Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

hil aliud est, quam indiuisio essentiae seeundum praedicata essentialia

unitas extrinseca, est ipsi unitas intrinseca siue formalis, non tamen praecise & secundum se sumpta, sed ut connotat & annexam habet nutionem di fierentiarum indiuiduarum. Hoc posito facilis est argumenti solutio. cum enim quaeritur quam unitatem tollat diuisionaturae per differentias indiuiduses 'respondeo tollere unitatem naturae, non quidem secundum se sumptam, sed ut con notat de maeram habet negationem differentiarum indauidualium res exemplo

manifesta erit. Disputant Philosophi& Theologi quomodo persensitas & subsistentia distinguantur a natura. quidam asserunt distingui ab illa tanquam modum substantialem illi additum alij, praesertim veteres, quibus assentior, in hoc tantum a natura distingunt, quod naturae existenti superaddat tantum duplicem negationem, actualis videlicet &aptitudinalis inhaerentiae; ita ut subsistentia nihil aliud sit, quam natura existens comotans duplicem praedictam negationem. Cum autem illis obi jcitur, Uerbum diuinum incarnatione assumpsisse naturam humanam existentem, & tamen non assumpsisse subsistentiam; respondent ideo non assumpsisse subsistentiam, quia non assimpsit naturam prout connotat illam diruticem negationem actualis&aptitudinalis inhaerentiae, Mib vero assumpsit cum actuali dependentia. Pari modo dicimus nos ad argumentum propositum, hoc ipse quod differentiae indiuiduales adueniunt naturae, tollunt a natura unitatem formalem, non praecise , scit ut annexam habet &connotat negationem differentiaru indiuidualium in natura quae quidem negatio ante aduentum disserentiarum indiuidualium praecellat. res; Illa unitas formatis,prout connotat negationem differentia- rum indiuidualium, estne unitas uniuersalis ' Respondeo, secundum omne quod dicit, non esse, non enim est secundum negationem illam; est tamen secundum positiuum illud quod reali tir non distinguitur a natura. est ergo inadaequate, non adaequate. Obij cies quinto. Sinarura remanet uniuersalis in multis, ipsa singularia essent uniuersalia. sed hoc est absurdum. ergo &α sequela majoris probatur. Omne quod sequitur aliquam naturam ratione sui,

praedicatur sine aliqua additione & simpliciter de supposito illius na-

rurae. sed per nos communitas sequitur naturam humanam ratione sui. ergo communitas praedicatur de supposito illius naturae. atqui hoc est absurdum; absurdum enim est Socratem esse communem. major probatur; quia quae sequuntur realiter naturam communem, praedicantur de ejus inferioribus; quia enim homo est rationalis, ideo Socrates est rationalis. hinc Porphyrius capite de specie ait,' eat- tributum quod conuenit sit perioti conuenire etiam inferiori; & Aristoteles in regulis antepraedicamentalibus ait, qucd quandocunque Duiliroes by Cooste

82쪽

unum dicitur de alio quςcunque dicentur de attributo dicentur etiam de subjecto. Hoc argumentum est Cajetani lib. de ente & essentia, Caimmis.

cap. 3o.&acriter Urget Vallius tomo I. suae Logicae, tractatu de uni- λ in . uersalibus incommuni,parte I. quaest. . cap. 9.

Respondeo. Varias ad hoc argumentum ab authoribus afferri Glutiones, inter omnes autem duas esse celebriores. primam ut intelligas, aduerte satis esse sit natura communicando seipsim essentialiter indiuiduo communicat omnia praedicata absoluta, non autem praedicata relativa in ordine ad ipsa indiuidua,cujusmodi est ipsa communicabilitas ; sicut a pari, quando albedo communicat se accidentaliter parieti, communicat etiam denominatiue omnia praedicata sua essentialia absoluta, ita ut paries denominerur disgregativus visus, non au - tem communicat denominative praedicata quae sunt in ordine ad ipsum subjechim, cujusmodi est esse informativum subjecti; non enim potest esse paries denominari informativus subjecti. Ad argumentum ergo respondex, distinguendo majorem. omne quod sequitur aliquam naturam ratione siti, praedicatur sine aliqua additione & . simpliciter de supposito illius naturae; si1 sit praedicatu absolutum,concedo majorem ; si sit relativum inordine ad ipsa indiuidua, nego majorem. ad minorem, sed per nos communitas sequitur naturam humanam ratione sui, distingo; sequitur ut praedicatum relatiuum, concedo minorem ut absolutum, nego minorem. deinde neganda est consequentia Secutida responsio aci hoc argumentum, est eorum qui uniuersaliter negant propositionem illam, Quidquid conuenit superiori conuenit inferiori, & negationis rationem asserunt, quia, inquiunt, aduersari j ipsi uniuersilia fatentur esse immutabilia & arietana , nec tamen volunt haec singularibus competere. neque dicas, inquiunt , has proprietates conuenire uniuersali tantum beneficio mentis. nam si velis tantum has proprietates naturae tribuere per praecisionem intellectius, sequetur easdem tantum a ratione dependere, sicque uniuersalia per se generari & corrumpi; quod tamen omnes negant. Dicunt ergo ad solutionem argumenti, affectiones & proprietates esse in duplici disserentia. qu dam enim sunt naturae & suppositi simul, ut risibilitas, diiciplinae capacitas. aliae sunt naturae, non suppositi, ut incorruptibilitas , aeternitas, uniuersilitas, communitas &c. illa autem quae asseruntur in argumento vera esse de ijs affectionibus & proprietatibus quae sunt naturae & suppositi, non vero de ijs quae solum sunt naturae, cuj usmodi est uniuersalitas. in forma itaque negant sequelam majoris, di ad ejus probationem distingunt majorem. omne quod se quitur aliquam naturam ratione sui, praedicatur Isimpliciter de suppositis illius naturae; si illud quod sequitur naturam, sequatur illam ut proprietas ejus &suppositorum simul, vera est major; si illud quod

83쪽

sequitur, sequatur tantum Vt proprietas naturae, falsa est maior utraque hic responsio bona est,&nullo negotio defendi potest. Obiicies sextὀ. Quidquid est in indiuiduo, est idem cum illo. sed uniuersale est in indiuiduo. ergo uniuersale est idem cum illo. Respondeo distinguendo majorem. quidquid est in indiuiduo, est

idem cum illo ; est idem cum illo ad quate, nego majorem:est idem cum illo inad quate,concedo majorem. Idem respondendum est omnibus qui negant totum distingui a partibus, cum simile argumentum obi jcitur illis de materia prima, quae partialiter & madaequale est

idem cum toto.

Obij cies septimo. Superius & inferius opponuntur relatiuα at relativa non postunt esse simul in eodem sebjecto. ergo in uno indiuiduo non possunt uniri singulare & uniueriale. Respondeo, correlationes oppositas non posse esse simul in eodem subjecto adaequato, 6: totaliter sumpto; posse tamen reperi in eodem subjecto inadaequale sumpto. unde materia & forma sunt duos correlativa, Zc tamen Vna recipitur in alia,&ambae in uno tertio, videlicet toto. quidni ergo natura communis & disserentia singularis includantur in uno & eodem singulari subjecto. Obijcies octauὀ. Si natura qtiet est in Socrate, exempli gratia, est apta inesse multis, Socrates non magis erit singularis quam uniuersa- . lis. consequens est absurdissimum. ergo de antecedens. major patet, quia quemadmodum est singularis per haecceitatem,ita est uniuersalis

per naturam communem. ergo &C.

Respondeo negandam esse majorem. ad cujus probatione dico illum non esse uniuersalem per communem nataram, & tamen esse singularem per ii cceitatem. cujus disparitatis ratio est, qui ahqcceitas est proprie actus naturae, facitque illam esse hanc, de incommunicabilem. aptitudo vero, quamvis sit concomitanter in Petro, non est tamen in Petro Vt proprius actus Petri. exemplo clara res erit. Indi uisibilitas . animae non est in Socrate, aut in corpore Socratis, ut proprius actus ejus , unde totus Socrates dicitur diuisibilis & mortalis, quia totum diuidi potest de mori, licet in eo sit una pars indivisibilis & immortalis. eodem plane modo totus Socrates dicitur incommunicabilis de singularis, licet sit in eo natiira communicabilis & uniuersalis. Obij cies nono. Nullum simile est idem. Petrus & Paulus, exempli gratia, sunt similes. ergo non sunt idem in natura humana. Respondeo distinguendo majorem. Nullum simile est idem numero, concedo majorem cujus ratio est, quia ejusdem numero ad seipsum non est relatio realis j specie, aut genere, nego majorem. Obijcies decimo. Ex nostra sententia sequeretur aliquid existere in duobus locis, & non in medio; existeret enim in Petro de Paulo, ve

84쪽

bi gratia, & non in loco inter utrumque intercepto. hoc autem est

absurdum. ergo &C.

Respondeo negando minorem, nempe esse absurdum illud quod infertur in argumento. dc ratio est, quia unitas quae est inter Petrum& Paulum,est unitas essentialis non localis, qua propter secundum se nec tempore nec loco separari potest. Obij cies undecim5. Ex hac nostra sententia sequeretur naturam uniuersalem esse similem naturae diuinae; quemadmodum enim illa est in tribus personis, ita liqc est in pluribus indiuiduis. hoc autem ad mittere Christiano Philosopho indignum videtur. ergo &c. Respondeo ridiculum plane esse argumentum. longe enim disparratio est de essetia diuina in tribus personis,& natura uniuersali in pluribus indiuiduis. unde triplicem disparitatem inter utramque asserunt

recentiores aliqui Scotistae apud Ruadam in L. sentent. controu. . art. - a.

I. in 1. opinione. Prima est, quia natura diuina secundum propriam unitatem determinatur ad existentiam, & est de se existens per essentiam ἱ natura Vero creata nec determinatur ad existere,nec ad non existere peressentiam, sed abstrahit ab utroque. nam si determinaretur ad existere, esset de se dc per essentiam existens; si vero ad non existere, impossibile esset ipsam esse. Secunda disparitas est, quia natura diuina est implurificabilis. nam licet in pluribus suppontis, est tamen in cis sine diuisione, & una numero, ac penitus indiuisa & indistincta. natura vero creata est multiplicabilis, ac diuisibilis in plura. & de faeto inuenitur diuisa extrinsece in suis inferioribus. Tertia disparitas est, quia suppositum diuinae naturae non participat naturam diuinam,

sed totam illam in se habet; propter quod suppositum per essentiam

vocatur. suppositum autem naturae creatae, est suppositum per participationem naturae creatae, quae est alia dc alia alietate numerica in pluribus suppositis de singularibus. Ex his constat etiam solutio alterius amgumenti,quod obijci potest contra nostram sententiam; nempe, si natura humana est una in multis unitate reali, vel est ita in multis, ut si tota in unoquoque indiuiduo, vel ut tantum sit tota in omnibus. neutrum dici potest. ergo dcc. non primum, quia sequeretur non esse totam in alijs; totum enim est id extra quod nihil est accipere. neque secundum, quia hinc sequeretur non este uniuersalem cujus tamen contrarium contendimus. Reseondendum enim est primo, non esse totam in unoqucique indiui nio, neque tamen hinc sequi non dari Vniuersale a parte reL quamvis enim totam naturam in se absolute eo

modo quo diuinae personae habeyt non habeat unumquodque indiuiduum, sed illam participat, natura tamen specifica est in illis vere una & indiuisa specie. Secundo, respondendum est concedi posse totam naturam specificam tamen intelligendo esse in unoquoque in-

85쪽

diuiduo, sed non totaliter & adaequate. explicatur eamplo. sol a me videtur, & totus videtur , sed non totaliter, nam etiam alii solem vi. dent. idem plan ontingit in casu nostro. est enim in Petro, verbi gratia, tota natura humana, sed non adaequate& totaliter, nempe ita ut

in alijs non sit. Ad illud quod dicitur, Totum est id extra quod nihil

est accipere, respondeo hoc Verum esse, si totum sumatur totaliter, non autem si alio modo . exemplum afferri potet de anima rationali, quae est tota in manu, Verbi gratia, & tamen quia non est totaliter, aliquid est accipere, nempe eandem animam secundam litam totam enctitatem in alia parte. Dici etiam potest, ad hoc ut illa propositio vera sit, sumi debere illam negatiue, ut sensus sit, Nihil sit extra illud accipere quod non sit ipsum.

Obij cies duodecimo. Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se. sed Petrus & Paulus stini eadem uni tertio, nempe natam. ercro inter se. hoc autem est absurdum. ergo &c. Respondeo hoc axioma verum esse, si tertium in quo conueniunt sit incommunicabile,alioquin non esse verum. patet hoc manifeste in mysterio Trinitatis. alij dii ingunt hoc axioma hoc pacto. quae conueniunt uni tertio conueniunt inter se; eo modo quo conueniunt unitertio, verum est; alio modo, falsum est.

O bij cies decimolerti θ, ex hac nostra sententia sequi unum & idem simul de strael esse miserum & beatum; eadem enim natura specie quς est in coelis beata, in inferno est misera. Secundo, sequitur Deum de nouo nihil posse amplius creare, vel anni hilare. quod probatur, qui ' creatio est productio rei ex nihilo, idest, cujus nulla pars antea p existit. atqui non poterit anima rationalis, verbi gratia, neque reliqua entia fieri ex nihilo, supposita nostra sententia. ergo &c. himiliter probatur animam non posse anni hilari, idest, ita desinere esse ut nulla M pars remaneat; quia destructa anima Petri, exempli gratia , remanet adhuc ess nati a specifica animae in aliis animalibus. Tertio, se- quitur dari ideam Platoni eam, supposito quod Deus conseruata natura specifica de communi, annihilaret omnes haecceitates omnium

hominum.

Respondeo, haee & similia aduersariorum argumenta puerilia esse& stiuola. unde ad primu dico, non esse absurdum unum & idem specie simul esse miserum & beatum; quanquam valde improprie dicatur natura specifica beari vel torqueri. hae enim actiones &passiones sunt singularium; nam Christus est qui beatur, Iudas qui torquetur. Sed, inquies, melior saltem pars Antechristitata existeret,na rura videlicet humana; quod est absurdum jondeo existere illud quod erit melior pars Autichrilli, non autem quod de facto iam sit. α quod de facto ad Antichristum pertineati eodem modo certum

86쪽

est iam existere materiam primam quae erit materia prima corporis Antichristi, non tamen iam est materia prima ejus corporis. Ad se. cundum respondeo, ad creationem sussicere ut creatura sit facta ex nihilo in genere rerum Physcarum de existentialium. eodem modo dico ad ancillitationem sussicere si corrumpatur totum Phr sicum &totum existentiae. Ad tertium respondeo, Deum non posse conseruare naturam humanam solam existetem spoliatam omnibus haecceitatibus & indiuiduis. de ratio est mani sta , quia existentia rei alicujus, si existit, existere debet in eo cujus est essentia. Obij cies decimoquartδ. Differentiae indiuiduales non minorem

habent oppositionem de impossibilitatem inter se, quam habeant differentiae specificae; & ideo impossibile est quod a dii & formaliter sint in eadem natura specifica , sicut impossibile quod differentiae specificae

actu & formaliter sint in eadem natura generica, ut docet Porphyrius in cap. de differentia, dc Aristoteles 7. Metap. text. 42. quod optime declaratur ex eo quod accidit in compostis Physicis. sicut enim plures formae sibstantiales non possunt mulesse in eadem materia, ita neque etiam plures disserentiae in eadem natura. de ratio est,quia composita Metaphysica, quae intelliguntur esse ex natura & indiuiduati ne, non minorem distinctionem requirunt quam composita Physica ex materia dc forma, & ideo sicut haec non solum formam, sed etiam materiam sibi appropriant, ita etiam illa noni dium indiuiduationem, sed etiam naturam nabent propriam. εe confirmatur, quia sicut in Physicis unaquaeque forma determinat sibi certam materiam , ita etiam in Metaphysicis unaquaeque indiuiduatio determinat sibi naturam. &sicut materia per aduentum formae ita fit propria hujus c5- positi, ut non relinquatur communis alijs, ita etiam natura per ad. uetarum indiuiduationis debet fieri propria hujus indiuidui&denique sicut materia per unicam formam ita actuatur, ut no remaneat simul actuabilis per aliam, ita etiam natura per unicam indiuiduationem ita indiuiduatur, ut non remaneat simul indiuiduabilis per aliau Respondeo, hoc argumentum non esse magni momenti, quia in eo comparatur materia Physica una numero cum materia Metaphyss-ca Vna specie, vel genere. deberet enim institui comparatio, ad hoc Vt argumentum bene procederet, inter materiam Physicam unam specie vel genere,& materiam metaphysicam unam specie vel genere , vel certe inter materiam Physicam unam numero, & materiam metaphysicam unam numero. Deinde etiam materia aliqua Physica una numero est capax plurium formarum I ut patet in materia mixtorum, in qua, secundum probabilem sententiam , sunt formae et mentorum actu cum forma mixti. idem etiam contin t in viventibus, in quibus praeter animam admittendae necessario sunt formae

87쪽

D SE LECT. DISPVΥ. PHILOSOPHI C.

partiales. Dices non esse has formas ultimas. Respondeo neque disserentias indiuiduales esse ultimas in hoc sensit, quod adaequale contrahant naturam genericam vel specificam, quantum contrahibilis est. Obijcies ultimo,ex hac nostra sentetia sequi Petru distingui a Paulo sola tenuissima entitate, nempe ista differentia indiuiduali,&esse

eumdein secundum omnes alias emitates, quae plurimae sunt; verbi gratia secundum naturam humanam,secundum animalitatem .secundum corporeitatem &c. quocirca deberet Petrus potius dici esse idem

cum Paulo, quam diuersus ab illo. Respondeo i falsum esse Petrum distingui a Paulo sola tenuissima emitate, nempe differentia indiuiduali; nam distinguitur etiam materia & forma, quae sint partes physicae 6 us. Deinde sit ita distinguatur sola tenuis lima entitate. dico unitatem indiuidualem qua caret, majorem esse omnibus alijs istis unitatibus ; de idcirco simpliciter Petrum & Paulum plura dici debere. Quaeres primo, an aptitudo naturae ut sit in pluribus, sit mera non repugnantia naturae ejusdem. Respondeo negative. cujus rationem desumo ex Philosepho 1.de anima, text. 34.&31. ubi sit loquitum Naturalillimum operum quae in viventibus, quaecumque perrecta &non mutilata sunt, aut gener tionem spontaneam habent, est facere aliud quale ipsum, animal quidem animal, plantam autem plantam, ut ipso semper Sc diuino participent , secundum quod possinat. omnia emim illud appetunt, S: illius

causa agunt omnia, quaecumque agunt secundum naturam. ipsum autem cuius causa duplex est; hoc quidem cujus, illud vero cui. quoniam igitur communicare non possunt ipso semper & diuino, continuatione , propterea quod nisil contingit corruptibilium idem &Vnum numero permanere, secundum quid potest participare viatim quodque. sic communicat, hoc quidem magis, illud vero minus, MIermanet non ipsum, sed quale ipsum, numero quidem non unum,pecie amem unum.luc Aristoteles, ex quibus sit argumentor. Naturae specifica & generica habent positivam inclinationem & appetitum ad immortalitatem habent realem & naturalem propensionem ad esse, &ad sui conseruationem. sed existere in pluribus & communicari multis facit ad conseruationem naturae specificae & genericae. er go naturae specifica & genetica habent naruralem & positivam aptitudinem ad existendum in pluribus. Si quiras quid sit hic aptitudo; respondeo, nihil esse naturae superadditum realiter, sed tantum formaliter. Quaeres semiab, an gradus Metaphyscidistinguantur ex natura rei Respondeo breuiter distingui. Est sententia Doctoris Subtilis in h. i ' dist. 3. quaest. i.&7. Metaphysicae ac alibi ispe, Mayronij nostratis

in Ia

88쪽

in s. dist. 2. quaest.2. Antoni j Andreae 7. Metaphys quaest. . Radaei .cuntrouersia 3. Fabri in philosephia naturali, theoremate so. &s . Meurisiij lib. i. rerum Metaphys quaest . 7. conclusione 2.S singitomo I. tract. 1. disput. r. quaest. 2. & omnium Scotistarum, quos ex recentioribus sequuntur Fonseca 2. Metaph. cap. 2. text. II. de lib. 4. cap. 2. quaest. 4. iect. 3. &lib. 7. cap. I2. quaest. Unica, aEgidius depraesentatione, primo tomo in primam secundae, lib. I. quaest. I. art. L. Georgius Raetusaeus in tomo Peripateticarum disputationum disput. πα . sepe, & alij. Estque ipsius lancti Thomae prima parte quaest.D. art. cseia Majιiam. 3. in corpore, ut supra vidimus est tamen contra aliquos Thom istas, 4 arium. quos ex recentioribus sequuntur Murcia in caput de genere quaest.2. c., zi Suarius disput. 6. Metapn. sect. s. num. 9. Hurtadus, Conimbricen---ses, Rubius, & alij. Probatur responsio primo ex Aristotele, qui ut bene notat Fonseca 7. Metaphys cap. 11. non alia de causa suscepit grauem illam quaestionem discutiendam, qua ratione ex genere dc disserentia una vel pluribus unum aliquid constare posset, nisi quia sunt ex natura rei distincta. siquidem nulla esset dissicultas, si sola ratione & consideratione nostra distinguerentur, quia prius communiori confusoque conceptu appraehendimus genus rei definitae, deinde eandem proprio & peculari Verum & ex solutione quam adhibet

eidem quaestioni text. s. idem colligitur. ait enim propterea ex gen re oe disterentia fieri unum, quia natura generis Be differentiae aut sunt una & eadem natura, aut sic se habent ut materia ad formam, ita scilicet ut natura generis sit ex se indeterminata ad suas species, differetia autem ex se determinata ad il las,naturamque generis determinans;

quam posteriorem disiiunctionis partem ipse ubique amplectitur ac sequitur, inquit Fonseca Confirmatur,qui aut notat idem Fonseca, si F M. non distinguunturnis ratione seiuola esset quaestio quam idem Ariastoteles tractat. cap. 6. lib. 7. Metaphys cum quaerit sintne idem quod quid est, & id cujus est 3 si primae substantiae Δc earum communm naturae seu quidditates quae sunt ipsum quod quid estὶ idem essent omnino ex natura rei, ic a solis conceptionibus nostris distinctionem haberent ;falsumque esset remota consideratione nostra id quod idem ait 3. de anima text. s. aliud esse magnitudinem, nempe singularem, aliud magnitudinis esse seu quidditatem communem. vide eundem

Fonsecam qui alia loca Philosophi recte urget ; vide etiam Vallium

primo tomo suae Logicae pari. i. de uniuersalibus in communi, quaest. . cap. 14. Vbi hanc nostram sententiam probat etiam esse ad mentem

ejussem Philosophi, aitque contrariam sententiam non distaepare a sententia nominalium; quod sane verissimum est. Aristoteli subscribit Porphyrius capite de differentia, ubi ait differentiam esse id quo species tuum genus excedit, in sui nimirum intrinseca compositione, non

89쪽

in nostra apprehensione & capite de specie, ait participatione speciei plures homines esse unum hominem, non participatione ejus conceptus communis, quem de hominibus quatenus fiomines dicuntur formamus, sed ea qua illa communem hominis naturam habent. Probatur secundo responsio ratione fundata in communi modo philosophandi. Acriter disceptatur apud Philosophos de principio indiuiduationis in rebus, quo videlicet addito rebus communibus illae fiunt singulares ac indiuiduae: sed hoc otiose admodum & ridicule fieret, nisi intre res communes, & disserentias indiuiduales, intercederet distinctionemine cogitante,& non solum per appraehensionem nostiam. ergo &c. Denique ut omittam alia argumenta quae ex dictis deduci possunt, sic argumentor cum Meurissio. si gradus non distinguunmr nisi per intelsectum, & nullo intellectu cogitante sunt om . nino indistincti, sicut verum est rationalitatem Petri, verbi gratia,esse amam primum ratiocinandi ita verum erit animalitatem ejusdem Petri esse achium primum ratiocinandi; At hoc est falsum. ergo dcc. Dices illam simplicem entitatem prout est rationalis esse actum primum ratiocinandi, non autem prove est animal, aut vivere, aut substantia, quia quantumvis entitas illa, sit actu una, & indistincta, & adaequatὸ

spectata sit simul viuens, sentiens,&rationalis,&c. Inad quate tamen spectata nunc est ratio unius puta ratiocinationis,& non alterius. Sed contra est,quia simplicem illam entitatem esse actum primum ratiocinandi ut est rationalis,&non ut est animal, vel est entitatem illa esse actam primum ratiocinandi, prout concipitur tantum rationalis,& non concipitur animal, vel via parte rei est rationalis, & non animal. Si dicatur posterius, habetur intentum, nam aliquid posse ratiocinari, qua rationale a parte rei, & non qua animal est rationale, &animal non esse idem a parte rei. Si prius, contra est; si per possibile. vel impossibile Petrus non esset animal, dc esset substantia rationalis,

haberet actum primum ratiocinandi, non tantum ut conciperetur rationalis, & non conciperetur animal, Sed ut reuera esset rationalis , & non esset animal, ergo nunc habet achium primum ratiocinandi non tantum qua concipitur rationalis & non concipitur animal, sed ut a parte rei est rationalis & non animal.Consequentia probatur, qui a recte probatur hoc natura sua non esse illud, quando illo circumscripto remanet hoc scis circumscripto animali,remaneret adhuc rationale, ergo natura sua animi non est rationale. Dices quod tunc Petrus foret alia entitas. Oetime, ergo foret alia entitas, per sabstractionem alicujus, ex cujus adlatione sequeretur alia entitas, non autem per ablationem rationalis, ergo foret alia entitas per ablationem

alicujus quod non esset rationale, ergo rationale,& illud quod per possibile, vel impossibile esset ablatum, non sunt idem.

90쪽

Ex his omnibus sequitur principium indiuiduationis esse nemine Principiu--- cogitante a natura indiuiduata distinctum, optimeque a alijs post subtilissimum Avicennam ue. Metaph. appeligam haecceit tem, siue differentiam indiuidualem Q d distinguatur a natura,patet ex argumentis supra allatis, pro distinctione graduum. Quod au- μ.ι. ..tem sit naecceitas, patet, quia non minus contrahitur natura lpecificaad individuum per aliquid positiuum ejusdem generis, quam natura generica ad speciem ; quia quemadmodum genus eth in potentia ad speciem tanquam ad aliquid per se inferius sui generis, ita etiam species ad individuum. signatura generi ea contrahitur ad speciem, per aliquid positiuum reale superadditum & sui generis, ad quod illa est in potentia,videlicet per differentiam specificam .ergo etiam specie per realem positivam disserentiam proprij generis, siue per haecceitatem, contrahitur. virum autem distinguatur ab existentia haec differentia indiuidualis, vel non, dicemus in M etaphysica.

QVAESTIO SEPTIMA.L-t sint uniuersalia.

MA j o R nostras tractatu de accidente existimat posse ad libitum I.

plura vel pauciora uniuersalia constitui Abra deRaconis qu st. 3. uniuersalium existimat esse octo. Balduinus, Cajetanus,& alii cen-M sti-sent esse , addunt enim quinque commuηiter receptis, individuum vagum. Simplicius,& alij ponunt duo. Suarius, Fonseca,& alij re-ta. . centiores communiter volunt esse quinque. in hac re, quae est parui momenti, breuiter Dicendum existimo,primὀ non esse formaliter quinque uniuersa- II. . lia, multominus plura. Probatur conclusio,quia uniuersale formaliter Amptum est unum ti . in multis inferioribus. sed non possunt dari quinque, multo minus Ilura, quae respiciant multa tanquam inferiora. ergo &c. minor pro- abitur paulo post. major de uniuersali Logico sic ostenditur. Vni- μι

uersale Logicum fit formaliter per abstractionem intellectus, ut di- μ' etiam est superiori quaestione. ergo vel per abstractionem formalem , idest, per austractionem qua abstrahitur aliquid ut forma a subj ecto . cui conjuncta est; vel per abstinetionem uniuersalem, idest, qua aliquid abstrahitur a suis inferioribus, non per formalem. ergo per V uersalem.Quod non fiat per formalem probatur. abstractio formalis, ut iam dixi, est quando una res sine altera, cui tamen conjuncta est.

SEARCH

MENU NAVIGATION