장음표시 사용
111쪽
quiuis ex dictis nullo negotio soluere peterit. Iv. Superest disputandum virum demur relationes transcendentalen' Dari reumMι quaestio duplicem potest habere sensum. Primus est an dentur aliquae relationes quae transcendunt & vagantur per plura praedic menta.Secundus est an dentur relationes essentiales rebus abiblutis in primo modo dicendi per se. In primo sensu certum videtur dari relationes transcendentales, relatio enim cauli ad estectum, verbi gratia, vagatur per omita praedicamenta. De secundo ergo solum potest esse controuersia inter authores,quorum aliqui existimant dari, ita Cajeta. nus de ente dia essentia, cap. 7. & i. pari. quaest. 77. art. 7. Fonseca J. Metaph. cap. 13. quaest. I. sesa. . Suarius disput. 47. Metaph. se st. 3. Rubi is in praedicamento ad aliquid quaest. s. Albertinus tomo L. CO-rollatiorum Theologicorum, Corumbricenses, Hurtadus de alij. Alij tales relationes negant ; ita ex veteribus Scotus nostras in a. dist. Ἀ. quaest. i. Contradictio inquit est quod in perseratione absolutι includa-BM reian mi tur si uu restectus, quia tunc esset absolutum non absolutum. idem docet 7. Metaph. quaest. I. &in I. dist. s. quaest. s. Lycnetius ibidem, Faber in 3. dist. I. quaest. I. cap. l. V vallo, 5: reliqui Scotistae ; ex Tho
mistis Capreolus in I. dist. yo. quaest. I. art. I. in responsione ad 9. Aureoli,&ioidem art. 2. ad I. GregoIij, Ferrariensis 2.contra gentes,cap.
u. &alij,quos vide apud Smi etium tomo I. suae Logicae,disput. IO.
Dicendum est nullas dari tales relationes, sed illas esse planestistitias.
Probatur primὁ authoritate Aristotel. qui nulla relata agnouit nisi vel secundum dici vel secundum esse; relationes autem transcendentales aduersariorum neq; sunt secundum dici, neque secudum esse. ergo&c. minor de qua sola potest esse difficultas sic ostenditur. relata se cundum dici apud Aristotel. sunt illa, quorum esse non est idem quod ad aliquid ese; relata secundum esse apud ipsum sunt relata praedica-mςntati hujusmodi non sunt relata transcendentalia aduersariorum. ergo non sunt relata si undum dici, nec secundum esse ergo ulterius, non sunt relata m a Philosopho. Probav* secundo ex D. Augustino libro septimo de Trinitare,capheIGNO, Vbi docet absurdum&inopinatissimum es, essentiam vivis dici relative, primo quia.inquit,si essentia diceretur re-J siue non esset essentia, essentia enim est ad seipsam, relatio ad aliud , Nperessentiam constituitur res ad seipsam, per relationem Vero ad aliud. si ergo quis relationem dicat essentiam alicujus rei, dicet essenistiam, n*a ac essentiam, quia dicet non esse ad seipsam sed ad aliud; si tequ*M. d aliud, non est ad seipsam, quatenus auLemnon RRςst essentia. ergo quatenus est ad aliud, non est
112쪽
t PAR s s EvNDA. QUAESTIO DECiMA. y essentia. Secundo, quia omnis essentia quae relative dicitur, est etiam
aliquid excepto relativo,itavi aliud sit per quod sit, aliud per quodsit relativum. quod ipse probat inductionein homine, cum dicitur donMus, vel seruus,in equo,cum dicitur iumentum,in nummo,cum dicitur arrha; hom o enim, equus, & nummus,ad se dicunnisi& suin tiae sunt, dominus vero,seruus, iumentum,& arrha,ad aliquid,& rela' tiue dicuntur ; si igitur non esset homo, i dest aliqua substantia, non esset qui relative dominus diceretur, & si non esset equus quaedam essentia,non esset qusdiumentum relative diceretur,& si nummus non esset aliqua substantia,nec arrha posset relative dici. Idem ratione quoque ostenditur, quia nihil relative dici potest ad aliud, nisi aliquid sit , ad seipsum. At est ad seipsum essentia, ad aliud relatione. ergo Mentia
est quid excepta relatione. Qia arduae S. Augustini rationes manifeste conuincunt, relationem non esse essentiam ullius rei; ex isisque egregie ostendit contra A rianos patrem in diuinis, non disterre essentialiter asy',quod paternitas sit idem cum essentia patris,tamen paternitas, cum sit relatio, non est deessentia patris, essentia enim patris est
illa qua pater est ad se, paternitas vero non est ad se, sed ad filium. ergo non differt essentia a filio, licet paternitate disterat. quod si relatio posset esse de essentia absoluti, nihil plane valeret ratio D. Augustini, sed relatione differre esset essentia diisere. At quia hoc ratio prQ- , pria essentiae absurdum reputat Augustinus, i Morem ostenuit patrem non differre essentialiter a filio. Quod si dicas relationem ess di in se essentiam quandam, id refellitur; non enim est essentia absoluti, quae facit rem in se esse aliquid, qui est conceptus proprius essentiae, sed quae facit esse ad aliud , qui est conceptus essentiae secundum
quia. Probatur denique ex Scoto loco citato. quod est de essentia rei absolutae,constituit illaira in esse absoluto. sed respectus, siue relatio, '' nequit constituere naturam absolutam in esse absoluto. ergo respectus, siue relatio, nequit esse de essentia rei absolutae. maior est euidens. minor non minus clara est, quia implicat contradictionem, per relationem constitui absolutum in esse absoluto; relatio enim dat esse respectivum, seu esse requirens terminum, de hic est ejus esseebis formalis non verὰ dat esse absolutum, seu esse non requirens terminum; sunt enim ista duo esse opposita, dc unum oppositum non dat esse formale alterius opposui.
Obij cies primθ. dantur aliqua entia quae ita pendent ab alijs, ut si v 1. alia essent impossibilia, essent ipsa quoque impossibilia. ergo dantur φ, ς' aliqua entia quae dicunt essentialem relationem ad aliam. antecedens patet, quia si actus essent impossibiles,impossibilis etiam esset potentia, &sic de alios.
113쪽
Res ndeo concessb antecedente negando consequentiam, aliust enim est unum non posse esse nisi sit aliud, & aliud est unum dicere t lationem essentialem ad aliud ; pater enim non est nisi sit filius ,& tamen non dicit relationem essentialem ad filium. Ratio autem cursi adhu non essent possibiles, potentia non esset possibilis, est quod aetiis sit effectus necessario possibilis, supposita possibilitate potenti , cum amis possibilitas,in sententia aduersariorum saltem, nihil aliua sit, quam ipsa potentiae facultas. ex quo infertur potentias non specificari essentialiter per aetiis & objecta, modus enim tendendi in actus& objecta, oritur a potentia essentialiter c5stituta. specificantur ergo tantum extrinsece&secundum nos ab illis. videri possunt Zabatella in textum 33. secundi de anima,Faber in Philosephia,& alij. Obiicies secundo. hinc sequitur creaturam essentialiter non pendere a Deo, accidens non referri essentialiter ad substantiam dcc hoc autem est absurdum. ergo &c. Respondeo concessa majori negando minorem cum D.Thoma 1. pari. quaest. 43. art. 3. ad tertium , ubi ait relationem dependentiae a Deo esse accidens creaturae .vide etiam Cajetanum ibidem,qui idem docet. idem dicendum est de accidente. Obijcies tertio. multa sunt quae non possent concipi sine alijs rebus. ergo dicunt ordinem transcendentalem ad illas. Respondeo retorquendo argumentum. pater non potcst concipi sine filio. ergo refertur transcendentaliter ad filium,non sequitur. ad argumeti ergo solutionem aduerte talia dupliciter spectari posse primo absolute, secundo relative. si abiblute considerentur, falsum est argumentum si relative di pridicamentaliter, verum est,sed non probat relationes illas esse essentiales rebus quς referuntur, secundum se,& absolute consideratis; sed solum esse illis essentiatessecundum quod relativae sunt. unde, ut iam dixi,pater ut pater est, non potest concipi sine filio, & contra, nec filius ut filius sine patre, & praeterea Pater Vt ater est respicit filium,oc contra, cum tamen nequc paternitas 'muzlatio sint relationes trascendentales, sed praedicamentales.idem prinportione seruata dicendum est de multis quae a citatis recentioribus
adducuntur. plura hac de re videri possunt apud Smigletium loco
114쪽
Vtrum ex duabin propositionibus defuturo in materias contingente una determinate sit vera,
CAt T E quinto libri de interpretatione egerat Aristoteles de regulis veritatis & falsitatis inter propositiones pugnantes quantitati vel qualitate, vel utraque simul niaxime autem inculcauerat illa, Jud, Yt A. Metaph .a text. s.fuse docet, est omnium scientiarum fun- anentum, nimirum ex duabus contradictorijs alteram debere necessirio esse veram,alteram falsam.Cum ergo hoc statuisset cap. 1. incipi cap. dubitare an haec regula sit vera etiam in propositioni- . bu: singularibus de futuro in materia contingente ad utrumlibet. qui in re, & de ejus mente , & de rei veritate discrepant inter se
auhore1. Prima ergo sententia .est eorum qui existimant ex duabus proposi- pe a se, re iatiotibus dictis, non posse uni determinate veritatem, alteri determi--TMm3nae falsitatem conuenire,sed utriq; indeterminate,& subdisiunctio- - .: GE. ni acceptς, conuenire tam veritatem quam falsitatem,itavi ex his dua- Fum.. bis propositionibus, Plato disputabit Gas, Plato non disputabit cras,neatra determinate sit vera aut falsa, sed in determinate utraque a centa, vel haec scilicet vel illa. Tribuitur haec sententia Diuo Thom , I de illam sequuntur ex Thomistis Capreolus,&Ferrariensis, quibus 'adide Catharinum lib. de praedestinatione sub initium, Dominicum dei Pie dei Puerto, lib. I. deveritate propositionis,cap. 6. Palatios in I. dis inst38. disput. 8. Balsorium nostrum in sua Logica, quaest. Σ. in lib. de interpret. seeh. α. 3. .lc 3. Toletum, dc de Raconis, hoc loco. Secunda sententia de verissima est eorum qui existimant ex duabus se reη- propositionibus singularibus de futuro contingenti alteram esse dererntinate veram, alteram determinate falsam. Est sententia Aristo- . telis,ut infra dicemus Scoti,dc Sectatorum omnium,dc pro eadem ci tantur a Conimbricensibus hoc loco,ianctus Bonaventura, AlexaderAlensis, Gregorius Arimanensis, dc alij, quos sequuntur ijdem Co- nimbricenses, una cum Suario opusculo de absoluta scientia futurorum contingentium , cap. 2. num. 6. Mortiano Hirtando hoc loco, qui ait contrariam sententiam damnatam fuisse a Sixto IV. Summo Pontifice, contra Petrum Arin. quam censuram manu scriptam ait
115쪽
ineruati in Academia Loiianiensi. Restondeo , inquit
fingiuares de futuro contingente hunt determinate sine dstincte irae, aut determinate falsem oppositu m , scilicet propositiones mjusmodi gomesse determinate meras mel falsas, est damnatum a Sino IV. Pouiatifice contra Petrum Arin. quae erasura asseruatur in Academia δε--niensi. ratio est, quia midetur euertere Dei praescientiam, pugnare cim fide oe, lumine naturae. haec ille. Vemin, quantum assequi poui, aperte calumniatur, quia credibile no est Doctores Louanieses insua
Logica hanc sententiam docturos filisse sui faciuntὶ si talis apud iIoscensura asseruaret, . nec sacram sancti Dominici religionem, praesquam est cura sacri Palath, talis censura latuisset. hanc eandem esse lin-xentiam D. Thomae infra ostendam. Ad quaestionis solutionem Praemitto primo supponere nos hoc loco dari futura contingenia, IL idest, quae ita sint futura,vi possint non esse, nam si omnia ita sint, ut necessario sint,recte infert Philosophus hoc loco,nullum relinquilincum consultationi, cum consultatio non fiat de necessarijs. voco zutem hic contingentia, ea solum quae pertinen t ad agentia libera, pri- deniq;a libertate.tale contingens est ambulatio hominis, exepli P tu,quia quando homo ambulat, ita ambulat ut possit non ambulae, ac proinde libere ambulat. ita us irpamus contingentiam hoc loc, quamvis aliquando latius sumatur. Praemitto secundo, Philosophos& Theologos duplicem disti,
puere necessitatem. altera dicitur necessitas simpliciter , siue antete- acns,altera necessitas ex suppositione, siue consequens. necessitas sin pliciter Δ antecedens dicitur, cum causa est ex principijs intrinsecis,la ex se,ita determinata ad effectum, ut positis omnibus praerequisitis :d agendum non possit non agere. Necessitas cbsequens,sive secundunquid, est cum causa nullam habet necessitatem ponendi estectum ocintrinsecis suis principis;sed solum ex suppositione, quod ponat emetum quem potuissiet non ponere,consequens est quod effectius sit,ic proinde non possit non esse,ex suppositione quod positus sit. vel ea dicitur aliquando necessitas ex suppositione,quando aliquid sequitur in fallibiliter ex eo quod Deus in causa secunda ponat aliquod,quo
mediante determinatur ad productionem esse tus. haec necessitas non tollit contingentiam, ut docent Theologi, nec etiam libertatem, sed
Praemitto tertio posse multas aequi uocationes committi in illis vocabulis , determinate, & determinata. nam aliqui sumunt illa duo pro' eodem. alij distingunt. ut tollantur aequi uocationes . aduerte hanc propositionem, propositionum de laxuro contingenti altera est d terminate vera, posse facere duplicem sensum. primo ut sit sensus, altera est determinate vera, quia objectium illius habet determinatio-
116쪽
nem vel in se, vel in causi secunda; & hoc secundo sensu non potest dici propositionum futurorum contingentium alteram esse deteriri. nate uream, quia objectum hujus propositionis, ego eras studebo, nullam habet determinationem in causa, cum causa nunc sit ad utruque indisserens: neque habet determinationem in se, cum objectum nondum sit possium, sed tantum sit futurum hinc colliges quaenamst disparitas inter propositiones de futuro contingente,& de praeteri. ἀto, vel de praesenti, nam quando esse s fuit,non est amplius inpo tentia causae ut effectus sit vel non sit,fuerit vel non fuerit;ac proinde propositioni de praeterito,Verbi gratia, huic, Petrus peccauit,respondet aliqua determinatio ex parte objecti. similiter cum res est de .cto,hauet de facto determinationem objecti, ac proinde propositionis de praesenti objectum habet determinationem in se,quia est des cto. objecta vero propositionum de futuro contingente, nec habent determinationem in se, quia non sunt posita, nec in causa secunda, quia causa secunda manet indifferens. ex hoc duplici sensu, diximus secundum non posse verificari in futuris contingentibus; primum vero posse, ostendemus postea. Praemitto deniq; quod quando quaeritur utrum in propositionibus de futuro contingente detur determinata veritas,illius quaestionis duplicem posse esse sensum. primus est,ut quaeratur,an ex duabus cor tradictorijs possit determinari,vel ab homine,vel a Deo,altera quq sit vera,altera quaesit falsa,itavi vocabulu,determisiaris,appellet propositionem ipsam,non autem veritatem. Secundus,ut quaeratur an supposito quod de una assignata detur veritas,an haec ipsa veritas sit determinata, ita ut propositio illa non sit indifferens adesse veram , & nota esse veram sed iam sit determinata ad esse veram,atque adeo ipsius veritas sit determinata,quo sensu terminus,determinata, cadit supra veritatem. Certum est autem inter hos duos sensus esse discrimen , quia possum unam determinatam propositionem sumere quam scio esse determinatim, quia illam determinatam sumo, verbi gratia, hanc, Petrus cras curret, & tamen dubitare, an veritas ipsius sit determinata,necne,verbi gratia,possum dubitare,an haec propositio determinata, Petrus cras curret,sit vera, an falsa, an confuse vel vera vel falsa. attuli has distinctiones, ut fieret clarior sensus quaest. his positis Dico primo propositionem disiunctivam complectentem utram- . I Ique partem contradictionis in contingentibus de subjecto singulari
esse determinate veram,verbi gratia, hanc,Petrus cras curre Vel non curret, dc similes.
Haec conclusio praeterquam quod sit Aristotelis, per se est clara, Et Lm 'da quia non potest dici quod neutra pars illius propositionis sit vera,
quia si neutra esset vera, neque haec, Petrus curret, esset vera, neque
117쪽
Prima probatis Semnia. Tertia. Quarta.
illa, Petrus non curret,quod implicat contaadictionem, ut eatet con sideranti ; nam si haec, Petrus curret, non est vera, ideo non est vera, quia cursum enunciat taurum de Petro, qui de facto non est fiitutus, ac proindesi illa, Petriis curret, non est vera, ideo non est vera, quia haec, Petrus non curret, vera est: ad veritatem autem propositionis disiunctivae, susscit veritas alterius partis. Dices secundb,ex duabus propositionibus singularibus contradi. choriis de futuro contingente alteram esse veram, alteram falsam,& posse saltem a Deo determinari illam quae vera est, & illam quae falsa, siue determinatio cadat supra propositionem , siue supra veri
Probatur primo conclusio ex scripturis,in quibus multi: huj usmodi propositiones determinantur esse verae; ex. gratia , quando dixit Christus Dominus Petro, ter me negabis , quando dixit, praecedam mos in Galilaam. Mille fiunt hujusmodi propositiones apud Prophetas praedicentes aliquid determinate futurum. Probatur secundo.accipio duas contradictorias , verbi gratia has,
Petrus cras curret, PetruS non curret. vel illa, Petrus cras curret, est vera,vel non est vera. si est vera, potest determinari altera contradictoriarum quae sit vera. si non est vera, ergo vere Petrus non curret,&consequenter vera erit haec altera contradictoriarum, Petrus non
Probatur tertio. impossibile est ut id quod dicitur hon sit vel conforme illi rei quam enunciamus,vel difforme. ergo, quicunq; aliquid assirmat, vel incit falsum, vel verum. ergo ulterius qui dicit, Petrus curret,uel dicit falsum, vel verum, quia non potest utrumque simul dicere,falsum videlicet & verum. si ergo dicit falsum, illa prohositio determinata est falsa. si verum, ergo vera. Confirmatur; quia a parte rei Petrus curret, vel non curret; impossibile enim est ut simul currat, & non curras, aut neque currat, neque non currat.
Confirmatur secundo; quia si is qui dicit,Petrus cras curret,neque dicit verum, neque falsum distincte, ut aliqui volunt, sed verum vel falsum confuse; similiter qui dicit, Petrus cras non curret,neque dicet verum, neque falsum distincte, sed verum vel falsiim confuse. ergo qui dicit, Petrus cras non curret, non contradicit illi qui dicit Petrus cras curret, quia non negat quod alter assirmat, nec minus dicit vorum, vel falsum, quam alter. Probatur quarto. quotiescunque aliter enunciatur fore quam sit futurum,filso enuntiatur. ergo si enunciatur distiniste fore quod non est distincte futurum, falso enunciatur. ergo ulterius si propositio defuturo contingente non sit determinate vera, qui illam determinate
Hrmat, falsum dicit.ergo qui dicit absolute de determinate , Petrus
118쪽
eras curret, falsum diciti etiam ex aduersariorum principijs couligitur sequi contradictoriarum de futuro contingenti alteram dete minate esse falsam,& consequenter alteram Veram. P obatur quinto , quia in propositionibus uniuersalibus de contingenti futuro, altera eta distincte vera, altera falsia i verbi gratia, in his,
omnis homo curret, aliquis homo non curret cras, accipio uniuersalem falsam, omnis homo curret cras; si illa sit falsa,vii reuera est, ejus falsitas debet deprehendi, ex eo quod aliqua singularis conprehensa sub uniuersali sit false,alioqui si nulla singularis sit falsa, nec uniuersalis erit. quod si aliqua propositio singulatis sit falsa contenta sub illa uniuersali, ergo propositionum singularium de futuro contingenti
altera est determinate falsa. Probatur denique ex cognitione Dei. Deus cognoscit determinate quae contradictoriarum sit futura. ergo potest Deus assignare ex contradictorijs illam quae est vera. consequentia clara est. antecedens probatur, quia alioquin Deus non vere & certo pronuntiaret rem futuram. Confirmatur. res eo modo obi jciuntur menti diuinae sicut sunt; quod sit res nec esset futura, nec non futura determinate,sed confuse, Vel futura, vel non futura, non posset cognosci a Deo res Asb-lute futura, sed tantum confuse futura,vel non rutura, S: sic Deus non posset absolute pronuntiare rem esse futuram. Respondent aliqui ex recentioribus cum Baltareo nostro loco cutato,&Francisco de Arriba lib. operis conciliatorij gratiar&liberiar- riis , 'MI Lbitri j, ex principijs ut ipsi existimant in D. Thomae,Deum videre haec in is
omnia,ut sibi realiter praesentia, non ut futura, Deo enim omnia sunt praesentia in sua ςternitate. εSed contra hanc doctrinam optime argumentatur ex recentiori- V. bus Scotistis Smistingusto m. i.traeh.2.disput. . quaest 3. contram primis est, quia falsum est futura esse ab aeterno realiter praesentia ernitati Dei, etiam in sententia D. Thomae, ut ex ipsis Thomistis docet, idius in suo castigatorio aduersus corruptorem doctrinae sancti Tnomae; cujus AEglaij magna sane esse debet in praesenti materia authoritas, cum D.Thonnae auditor fuerit,& praedi etiam librum scripserit aduersus Parisiensem quendam doctorem,qui sententiam de reali praesentia rerum in aeternitate S.Thomae tribuebat, quam ob causam ipsum arguit Agidius erroris.Idem de D. Thomet sentententia tradat alij Thomistae veteres, inter quos sunt Hispalensis in I. distin.38.He uaeus ibidem, & Sylestet in defensorio doctrinae S. Thomae. Et vero P bari r δενὸD. Thomam realem futurorum praesentiam in aeternitate numquam cogitasse, sed solum admisisse objectivam , qua videlicet res omnes que una merem actuali Dei cognitioni semper obhciuntur , colligi potest ex varijs
119쪽
quitur; in seipsis quidem futut a cognosci non possunt nisia Deo, etiam
sint praesentia,dum in cursis rerum simi futura , in quantum 6- aeterauae intuitus simul fertur supra totum temporis eursum. quibus verbis cognoscit eam tantum futurorum in aeremitalepraesentiam, quae tribui potest rei cognitae, ab intuitu oc cognitione aluina. quare cum prima pane sic scribit, omnim I.nt in tempore inunt Deo ab aeterno prae sentia, nonstum ea ratione qua habet rationes apud se praesentes , et quidam dicunt ,sed quia ejus intuitus fertur ab aeterno super omnia, prati sunt in sua praesentialitate, loquitur etiam de objectiva praesentia , ideo enim dicit res esse Deo pretientes, quod ejus intuitus fertur in illas.quod si loqueretur de reali praesentia in aeternitate,dicere debuis. set contra, ideo intuitum Dei in res ferri,quia sunt ei praesentes. vn praedictis verbis non vult reddere rationem ob quam a Deo futura cognoscantur, sed tantum explicare vult modum,quo Deus omnia
sibi praesentia simul habeat. similiter cum subjungit haec verba, inde manifestum est quod contingentia infallibiliter a Deo cognoscuntur , inquantum Iubduntur diuino constectui secundum suam iraesentialitatem, non reddit rationem quare cognoscanrur futura a Deo, quod videlicet subdant ur conspectui ejus haec enim ratio esset nugatoria,
cum futura cognosci a Deo,& subdi conspectili ejus, sint prorsus idem j sed explicat modum quo cognitio Dei est infallibilis, quia sci
licet diuinus ejus intuitus fertur in ipsas res iamras secundum realem&achialem existentiam ac praesentiam quam aliquando in seipsis habebunt. haec de mente D. Thomae. agamus iam ratione contra allatam responsionem, contra quam sic disputo I. euertendo fundamentum , quo nituntur aduersarij qui realem praesentiam astruunt; etsi enim aeternitas sit indivisibilis, di infinitate sua omne tempus ambiat, non tamen fit ut quicquid est futurum, ei semper & ab aeterno coexia stere realiter debeat,sed solum ut quicquid est, statim acest &quamdiu est, ei toti necessarid debet coexistere. Patet exemplo immensitatis Dei ; etsi enim haec indivisibilis sit in partes pacinentes, scut aeternitas in successsiuas , sique infinita, & ambiat omne spatium, ut aeternitas omnc tempus, hinc tamen non fit ut quicquid illi immensitati aliquando praesens erit in aliqua certa parte spatij, nunc & semper ei dem loco praesens esse debeat, & ab qterno fuerit ψ immo neque ut quod nunc ei pr sens existit, in quavis parte spatij in qua ipsa est, prς- sens existat; verbi gratia, ex eo quod quis nostruin diuinc illi immensitati nunc coexistat in hac schola, non fit ut ratione huius realis coe-xistontiae, semper coextiterit ei realiter in hac eadem schola,immo ne que fit ut nunc coexistat in templo in quo ipsa est; tum fit, ex eo
quod sit indivisibilis & infinita, ut nihil possit esse priseris vlli spa tio, quin in illo toto, & in qualibet ejus parte,sit toti illi immensitati prς-
120쪽
sens ; pari ergo ratione , ex eo quod aeternitas sit indivisibilis & infinita , fiet quidem , ut nihil unquam possit existere realiter in certa
differentia temporis, quin in ea tota, & qualibet eius parte, toti aeternitati realiter coexistat, non tamen fit ut ratione coexistentiae realis qua illi aeternitati coexistit res existens realiter in aliqua differentia temporis, et coextiterit realiter ab aeterno, semperq; illi coexistat. secundo sic argumentor a priori hoc pacto, impossibile est quod in se
non existit actu, nihilq; habet propriae & intrinsecae durationis existere actu realiter in aliena & intrinseca duratione , sed futura nec in seipsis modo existunt, aut quidquam proprisi esse & intrinsecae durationis habent, nec ab aeterno extiterunt, aut habuerunt ; esse aliunde
aeternitas Dei est duratio illis extrinseca, ergo impossibile est ea modo realiter in aeternitate esse, aut ab aeterno fuisse. Major de qua sola potest esse difficultas, probatur facile ; quia existere in alio tanquam inextrinseco , supponit tanquam aliquid prius, existere simpliciter, ac proinde existere in se coexistere enim est alteri coexistere , & supponit essentialiter existentiam in se duorum quae dicuntur coexisterς, quomodo enim Petrus , exempli gratia, coexistet realiter Paulo, si
uterque non existat in se a parte rei.
Confirmatur & declaratur a simili', nullum enim corpus potest existere in loco communi, ut in hac schola, quin existat in proprio,Vt in aliqua huius scholae parte sibi adaequata Imo non potest existere in loco sibi proprio & adaequato, nisi prius ratione intelligatur existes in seipso, habensque proprium esse; similiter nullus motus sublunaris potest realiter existere in duratione motus primi mobilis seu realiter et coexistere. si non existat in se realiter, nec quicquam habeat proprij esse, & intrinsecae durationis, ergo a pari, nulla res potest realiter existere in aeternitate Dei seu realiter illi coexistere, quin prius ratione intelligatur existens in seipsa, habensque proprium esse & intrinsecam durationem; Atque ad hanc rationem reuocantur facile. aliae rationes petitae ex varijs absurdis, cujusmodi praecipue sunt haec dum quod sequatur ex reali illa praesentia saturorum in aeternitate, tempus praeteritum, & staturum, stimul inter se realiter coexistere, quod est absurdi stimum, hoc enim vere sequeretur, quia cum ex sententia adquersariorum, praeteritum, & futurum, semper de ab aeterno realiter existant in aeternitate,ut iam probauimus, consequens omnino est ea semper & ab aeterno realiter in se existere, atq; adeo realiter simul inter se coexistere. Secundum est quod sequatur res omnes vere esse ab aeterno, dc consequenter,mundum ab aeterno creatum esse, quod ait 'tem hoc sequatur, patet ; Nam res omnes ex hipothesi ab aeterno rca liter existunt in aeternitate, hoc autem habere non possunt nisi acta
in seipsis existant ab aeterno, quod est vere ac simpliciter esse ab aeter-