장음표시 사용
91쪽
s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.
tanquam forma, consideratur. sed tali abstractione abstrahi possintres singulares, Verbi gratiλ, accidens aliquod, haec enim albedo potest sine pariete cui inest considerari, de consequenter abitrahi abstra-issione formali absque eo quod fiat uniuersalis. ergo uniuersale ser- maliter non fit per abstractionem formalem. Consequentia constat, quia uniuersale non fit per illam abstractionem, quam, aliquid manens singulare, habere potest. idem argumentum fieri poteth de uniuersali Metaphysico. A. f. Respondebis albedinem illam s&idem est de quouis alio accidentei non abstrahendam a pluribus subj ectis,sed ab uno tantum,ac proinde non fore uniuersalem. Verum hoc nihil est, iram ponamus Deum collocare hanc numero albedinem manentem hanc in cedium, verbi gratia, subjectis, de deinde ab illis omnibus per intellectium abstrahi. quid tunc fiet eritne tum per abstractionem illam, albedo singularis, uniuersalis non opinor hoc dicent aduersari j ,& tamen secundum datam responsionem id dicere tenentur, quia in illo casu abstrahetur abstractione perquam fit uniuersale. Dices, quando dicitur ad rationem uniuersalis sussicere ut sit in multis quomodocunque, id ita intelligi debere, ut ipsum etiam uniuersale, in multis illis multiplicetur, quod non posset dici de illa albedine remanente in istis centum subjectis. Haec responsio optima est, quia ex illa habemus intentum. concedit enim non satis esse ad uniueriale ut sit in multis quibuscunque, sed requiri ut sit in multis inferioribus, quod est id quod intendimus. Paret, quia secundum hanc responsionem uniuersale, ita desa et esse in multis,ut natura quς est uniuersalis in illis multiplicetur,sInbpotest multiplicari nisi in inferioribus,cum albedo eadem in multis constituata subsectis non multiplicetur Pamvis subjectum sit multiplicatum. eroo uniuersale debet esse unum in multis inferioribus. Et certe nisi modus essendi de pr dicandi uniuersalis accipiatur respectu inferiorum , tot erunt, Vt examinanti clarum erit, uniuersalia quot praedicamenta, quod omnes fere aduersari j admittere refugiunt II I. Dicendum existimo secundo, genus de speciem esse duo uniuersalia
statuitur dictincta. Probatur facile assertio, quia disserunt in ratione unitatis in multis inferioribus. ergo sunt diuersa. antecedens est clarum. consequentia
IV. Dicendum tertio, genus dc speciem esse formaliter uniuersalia. mruitur 3.- Probatur nullo negotio ex dictis; uniuersale est unum in multis
zα inferioribus ut sic, atque de ijs ut sic praedicatur. sed genus de species
sinat talia. ergo dcc. major patet ex dictis. minor probatur,quia Duiliros by Coo li
92쪽
species respectu generis est vere & proprie inferius. item indiuidua &singularia sunt vera species inferiora. ergo gelius & species sunt in multis inferioribus & de illis praedicantur.
Dicendum quartis.Uniuersale formaliter adaequale diuidia genere V & specie,&plura non dari uniuersalia. stat ἀί- ά-- Probatur primo ex Aristotele, qui primo de partibus animalium cap. 4. in hac nostra videtur esse sententia; nam ibi duo ri tantum Gui avniuersalium uni commmeminit, generis nempe & specieL ergo g t ex mente Aristotelis duo tantum reperiuntur uniuersalia formaliter, 'genus nempe, & species.
Probatur secundo. tot tantum sunt univosalia quot tantum sunt se da trabati..
vilitates &aptitudines essendi in multis. sed unitates & aptitudines essendi in multis duae tantum sunt, specifica videlicet, & generica. ergo duo tantum sunt uniuersalia, genus nimirum & species. Probarur tertio ex abstrassione qua abstrahitur uniueisale abstra- miatis. hitur enim a multis ejusdem rationis. sed multa ejusdem rationis ut sic non possunt esse nisi inferiora, inferiora autem sunt tantum duo,species videlicet & indiuidua ergo duo tantum sunt uniuersalia respicientia illa inferiora,scilicet genus & species. Confirmatur,quia uniuersale per abstractionem dicitur habere esse quoddam denudatum a condi- tionibus indiuiduantibus, quod non diceretur, nisi deberet abstrahi a pluribus inferioribus. ergo dcta Qt res an duo sint tantum pς dicabilia formaliter sumpta, sicut VI. duo sit ni tan rum uniuersalia formaliter sumpta ΘRespondeo praedicabilia esse formaliter quinque distincta, quam- ρλὰἐihil .se vis duo tantum sint uniuersalia. ratio est quia quod de multis secundum idem nomen & eandem nominis rationem predicatur, siue illa , T a . . multa sint inferiora, siue n5, est praedicabile. non ita uniuersale, quod necessarib requirit ut illa multa de quibus dicitur sint inferiora. Iam 1 'r' 'vero quia quod de multis secundum idem nomen & eandem nomi. nis rationempraedicatur, aut se illis dicitur necessario, aut contingenter tantum; si contingenter, est accidens quintum prςdicabile: si necessario, vel essen ualiter . vel accidentarii, si hoc secundo modo, est proprium quartum praedicabile ; si primo, vel est tota essentia, & e species; vel pars tantum,&est genus; si differt a caeteris, est differentia; fit ut quinque sint praedicabilia. Ex quo infer uniuersale materi liter sumptum esse quintuplex, licet non formaliter. & juxta hoc intelligendi videntur antiqui philosophi curi dicunt uniuersalia esse
quinque, tantum enim Volunt esse. quinque materialiter non formaliter, usurpant enim eo loco uniuersale prout confunditur cum praedicabit L Contrahanodoctrinam nil ut obijci potest, quod ex dictis facile solui non possiti.
93쪽
Auodnam sisummum genus in pradicamento subnantia.
NOMiNALEs arbitrati sunt summum genus oraedicamentis ibstantiae esse substantiam completam in tota sua latitudine, idest, prout compraehendit tam finitam quam infinitam ita sensisse
dicuntur Occamini. distinet. 8. quaest. 1. Gregorius in I. dist. 8. quaest. 3. art. 2. Gabriel ibidem, Major nostras, Holcot, Bonetius & alij, quos sequuntur aliqui recentiores in uniuersitate praesertim Lo - 1siensi teste Smi singo , asserentes non majus absiardum esse ponere Deum in praedicamento Abstantiae cum alijs rebus creatis,quam eiusdem nomen Callino una cum aliarum rerum creatarum nominibus
Verum haec sententia non videtur recipienda. aduersatur enim imprimis Aristoteli expreste neganti Deum & materiam primam esse in praedicamento. quod etiam cum ipso dicendum putant ex sententia Platonis, Platonici, ut videre est in Iamblicho 1 .mysterior. Plautino Anneade 3. Marsilio Ficino lib. 1. Theologiae Platonicae, & alijs;& recte quidem, nam in Parmenide sui alia η us loca omittam) illam clare docet. Aduersatur deinde Patribus,ut Diuo Dionysio de myca Theologia cap. de diuinis nominibus cap. 3. Diuo Augustino lib. 7. de Trinitate cap. 3. 4. dc sequent. Diuo Damasceno lib. i. de fide Orthodoxa cap. I. & 8. Clementi Alexandrino lib. s. Stromatum,Cyrillo Alexandrino, Diuo Anselmo, & alijs qui expresse dicunt Deaemnon contineri in praedicamentis. Quare ob eonun authoritatem Academia Oxoniensis art. 13. condemnauit eos qui assererent primam causam genere contineri Aduersatur denique rationi; quia substantia pr dicamentalis non dicitur tantum id quod per se subustis,sed etiam quod accidentibus substat, ex Aristotele cap. de substantia. sed Deus non potest substare vilis accidentibus, ut fide certum est. ergo &c. Et haec ratio est Diui Augustini 7. de Trinitate cap. 1. vel 32. Vt notat
Doctor Subtilis conterraneus, loco citando. f. teneo opinionem meam mediam. Confirmatur, quia intentum Philosophi inordinandis praedicamentis fuit, ut res quae videntur inter se confidae, distinguerentur i, Deus autem satis cognoscitur esse distinetiva oraturis, ac proinde non videtur fuisse ejus intentum Deum praedicamentis compraehendere, sed tantum coordinare res creatas. Confirmatur secundo Natura diuina non est uniuersalis, nac per modum generis, nec porDisiligod by Corale
94쪽
modum speciei; praedicamenta autem sunt coordinationes gen erum, de specierum. ergo &c. Quod Deus non sit species probatur,quia species est natura communis multis indiuiduis, at n tura diuina ellulete minata ad unum tantum individuum.
Dices species est praedicabilis de subi jcibilis& sub utraque ratione dicitur species. ergo natura diuina saltem ut subi jcibilis est generi, de ut constat genere & differentia poteth dici species. Sed contra est, quia ad rationem speciei subi jcibilis non satis est subi jci generi quomodocunque , sed requiritur ut Libijciatur tan-3uam species, hoc est tanquam Iratura communis multis nam etsi nisiuidua subi jeiantur generi, quia tamen stibiiciuntur ut naturae lin. gulares, non ut communes, ideo non subisiciuntur ut species, neque propter hanc subjectionem, habent rationem speciei. Ex quo etiam infertur naturam diuinam non habere genus, genus enim non nisi ratione specierum tale nuncupatur, at natura diuina non est species. Insertur praeterea Deum poni non posse in praedicamento substantiae tanquam indiuid Rum,quia nec est individuum generi cum nec specificum, qualia solum indiuidua in praedicamento reponuntur. Dices Philosophus primo Ethicorum ad Nicomachum cap.7. CX- presse Deum ponit in praedicamento, agens enim de bono, Alam min substantia dicitur inquit in Deus mens. ergo dum excludimus Deum a praedicamento recedimus a mente Philolophi. Respondeo Aristotelem eo loco, exempli gratia illud attulisse, in exemplis autem ipsum non semper requisere veritatem , praesertim quando aliquid profert in re de qua tum non disputatur. Patet hoc ex primo de anima cap. s. ubi scribit Deum compolitum esse ex elememtis, & 1. Metaph. cap. 26. scribit Deum esse animal, rum tamen i L. Metaph. ubi de Deo ex professo disputat id neget, doceatque ipsum esse simplicem, dc corpore ac sensu carentem. Sed inquies, Philosophus io. Metaph. text. 4. asserit mensuram rerum quq sub aliquo genere ponuntur, ad idem cum illis genus reuocari de re. ergo cum Deus sit rerum omnium mensula, ad earum Categorias reduci poterit. Respondeo Aristotelem intelligendum esse de mensura ejusdem ordinis cum mensuratis; Deum autem mensuram esse superioris o dinis nullus dubitat. Certe si argumentum quicquam probaret, con 'cluderet Deum poni in omnibus praedicamentis accidentium, quod tamen nolunt ipsi aduersari j. Dices ratio substantiae est uni voca Deo & creaturae. ergo Vt sic poterit esse genus respectri Dei de creaturae. ergo Deus poterit poni in
praedicamento. Respondeo concesso antecedente negando utramque consequen
95쪽
tiam, qu rn etiam bene negat post Scotum supposito antecedente Meurillius lib. I. rerum Metaphysicarum quaest. 8. in fine, ubi admittit substantiam ad Deum& creaturam esse unitiocam, negat tamen
Deum esse in praedicamento substantiae. duplicem rationem negationis omissis multis quae satis friuoleasseruntur a recentioribusὶ deissumo ex Doctore Subtili conterraneo in i. sentent. dist. 8. quaest. 3 Est autem prior laaec. Conceptus cui repugnat proprietas generis nequit esse genus. iam vero conceptus ille si1bstantiae qui est univoce
communis Deo & creaturae talis est. nequit ergo esse genus. minor,
de qua sola potest esse disceptatio, probatur clare. proprietas generis est ut sit finitum, siue quod idem est, nullum genus est indifferens adfinitum & infinitum, quia sumitur vel a re, vel saltem realitate finita, vel infinita quae est in potentia ad rem vel realitatem a qua sumitur differentia. sed talis conceptus substantiae est indifferens, ut per se patet. ergo talis conceptus non potest esse genus. vide Doctorem Subii lem. Secunda ratio propter quam ratio illa substantiae quamvis univo.
canon sit senus, est quia tunc substantia infinita esset species, quod tamen fallum est, quia non est compositum, ut est species sed est quid simplex. & hujus ratio est, quia genus est quid potentiale,& differentia quid actisse,&quasi quid extraneum a genere, ac propterea Veram compositionem faciens. At vero substantia quando contrahitur, per finitum & infinitum non contrahitur, tanquam per disserentias& per extrinseca, sed per modos intrinsecos, ac propterea nulla inde inimi potest compositio. non est ergo ratio illa substantiae genus, quia non reseicit infinitum tanquam differentiam, nec substantiam infinitam ut speciem haec ratio melius intelligetur ex ijs quae in Metaph. dicenda sunt de modis intrinsecis. legi interim potest Scotus ci. tatus loco citato, ubi subtilissime explicat quod diximus. vide etiam Philippum Fabriimin Philosophia naturali, theoremate 96. Secunda sententia est eorum qui volunt summum genus hujus praedicamenti esse corpus. diuisitamen sunt inter se in explicanda rarione corporis quod assignant; nam aliqui volunt corpus corruptibile
esse summum genus, unae excludunt coelum,utpote in ipsorum sententia incorruptibile, ab hoc praedicamento. ita docent Auerroes Io.' Metaph. cap. vltimo, Ioannes Gandauensis quaest. rL. Nyphus,& alij Averroistae, quas sequuntur non pauci recentiores Itali. Alij vero volunt corpus in genere,prout se extendit ad corruptibile & incorruptime ν-- Pi. bile, esse summum genus. in qua sententia fuit olim subtilissimus MLinctissimus Pr ceptor meus Hyeronimus Picol homineus,qui&pro --. ' eadem citabat Albertum Magnum in praedicament. cap. t. Agidium
quodlibeto primo quaest. 8. Durandum,& alios. Verum neque laaec sententia mihi placet. Et primo quidem quia est manifeste II.
96쪽
manifeste contra Philosophum, qui 1. Metaph. text. i s. dc 7. Metaph
text. . & 8. Metaph. text. I. ponit coelum, astra, solem, lunam,&d monia in praedicamento substantiae. Denique I 2. Metaph. text. I.
diuidit substantiam insensibilem de visensibilem, agit autem de substantia piaedicamenta, ut patet ex text. L. ergo ita ejus sententia etIam
substantiae insensibiles reponuntur in praedicainentis. Secundo displicet haec sententia , quia negat substantiam completam finitam esse univocam, quod falsum esscitati in patebit. Sed urgent aduersari j, corruptibile & incorruptibile differunt genere, ex pnilosopho i O. Metaph. text. 26. ergo corruptibile dc in orruptibile non thiat Lib eodem genere praedicamentali. Respondeo primis D. Thomam I. pari. quaest. 66. art. L. ad secun D.ri maι dum, Δ quaest. 88. art. 2. ad quartum explicantem illum locum, per genus intelligere materiam quae est genus Physticum, non autem genus Metaphysicum ; unde secundum hanc explicationem neganda eliargumenti consequentia. Respondeo 1. Raltorcum conterraneum, a. -. Crassotium, de alios, ibi per genus intelligere speciem; unde sic argu cras. -.inentatur eo loco Philosophus, ut ex Averro e constar. contraria Οm ia remis. nia differunt specie. corruptibile de incorruptibile sitnt contraria. ergo disserunt specie. verum cum ita concludendum esset conclusit corruptibile de incorruptibile differre genere ; genus ergo pro specie sumpsit. inod vero eo loco per genus intelligat Aristoteles specieria, patet manifeste ex text. 1 . de seq. qui praeceuerant text. 26. in quibus asserit differentiam specificam fieri per contrarietatem; dc postea text.
2 6. quaerit ancorruptibile Ac incorruptibile faciant differentiam specificam, & dicit facere specificam, quod stat vel essentiae, vel quant ex essentia; quare, inquit, Plato errabat, quia hominem corruptibilem ejusdem speciei ponebat cum idaea, cum differant non solum specie, sed etiam genere, homo enim est sub animali, ideae vero sub incorruptibili. Concludunt ergo hi authores Aristotelem sumpsisse differre generc, pro differre specie alioqui vitiosa esset ejus argumentatio; nam idem maius extremum quod fuit in propositione non repeteretur in conclusione, ut fieri debet. utraque haec responsio probabilis est, secunda tamen videtur magis ad mentem Pli psephi, & expe-
ditior. ised, inquies, illud quod in nostra sententia est commune intelligenti js de corporeisi substanti j s, estne aliquid simple an vero compo illum neutrum enim videtur dici posse. Respondeo aliquid dupliciter dici simplex. primo postiue, quia
excludit compositionem ex materia & forma. secundo negatiue,quia licet materia dc forma non constet, compositionem tamen ex illis non excludit. primo modo substantia quς communis estintelligenti js Dissili eo by Coral
97쪽
& corporess sistantius, non es smplex; posteriori modo est simpleae,&simplex hoc modo potest de composito enunciari, quamvis alio modo non possit. - . - ψia Nicostram apud Simplicium, corporeo & incorporeosι- ωium. nihil potest conuenire uni uoce tanquam genus,&sic probat. si ali-ruid posset esse genus univorum respectu corporei & incorporei, vel lud esset corporeum, vel incorporeum; non corporeum, quia non posset dici de incorporeo , sed nec incorporeum, quia non potest dici de corporeo. ergo nihil potest eorum comparatione esse genus Respondeo hoc argumentum nihil soliditatis habere, quia simili argumento probari posset animal non esse commune homini & boui tanquam utriusque genus. si enim animal esset genus commune respectu utriusque, vel esset rationale, vel irrationale; non rationale,ria sic non postet dici de irrationali; nec irrationale, quia non possetici de rationales Quemadmodum ergo huic argumento debet reL poderi directe, nullum animal definitum aut determinatum esse,quod non sit rationale aut irrationale, sed commune & indefinitum esse posse neutrum actu,& utrumvis potestate, ut optime indicauit Por-ἱhyrius capite degenere, cum dixit differentias in genere esse no adtried potestate; ita eodem modo, dici debet in nostro casu omnem substantiam determinatam, aut corpoream esse aut incorpoream, sed indefinitam & indeterminatam neutram actu esse, sed utramque potestate. hoc posito Vera sententia est eorum qu1 dicunt substantiam completam fini-
Tertia si mWia tam esse summum genus. citantur pro hac sententia a Bal reo no- m ate in tua Logica, Themistius lib. 3. Physicorum cap. I.D.Thomas esse mmum' opustulo L. cap. .& prima parte quaest. 3O. ari. 2. ad primum,Ale-
τι - γεἰ- & ς iam scoli, loco simin citato, Scotistarum om- D. rzm . nium,& aliorum veterum tam Philosophorum quam Theologorum , qui videri possunt apud recentiores, praesertim apud Baltareum loco citato , Aquarium x. Metaphysicae dilucidatione prima , Bannes prima parte quaest. 3. art. 3. qui in eadem sunt sententia.Cum hac igitur sententia Dicendum est ummum genus praedicamentisibstantiae esse sub --mma otia stantiam completam finitam.
Probatur primo assertio ex locis sepracitatis Philosophi, in quibus
Eis him. Probatur lecundo. Potest ratio communis substantiae completaen ι iis, finitae abstralii perfecte ab omnibus substantij s completis. ergo potest illa ratio sic abstracta esse summum genus, quia in illa ratione, illa a quibus abstracta est illa ratio communis perrecte conueniunt, nempe in hoc quoiu sint substantiae completae; haec enim ratio non conueniti II.
98쪽
illa ratione differentiarum. Confirmauu,quia qualitas est summum genus ex communi Philosophorum consensu, respectu corporeae & incorporeae, naturalis S supernaturalis, Verbi gratia, caloris, & gratiae. ergo etiam substantia categorica poterilesse genus respectia corporum & spirituum. Probatur tertio ac hominem. Aduersari j constanter defendunt
denarium numerum praedicamentorum . non possunt autem commode tueri negando summum genus praedicamenti substantiae esse substantiam completam.Non ergo pnilosophantur consequenter. Qu9d non possint id tueri supposita necessitate denari j numeri pr dicamentorum sic ostendo. Angeli omnes conueniunt in hoc genere univoco, quod sinesubstantiae completae spirituales. sed omne genus est in aliquo praedicamento. ergo hoc genus quod est univocum ad omnes Angelos erit in aliquo praedicamento , non in praedicamento substantiae,quod primum ponunt inter decem communiter recepta, Vt simet dicunt. ergo aliud dari debet praedicamentum substantiae in quo ponatur ut summum genus. ergo dabuntur undecim praedicamenta. ergo ulterius , non possunt aduersari j defendere denarium numerum praedicamentorum supposito quod substantia completa finita non sit summum genus praedicamenti substititiae. Q modo ergo illum defendunt 3 ipsi viderint. Sed Obij cies primo pro ipsis. Aristoteles vult intelligentias esse infinitas simpliciter. ergo non vult contineri in praedicamento substantiae. antecedens est euidens ex ijs quae habet 11. Metaphysicae, ubi ex infinitate motus caelorum colligit infinitatem tum primi motoris tum intelligentiarum. Respondeo Aristotelem nolle esse infinitam virtutem formaliter
in omnibus caelorum motoribus, sed duntaxat virtualiter, quatenus nimirum omnes intelligentiae mouent dependenter a primo motore,
qui habet virtutem infinitam mouendi, S: in quem sempiterni illi motus ex ejus sententia reduci debent. Ex quo patet Franciscum Suarium disput. 33. Metaph. sech. L. nnm. 11. non bene philosephatum, nec satis perpendisse hunc locum,cum dixit nihil solide posse ad illum. Tesponderi pro tuendo Philosopho. Obiicies fecitndo. 9. Metaph. text. 27. docet Aristoteles aeterna non habere potentiam. iam in sententia ejusdem Aristotelis caelum est aeternum. ergo non habet in ejus sententia potentiam.sed quae ponuntur in praedicamentis constant aetii de potentia. ergo caelum non est in praedicamento. Prςterea Io. Metaph. cap. s. docet ea differre genere, quorum non est communis materia; & inter quae non est mutua generatio. ergo caelum, & intelligentiae sunt in diuerso praedicamento ab alijs liabstanti js, non enim in sententia ejus est eadem mate-
99쪽
tia coelorum&aliarum substantiarum.Denique i E. Metaph. text. 26. docet Aristoteles principia categoriarum, esse materiam, formam, priuationem, potentiam, & actum. in caelo autem nec est priuatio, nec potentia, quia alias periret. ergo secundum Aristotelem caelum non est in pnaedicamento. Respondeo primo loco non excludi ab aeterno potentiam Meta-
playsticam, sed potentiam Physicam, quae est ad esse & non esse. Ad secundum locum dico dictum illud non esse intelligendum uniuersa liter, sed exempli gratia, & particulariter atque indefinite. unde s eundum ipsum Aristotelem, scientia, & albedo, verbi gratia, non
habent communem materiam nec mutuam transmutationem, S tamen ponuntur in eodem praedicamento. Ad ultimum locum facilis est responsio, & primo quidem ad illud quod astertur de potentia iam responsum est. Ad illud de priuatione, dico in caelo esse priuationem, in sententia Aristotelis, non quidem fortassis ad essentialem formam, sed ad locum, nam pars caeli quae est ad orientem, non est ad occudentem , & sic saltem ratione partium, in sententia Aristotelis,caelum
continet priuationem. Et vero in sententia Aristotelis caelum esse in praedicamento constat clare ex supra citatis locis ejusdem,& confirmutur ulterius ex eo, quod motus explicatus ab eodem, 3. Physicorum, pertineat ad caelum, non pertinet autem nisi ad categorias teste eodem, eodem tertio text. 3. ergo dcc.
Obij cies tertiὀ. substantia completa finita non est genus. ergo non est genus generalissimum,sive supremum genus.antecedens probatur, quia non est extra rationem modorum contrahentium,cum isti modi sint essentialiter substantia. Respondeo negando antecedens,& ejus probationem; quia ut substantia completa finita sit extra rationem suarum differentiarum, sussicit ut eae non sint substantiae co 'pletae; hoc enim ipso, non includunt rationem substantiae completae quam diuidunt. Obij cies quarto. si potest dari ratio aliqua uni uoca substantiae completae finitae, poterit etiam dari ratio aliqua completi accidentis
uni voca ad omnia accidentia completa, atque ita accidetis completum erit summum genus ad omnia accidentia ; quod tamqn fil- .sum est. Respondeo hoc argumentum non facere contra me, qui libenter admitto uni uocationem accidentis, de qua re in Metaphysica. addonec multum facere contra eos qui talem viaiuocationem respuunt, facile enim respondere poterunt, ex omnibus accidentibus in quolibet praedicamento, senaper summum genus esse aliquam rationem acci-dςntis completi, quae praedicatur uni uoce de suis inferioribus; hoc autem satis este, ut sicut iii bstantia completa est uni vocum, ita accidens Diuitia oste
100쪽
completum, quantitas nimirum, qualitas,& quae sint summa genera in praedicamentis accidentium, suit uni uoca. Quare autem ex omnibus deinde generibus accidentium non possit abstrahi una ratio accidentis completi univoca, ratio est manifesta, quia illa deberet posse praedicari de summis generibus ; summa autem genera non sunt composita ex genere & differenria, cum sint summa,& consequenter impossibile est ut aliquid de illis uni uoce praedicetur. - Obij cies quinto. entitas realis rei & ejus praedicata quidditatiua sunt idem, & disserunt sola ratione. ergo illa in quorum entitate non est ulla pars ejusdem rationis, non possunt habere vllum praedicatum quidditatiuum ejusdem rationis. ergo neque uni vocum. Respondeo primὀ in hoc argumento fieri transitum a sensit materiali ad sensum formalem. unde si hoc argumentum Valeret, ex eo inferri posset animam rationalem & animam equi non conuenire uni uoce in ratione animae sensitivae, quo nihil in Philosophia absurdius. Respondeo secundo hoc argumentum non subsistere, quia dum dicitur, ergo illa in quorum emitate non est ulla pars eiusdem rationis. αc. vel intelligitur pars Physica, vel Metaphysica; si primum, argumentum est prorsus nugatorium, idem enim est dicere, habere partem Metaphysicam ejusdem rationis, ac habere idem praedicatum quid ditatiuum,si secundum,adhuc nec ferenda est propositio, quia nulla plane assignari potest ratio, cur in sententia communi, materia caeli de materia rei corruptibilis in ratione principi j quantitatis non sint uni
dentur in creatis relationes reales.
VA Rii sunt hac in te Philosophi & Theologi non tantum veteres sed etiam recentiores. Prima sententia est eorum qui negant in creatis relationes reales. Prima sententia
haec sententia est celebris apud antiquos Philosophos, eam que Ca-Preolus in 1. dist. 3o. tribuit Aureolo ibidem ; neque ab ea valde alieni 1unt multi Nominales; eandemque amplectuntur nonnulli recentio res in Universitate Parisiensi Fundamenta hujus sententiae sunt haec. Primum, si relatio est ali- Prq, tur trim quid reale deberet produci. sed non potest produci cum nullam habeat causam a qua producatur. ergo&c. Q d non habeat causam arua producatur, probatur primo ex philosopho s. Phys text. Io. ubi ocet ad relationem non esse motum. atqui causa naturalis nihil po-