장음표시 사용
141쪽
media. ne inquam hoc dicas , primo quia Aristoti absolute & simpliciter loquitur. deinde non aliam ob causam negat illa posse esse innulnisi quia idem intellectis simul existimaret rem posse aliter se habere& non posse,quae sunt pugnantia ; sed haec implicantia semper sequitur siue dicatur scientia& opinio esse simul per idem medium, live
er diuersa media. ergo&c.verum,ut haec conclusio,&sequens meus intelligantur,& ut argumenta,quae in oppostrum adduci solent, facilius soluantur, aduerte tunc non esse veram opiuionem quando existimat quisse demonstrare per medium necessarium quod tame revera & a parte rei est tantum probabile ; tunc enim nulla est formido,& per cansequens non est opinio. opus itaque est, ut cognoscatur ipsum medium tanquam probabile .siue re vera sit probabile, siue etiam necessarium. item tunc non est scientia quando quis non existimat medium de objectium posse aliter se habere, cum tame re vera possint aliter se habere, sed opus est non modo objestam & medium non posse aliter se habere,sed etiam taliter cognosci, alias non erit scientia, utrumque enim requiritur ad scientiam. secundo aduerte haec duo esse valde diuersa inter se, nimirum juruare medium aliquod, ex quo deducitur conclusio esse probabile, & consequenter generare assensum cum formidine , de vere assentiri ipsi conclusioni propter tale
medium verbi gratia, aliud est quod quis Christianus propter omnipotentem Deciinditatem.&simplicitatem infinitam Dei, illi propositam probabiliter judicet inferti ac conclusionem , Deus est trinus de unus;alivss est quod vere assentiatur tali conclusioni propter tale medium, immo non assentitur propter tale medium sed propterauthoritatena Dei reuelantis, fieri igitur potest, ut quis eodem acta judicet medium aliquod esse probabile, de tamen conclusioni assentiatur ne cessarib,& sine formidine, propter aliud medium non contingens; opinio vero non solum dicit judicium quo quis existimat de affirmat conci usicin em probabiliter in ferri ex aliquo medio, de hoc enim potest esse scientia, aut fides , si adhibeatur aliud medium, ut diximus in exemplo posto,sed formi aliter etiam dicit j adicium quo qui si ulca trem aliquam ita se habere cum quadam sormidine propter cotingentiam medij cognitam. Dico secundo. scientiam habitualem de opinionem habit temsteta. Mut .. non posse esse ejusdem omnimo rei in eodem intellectu. haec etiam conclusio est eorumdam doctorum, quorum fuit praecedens con' elusio &c. Probatur,quia eadem omnino est ratio habitum &actuum, sed . adius opinionis de scientiae non possvnosse simul ergo nec habitus ob eadem omnino absurda, & certe habitu quorum actus sunt repugnates, sunt etiam sibi mutuo repugnantes. ergo si actiis opinionis est re- U.
142쪽
pugnans aiatili scientiae,ut est repugnans,etiamtiabitus erit repugnans habitui Quod vero habitus,quorum actus stant repugnantes, sint etiasibi mutuo repugnantes, facile ostenclitur. primo, quia actus producunt habitus. ergo contrariJ contrarios. secundὀ habitus inclinant ad
actus. ergo contrarij ad contrarios. tertio ad hominem, contra aduersarios sic argumentor. dico habitus contrariorum actuum dicunt essentialem ordinem ad duos actus contrarios, secudum eam rationem,
qua sunt contrarij. ergo etiam illi habims sunt coro arij, quia specifi
Probatur, secundis. conclusio ex alijs habitibus oppositis; habitus in ciua . . . enim temperantia: omnino excludit ab eodem subjecto habitum intemperantiae. ergo a pari idem dicendum est de habitu scientiae,&opinionis. Probatur denique authoritate Aristotel. p.vltimo, primi post.di- Tmianwati . centis quod quamvis de eodem subjecto, aut eadem re, realiter poς sint esse scientia & opinio,non tamen de eadem reformaliter, idest,de eodem subiecto secundum idem praedicatum,& rationem reddit curre'agnent scientia & opinio usdem omnino conclusionis, simul &semel in eodem homine, quia videlicet una cognitio est certa, altera
incerta, de consequenter vult Aristotel. vi optime notat Sotus, & patet ex textu,tantam esse repugnantiam inter opinionem descientiam, propter certitudinem dc incertitudinem,quanta est inter assensum verum & assensum selsum,nam per scietitiam,inquit Aristot. judicamus rem non posse aliter se habere, per opinionem judicamus posse aliter se habere, quae sent pugnantia; quae quidem ratio & repugnantia eandem habet vii tant in opinione&scientia habituali, tuo modo secundum quandam proportionem, quam in actuali. Obijcies primo. fides diuina quae inuoluit intrinsece ineuidentiam, potest esse. simul cum scientia in eodem intellectu de eadem re, ut s. ι-rfun- patet in primo articulo fidei, quo credimus Deum esse, & tamen idem articulus fidei,quo ad hoc scitur naturali lumine. ergo pari ratione possunt esse scientia & opinio ejusdem de eodem. Respondeo primo. forte antecedens esse falsum, quia secundum D. Thomam & probabilem aliorum Theologoriun sententia fides diuina' dc scientia non possunt esse ejusdem de eodem, unde secundum ipsiss, qui habet euidentiam scientificam dealiquo articulo fidei,
non habet amplius fidem proprie dictam &c. secundo dico non esse parem rationem; fides enim diuina est alterius ordinis nimirum sit pernaturalis;&inde fieri potest ut potius perficiat quam tollat euidentiam scientificam alicujus rei, aut saltem vi illam non tollat; scientia autem & opinio sunt ejusdem ordinis naturalis scilicet,& habent proprietates repugnantes,&ideo non possimi esse simul. i
143쪽
I 18 I ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.
Obtheses secundo. si quis primo comp'rauerit opinionis habitum de aliqua re,& deinde acquireret scientiam de eadem re, tunc necessa rib erunt simul scientia & opinio, quia non apparet, cur aut, Undecorrumpatur prior habitus opinionis. Respondeo tunc priorem habitum omnino desinere esse & corrumpi per aduentum secundi propter incompossibilitatem quam habet cum illo ; sicut ad praesentiam vel inhaerentiam albedinis in subj mcto tollitur nigre Δ praeexistens in eodem. Ex dietis sequitur quoddam corollarium non posse videlicet amas opinionis esse simul in eodem cum habitu scientiae, fi quis recordetur habitus scientiae,aut demonstrationis per quam fuit acquisitus. Ratio est,quia eadem res cognosceretur certo & incerto. sed si quis non recordaretur habitus, sed jam fuisset obliuioni tradituri tunc bene possent stare simul actus opinionis & habitus scientiae Zce contra. sequi. tur secundo eodem plane modo, quo diximus opinionem dc scientiam posse vel non posse esse simul propter certitudinem & incenitudinem,&c. posse etiam vel non posse Me simul fidem humatiam Mscientiam propter euidentiam & ineuidentiam, &c.
An scientia totalis sit una semplex qualitvi. '
I. E R T v M est omnem particularem de actualem scientiam, quaae videlicet habetur particulari aliqua demonstratione, esse unal si inplicem qualitatem. Certum etiam est omnem paritalem & habi- . tualem scientiam & unam specie esse, & unam simplicem qualitatem in intellectit generatam ex frequentatione actinam circa eandem conclusionem per eadem media, vel certe ex uno actu valde intenso Certum denique est, scientiam habitualem totalem esse unam genere,
verbi gratia, Physicam esse qualitatem aliquam, per illam enim simpliciter denominamur quales. Tota igitur dissicultas est,an huiusmo- . di scientia trabitualis, verbi gratia, Physica totalis sit una simplex qualitas, & una entitas Physica ejusdem rationis, generata ex fi uentation e actitum, circa unum obj ectum formale generi cum, & circa species illius, ut circa corpus naturale & species illius, vel certe sit una qualitas non unitate simplici, sed unitate aggregationis,conflata videlicet,ex pluribus habitibus partialibus, qui cum specie differant, non possunt coalescere in unam quat itatem simplicem, sed in unum quoddam aggregatum. I l. Prima sententia in hac materia est Capreoli, quaest .3. prol. concluc
144쪽
PARs PRIMA. QUAESTIO DECIMA SEXTA. Iry
I.& L. Dominici de Flandria 6. Metaphys quaest. 7. art. L. Aquari j 6. semotis Metaph. dilucidatione 3. Cajetani, Ferrariensis & omnium discipulo- 22Π irum D Thomae,qui existimant ex mente ipsius D.Thomae scientiam hujusinodi totalem esse simplicem qualitatem. Sequuti sunt illos ex nrecentioribus, Vasquestus, & Rubius,& alij. Fuiasia. Fundamentum primum hujus sententiae est,quia scientia per se, &directe ponitur in praedicamento qualitatiS. ergo nccessario debet esse , suis. una simplex qualitas aggregatum enim per accidens, non ponitur per se & directe in ullo praedicamento. Secundum, fundamentum est hujusmodi ; objectum scientiae est unum specie. ergo scientia est una qualitas specie & simplex. Tertium, scientia est perfectio intellectus. ergo sicut intellectus est una simplex qualitas, ita debet esse scientia, quia perfectio debet pro portionari perfectibili. Quartum,si non esset una simplex qualitas, maxime, quia Objecta mulam uia partialia contenta sub objecto totali & genetico disterunt specie,
coelum, elementum, mixtum, homo,&c. quae continentur sub corpore naturali, quod est obsectum totale Physicae; sed hoc non obstat, ergo S c.mitior patet, quia album & nigrum quae continentur sub colore , qui est objectum visus, faciunt unam potentiam specie, nempe Visivam, quia conueniunt in ratione formali coloris incommuni. ergo quamvis objecta partialia scientiae differant specie, ut in exemplo posito, quia tamen conueniunt in una ratione formali generim obj cti, quae cst corpus naturale, facient unum habitum simplicem, specie distinctum, ab omnibus alijs. Vltimum habitus corporei, ut pulchritudo, sanitas, &c. item habitas infusi. ut fides, spes, charitas, sunt simplices qualitates. ergo & hujusmodi habitus scientifici acquisiti per nostros achiis sunt simplices
Secunda sententia est Scoti, 6. Metaph. quaest. 1. & in prologo III.
sententiarum, quaest. 3. Inscientiys, in Pit , asignatur objectum commu- Mevi, ne, a quo non est habitus inus secundum Heciem, Ked tantum secundum
genu, . est etiam omnium Scotillarum, Occam, quaeli. 8. prol. Grego- μνlis mrij ibidem, quaest.3. Durandi,quaest. .Gabrielis& omnium nominalium, Apollinaris I. post. quaest. vltima, Aureoli apud Capreolum, M L.M. aliorum fere omnium dicentium scientiam totalem & habitualem Muran . non esse simplicem unam qualitatem, sed esse unam per aggregationem multoru habituum partialium specie distinctorum, vos quia ha- salis. bent eandem rationem formalem genericam objecti, vel quia habent eadem principia, communia quidem respeetii singulorum habituum partialium, propria tamen rei pectia totius scientiae in communi, vel denique quia lubent eundem modum demonstraudi, definiendi, &c.
145쪽
Sed aliqui ex his authoribus , ut Gabriel de Occam dicunt hane scientiam totalem unam, per aggregationem nihil aliud esse qua aggregationem specierum intelligibilium, id est, esse ipsas species intel ligibiles bene ordinatas manentes in intellectu post icientias achiales circa objecta particularia, quae disponunt intellectum ad bene ope
randum circa illa eadem obiecta scientiarum actualium, quando homo vult & quoties vult. Alij asserunt scientiam totalem quae est una per aggregatione esse, aliquid distinctum a speciebus ordinatis, nimirum esse aggregationem habituum partialium s cie distinctorum, per ordinem ad astus specie dii tinctos, quorum nequentatione circa objedia specie distineta fuerunt acquisici; unde dicunt hujusmodi ha bitualem totalem scientiam, nil aliud esse, quam plures habilitates vel
habitus partiales specie distinctos conuenientes in una ratione formali generica objecti,& in uno modo procedendi. IV. Dico 1. contra Thomistas scientiam habitualem & totalem nonae esse, viaam si triplicem qualitatem in genere entis realis & physici. tia .ri μ ω. Probamr primo conclusito. si scientia rotalis sit una sit inplex qua ργ.Lit.. litas, ergo habens unam demonstrationem Physicam, habet totam
Ph)sicam habitualiter, & aeque bene sciet, sicut quicumque alius, qui habet omnes demonstrationes Physicae, quod est falsum,& contra experientiam. Sequela patet, quia ubi est eadem forma simplex de homogenea, est eadem operatio, sed est idem habitus essentialiter in
utroque. ergo ad eandem operationem inclinat essentialiter habitus,
ruo quis scit esse quinque praedicabilia,& adactum quo quis scit esse
ecem praedicamenta, quod tamen est falsiam. Probatur secundo. quia sequerctvr vham & eandem scientiam si mul esse habitum erronesi & scientificum; potest enim quis una conclusione scientifica acqui iere habitum scientiae,& ex alia conclusione:
erronea acquirere habitum erroris, &tamen ex utroque , secundum
Thomistas, fit unus h. abitus, qui est simplex qualitias, cum uterquz sit circa eandem rationem genericam objecti. ergo una simplex forma est habitus erroneus & scietificus, quod manifestam implicat contradictionem.
Tretia mἶ .. Probatur tertiὀ. quicquid aduersatur uni indiuiduo unius speciei, aduersatur &alteri indiuiduo ejusdem speciei, ergo si omnes liabitus unius totalis scientiae,Physicae, verbi gratia, sint ejusdem speciei,quod opponetur habitui unius conclusonis , contrarium etiam erit habi- tui seu cognitioni omnium aliarum conclusionum , hoc autem est falsum, quia habitus erroris, qui aduersatur habitui scientifico unius conclusionis, dc eum expellit, non aduersatur habitui omnium aliarum conclusionum, nec illum expellit ; unde fieri potest, ut quis habeat habitum erroris, verbi gratia, quo sibi persuadeat animam ra-
146쪽
PARs PRIMA. QUAESTIO DECIMAS EXTA. I3Itionalem esse mortalem, de tamen simul habeat habitum scientiae istarum conclusionum, materia prima est ingenerabilis, homo est risibilis, & similium. 4. Confirmatur, nam si quis sibi comparasset habitum scientiae totius Physicae, assentiendo omnibus conclusionibus Physicis excepta vitima, si circa ultimam erraret, non propterea amitteret omnem scientiam suam aliarum conclusionum omnium; adhuc enim experiretur tantam facilitatem ijs assentiendi, quantam experiebatur, antequam circa ultimam conclusionem erraret, ergo habitus erroris qui pugnat cum habitu scientiae unius conclusionis Physicae non pugnat cum habitu, SI cognitione reliquarum omnium conclusionum, alioqui non
possent in eodem subjecto simul consstere.
Probatur vltimo ad hominem contra Thomistas, habitus acquisit i per aduersarios intrinsece & essentialiter habent unitatem, specifica tionem, de distinctionem per ordinem ad actus, ex quibus generantur, sic laetus ex quibus generatur sciantia totalis , Physicae , verbi gratia di, distinguntur specie Jc essentialiter. ergo implicat scientiam generatam ex illis esse simplicem qualitatem unius speciei. Major recipitur a Thomistis est enim communis doctrina apud ipsos. Minor constat aperte, quia actus ex quibus acquiritur scientia , Physica, verbi gratia, sunt conclusiones demonstrativae distinctae specie , cum versentur circa objecta formalia specie distincta, ut circa caelum, ele
Dices. haec omnia etsi differant specie, conueniunt tamen in una ratione generica.
Sed contra est,quia hoc non susscit. primo quia,actus quo cognoscitur caelum ese incorruptibile esse sine contrarijs, dcc. numquam inclinat ad silentiam qua cognoscitur corpus mixtum esse corruptibile, corpus naturale esse mobile. ergo nunquam ex his actibus hel una qualitas specie secundo. si satis est actus ex quibus , generatur scientia totalis conuenire in ratione generica , sequitur ex 'omnibus rebus scibilibus generari posse unam scientiam totalem quae sit unasiimplex qualitas,atque adeo tollerentur omnes aliae scientiae , quia
omnes res conueniunt in ratione entis, dc intelligibilis. ergo ex actibus qui sunt circa res omnes, etiam secudum proprias earum ratione
fiet una scientia, quod est falsum. denique ut ratio illa generica objecti inclusa in actibus,&objectis distincte specie suffceret ad consti tuendam unam simplicem, de specificam qualitatem, opus esset, ut de ipsa ratione genetica in communi. verbi gratia , de corpore naturali, vi naturale est,abstrahendo ab hoc quod sit in ulla specie, haberetur scientia aliqua, sed nunquam habetur hujusmodi scientia de illa ratione in communi, nisi in quantum est in speciebus, ut de ratione
147쪽
i31 SELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.
corporis naturalis in elemento, in caelo , in mixto, &c. & mediantehac scientia specierum, multa cognoscimus de ratione genetica objecti in communi, sicut etiam eadem ratione a Vise non percipitur color, ut color est in communi, & secundum se praecise consideratus sed tantum percipitur ratio coloris in suis speciebus, in albedine, scilicet. vel nigredine. Sed pro meliori intelligentia huius rationis , quae essea- cistima est , contra aduersarios , sciendum est ex doctrina ipsorum, potentias & habitus acquisitos informantes potentias, specificari, Mdistingui per actus, & actus specificari & distingui per sua objecta,& consequenter a primo ad ultimum, habitus & potentias distingui mediate ex objectis , & immediate specificari &distingui exactibusti octamen non ita intelligunt, ut ubi sunt actus distinisti specie, sint etiam semper potentiae vel habitus distinini specie, aut ubi sunt obje et, specie distincta, sint etiam semper act' distincti specie,oculus enim percipit album & nigrum squae tamen disserunt specie, SI consequenter visio albi Et nigri differunt specie ; sed debet intelligi de aistibus de objectis adaequatis, ita ut ubicumque est objectum adaequatumdistinctum specie,sit actus distinctus specie,& ubi est actus totalis & adet quatus distinctus specie, sit etiam habitus distinctus specie ; est autem obj ectum adaequatum illud ,in quod solum fertur potentia & ration e cujus solius fertur in omnia Sc lingula quae percipit ; unde objectiali adaequatum & forma visionis, non est albedo sed est vel color, vel lumen, vel certe genus in nominatum ad utrumque, quod solet dici
visibile, hoc enim solum percipit visus, & ratione illius fertur in ob jecta propria. Actus vero totalis dicitur, qui fertur in hujiismodi obiectum totale, illudque percipit. Hoc posito, apparet vis argumen ti, quomodo videlicet, scientia totalis acquisita exactibus distinctis, specie totaliter, qui inclinant ad cognitionem objectorum distincto rum specie non sit una simplex qualitas. MV. Ad primum argumetum aduersariorum, respondeo primo, scien-δ ἰμ t n- tiana totalem ut totalis est,non poni per se,& directe in praedicamento
qualitatis, ut species illius qualitatis Physice loquendo; per se igitur
tantum ponuntur in prςdicamento scientiae partiales ex quibus aggret gatur scientia totalis, consequenter scientia totalis ponitur in praedicamentogatione suarum partium; quo etiam modo mundus dicitur esse in praedicamento ratione suarum partium. Respondeo secundo, scientiam toralem vel habere unum objectum formale & adaequa tum uni uoce in quo scilicet conueniant omnes scientiae partiales, vel certe habere unum objectum analogice, qualem unitatem admittunt multi de qua alibi si L. tunc scientia totalis nullo modo directe ponetur in praealcamento,nisi modo explicato. id est, ratione specierum, sicut nec ipsuin objectum ponitur , α hoc Physice loquendo; si 1.
148쪽
tunc scientia totalis de tali objecto totali dupliciter considerari potest. primo Physic idest, secundumentitatem realem & Physicam,qua ratione hactenus locuti siumus de scientia in hac quaestione, an scilicet sit una simplex qualitas &entitas Physice de realiter loquendo, & si hoc modo sumatur, non potest etiam poni in praedicamento, nisi modo explicato in prima solutione, secundo MetaphΤsice, quatenus scilicet a scienti js partialibus abstrahi potest una ratio generi ascientiae,in qua omnes partiales scientiae uni uoce conueniunr, & sic sci enita totalis abstracta a suis speciebus, ponitur per se in praedicamenio, sicut ponitur ipsum objectum, immo sicut ponitur aliud quodcumque ge
nus univocum abstractum a suis speciebus. Adsecudum.nego antecedes objecta enim partialia sunt species objecti totalis & consequenter objectum totale non est unum specie. Ad tertium. respondeo negando consequentiam neque enim perfectibile & perfectivum debent assimilari in omnibus,praesertim qua-do perfectibile est a natura, ut est potentia,&perfectivum est acquisitum, ut est habitus; satis ergo ea, quod habeant proportionem in
hoc, quod sicut perfectibile potest perfici, ita perfectivum potest
perficere. Ad qliartum.concedo majorem, sed ad probationem minoris, quae falsa est, negatur consequentia, & paritas; potentia enim non genera' tur ex actibus, sed habetur a natura,vnde non est mirum quoa eadem
simplex potentia,possit percipere plura obj ecta specie distincta,dum
modo Conueniant in una ratione adaequata objecti, atque adeo possit elicere plures actus specie distinctos etiam nullo habitu informata, quia, ut infra dicemus habitus acquisiti tantum dantur ad modum,noad substantiam actus, at vero habitus acquisiti, cum non concurrant
ad substantiam actus,sed ad illum facilius producendum,& generentur ipsis actibus, non possunt inclinare nisi ad actus similes illis,ex quibus sunt generati. crgo non possunt elicere plures actus distinctos specie. ergo non possunt versari circa plura objecta specie distincta,e, si conueniant in una ratione generica. ergo non potest fieri, una siti plex qualitas ex illis actibus. magna igitur est disparitas inter potentiam & habitum; unum enim est a natura, alterum vero de nouo acquiritur, & ita non est mirum quod plus possit,& ad plura exicndatur potentia, quae est quid perfectius quam habitus qui est quid imperfectius,natura enim,vel potius author naturae Deus, in rebus perfectioribus plures conjuruit perfectiones , quam in imperfectioribus, &ideo circa illa quae potissimum requiruntur ad scientiam, ita natura disposuit, ut primo loco esset potentia, ut quid valde perfectum. secundo esset habitus. tertio actus.quarto objectum quod scitur; deinde incipiendo ab imperfectioribus, quae erant dispersia in o ccco
149쪽
eo unxit inaci plura enim objecta specie distincta percipiuntur eodem actu totali, Ut quandb percipiuntur plures soni, simul specie distineti eodem actu auditionis totali;& quae erant dispersa in actu,conjunxit in habitu, plures enim actus specie distincti continentur in uno habitu, Vno,inquam per aggregationem; denique quae erant dispersa in habitu, colunxit in potentia plures enim habitus possint esse m e dem potentia,&consequenter a primo ad ultimum,ab eadem potemtia procedunt plures actus distincti specie,& percipiuntur plura objecta distinctaei Ad ultimum. respondeo non esse eandem rationem habitus acquisiti ex actibus,cujusmodi est scientiae habitus,& illorum habituum qui ponuntur in argumento; nam pulchritudo &sanitas sunt potius, naturales affectiones. Addo pulchritudinem & sanitatem non es le simplices qualitates, sed esse quaedam aggregata ex rebus distinctis specie, pulchrirudo enim est aggregatum quoddam ex colore, figura de
caeteris corporis delineametis, item fanitas est quoddain aggregatum ex 4. humoribus adinvicem contemperatis. De habitibus etiam supernaturalibus infusis idem dicendum est, senim non generantui ex, actibus, sed immediate a Deo in f undutur,unde non est mirum, si sint risii . simplices qualitates. Aliter respondet Meuristius in sua Metaphys. in quaestioli ibus prcem talibus, quaest.6. concl. h. in fine negando, nimi-riura, esse unicam specie fidem in omnibus fidelibus quantumvis sit unica ratio credendi, nempe reuelatio diuina, Sicut,inquit,neque habitus est i ecie eonclusionis scienti Pin, quantummis mediumst Lmum, si possit assumi ad probanda specie diuersa de aliquo sufecto , nam ea mel sola ratione , nimirum quia sub eodem medio reuelationu divin.e, multa specie dictincta, credi possunt , non ψὶ nica istorum omnιum fides, qua enim ratione idem principium potest esse medium demonstrationis diuersarum conclusionum ; eadem reuelatio diuina potest esse ratio assentiendi marijs s ecie credibilibus. Sed ulterius. VI. Obijcies primo. Aristot. l. 2.post.text. ΣΙ .ca.Io. ait demonstrationes vel potius scientias demonstrativas non multiplicari per media, vel causas distinctas multiplicatas. ergo nec multiplicantur habitus partiales acquisti per illas demonstrationes, sed tantum ex illis demonstrationibus coalescit unus simplex habitus totalis.'Respondeo Aristotelem tantum asserere unam eandemque conmclusionem , vel scientiam demonstrativam non posse demonstrari perplures causas adaequatas ejusdem generis, quia unius effectus Una tantum est causa adaequata in quocumque genere causae. Obij cies secundo. experientia constat eum qui scit canere unam cantionem inclinari ad aliam etiam canendam, quia facilius illam di Dcit. similiter qui bene nouit unam demonstrationem Mathematicam
150쪽
PARs PRIMA. QUAESTIO DECIMA SEXTA. usiacile discit immo inuenit aliam. ergo unus idemque habitus potest
inclinare ad actus diuersos. Respondeo negando consequentiam. Ad antecedens dico,in cantione tot esse habitus partiales specie diuersos, quot sunt vocum inflectiones specie diuersae,&quia plerumq; fit ut eaedem omnino inste-ctiones recurrant in cantionibus diuersis,hinc est,ut qui unam cantionem nouit,facilius discat aliam,quia iam scit aliquid ejus; quod sit cantione omnino diuersam,in qua nulla esset similis instectio vocum,di Dceret, ex priori cantione nullam haberet facilitatem. Similiter dicendum est inter demonstrationes Methaphyscas esse assinitatem quandam,&multa tapetisdem principijs niti, quae cum fuerint in priori
demonstratione cognita, non est de ijs laborandum in acquirenda secunda demonstratione. Obij cies tertio. gradus caloris de nouo acquisius facit unam sim- .plicem qualitatem cum primo gradu.crgo secunda demonstratio. te tia & quarta &c. facient unam qualitatem, cum prima demonstratione, itavi habitus acquisitus per demonstrationem primam extendatur ad sequetes habitus acquisitos per alias demonstrationes, sicut primus gradus caloris per intentionem facit unam qualitatem cum secundo gradu.Respondeo.secundum gradu caloris esse ejusdem speciei cum primo, & ideo bene coalescere potest in unam qualitatem cum primo, at vero habitus illi partiales acquisiti per distinctas demonstrationes, sue distinctae speciei, de consequenter nullo modo, nec per extensionem, nec per intensionem possunt unam facere simplicem qualitatem. Dico secundo. scientia habitualis totalis non est ipsa coordinatio specierum, quae manent post scientias actualeS, Vt Volunt Gabriel, & s. a. .Lμ. Occam,& ex Thomistis, Capreolus, & Soncinas,quos ex recentioribus sequi mi G eorgius Turnebulus nostras,in libro cui titulus est,ima--ον--ginarii circuli quailratura Catholica, de formali objecto, & regula fidei, contra Robertum Baronem Ministrum Neabredonensem, cap.
Probatur primo. coclusio aperta experientia,quia alioquin sequeretur eos semper magis esse scientificos, qui habent meliorem memoriam, quod est contra omnem experientiam, & commune dictum physionomicorum, qui docent eos, qui praestant memoria, ordinarie
parui esse judici j , 5: eos qui sunt boni judici j , esse paruae memoriae,
quod prouenit ex diuersa temperie, quam requirit memoria, & intellectus; nam memoria requirit temperiem humidam,ut species melius
infigantur & imprimantur; judicium & intellectus teperiem siccam hinc fit quod pueri melioris sint memoriar quam senes, quia sunt cere bri humidioris, senes vero melioris judici j quam pueri, quia sunt cere-