinationes nostrae, & affectus sive motus incompositi, nos in errores innumeros conjiciunt, si nosmetipsses ab ejusmodi falsis splendoribus deludi sinamus. Inclinationes igitur nostrae, nostrique motus seu affectus, ut errorum & delictorum nostrorum fontes haberi debent, non secus ac tres mentis facultates, de quibus stipra. Et erroribus sensuum, imaginationis ac intellectus puri, errores affectuum, &inclinationum naturalium accedere debent. Itaqua Omnes hominum errores ipsorumque cautae, ad quinque capita, referri positant, quorum en tibi ordinem. Primo de erroribns sensu: m. a. de erroribus imo tunis. 3. de erroribis hi rellamutari, 4. de crroribus mi MNovum. de erroribus pasi rem agetur hac ienim impropria voce,brevitatis caura, imposterum utemur. Postquam sitim denique mentem ab erroribus suis Vindicare tentaverimus , methodi 1A genera D. generatin , qua Vcritas postit haud infcliciter inquiri, tradituri sumus. Jam igitur ab erroribus sensitum seu potius ab erroribus quos sensi uim ab asu, erramus, ordiemur. Caeterum erroribus specialibus mi- . merci prope infinitis , minus Quam gzneralibres errorum causis rebusque ad naturae mentis humanae cognitionem adipiscendam , cessariis, insistemus.

I.: Corruptio quam peccato coniraxerunt bifariam explicatur . II. L birtatem nostram veram esse errorum nostrorum causam,

non ura. sonfiu. III. Cauon , quo in usu sensuum nostrorum ierrorem vi Iemus, protonitur.

SEnsius & passiones hominis , fini ob quem ipsi concessa sint , tam rapte respondent, ut eorum opinionem , qui illa peccato omnino corrupta fuisse, censent, vix quisquam ad rem attentus, postit digerere. Sed ne quis .ib corum serrentia , nos gratis discedere existimet, quo ordine facultatos de pasti ones primi nostri Parentis in statu juilitiae procederent, PQ immutationes ac perturb.ationes ex peccato ortas, hic explicare operae pretrum cst. FIaec autem bifariam a nobis concipi di post t. i. Si genuinum rerum ordinem conssilas, quo praestantioribus mens fruitur bonis, eo majori persundi debet voluptate, id ex notione communi constat. Voluptas GL naturae in istinctiis quidam , vel ut clarius

dicam, est ipsius Dei impreit o qua in aliquod bonum inclinamus; haee autem impresso eo vehementior est, quo bonum illud est majus. Hoc a

67쪽

Divus Gie. gorius ho Mail. o. in

18 DE INQUIRENDA

posito principio , prinium nos Tun Parentem ante peccatum, &ὲ manibus Dei recens eductum, selidiora bona caeteris longc anteposuisse, nemo est qui inlicietur. Cum itaque Deus, verum i plius bonum, cum ut ab ipso am arciui, creassct, probabile est, in ipsi, quoque gustum sui cxcitasse, in sui amorem, voluptate quadam interna, leviter ipsit in inflexisse, o ficiumque ipsi praescriptum temperaste interna quadam de alacri dulccdinc, infra quam exquisit illiniae sensuum voluptates longe .sidcbant,&a qua laominos nunc peccatores nili speciali quadam gratia

aditi tentur, prorsus desticuerunt. In rere a tamen, cum idem homo corpore etiam praeditus esset, quod

Deriis iussi Sc con ervandum , & ut altera sitim et ipsius pars habendum dederat ; voluptates etiam hoc in corpore excitabat, ab illis quibus nunc, dum utimur rebus vitae nostrae conservandae idoneis, afficimur voluptatibus, haud absimiles. An primus homo, praecipua cerebri sui parte ab objectis sensibilibus semel commota, sensitiones jucundas aut injucundas, pos et coercere, non est tutum decidere. Hoc sors in imperio in se ipsiuin pollebat, propter illam qua Deo parebat si immittioncm, licet rem secus se habere facilius crediderim; quamvis enim Adam si triti uini S sanguinis commotiones , nec non cerebri concussus ab Objectis sensibilibus ortos, iistere posset, quia nimirum , ordo secundum quem constiti itus sucrat, corpus sipiritui ccdere pollulabat. Ipsium tamen , non cohibitis prius motibus in illa corporis siti parte, cui mens irin medialc conjungitur, ab objectorum sensu , sive sensatione, temperare potuisse, haudquaquantvero similc est.Cum cnim mentis cum corpore unio in eo praecipue lita sit, quod sensus sive sensationes animae & motus organorum,nari tuo quodam consensu, sibi invicem respondeant; sane si Adam , ubi semel praecipua corporis siti pars, corporum circumjacentium actionem receperat, sensitionibus tamen vacare potitisset, haec unio potius arbitraria, quam naturalis habenda fuisset. Rem tamen in incilio relinquo. Primus igitur homo, ex iis omnibus, quae vel corporis vel anim. Eperfectioni, numerum aliquem addebant , Voluptate commovebatur, qua erat autem perfectione, voluptatem spiritualem, volupt.ite corporea

vividius experiebatur. Itaque justiti am illam quam sine gratia Christi nec consequi nec conservare possumus, quia hac destituti ossicio nostro non nisi invito fungimur animo, ille per se facile conservare poterata, miserὲ tamen deceptus, in laqueos incidit. lnobcdientia sita justitiam amisit. Nihil autem innac immutatione prius, Se sensibus nostris funestius illa qua in hominem justu animadvertit Deus poena; ab illo scilicet communione sua orbato secessit, Sc quemadmodum ipsius bonum sese praestare noluit amplius, nullam pariter voluptatem, tanti favoris indicium, in ipso excitavit. Voluptates igitur corporeae ad sola bona corporea incit antes duntaxat sit perfuere, quae cum iis voluptatibus mentem ad vcrum bonum anica erigentibus, paribus non amplius libratae momentis,unionem qua cum Deo conjungebatur homo magnope c

68쪽

VERITATE. Lia εχ I. Is

debit Itarunt, unionemque qua corpori adhaerebat, ad auae erunt, eor- roborariantque. Voluptas sensuum domina, cor ejus rebus omnibus corporeis mancipatum labefecit: corruptio cordis menti caliginem obduxit, oculis a luminc ipsi prius affulgente deflexis, res omnes cum solo respectu ad corpora , objecit. Verumtamen non est quod quis sensiis ideo magnopere immutatos isse credat. Quemadmodum enim si duo pondera in utraque librae lance, aequato examine sustineam,ac postea aliquid de uno ex illis ponderibus demam, pondus quod integrum remansit, libram ad se depressurum

cst, nihil immutato primo pondere, idem enim cst pondus quicquid

fiat. Sic ex quo peccatum irrepsit, voluptates sensuum animam versus res sensibiles depresseruiit, delectationiblis illis internis, quae propensione na nostfam versus res sensibiles , velut arquipondium quoddam, suspensi iri tenebant, deficientibus ; non ea , tamen quae vulgo existimatur, in sensibus, immutatione facta. Haec est posterior explicandae perturbationis ex peccato ortae, ratio, quae priore proculdubio cum Veritate magis consonat ; ab illa quidem

Iongo distat intervallo , quippe quae stillimili nitatur principio, ambae

tamen illae rationes, quoad sensus, inter se optime conveniunt.

Cum ex duabus partibus corpore scilicet & anima constemus, duo quoque bonorum g cnera, spiritualia scilicet & corporea, persequenda nobis incumbunt. Bifariam pariter, an quid nobis se utile, an verbnoxium, nempe mentis solius, vel mentis cum corpore unitae ope, dignoscere possumus. Utilitas nostra seu mavis bonum nostr una, clara &evid cnti cognitione, non secus ac sensu quodam confusis, a nobis cognosci potis . Justitiam cste amabilem ratione qaidem comperio , sed gustu , celtior evado, hunc fructum boni esse saporis et jullitiae pulchritudo sensi, fructus suavitas ratione, non discernitur. Bona corp rea, mentis quam Deus sibi seli comparavit,attentione non digna sitiat. Mens igitur ejusmodi bona certo & facili sensuum testimonio contcnta , nullio adhibito examine cognoscat oportet 8, Lipides corporis alimentum esse nequeunt, id experientia certissima constat, idque uno sustus testimonio omnes homines adducti unanimo profitentur consensi. His igitur positis, voluptas & dolor cert. a s in t & genuina indicia,

quibus bonum & malum inter uoscant; fateor Sed ubi ita hoc cotingi tyIn iis scilicet rchus, quae cum nec bonae nec malae sint per sc &n. tura sua , tales quoque clata Sc distincta cognitione haberi nequeunt. Climesim res illae mente hominis inferiores sint, illam certe nec . beare nec punire possunt. Undc si ut prorsiis indignae sint quae mentis applicationem tantillum selli citcnt : quo circa Deus me iuem nostram lis in ' cumbere non sinens, instinctu quodam , hoc est sensationiblas jucundis aut injucudis, ad illas nos pro tendere curat. Res verh secus se habet de Deo, ipse cnim verum est mentis bomina,

ipsi solua supra illam eminet , ipso solus dignus est cui mens tota C a

69쪽

LO DE INQUIRENDA

adhaerescat, sui cognitionem amore vacuam jaceremon 'metuens; hee aliam ob causam amore caeco, & ex lo instinctu seu impetu naturae nato non contentus; sese primo menti cognoscendum praebet, ut cognitus ab ipsa eligatur, & unice ametur. Si mens, quod revera corporibus inest idque unum , nil praeterea sentiens, perciperet, ut ea vix amaret, iis pariter haud facile uteretura,

itaque ea menti grata fieri in ipsa scilicet sensitiones, ex rebus quibus

tam cia carent, Ortas excitando, necesse est : at Vero quoad Deum ratio

valde diversa est et dummodo qualis in se cst conspiciatur, non potest

non ainari, nec ad illum voluptarium instinctum velut ad lenocinium quoddam, ut captet amorem, ipsum confugere opus cst. Beati in corto , Dcum, quo praesente potiuntur, sitia mo complectuntur amore ε, sed voluptas qua in hoc amore pei funduntur, minΗs est

inst mctus cujusdam cstectum, quam ipse rum amoris fluctus ac veluti merces, non enim sola adducti voluptate Deum diligunt, sed quia praecipue ipsum verum cse bonum, cui denter agnoscunt. His ita politis, Adamum ad Dei amorem officiumque suum , nulla, Gisi ηδ voluptate praevertente inductum fuisse, credere par cst: Deum ut uni- ρ pernoscebat, gaudium ex beata cum Deo unione natum, ipsius pectus pertentabat, laaeccine igitur ad officium satis em-caciter non adigebant ' Et his actus incentivis, nunquid Deum potius sibi demerebatur, quam si voluptate quadam antevertente determinatus ipsum amasseti sic constitutus plena libertate fruebatur.Oti id si hoc sensu Scriptura hisce verbis nobis illum repraesentare intendisset. Ianu .ibrnitis constituit holmitem, O reliquit illum in manu consili; sim, hoc est, illum nulla voluptate praeoccii patum , sola sui boni & ossici j clara perceptione, sibi obstrinxit. Sed experientia hominis, tam rite, ut erat ante peccatum, tamque beate constituti, fragilitatem , maximo cum liberi arbitri; opprobrio , silmmaque Dei gloria demonstravit. Verum circa res sensibiles non eadem crat Adami conditio, ac circa res spirituales, illas enim & quaesiisse &usurpasse eum accurata ipsarum cum corpore suo convenientia, credibile non est. Quid enim φ Si varias partium cujus ibet fructus siti ipsius corporis configurationes, perscrutandas habuisset , ut inde comperta inter utrasque analogia dc correlatione, ex calore finguinem suum agitante, & innumeris aliis corporis sui di sipositionibus colligere posset, an fructus ille corpori suo nutriendo aptus fuisset, necne ; tota ipsius mentis capacit. as rebus adeo exilibus haud feliciter, repleta suis sci: ejusmodi etaim cautionibus , quantumvis anxiis , si solae adfuissent , longae vani sane vitam non vixisset. Cui vis igitur, mentem Adami non sui I se infinitam attendenti, durum videri non debet , si omnes corporum proprietates, quae haud dubie sunt inlinitae, ipsi compertas non fuisse, assirmemus. Hoc igitur quod negari non potest, concessum mihi velim, hominis mentem ad id comparatam non fuissς , ut motus dc consgurationes materiae dispiceret,

suae

70쪽

sed ut In Dei cognitionem & contemplationem perpetua incumberet meditatione. Quo conceta, non est quod quis nobis succenseat, si existimemus Adamum animum suum ab ast idua perfectionum boni sui contemplatione ad excutiendam fructus, sive alii sis cujus ibet alimenti naturam , avocare non potuisse, sine memorabili illius in quem cuncta digesta erant, ordinis perturbatione. Iisdem igitur sensibus ac nos Adamus pollebat, quibus, a Deo nuia quam semotus, corpori suo consuleret; non sucus ac nos voluptatibus inamb etiam doloribus, aut fastidiis quibusdam antevertentibus & inq-pinatis, assiciebatur. At istae voluptates squo quidem discrimine ab ipso longe distamus) illum in sei vitutem &. infelicitatem non conjiciebant, quia scilicet motuum corporis sui compos semel monitus ipsos pro arbitrio compescebat ; nec dubium est quin illo imperio circa dolores semper uteretur. Hei nobis' cur non eadem ratione se gcllit, circa voluptatem y cur faciem Dei tibi faventem lubens declinavit ' cur vana spe Iactatus, falsa fructus interdicti dulcedine,vel forsan araoganti cx perfectionum suarum contemplatione, in monte excitato gaudio, mentem suam totam occupari livit φVerum peccatum semel admistum novam induxit rerum faciem lVoluptates hominem prilis modeste veluti compellabant ; dolorcs, illi inbuam hactenus Delicitatem sitam , in infelicitatem posse commutari, placide tantum commonefaciebant. At post peccatum eae voluptate λ& dolores hosce praetermiserunt moderationis limites sensus Scalfectus ab eo desciverunt, excusiumque jugum ipsius cervici imposuerunt, ad eb ut quemadmodum nos , rerum sentibilium mancipium factus

fuerit.

Senius igitur & passiones ex peccato non originem quidem silam, sed tyrannidem illam , qua peccatores opprimunt, ducere existimandum ell, hujus autem tyrannidis sedes non tam in sentibus cst , quam in mente &in voluntatc, quae Deo non ut antea unitar, ab ip tb , lumen & virtutem qua libertatem Sc felicitatem possent custodire, non amplius excipiunt. Ex hisce duabus, explicandae peccati corruptionis, rationibus, duo pariter ad nostram integritatem denub recuperandam , rcquiri facile colligas. Primo in id incumbendum est , ut de illo pondere quo in bona corporea proclives, deprimimur, aliquid detrahamus. Voluptates nostras scilicet assidue abdicando; vividamque &delicatulam sensuum liostro- Ium , circa res sensibiles alacritatem , poenitentia, & coidis circumcisione enecando.

Secundo, pondus gratiae Dei , cum delectatione illa nos veluti prae nihil cente , quam nobis Christus merito suo conciliavit, ab ipso Deo exorandum est , quippe nisi adsit illa gratia, quicquid de priori isto pondere demamus, gravitabit semper,& nos jam pronos in peccatum 8c corruptionem haud dubie praecipitcs aget.

Reivedium

adversus

SEARCH

MENU NAVIGATION