장음표시 사용
101쪽
test producere sine motu. ergo &e. Secundo probatur hoc pacto. sit paries albus in India; essiciatur iam hic Andegaui alius paries albus; quae erit causa relationis realis similitudinis in patiete in India ad illum
qui est Andegaui 3 Non enim dici potest parietem qui est in India esse
causam aqua emanet ipsa relatio, posito tamen quod alius paries hie Andegaui dealbetur, quia nimirum natura albedinis talis sit ut si ponatur alter paries albus in qua vis distantia, ipsa in se producat relationem silmilitudinis ad illum. Non, inquam, potest hoc dici, quia nulla potest assignari causa proxime determinans parietem in India existen- rem, ad producendam in se relationem hoc potius tempore quam alio, vel hanc potius quam aliam; nam omnis causa determinans, vel ponit aliquid in re quae determinatur, vel certe ipsi aliud approximat, sicut applicans lignum igni, determinat aliquo modo ignem ad lignucomburendum; at vero in nostro casu nihil simile reperitur . ergo &c. Nec etiam dici potest dealbantem parietem hic Andegaui, esse causam relationis in pariete qui est in India, quia inde sequeretur dari actionem in distans. Neque dicas dealbantem hic Andegaui non esse proprie causam illius relationis, sed tantum esse causam sicut remouens prohibens, sicut ille qui remouet impedimentum in lapide quo imp diebatur ne descenderet deorsum, ilicitur aliquomodo causa motus deorsum, non quia inquit realiter in motum, sed quia aufert impedimentum , quo posito, motus a grauitate lapidis elici non poterat.Ne, inquam, hoc dicas, quia remouens prohibens remouet aliquod impedimentum, quod lapidi est indistans, sed dealbans parietem hic Andegaui non remouet aliquod impedimentum indistans parieti qui est
in India, ut patet, imὰ illud quod est distans no potest habere ratio ia ei edimeti, sicut neque illud quod est distas cauis productivae potest esse necessaria conditio requisita ad hoc ut ipsa producat seu effectu. Secundum. illud non est aliquid reale quod aduenit rei sine ulla
ejus mutatione. hujusmodi autem est relatio. ergo &c: major est euidens. minor probatur ex Aristotele g. Physic. text. 18. asserente, posito termino fundamentum nihil subire mutationis.sed posito termino aduenit fundamento praeexistenti relatio. ergo nullam adfert in fun
Tertium sui multa alia omittam ὶ si datur in creatis relatio realis, sequuntur multa absurdae primo enim sequitur nec esse a fundamento distinctam, nec indistinctam. non distinctam, quia sic posset Deus illam sine fundamento conseruare: cur enim hoc non posset at hoc videtur absurdum. quia separata relatione adhuc essent relata, verbi
gratia, separata relatione similitudinis a duobus parietibus albis, ad- nuc illi parietes essent similes, conueniret enim illis definitio similium quam habet Aristoteles 1. Metaph. cap. 11. Similia sunt illa quorum
102쪽
est una, qualitas. hoc autem est impossibile. ergo &c. Confirmatur, quia in diuinis eo ipse quo essentia communicatur filio per generati nem, est idcntice paternitas. ergo in humadis eo ipso quod potentia
generativa exivit in actum,&dedit esse filio, ell idiatice paternitasiusque ullo addito. antecedens est certum. consequentia probatur, quia nulla apparet ratio diuersitatis quod attinet ad praesens negotium. Non etiam potest illa relatio realis esse a fundamento indilhineta, quod sic ostendi potest. Omne illud quod quandoque est in potentia in aliqua specie entis realis, quandoque in actu, est distinctum ab ipso nemine cogitante. sed fundamentum relationis praedicamen , talis quandoque est in potentia, quandoque in achi, in specie relationis praedicamentalis, quae est in sententia contra quam agimus, Vna aliqua species entis realis distincta a qualibet alia specie. ergo nemine cogitante fundamentum proximum est distinctum a relatione. major patet, quia impossibile est ut idem inquantum idem, modo sit olentia, modo actu, in aliqua specie; nam idem inquantum idem emper facit idem, ut docet Aristoteles secundo de generatione text. 36. minor clara est in pariete albo, qui aliquando est potentia tantum similis, cum caret termino palbo; aliquando vero actu est similis, cum illum terminum hab . haec ratio dici potest a prio ri,quia Aristoteles existimauit se illam deduxisse ex natura entis realis praedicamentalis,quod adaequale diuidit in ens potentia de ens adhu s. M etaph.text.
l . Secundo, si relatio su ens reale, a posteriori efficaciter conuincit a gumentum Scoti in a. dist. I. quaest. . esse distinctam a fundamento. --. est autem hujusmodi. Perit relatio praedicamentalis nemine cogitante & non perit ejus filia damentum proximum. ergo non est idem nemine cogitante cum fundamento proximo. Antecedcias probatur in
relationibus, verbi gratia. fundatis in quantitate. sit lignum palmare,& lapis palmaris, in lapide erit relatio aequalitatis ad lignum propter quantitatem ejusdem extensionis; comburatur deinde lignum , in lapide peribit aequalitas quae prius erat ad lignum, quia in communi sal
rem senten tia, non est relatio realis ad terminum non existentem, S tamen quantitas lapidis quae erat proximu sundamentum illius aequalitatis remanet ut prius. ergo &c. Consequentia tenet per regulam Aristotelis I. topicorum cap. I. si alterum interimitur, alterum autem non, prosech non idem sunt; S: loco lue. si potest alterum sine altero esse, non suntaden, sed in easu posito, perit relatio non pereunte fundamento. ergo&e. Secundo, si dantur relationes reales, sequitur prOccisus in infinitum. hoc autem est absurdum. ergo &c. sequela patet. accipiamus, verbi gratia, relationes similitudinis, aequalitatis, &c. si hae sunt relationes reales, sequi processum sic ostendo. si hae sunt realas, una rethai potest fundare aliam. sed si una potest fundare aliam
103쪽
s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.
sequitur processus in infinitum. ergo si hae Ant reales sequitur proces
su in infinitum. major probatur. ideo duae albedines fundant relationem similitudinis, quia conueniunt in unitate specifica. sed duae relationes paternitatis conueniunt in unitate specifica. ergo fundabunt etiam relationem similitudinis. ergo una relatio si indabit aliam. ergo vlterius vera est major, quod si relationes similitudinis sint reales, una relatio poterit fundare aliam. minor eadem facilitate probatur. si una relatio patemitatis, exempli gratia, fundat relationem similitudinis ad aliam paternitatem, duae rursus similitudines fundatae in duabus paternitatibus, cum sint ejusdem rationis, fundabunt etiam alias, &sc in infinitum. ergo si una relatio fundat aliam, sequitur processus in
infinitum. Secunda sententia & communis, Scoti, sancti Thomae, & utriusque sectatorum, vult dari in creatis relationes reales. Fundamenta sunt. Primum, quia Aristoteles diuisitens reale finitum in decem genera siue praedicamenta, quorum unum est relatio. ergo relatio in lententia Aristotelis est ens reale. Secundum. ex communi hominum sensu denominationes relativae absque ulla fictione intellectius reperiuntur in rebus creatis, iram Pau
lus, exempli gratia, qui genuit filium, est vere pater etiam si nullus im
tellectus cogitet, & unus paries albus similis est alteri parieti albo nullo intellectu cogitante. Confirmatur, quia certum est nos non posse concipere paternitatem sine ordine ad filium, nec simile sine ordinead aliud simile; quando auteN concipimus patrem in ordine ad filium, aut simile in ordine ad aliud simile, existimamus nos concipere aliquid quod vese est a parte rei, nam non ideo pater est pater, quia a nobis concipitur esse pater. nee ideo paries albus est similis alteri parieti albo, quia a nobis concipitur esse similis, sed potius recte concipitur esse similis, quia a parte rei est similis. Confirmatur praeterea, manente quamque cogitatione quam ha beo de pariete alteri simili, nihilominus fieri potest a parte rei ex simili dissimilis. exempli gratia, si cogitem similitudinem inter duos parietes albos,& unum comparem ad alium, possum continuare illam cogitationem, & eo tempore quo cogito illos parietes esse similes, potest alter illorum parietum denigrari ; tunc vere&a parte rei paries ex simili fiet dissimilis. etiamsi ego continuem cogitationem illam, qua concipio similitudinem inter duos dictos parietes ergo clarum est relationes similitudinis,non pendere ex fictione mei intellectus,sed istelas esse vere a parte rei independenter ab intellectu. Denique probatur haec sententia ex mysterio ianctissimae Trinitatis. Certum H de fide dari relationes realites in personis diuinis. ergo
104쪽
PARS PRIMA. Mi AESTIO NONA. 89 etiam dantur in creatis. haec sunt praecipua argumenta utriusque sententiae.
Dico primὀ. Probabile est non dari formaliter relationes reales in III.
Probatur argumentisaltatis, pro prima sententia, quam proculd bio reddunt probabilem. unde ad argumenta secundae sententiae, si Prabatur. quis velit hanc conclusionem tueri, incile hoc pacto respondere po
Ad primum dicat primo non tanti faciendam esse Aristotelis au- IV. thoritatem,& veritati comprobatae praeponi debeat. dicat secundo a 'inactis Aristotelem nunquam admisisse relationes reales formaliter, sed tantum loquutum fuisse de relatis quae ratione sivi materialis seu subjecti& fundamenti reales sunt. Ad sec dum respondeat distinguendo antecedens, Paulus qui genuit filium est vere pater, idest, habet fundamentum relationis paternitatis nemine cogitante, concedat antecedens. formaliter est vere pater, ut videlicet actu referatur per aliquid reale, neget antecedens; refertiar enim tantum per intellectum. Et ex hoc respondere poterit ad confirmationes. Ad tertium quod est contrariae sententiae potissimum fundamentum, dicat verum esse dari in sanctissima Trinitate relationes reales, neget tamen consequentiam. ergo dantur in creatis. Ratio disparit iis quo ad hoc Dei & cieaturarum est, quia dii tinctio realis debet attendi penes ens reale, & in diuinis nulla eli distinctio realis, nisi attendatur penes relationem unius personae ad alteram;fit ut relatio debeat esse realis. In creatis autem nihil est quod sine relatione reali dillinctu esse non possit, proindeque nihil cogit illas admittere. Dico secundo probabilior est secunda sententia. V. Probatur tum quia est communis Grauioru Authorum sententia; ,-- ώμ. tum quia nititur rationibus quas pro χ. lententia proposuimus, quae, nati, ino-ω. susscienter per praedi stas solutiones, non enervantur, Ut diligenter Protatur. ...consideranti patebit. Hinc Ad primum primae sententiae. respondeo sensum Philosophi eo VI. loco esse, ad relationem intrinsecus aduenientem per se non terminari a i'. mi tur Mimotum, quod verissimum est. Loquitur ergo Philosophus de relatione intrinsecus adueniente, non autem de extrinsecus adueniente, cum fateatur motum per se teresinari ad ubi, quod tamen, ut constabit ex
Physicis, est rclatio extrinsecus adueniens. Alij dicunt sensum illius loci esse, ad relationem non esse motum per se, quamvis possit esse per accidens. Alii denique dicunt Aristotelem loqui de motu sensibili, non autem de insensibili. Ad illud quod adfertur de duobus parietibus quorum vniis sit hic Andegaui, alter in India, videlicet non posse assi-
105쪽
s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.
gnati causam productivam relationis realis inter illos. facilis est res. ponsio. dico enim causam productivam principalem relationis in pariete qui est in India esse generantem, qui in illo albedinem produxit; causam tamen proximam & immediatam esse ipsam albedinem paristis existentis in India in cujus virtute continetur relatio. Generans au.
tem dicitur causa principalis, quia producendo albedinem quae est findamentum relationis dedit illi virtutem, ut ad eam posset sequi relatio quotiescunque ponuntur conditiones necessario requisitae ;Albedo vero parietis existentis in India, dicitur causa proxima relatio anis, quia positis quibusdam conditionibus, ab ea per naturialem consecutionem ipsa relatio emanat. Addi etiam potest probabiliter, illum qui dealbat parietem hic Andegaui, esse causam relationis consurgentis in alio pariete qui est India, quatenus ponit actu terminum, qui est conditio necessario requisita ad relationem praedicamen talem, ut ipsa a suo fundamento proximo producatur. Ad id quod quaeritur, qua ratione albedo parietis existentis in India, determinetur ab eo qui est hic Andegaui dealbans parietem ' Respondeo simili quodam modo determinari, quo in sententia probabili multorum Theologorum, determinantur species intellectuales Angelicae ad repraesentanda de nouo objecta, ex eo quod ipsa in loco distantillimo accipiant existentiam ἱ haec autem non est ulla determinatio Physica per receptionem alicujus intrinseci, sed solum per possitionem alicujus extrinseci, quod necessari θ requiritur, adhoc ut relatio a sua causa immediata produ
Adsecundum. respondeo Aristotelem eo loco agere de relatione intrinsecus adueniente quae non aduenit fundamento per motum ad se, per se terminatum. Ad tertium respondeo omnem relationem, de qua agimus, distinguinemine cogitante a fundamento, relationem tamen intrinsecus aduenientem clistingui tantum tarinaliter, extrinsecus vero etiam rea liter .hoc demonstrat ratio allata ex Scoto, ad quam parum bene respondent recentiores dicentes pereunte termino perire relationem
quoad complementum quod habet a termino, non vero quo ad esse suum incompletum quod habet in subjecto; perire formaliter relationem secundum conceptibilitatem ad terminum, non vero realiter secundum entitatem quae identificatur cum fundamento ; perire quo
ad id quod dicit in obliquo quod est terminus, non quo ad id quod di
cit in recto, quod est ordo ad terminum; perire terini native non inhaesiue&c. Nam contra has & similes solutiones sic disputo; illud quod perit relationis ex eo tantum quod pereat terminus, vel est aliquid reale praeter terminum qui iupponitur perire, vel non. si non. ergo nihil respondent, ibium enim dicunt pereunte termino relatio-
106쪽
nisperire tantum terminum relationis. si sit aliquid perire praeter te minum, ergo aliquid reale relationis quod erat in fundamento perit non pereunte ipso fundamento, erat ergo nemine cogitante distinetiam a fundamento. Iam sic, ulterius de hoc reali relationis quod perit, vel poterat praedicari nemine comtante ratio referendi ad aliud vel non ; hoc secundum dici nequit, quia non esset quid relationis, relatio enim non habet partes componentes aut integrantes de quibus
non possit dici, quod quaelibet sit relatio. ergo dici debet quod istud
reale relationis quod petit erat essentialiter relatio. Omitto alia argumenta breuitatis causa quae videri possunt apud Petronium, tomo 2. Petr-i-. suae Logicae, quaest. I. de relatione, art. II. Aquarium 1. Metaph. dilucidatione I s. Murciam tractatu de relatione, quaest. s. Baliareum nostrum in sua Logica . cap. de relatione, quaest. 2. sect. 3. Zanardum, ocalios recentiores qui hanc sententiam sequuntur. Ad contraria argumenta facilis est responsio. ad primum aliqui cum Capreolo negant Deum posse illud praestare, alij concedunt. si concedatur, dici potest tunc duos illos parietes fore tantum similes fundamentali rer, non Vero formaliter. ad definitionem similium ex Arist. dico illam esse causalem,quia conuenit solum similibus fundamentaliter acceptis & hoc idem tenentur dicere omnes qui volunt relationem formaliter esse aliquid reale. simili modo respondendum est ad argumentum quodalis adferunt de duobus corporibus bicubitis, dicendum enim est, unuillorum posse intelligi tantum quantum est alterum, duobus modis,
formaliter nimirum, & fundamentaliter; separata relatione,non erunt
formaliter aequalia,sed fundamen taliter Ad argumentum Theologi cum, quod suoij citur, quod est secundum,respondeo concesso antecedente,negando consequentiam. ratio est, quia ut communiter docent
Theologi, quae in creaturis sunt dispersa, in diuinis debent esse unita;& quia quicquid eit in Deo debet esse Deus & idem cum illo; non autem quicquia est in f indamento creato cum illo debet identifica adprobationem consequentiae, dico ideo non posse in creaturis relationem identificari cum fundamento, quia sequerentur absurda & incommoda supra allata. Ad illud quod secundo loco adijcitur de pro- marriatis cessu in infinitum, nego sequi. ratio est, quia sistendum est in illa relatione, quae eandem denominationem suscipit, quam praebet funda- is tuis. mentum, quod illam necessario & intrinsece secum asterti licet ergo paternitas, verbii patia, similitudinis relatione referatur ad aliam paternitatem, & illa 'similitudo sit alteri similitudini ejusdem cum illa ecies similis, non tamen est similis per aliam similitudinem sed seip sa, nam denominatio quam ipsadae: in ejusdem speciei cum ea quam
praebet fundamentum, &intrinseceillam secum affert. ergo non potestreferri &c.haec resp5sio procedit de relationibus ejusdem rationis
107쪽
s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.& denominationis; Verum quia potest urgere aduersarius de relationibus diueris rationis re denominationis, in illis saltem sequi nocesi suis; duae enim similitudines fundatae in duabus paternitatibus, vere distinguntur, ergo fundant saltem relationem distinctionis; rursus il Iae duae relationes distinctionis, sent ejusdem speciei, ergo fundant relationem similitudinis, & sic in infinitum sequitur processus. Respondeo neque etiam in relationibus diuerse rationis sequi processiim in infinitum. negandum enim est quod supponitur ab aduersarijs, distinctionem videlicet esse vere & proprie relationem, nisi secundum di ci, & ex nostro modo concipiendi, seu rationis; quia scilicet signis.catur per terminum, qui solum ex modo concipiendi relationem importat ; vere enim distinctio non est nisi negatio,imm vntim dii lingui ab alio, solum est non esse illud. certum autem est rationem formalem relationis in sola negatione non posse conssistere. Quod dixi de negatione , nempe non esse vere & proprie relationem, idem dico de alijs
ejusmodi quae negationem includunt, ut dissimile, diuersum, oppositum,&Q Unde Beatus Thomas I. parte aperte docet oppositionem quae est inter aliqua non esse relatio m. ratio est , tuta essentia relationis inlioe consistit, ut subjectam referat & ferat quodammodo ad ipsum terminum, itavi subjectium habeat per relationem totum situm esse ad terminum; hujusmodi autem relationes non solum non ferunt subjectum ad terminum , sed potius auocant, retrahunt, &, Vt sic loquar, auferunt ab illo, dc ideo omnino pugnant cum ratione relationis; unde Aristoteles in cη . de quantitate, dicit unum contra rium non dici ad alterum, & propterea magnum & paruum, non esse contraria, quia dicuntur ad se inuicem. Huc spectat,quod idem Ang
licus Doctor, quaest. 18. primae partis,art. I. In corpore, Vocat rclationem inclinationem unius ad alterum, quae sine dubio non eli inter simile dedissimile.& extera hujusmodi, quatenus talia sunt. hinc patet etiam, quid dicendum sit ad illud quod contra obiiciunt recentiores, Vidclicet relationem unam non posse fundare at iam,quia id quod in aliquo genere est tale ut quo,non potest in eodem esse tale ut quod. est enim penitus falsum quod assumunt, nam ctiam in sententia ipsorum, potentia intellectiva est qualitas, & tamen quatilicatur per aetii intelligendi. Et verὰ quemadmodum licet cognitio sit id quo obj ctum cognoscitur, potest tamen esse alterius cognitionis obiectum deesse id quod cognoscitur; ita quare non potest relatio esse id quod refertur,licet sit id quo aliud referturὶ Videri potest Doctor Subtilis in a. dist. i. quaest . &in . dist. 6. quaest. Io. ubi bene ostendit relationem unam fundare aliam ; quem in hoc preter ejus discipulos sequuntur Vallius tomo I. suae Logicae cap. ad aliquid, quaest. s. cap. Ir. Suarius disput. 47.sech. II. &quod mirum est, recentioribus Tha -
108쪽
FARs P RIMA. RI AESTIO N O N A. y3mistis, Petronius tomo x. suae Logicae, quaest. I. de relatione, art. I 2.
quaest. 3. ad quintam, & quaest. s. ad quintum, qui & in eandem sententiam pertrahere conatur D. Thomam. Quaeri hic potest, supposito quod relatio silens reale, utrum dies VII. debeat multiplicari ad multiplicationem numericam termini, & teria Pisiamrretiti minari ad abiblutum, vel non Uerum breuiter resipondeo ad primu affirmative cum Scoto nostrate in dist. 8. quaesh I. & omnibus ejus timem tremim .discipulis, quos ex recentioribus sequuntur Smigletius primo tomo suae Logicae dis ut. Io. quaest. i . Vallius tomo I. suae Logicae in cap. ad aliquid quant. I o. cap. Ioannes SteΚius exercitatione 9. Logicae dubio 16. & alij. & probatur breuiter,quia relatio dicit ordinem ad terminum . ergo haec relatio ad hunc terminum, quia non dicit ordinem ad terminum in confuso.Confirmatur, haec paternitas fundatut super hoc genuisse hunc filium; nam paternitas in specie fundatur super generationem filii in specie. ergovi numerica super generatione niij numerica. ergo multiplicatis filij s numero, multiplicantur filiationes Aepaternitates numero, quia&termini, &rationes fundandi multipli
Respondeo ad secundum cum eodem Scoto nostiate in s. dist. 3 o. Prabatur rei Murcia trach. de relatione quaest 6. S gletio tomo citato, di*uLIO. quaest. 9. SteΚio exercit. 9. Logicae dubio Ιχ.& alijS, omnem relatio- sci . nem realem creatam in absolutis terminari ad absolutum. Probatur
quia ad id terminatur relatio ad quod refert suum iundamentum, sed stigia. refert in abselum suum fundamentum ad absolutumergo &c.minor probatur, quia paternitas, exempli gratia, constituit Patrem fili j, non filiationis similitudo facit unum parietem similem alteri parieti, non similitudini. ergo relatio refert ad absolutum. Confirmatur quia relatio in termino ne quidem est conditio requisita ad terminandum; nam si per impossibile terminus non referretur ad fundamentum, ad huc fundamentum posset referri quantum est ex se.
109쪽
EAn admitti debeant relationes extrinsecus N intrinsecus aduenientes P s an admitti debeant, transcendentalia p
II CELEBRis est diuisio relationis in intrinsecus & extrinsecus adueniemem. traditur a Scoto nostrate quodlibeto ir. quaest . '&in 3. dist. I. quaest. r.&in . dist. 13. quaest. I. Cardinali Sarnano in directorio Theologico, pagina quaὸringentesima, Uvallone in libro formalitatum Scoti, folio 43. 2. 3. & . Si recto apud eundem folio o. Francisco de Pitigianis primo Physic. in commentarijs ad I L.
ruaest. Scoti,& alibi saepe, Philippo Fabro in Philosophia naturali, dcijs Scotistis omnibus. Ex alijs eandem diuisionem admittunt Durandus in 3. dist. 3. quaest. L. Gabriel ibidem, distinet. I. quaest. r. Doctores Lovanienses in expositione praedicamenti ad aliquid, & alij, cum quibus Dicendum est admitti debere diuisionem relationis in intrinsecus
Pr 1 t riami & extrinsecus aduenientem Antequam haec conclusito quae est con suarium, Uallium, Smigletium, S: alios recentiores in probetur, miri sec- sciendum est per relationes intrinsecus aduenientes, intelligere nos, quae neces Iario ponuntur positis finadamento & termino,& quae V m, mitu, per eandem actionem per quam illa ponuntur, accipiunt suma cile, ita utoren ullam potentiam possint non poni,exempli gratia, silmilixudo inter duos parietes albos, &hujusmodi .Per extrinsecus aduenientes, intelligimus illas , quae non necessariis sequuntur extrema posita in actu; itavi fundamentum de terminus poni possint, non posita relatione , sed relatio adhuc requirat actionem agentis extrinseci ad sui productionem ; liiijusmodi est,uerbi gratia,Vbi intrinsecum per quod corpus applicatur loeo ; potest enim esset locus, dc corpus, dc tamen Corpus non esse applicatum loco, siue quod idem est non habere rei tioncm praesentiae vel ubi a talum locum . hoc positom Probatur breuiter conclusio ex Diuo Boetio de trinitate, dicente ἄμ-. ut notat Scotus in commentarijs ad libros de anima, quaest. . sex vitima praedicamenta non esse res absolutas. ergo formaliter important linquit Scotusὶ respectum realem, sed non intrinsecus aduenientem, quia ponitur in praedicamento ad aliquid. ergo extrinsecus . ergo da-
110쪽
tur respectias intrinsecus & extrinsecus adueniens. Confirmatur ex Aristotele qui idem voluit, nempe sex vltima praedicamenta esse relationes ; sed non intrinsecus aduenientes, ut fatentur aduersari j, dum dicunt impossibile esse poni fundamentum de te minum, & non poni relationem, ergo extrinsecus, ergo dantur relationes extrinsecus & intrinsecus aduenientes. major patet, & primo
quidem de actione & passione clarum id est ex textu a. o. libri 1. Metaphysices, ubi ait actionem poni in praedicamento ad aliquid, non quod sit relatio intrinsecus adueniens, sed quod sicut intrinsecus adueniens est vera relatio, ita etiam actio & pastio, quae uni uoce in ratione relationis cum intrinsecus adueniente conueniunt. Si tum esse nil ulaliud significare Aristoteli quam positionem aliquam vel ordinem partium, imo stum esse, esse denominatiuum a situ vel positione, euidens est; positionem autem de situm Aristoteles cap. ad aliquid, ad praedicamentum ad aliquid retulit propter rationem dictam de a mone &passone, non quod sit relatio illius praedicamenti, sed quod sit
vere de uni uoce cum intrinsecus adueniente relatione conueniens. .
idem fecit Aristotes cap. de actione de passione, ubi situm de positionem vult esse relationem. Ubi vero & quando inquiunt Lovanien- Γ, . a. i.
ses) omnium consensu loci & temporis circumstantias designam ; si enim principaliter vel locum vel tempus significarent, essent praedicamenti quantitatis. Quod deinde praedicamento habere nihil absoluti significetur locuples nobis est testis Aristoteles cap. 19. libri s. Metaph. quo loco dicit habitum, medium quid esse inter tunicam habentem,& tunicam ipsam quae habetur, id quod non aliud certe esse potest quam relatio quaedam vestitus ad eum qui vestitur, vel, ut ita dicam, ipsa ratio vestiendi. Dices cum recentioribus implicare contradictionem poni funda- III.
mentum&terminum, & non poni relationem. ergo nulla datur rela--π-tio extrinsecus adueniens. ' i
Confirmatur quia si ulla daretur talis relatio, conueniret univoce cum intrinsecus adueniente, quod fieri nonPotest,quia sic non darentur Io. supprema genera, quod est falsum. ergo:&c. Respondeo nullo modo implicare contradictionem id q uod asseritur . unde aduersarij in amumento petunt principium 3 hoc enim illis probandum est quod assumunt ut certum. Ad confirmationem concedo omnia vltima septem praediramenta uni uoce conuenire in ratione relationis. Ad id quod infertis de ira mero prςdicamentorum fateor posse assignari pauciora quam decem, est enim denarius numerius arbitrarius, unde plura vel paucior, id li
bitum constitui possunt, ut dicemus in Metaphystea eum agmius de accidente. multa alia futilia a citatis recenti otibus obi j ciuntur uis illa