Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

alia est diuisio formalis, quae est per formam, idest, principia e sentialia. exempli gratia, Petrus, & hic equus, diuiduntur per hia principia constitutiva essentialia, quae sunt rationale &irrationale. &huic diuisioni opponi rur unitas essentiae, vel formalis, qua aliqua conuentutin aliquo principio formali constitutivo, ut Petrus & Paulus conueniunt in rationalitate vel natura humana. haec diuisio formalis habet latitudinem, quia cum fiat per principia essentialia, aliquando propria, aliquando communia, ea quae per propria diuiduntur, minus1unt diuisa quam quae per communia i minus enim Petrus distinguitur vel diuidstur a Paulo, quam a lapide, quam ab albedine,&e. unitas vero viceversa ei opposita, quia priuat omni diuisione quantum potest, major inuenitur in ijs quiet minus communibus principijs constituun tur. itaque unitas numerica maxima est, quia omni omnino priuat diuisione; caeteri autem gradus quanto minus communibus prin- .cipijs constituuntur, tanto majorem sertiuntur unitatem. His prςno priιata, euis talis, accedo Scoto nostro & ej us discipulis, & dico, inter duo eiusdem re re dari i iter speciei vel generis reperiri nemine cogitante realem aliquam unitatem, que a quibusdam essentialis, absijs formalis dici solet. Proboetei reatim vnr hoc clarissime, & primo quidem ex Philosopho 1. Metaph texti 8. M i-; distinguillnim modos unius, & ait quaedam esse unum munero, alia unum specie, alia vero unum genere. ibi vero non est sermo de intentionibus rationis, sed de modis unitatis realis. datur . ergo in sententia Aristotelis aliqua unitas realis generica & specifica, a numerica distincta,eaque minor, non nisi inter illa quae sunt ejusdem generis vel speciei. ergo &c. Idem colligitur ex textu uer. septimi Metaphys ubi ait rationem antinialis esse eandem in omnibus animalibus & speciebus animalis. Secundo sic argumentor ex eodem Aristotele Io. Metaph. text. I . unius contrarietatis duo sunt extrema. sed talia extrema non sunt duo secundum unitatem numeralem, cum hoc album non tantum sit contrarium huic nigro,sed omnibus nigris. ergo quodlibet extremum est unum unitate minori quam sit numerica. ergo datur talis unitas. Tertio. naturae de se sunt communes multi S,& non singulares, alioquin quorsum inter Philosophos tanta esset altercatio de principio indiuiduationis, non enim est tantum jurgium de principio tantum per intellectum. sed non possunt esse communes multis, nisi detur inter plura ejusdem speciei vel generis unitas de qua disputamus, ut clarum est. ergo datur. Respondet Cajetanus desii. caseram. Cnte M essentia cap. 4. naturam de se esse communem tantum nega

liue, non positive, id est de se neque esse particularem,neque commu nem, sed indifferentem ad vinimque. Sed eontra hanc solutionem sic disputo. natura humana, verbi gratia, de se non est incommunicabilis. ergo de se est communicabilis. consequentia patet ἔ quia argu

mentum

72쪽

mentum a negativa ad assirmativam de contrario pr dicato optimum est, quando supponitur subjectium esse juxta exigentiam verbi, ut in praesenti. confirmatur , quia inter communicabile & incommunieabile non datur medium. ergo de quocunque negatur unum, alte tum affirmari posse necesse est. Quarto, circumscripto omni intellectu, hic ignis, verbi gratia, generat hunc ignem sibi similem in forma , quia generans generat sibi simile propter Armam; illa autem

generatio est uni uoca. sed generatio univoca requirit unitatem formae in generante dc genito, de illa unitas non est numerica. ergo da . tur aliqua alia unitas a numerali distincta,per quam plura nemine cogitante sunt unum. denique haec veritas argumentis omnibus infra

adducendis probari potest. His praenotatis, Dicendum est cum authoribus secundae sententiae dari uniuersale V. Metaphysicum a parte rei ' oa pia-Probatur primo ex Aristotele L. de anima, text. go. ubi ait uniuersale esse πωι ἔν ni ψυχη , quodamniodo in anim et, si aurem non si maparum.

esset a parte rei formaliter, sed tantummodo in an a , non diceretur esse quodammodo, sed de idest, simpliciter omnino. Dicitur autem esse in anima quodammodo,quia est in anima non per se, sed per sui speciem dc imaginem. primo de interpretatione cap. I. dc 8. 6c 7. Metaph. text. 43. definit uniuersale, ut optime notat Bal reus noster, id quod aptum est dici de multis: exprimiturque illa aptitudo graece per Verbum hoc est, natum est. ergo naturae seu resipis ex Aristotele erunt natura sua uniuersales. Denique Philosophus 8. Metaph. text. rue. ait ideo definitionem esse unam, quia est unius naturae. ex quo sic licet argumentari. natura, ex Aristotele, prius est una quam ejus definitio una sit. haec autem natura quae dicitur una, non est natura singularis, nam singulare non definitur. ergo est natura uniuersialis una priusquam definiatur. ergo a parte rei est una. Probatur secundo ratione, hoc pacto. Petrus & Paulus nemine VI. cogitante habent eandem naturam, non numero, ergo specie. ergo datur unitas specifica nemine cogitante. ergo uniuersiale a parte rei. major, de qua sola est disceptatio, sic probatur. unitas naturae, siue formalis. saltem concomitanter est negatio diuisionis naturae, siue formalis. sed Petrus dc Paulus nemine cogitante non sunt diuisi for- .

maliter. ergo formaliter sunt unum nemine cogitant . ma or a n

mine negatur, nec negari potest; quae enim non sunt diuisa formaliter , sent unum formaliter. minor certa videtur; sed quia ab aduersariis negatur. sic probari potest. illa sunt diuersia formaliter de in natura, quae iistinguntur differenti js essentialibus, ut homo de equus sint diuersi essentialiter de formaliter, quia habent diuersas essentias quibus inter se differunt. sed duo homines non differunt formaliter,

73쪽

nec diuisi sunt per differentias essentiales& formales,quia uterque est homo, de solo numero distinguntur. ergo non simi diuisi formaliter. hoc arguinentum alio modo potest formari, hoc nempe pacto. natura humana in Petro 3c Paulo est in diuisa formkliter in se, & diuisa foro maliter a qualibet alia. ergo est una formaliter. consequentia patet.. antecedens sic probo. si est diuisa in se, ergo per digerentias essentia les ; de his enim quaestio eae ergo natura humana erit plures naturae &plures species, quia per quamlibet disterentiam cssentiale constituitur

una species essentialiter diuersa ab aliis. vel ergo utraque erit hu-.manitas, Vel non .s utraque erit humanitas, ergo humanitas ab humanitate essentialiter distinguitur, ergo humanitas non erit humanitas, quia nihil potest esse id a quo essentialiter distili itur. si vero utraque illa species non sit humanitas, sed altera humanitas sit altera aliud quidpiam, ergo humanitas partim est humanitas, partim non

se Dices hoc argumento probari humanitatem quidem in se esse indiuisita in quoli bet indiuiduo, de consequenter habere unitatem formale, hoc est,else unam natura de non plures non tamen sequi humanitates diuersas numero . esse in diuisias quia reuera sunt duae,& no vna. eiicitur 'a L Sed contra est . quia vel Petrus & Paulus,exempli gratia, in ratione humanitatis sunt diuersi essentialiter,uel non si non, ergo sunt unum& idem. si sunt diuersi essentialiter, ergo sunt diueris speciei, de con sequenter alter eorum non erit homo, ut prius argumentati sumus. Confirmatur, quia si Petrus de Paulus non sunt magis unum a parte rei, quam Petrus de asinus. ergo non majus est fundamentum in illi, ut intellectus aliquid utrique commune concipiat, nec magis arustrahi poterit unus conceptus a Petro dc Paulo, quam a Petro dcasino. Neque dic as similitudinem operationum praebere intellectui fundamentum sussiciens abstrahendi aliquid vitique commune, ne, inquam , hoc dicas ; quia ex hac responsitone manifeste sequitur processus in infinitum; nam peto rursus de operationibus idem quod de Petro & Paulo; de sic in infinitum. unde qui confugiunt ad operatio nes extrinsecas, dc similitudinem petunt in ordine ad extrinseca, nulla ratione expedire se possunt a processu in infinitum;rursus enim petam, ut iam dixi, an similitudo extrinsecorum petatur in ordine ad alia extrin seca, vel non, dc redibit semper argumentum. Probatur tertio. datur realis similitudo inter duo indiuidua alicujus speciei, verbi gratia, Socratem δc Platonem; ergo realis aliqua Vnitas, non numerica ergo uniuersalis; ergo datur a parte rei uniuersale. consequentia patet, quia omnis realis similitudo Andari debet in vera dcreati visitate, alioqui relatio realis non esset nisi aliquis cogitaret. quod autem similitudo fundetur in unitate, docet Aristot

74쪽

PARs PRIMA. Q. VAESTIO SEXTA. Is

tes in cap.ad aliquid, ubi ait, defknt quorumsubflantia ina, aequalia quom quantitas Gna,similia quorum qualitas ina. sensus enim est,sumdamentu relationis inter duas qualitates esse unitate qualitatis;fundamentu similitudinis in quatitat quam dicimus aequalitatem,esse uni talem quantitatis ; denique fundamentu similitudinis inessentia, quae

vocatur identitas, esse unitatem essentiae, juxta eundem Aristotelem 1. Metaph. cap. 9. Identitas est quaedam naturae clunita3 i eadem enim

esse dicimus, quom substantia est una, ut asserit ibidem Aristoteles, &cap. 13. text. 2 . Porro unitas quae fundat hanc similitudinem non

potest esse unitas numerica, quia haec potius est fundamentum disti militudi is inter duo indiuidua, neque fundat relationem identitatis inter duo. ergo est specifica & formalis. Respondet primo Franciscus Suarius disput. 6. Metaph. seel. 3. &--arincum illo alij, non requiri formalem unitatem ad fundandam retarionem similitudinis, sed sufficere unitate quam vocant fundamentalem. Sed contra est primo. ham quaero inprimis cur Aristotelem abso lute&simpliciter,&consequenter non de fundamentali seu virtuali unitate sed actuali loquentem, ita interpretentur 3 Quaero deinde cur non posset aliquis eadem plane tacilitate dicere unitatem quae ponitur in definitione uniuersalis esse fundamentalem & virtualem. qua ipsi dicunt unitatem quam Aristoteles absolute loquens ponit esse funda mentum similitudinis esse fundamentalem & virtualem, non formam

lem & actualem. hoc autem non concedent, opinor, aduersari j. ergo&c. Tertio sic argumenton similitudo & conuenientia duorum indiuiduom ejusdem speciei, quam riunt i dari & positam esse in unit te fundamentali, debet explicari per negationem aliquam differentiae essentialis, & per indiuisionem formalem. ergo est unitas formalis.

antecedens probatur; quia omnis unitas, saltem concomitanter, estne alio diuisionis; ergo & haec, sed non alterius quam formalis. e go dcc. Denique ut bene aduertit Meurissius, haec responsio de unitate fundamentali non videtur ad rem; nam conuenire fundamentaliter , est conuenire ratione fundamenti, esse unum fundamentaliter, est esse unum ratione fundamenti. iam haec fundamenta sunt intrinsece singularia, &consequenter diuersa. ergo taliter non possunt esse ratio conuenientiq. ad saluandam realem conuenientiam,necessatium omnino est admittere aliquid commune illis quae conuenire dicuntur.

Respondent secundὀalij, viduo aut plura dicantur unum in aliquo, noris Issicere negationem disserentiae. quod inde probant, quia 'male, in uiunt, argumentaretur aliquis in hunc modum. duo corvi non disterunt in albedine ; duo pauperes in regno. ergo sunt Vnum in albedine, unum in regno.

75쪽

vilio. . sed contra, quia quod dicitur mirum non est, quia corvi n on habent albedinem, neque pauperes regnum. quod si haberent, & in conon differrent, valida esset praedicta istutio.cum igitur duo in diuidua

naturae humanae, naturam humanam habeant, in eaque non sintdiuersa, erunt Unum, quia non disserunt in aliqua perfectione , modo illam habeant, omnino in illamnum Iunt, teste Aristotele s. Metaph.

Probatur tertio. ad uniuersale suscit unitas formalis naturae in pluribus. sed natura humana, verbi gratia, est formaliter una in pluribus. ergo est Vniuersalis. major probatur primo, quia uniuersale debet esse unum in multis, seu indiuisum in multa quae sint ejusdem rationis cum ipse, exempli gratia, homo in multos homines; definitur enim a Philosopho id quod est aptum natura sea esse in multis unum. . sed natura per unitatem formalem est hua uis odi, quia ea retenta po- , test natura quae dicitur uniuersalis diuidi in plura talia qualis ipsa est. - . Secundo, ad unitatem uniuersalis satis est ut plura indiuidua conueniant in specie aliqua, dc plures species in aliquo genere. hoc autem habetur ab unitate formali. ergo unitas formalis alis est ad uniuersale. minor docetur a Philosopho i. de coelo cap. 9. in quem locum vide

Averroem. Et hinc refelluntur aliqui recentiores, dicentes ad uniuersale requiri unitatem pretcisionis,quam dicunt consistere in negatione diuisionis in plura eiusdem naturae & rationis, unitatem inquam,pri uatiuam, idest conjunctam cum aptitudine ad talem diuisionem. Verbi gratia, ad hoc ut natura humana sit uniuersalis, non tantum requiritur ut sit quid unum forma mer, idest , in plures specie homin es indiuisibile, sed praeterea ut de facto non sit diuisis in plures numero homines , quamvis diuidi possit. hinc, inquam, refelluntur isti recentiores, quia uniuersale debet esse unum in multis, i eu indiuisum in multa quae lint ejusdem rationis cum ipso. atqui fieri non potest ut quod est unum unitate pr cisionis, achia &re ipsa sit unum in multis, siue indiuisum in multa ej usdem rationis δc nominis, cum per illos unitas prς cisionis sit negatio diuisionis in plura ejusdem nominis&rationis. ergo fieri nequit, ut quod est unum unitate praecisionis sit uniuersalo. minor probatur ex dictis praemittendo viti ,quibus adde sequentes rationes. Primo, impostibile est ut aliqua duo per idem conueniant uni uoce, simulque differant ad inuicem; implicat enim manifestam

contradictionem idem esse principium conuenientiae realis uni cae& disconuenientiae realis. atqui Petrus & Paulus, exempli gratia,re liter & vniuoce conueniunt in natura humana,cum uterque sit homo. ego non differunt realiter in natura humana. similiter Petrus & Paulus differunt, quod unus est Petrus, alter Paulus. ergo non habent

esse Petri S: Pauli ab eodem a quo habent esse hominis ; alioqui si

76쪽

per eundem gradum Petrus esset Petrus & homo, per eundem gradum differret a Paulo per quem cum illo conueniret. hoc argumentum est ipsius etiam Beati Thomae i. pari. quaest. II. art. s. in corpore. Confirmatur primo , quia illud in quo Petrus de Paulus conueniunt est ens reale. atqui omne ens reale est unum realiter. iam si illud in quo conueniunt est Vnum realiter, atque illud est humanitas; ergo humanitas quae in illis est, in 1llis una est realiter. Confirmatur secundo; quia quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis & alterum. at esse diuisum&ese unum sunt opposita. ergo quot modis dicetur diuisio, siue, ergo quot sunt genera seu modi diuisionis, toterunt genera unitatis. sed alia & alia est diuisio qua Petrus diuiditur seu disteri ab equo, & qua differt a Paulo; nam prior est essentialis, secunda nota ergo etiam Vnitas &c. Secundo. 1i natura non haberet

unitatem formalem in pluribus, exempli gratia, indiuiduis, sed ejus unitas fs malis multiplicata esset in indiuiduis, nulla esset necessitas unitatis numericae. quod sic ostendo. Accipiatur unitas formalis Petri& Pauli. iam Petro quem effectum habeat in Paulo. dices illam facere ut Paulus sit una substantia, unum vivens, unum animal, unus homo. Sed urgeo ego, & quaero an faciat ut Paulus sit unus homo numero, an vero specie tantum, cum alio. si hoc secundum, iam habemus intentum; c primum, ergo unitas formalis est numerica. Denique quae sunt indiuisa essentialiter ante operationem intellectus, sunt

unum essentialiter. atqui Petrus & Paulus, exempli gratia,nemine cogitante sunt essentialiter indiuisi. ergo sunt essentialiter unum. Dices esse unum ne aliue non positive.

Sed contra est. Primo, quia iam supra praemittendo tertio haec se-lutio reprobata est. Secundb ad hominem argumentor. unitas posituua per aduersarios nihil aliud est quam natura positiva, cum negatione alicujus diuisionis in se, &diuisione a quocunque alio. atqui uni. tas quae est inter Petrum & Paulum, exempli gratia, est natura positi- qua, cum negatione diuisionis essentialis,& diuisione a quocunque alio. ergo unitas illa est positiva. major probatur. quia si ad unitatem positivam requiritur carentia omnis diuisionis, sequitur neque ipsam numericam unitatem Petri esse positivam, cum illa omni diuisione non careat; siquidem petrus habet partes diuersas, fallem secundum locum, & caput in supremo loco, pedes in inferiori &c. praeterea corpus & animam, qu sint partes realiter distinctae. Sed cum aduersa-rijs nostris Obij cies primo. Aristoteles t. de anima ait uniuersale nihil esse, VII. aut posterius , idest , per operationem intellectus posterius aduenientem. ergo &c. hoc argumentum semper est in ore aduersario

rum.

77쪽

s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.

Respodeo tamen nullius esse momenti Primo enim dici potest, ut supra diximus,Aristotelem loqui de uniuersali Logico seu post multa. Seeudo dici etiam potest nihil aliud voluisse, quam natura uniuersale

praeci iam, & velut avulsama conditionibus indiuiduantibus, non existere nisi in mente. at hoc certe nihil nobis repugnat, sed Platonicis tantui deis;quippe non docemus uniuersale existere extra singularia, sed tantum habere uniuersalitatem sine mentis auxilio. Haec secunda

solutio est D. Thomae in illum locum Aristotelis. Plato, inquit D. Thomas, voluit animal via meriale aliquid esse, re esse prius particulati, quia posuit uni hierialia leparata, de ideas; Aristoteles autem vult quod ut separatim nillil est in rerum natura,& sit aliquid est, dicit illud esse posterius. Obiicies secundὀ Si natura ex se est uniuersalis, vel est uniuersalis oc unam indiuiduis, vel alicubi extra indiuidua per se subsistens. secundum dici non potest, ut patet ex dictis. ergo primum. led neque

hoc quia quod est in indiuiduis, in iisque existit. est singulve; siquib

dem nihil vere existere potest, nisi singularitatem habeat. Respondeo, naturam esse unam de uniuersalem in indiuiduis. cum enim ex se habeat vn mersalitat cm, non amittit illam, dum per accidens, siue per aliquid ipsius essentiae extrinsecum ut est differentia indiuidualis fit singularis. nam natura in se non intrinsece, sed tantum extrinsece est singularis& uni appropriata, in se vero est communis ;quia existentia, singulari satio, dc contractio, quae natura sunt posteriora, non adimunt id quod ipsi natiuae prius conuenit, prioritate tatem secundum subsistendi consequentiam , sicuti forma adueniens materiae non tollit intrinsecam rationem materiae, sed illam permanentem intrinsece perficit, nec ipsius uniuersalitatem & potentiam ad omnes formas tollit, sed tantum extrinsece contrahit. eodem modo differentiae indiuiduales contrahunt naturam in se manentem uniuersalem, licet in sensu composito, siue quatenus conj uncta est disseremtiat indiuiduae, non possit denominari uniuersalis, sed sit singularis,d, nominative videlicet & extrinsece. Ad id ergo quod dicebatur, nihil

existere in indiuiduis nisi sit singulare singularitatemque habeat; nisi sit singulare per se primo, vel per se, sed non primo, negatur, nisi sit

singulare extrinsece & denominatiue, conceditur.

Exhaesolutione facile constat quid sit respondendum ad similem obiectionem, quae solet fieri in hunc modum.quidquid est in eodem

numero, est unum numero. sed unitas illa naturae quam nos eidem attribuimus est in indiuiduo uno numero. ergo est unitas numerica. Respondet enim dupliciter ad hoc argumentum Scotus. primo ,r

torquiendo argumentum hoc pacto . quidquid est in una specie, est unum specie. color ergo in albedine est unum specie. ergo, inquit

78쪽

PARs PRI MA. R AE S T I o RV r N TA. 63 Scotus, non habet unitatem minorem; non sequitur. secundo, respondet distinguendo majorem. quidquid est in eodem indiuiduo numero, est Vnum numero, denominative verum est; est unum numero per se primo, vel per se non primo, falsum est . exemplum astere Scotus. corpus, inquit, denominative dicitur animatum, homo per se primo; superficies, inquit, etiam dicitur alba denominatiue, superfi cies vero alba, dicitur alba per se primo modo. Ad hanc solutionem intelligendam, aduerte singulare multiplex esse, sicut multiplex est

iuniuersale ; ut bene notauit post Scotum Raguisus, cap. 3. disputationis citatae. tribus enim modis contingit aliquid singulare esse. vel unum numero. uno modo, per se,& primo. alio modo, per se, sed non primo. tertio modo, non per se, sed secundum denominationem. Illud dicitur singulare per se &prim6, quod ex ratione sua finali, non autem per aliquid aliud dicitur tale ; & hoc modo sola indiuidualis disterentia dicitur singularis, quia talis est per se, non per aliquid ipsi additum. Illud vero est singulare per se, sed non primo, quod in se quidem foraraliter singularitatem habet, illam tamen non

habet ex se, sed ratione alicujus alterius; ut totum ex natura specifica& indiuiduali chiserentia constitutum, per se unum numero & singulare dicitur, tamen quia singularitatem non habet ex se, sed ratione differentiae indiuidualis aqua in esse indiuidui constituitur, ideo singulare per se & primo non dicitur, quemadmodum ipsa differentia indiuidualis Illud denique dicitur singulare secundum demonstratione na, quod ex si quidem sngulare non est, sed ei singularitas accidit & hoc hiodo natura specifica in indiuiduo existens singularis dicitur, uatenus ei singularitas accidit. sicut superficies, non per se, sed secunum denominationem, ut ex Scoto retuli, dicitur alba, quia non est statis. talis ex sua ratione formali, sed eatenus alba dicitur, quatenus albedo ei accidit. Sed contra inquies, si natura intrinsece& de se est communicabilis& uniuersalis, ergo non potest esse extrinsece singularis; oppositum enim ejus quoil per se alicui competit, non potest ei competere. Res qndeo , conceta antecedente negandam esse consequen

tiam.

Ad probationem respondent aliqui primo negando uniuersale de singultire esse opposita, quia habent se scuta tus & potentia, determinans & determinabile, contrahens & contrahibile, quae non sunt Opposita , quandoquidem ex sua natura postulant uniri in eodem composito. sed . inquies, unum & multa sunt opposita. atqui uniuersale est unum, singularia sunt multa. ergo &c. Respondeo distinguendo majorem. unum & multa opponuntur; si agatur de eodem genere unitatis & multitudinis,co cedo majorem ;

79쪽

s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.

si de diuerso, nego majorem. porro uniuersale est unum unitate genetica vel specifica, singularia autem sum multa multitudine numerica . haec itaque non Opponuntur. Respondent alij secundo, quod quamvis essent Opposita, possent tamen eidem naturae simul competere, dummodo alterutrum extrinsece conueniat. hac autem ratione

hec duo conuenire per se patet singularitas namque extrinsece, uniuersalitas vero intrinsece naturae competit. Simile quid, ut diximus, videmus in materia Physica, quae existens in composito Physico, si secundum se consideretur, est intrinsece indeterminata, cum tamen extrinsece sit determinata per formam compositi. quod exemplum valde notandum est. aliud exemplum asterunt alij. Idem homo, in

uiunt, qui dormit, verbi gratia, aut sedet in naui, & quiescit secumum se, de mouetur extrinsece ratione nauis mouentis.

Obii cies tertio,&est impugnatio praecedentis solutionis. natura Petri est actu a n rerum natura, & extra suas causis producta. ergo pro prie dc per se existit. ergo non est uniuersalis extrinsece,& secundum se spectata. Respondeo naturam Petri esse actu in rerum natura,& productam .ied secundarib, quatenus nimirum conjuncta est indiuiduo,

quod petr se primo producitur. atque ita solum habetur quod sit secundario singularis, seu potius singularisiata; &, quod hinc sequitur.

tantum denomii aliue singularis. Dices. totum compositum est productum. ergo qtaeuis ejus par

ergo non tantum secundario.

Respondeo, qu amvis Partem esse productam, sed aliquam primatio, aliqv. im secundario, aliquam per se, aliquam per aliud. explicatur

exemplo. totus homo est rationalis setiamsi animal quod in ipis est, praecise sumptum, non sit rationaleὶ ideo tantum quia rationale salte scit animal; ita totus homo est productiis etiasi natura in se spectata non sit primario producta. & quemadmodum homo mediante indiuiduo est albus, ita etiam proportionaliter natura uniuersalis median te indiuiduo producitur, est singularis, & existit. ad argumentum er go ne anda est consequentia. Initabis. natura humana in Petro intrinsece existit. ergo intrinseco

est singularis. Respondeo distinguendo antecedens.nams illud intrinsece significet quod natura Petri primo assciatur ab existentia, nego antece dens si vero intrinsece significat tantum per modum intrinsecum toti composito, concedo antecedens. sed tamen nulla est consequentia ; inde enim solum sequitur esse singularisatum. Dice .senerans in productione indiuidui primo & per se tendit in naturam specificam. ergo illa primo & per se producitur. antecedens probatur si iroo by Coost

80쪽

probatur primo, quia generans in produistione tendit ad producti μnem sui similis. produitam autem non est simile producenti, nisi in

specie. ergo tendit in speciem. secundo, quia generans intendit perge

nerationem se conseruare. sed non potestse conseruare nisi in natura

specifica. ergo in illam primo tendit.

Respondeo, generantem ordine intentionis primo tendere in naturam specificam, ut ostendunt rationes assatae, sed ordine executionis primo tendere in individuum, secundario vero in naturam uni .

uersalem, specificam, vel genericam,quae sunt in indiuiduis.

Obij cies quarto. Nulla datur unitas naturae communis multis indiuiduis. ergo &c. antecedenspate impossibile est ut maneat unitas

quaedam cum diuisione quae illam unitatem destruit. sed diuisio numerica destruit unitatem formalem commune naturae. ergo impossibile est ut unitas formalis communis natum maneat cum ej us diuisione numerica. minor probatur. Intelligamus naturam hominis sine conditionibus indiuiduantibus. haec natura erit una essentia communis , ut certum est. habet ergo unitatem formalem communem deinde intelligamus aduenire differentias numericas, tunc vlterius sic argumentor. hae differentiae diuidunt illam naturam humanam. ergo destruunt aliquam ejus unitatem. non numericam, quia illam natura non habebat. supponimus enim illam fuisse abstractam ab omni singularitate, quae est principium omnis unitatis numericae adaequatum. deinde illa erit unitas communis, qualis non est unitas numerica. Confirmatur. Si datur unitas naturae in pluribus, neque differentiae appropriant, neque abstractio Vnit naturam, consequens est absurdum. ergo &c. sequela probatur. antequam intelligatur natura humana per differentias appropriari, intelligitur una communis specie. postquam differentiae accesserunt, remanet una communis specla, per nos. ergo hon appropriant differentiae; proprium enim opponimi communi 2. Polit. cap. z. quod si appropnant, cui com nitati cappropriatio opponetur 'num numericae sat hoc dici non potest; natura enim illa non erat ante appropriationem communis numerice . implicat enim esse aliquid commune numerice, 3. Metaph. text. I 6.Vbi Aristoteles ait, Socrates enim non de multis, quare non dicitur omnis

Socrates, sicut dicitur omnis homo. debent ergo illae differentiae, si

appropriant, tollere unitatem communem 5e specificam quod tamen non faciunt. Quod abstractio non uniat iraturam, probaturi quia na tura existens a parte rei est una specie. at natura per abstractionem non est plus quam una specie. ergo & c.

Respondeo ad solutionem argumenti, distinguendam esse in natura secundum se sumpta duplicem unitatem. unam, quae vocari potest intrinseca ; aliam, quae dici potest extrinseca. unitas intrinseca ni

SEARCH

MENU NAVIGATION