Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

iam ouendam dixisse in theatro , se die sequenti pronuntiaturum quid singuli vellent λ & conueniente multitudine dixisse, omnes vultis vili emere, dc caro vendere. subiungit D. Augustinus, si dixisse mimus, omnes beati esse multu, m miseri esse non multis, dixisset aliquid

quod nustus in sua non agnosceret moluntate . ad quam objectionem respondet verum esse illud axioma, omnes volunt beatitudinem, de amore concupiscentiar, falsum tamen esse de amore amicitiae . ex quo habemus in sententia Scoti, voluntatem nostram, quicquid vult, velle sub ratione boni, verum esse de voluntate concupiscentiae, non tamen de volun tale amicitiae . eadem est sententia Fabri in I. dist. I.qu. 4. cap. 7. Vbi docet eandem esse sententiam Scoti. eadem etiam est

sententia Hieronymi Tmarit in floribus Theologicis quaest. Σ7. Maliorum Scotistarum. Praemitto ad quaestionis selutionem, in voluntate duplicem re- U. periri actum, nempe volitionis, & nolitionis. Nolitio, siue nolle, est actus quo abominatur voluntas aliquid sibi disconueniens ; volitio,

siue vale, est achiis quo voluntas vult, siue amplectitur aliquid sibi

conueniens.

Praemitto α. volitionem duplicem esse, siue duplicem reperiri vo- ΙΙ I. luntatis actum , nempe actum volitionis, quo vult siquid amore

concupiscentiae , de a bim quo vult aliquid amoreamicitiae . quem duplicem actum siue amorem admittit Aristoteles r. Ethici cap. 6.&post ipsum D. Thomas i. parte quaest. 6o.art. 3. amor amicitiae vocatur ab Aristotele amor substantiae; amor concupiscentis, 'amor accidentium. cujus ratio ex eo desimi debet, quia sicut accidentia ex se referuntur ad substantiam, & praesupponunt substantiam, ad quam ordinantur tanquam aliquid per se Iuosistens s ita amor concupiscentiae praesupponit ante se amorem amicitiae, quo aliquid amatur propter 1e,priusquam aliud ametur in ordine ad illud. & sicut accidentia alia

sunt qualitates, alia relationes, quae tamen omnia ad substantiam referuntur ;' ita objectum amoris concupiscentiae , aliud reperitur in praedicamento qualitatis, ut virtus, aliud in praedicamento relationis, Vt utile ; quae tamen omnia referuntur ad id quod prius amatur amore amicitiae . quaeri hic posset an amor amicitiae dc amor concupiscentiae sint actus diuersi, & omnino distincti. ad quam quaestionem breuiter respondeo, esse actiis diuersos, & penitus distinctos . probatur, quia actus distinguntur , secundum authores primae& secundae sententiae, etiam a priori per objecta ; quod saltem verum est apost riori, ut docet Philosopnusi. . de anima. atqui amor amicitiae tendit

in substantiam, 'scilicet in obj ectum quod propter se diligitur; amor concupiscentiae tendit in accidens, quod non amatur propter se,sed in ordine ad aliud. ergo isti duo actus, sunt actus diuersi, & penitus di

172쪽

IIII.

iues s ELECT. DISPUT. PHILO sops 1 α tincti. confirmatur ex ratione formali istorum actuum . nam dili Ver-

aliquid propter se,&diligere aliquid in ordine ad aliud , eodem e nitus modo distinguntur, quo distinguntur habitudo ad se, & habitudo ad aliud ; tiue quo distinguntur absolutam & respectivum ad

absolutum &respectivum sunt duae formalitates valde diuersae ergo & Praemitto denique, inter actum volitionis & nolitionis reperiri quendam Ordinem , Uolmo enim praecedit nolitionem, propterea enim non vult aliquis aliquod objectum , quia prius vult aliquid cai-ι, ..., ulud DRecrum repugnat i nihil enim refugimus, nisi quia non potest consistere cum aliouo quod volumus . sicut autem volitio pincedit nolitionem, ita velle amicitiae praecedit velle concupiscentiae t di tum est. Ratio est, quia propterea concupisco alicui aliquod bonum quia ptius amo aliquem in se. Hinc si ut amor amicitiae sit finis amo ris concupiscentiae . si quaeras an hic ordo seruetur in omnibus actibus, id est tam ordinatis, quam inordinatis , respondeo affirmative.

---3 3. nolle me alia obj quae illi aflecto disconueniunt. In actibus etiam inordinatu idem patet experientia; prius enim vo loaliquod objectio in se ; deinde illi bona aliqua concupisco; 3. nolo illi ejecta disconuenientia. Hi ne sinuitur, primam 'bonitatem ia

'ibus ordinatis, & primam malitiam in actibus mordinatis.necae rio esse circa primum velle, quod est velle, de amor amicitiae. cujus ratio est, quia si ordinate amo illud obj ectum, quod in se & propi et se amo, concupisco etiam illi bona quae ei conueniunt, &ea ratione qua conueniunt, & respuo ea quae ei ordinate non conueniunt.simili ter si ordinate amo aliquod objectiam, concupisto illi bona inordia nate , & reficio etiam inordinate incompossibilia. Ex quibus omnibus infertur, primam malitiam in actibus voluntatis reperiti in amore amicitiae,non vero in amore concupiscentiae, neque etiam in volitione. his praemissis,

. Dico r. neminem velle posse, siue ordinate, siue inordinate, vo Primis s. luntate eoncupiscentiae sibi oppositum. hoc tantum forte volunt ata thores secundaessententiae, & probant argumenta eorum prςcipua. Prima Probatur conclusio, r. authoritate Aristotelis r. Et hic. cap. 1. ubi ait omnem desectationem & artem appetere bonum, & propterea bene dixisse antiquos, omnia appetunt. ergo, dcc. Probatur L. ex D. Dionysio citato, ubi ait quod nemo intendens malum operatur. & ratio est, quia voluntas concupistentiae fundatur in appetitu naturali, quo res omnes naturaliter appetunt bonum proprium, &Conscinationem propriam, nec possunt non velle sibi

173쪽

bonum, & non fugere quod sibi malum est.

Probatur s. experientia, qua constat nos in omnibus quae appetimus nobis appraehendere aliquam rationem boni, quae ratio tanto potentius nos trahit, quanto melior est, meliusque appraehenditur. ergo bonitas est objectium formale concupiscentiae. Dico L. voluntatem posse velle malum, qua malum, amore ami- VI. citiae . hoc tantum existimo voluisse authores primae sententiar. certe L. C. net

tam haec quam praecedens conclusio expresse traditur a Scoto & Fabio locis citatis, MProbatur breuiter, I. quia amare aliquid amore amicitiae, est velle prima illi bonum propter se, non quatenus illa bonitas redundat in volen- ' tem . sed certum videtur voluntatem inordinatam non sic velle beatitudinem, &actum beatificum , id est, non velle illum esse in se, &propter se ; imo euidens videtur daemonum &damnatorum voluntatem nolle actium beatificum esse in se, ex eo enim quod cognoscant actum illum non esse ipsorum, sed aliorum bonum, videntur posse velle illum absolute non esse. ergo,&e. Confirmatur, quia non videtur vllum dubium quin possint damnati Deum velle non esse, licet ex non esse Dei nulla eis cibueniret bonitas vel delectatio; imo, quod magis est , videtur voluntas peruersissimi alicujus viatoris idem posse, de Deum odio prosequi. quod

confirmatur argumento Scoti in L. dist. 46. quaest. 2. ponamus intellectum aliquem apprehendere odium Dei, nec in appraehensio- μι- ne illa errare, de consequenter eidem ostendi malum sab ratione mali, & non sub ratione alterius boni , jam quaero cum Doctore subtili, utrum voluntas possit illud velle, vel non ' si sic, habemus intentum; si non, ergo vel simpliciter non potest velle odium Dei, vel necesse 'est prius intellectum esse excaecatum, videlicet ostendere odium Des sub ratione boni; quod est ridiculum , quia excaecatio non praecedit effectum prauum,sed est potius effectus illius.

Prositur Σ. conclusio. amare aliquid amore amicitiae, est prius Velle amore concupiscentiae, estque, ut diximus, actus distinctus ab ' illo. ergo in illo priori amore voluntas vult aliquod malum absolute. Consequentia probatur, quia in illo priori circumscribitur relatio malitiae, Pratenus, ut loquitur Faber loco citato, cedit in malum, vel utilitatem amantis, de praecise consideratur objectum malum in se. Confirmatur, quia quod aliquis nolit aliquod objectum malum 'ex eo prouenit, quod illud malum est volenti disconueniens. ergo si appraehendatur illud malum in se, absque relatione redundantiae malitiae de damni in volentem, nulla vicietur ratio cur voluntas inordinata velle non possit illud malum, licet nullam rationem boni videat

habere.

174쪽

VII.

Confirmatur α. quia alioquin, ut bene argumentatur Faber, vo Iunias Bindo in actibus amoris amicitiae praecise , circumscriptis actibus amoris concupiscentiae , & nulla exiliente excaecatione in intel- Iechri, nunquam posset peccare, &esse inordinata ; quod est falsissimum, quia, Vt supra praemonuimus, primus achia peccati est ante ex. caecationem,& in actibus amoris amicitiae. Ex his omnibus constat Scotum in praesenti controuersia nunquam sibi contradixisse. nam in 1. & 2. sententiarum tantum vult Voluntatem posse velle malum , qua malum, amore amicitiae, in . autem ,dum negat voluntatem posse velle malum,qua malum, id negat de amore concupiscentiae. Dices. bonum est objectum voluntatis. ergo voluntas non po- γω -υ H. m test velle quicquam etiam amore amicitiae, nisi rubratione boni. con

sequentia probatur, quia potentia non potest ferri extra suum orietarum ; unde potentia visio, exempli gratia, etiam per Dei potentiam non potest sentire sonum.

ω'. . Respondeo cum Doctore subtili inr. dist. r. quaest. r. art. L. &in α. dist. 3. quaest. Io. numeroro.&dist. quaest. I. numero 2. &ScOtistis communiter, bonum ut sie non esse objectam adaequarum Voluntatis, sed ens, siue illud sit motivum, siue terminativum. Ratio est, z. quia Voluntas est aeque uniuersalis potentia. ac est intellectus. ergo

quicquid potest intellectus proponere, in illud potest voluntas ten-cere. sed potest intellectus proponere em ut sici ergo potest voluntas

ferri inens ut sic. Secundo, nisi hocinet, intellectus esset perfectior voluntate, quia ejus objectiam , videlicet ens, inperfectius sua passe sone . consequens autem est falsum , ut diximus. ergo, &c. Videri possunt Bargius ini. dist. 39. paragrapho media autem ratio, Lichet-tus in L. dist. 6. quaest. i. dc alij Scotistae. sed de objecto intellectiis di voluntatis videri potest subtilis Doctor conterraneus in lib. de anima quaest. I9. 2 o. &hi. ubi egregie de subtilissime more suo hac de re disputat. quod si Scolo objicias , potentiae distinguntur peractus,&achus per objecta, ex Philosepho 1. de anima text. Is r. & II 2. ergo iu-tellectus & voluntas, quae sunt diuersae potentiae, non possunt haberis. νὰ λιμ. Objectum. Respondet ibidem rus verbis; Dicendum quodhaerentiai illivia. non dicit Philosophus , sed quod prim oportet considerare actus quam ρο- tentiau,molesta quam actu, quia Iunt priora quoad c ognitionem nostram; tamen astiti non sunt principium essendi potentiae, mel prius perfectione, imo posteriores, quia sunt essectus potentia n. bene igitur δε-quitur,si objecta sunt diuersa, quod potentiae sintdauersae, sed non e conuersio. Nee sequitur, si olecta sunt idem mn Memni , quod po tentiae non disserant , sed est faticia consequmtis adfructione antecedentis plura enim requiruntur ad identitatem aliquorum, quam addis

175쪽

tis n- eorum. Exemplum. motus distinguitur penes terminos , ita quod si termini sunt Mincti, motu oed non sequitur , sitermin- sit idem, quod rus sit idem I diuersi enim motus sterie possisne esse adeun- iam terminum ,sicut cireuiaris, m rectus, it ut Philosophus 1. Ph- eorum. Ita est in proposito. hac ille. Quod si rursus quaeras per quos actias secundum nos distinguantur potentiae , Respondet idem in I. dist. 6. quaestione unica, distingui per aetiis adaequatos; unde inteultabis distinguitur per intellectionem in genere, non per hanc vel illam ; voluntas per volitionem in senere, non per hanc vel illam; sensus per sensationem, &c. Quanao enim constat aliquem videntem non percipere sonum, patet aliam esse potentiam, qua sonus percipi'tur , distinctam a visiva. Qiod ad objecta spectat, qua videlicet ra- 'tione inferant diuersas potentias , sciendum est ex eodem conterra- ἄ-- neo in I. dist. 3. quaestione . potentias esse aut omnino disparatas, Mtunc habent objecta diuersa, ut visus, auditus,&c. aut subordinatas in eodem genere, Ut potentia cognoscitiua inferior, & intellectus,&tunc objem prima sunt diuersa, quia inferioris objectum, est sape- rioris potentiae objecti pars, ut sensibile pars objecti intellectius , aut subordinatas in diuerso genere,ut cognoscitiua,& appetitiua,& tunc, inquit, si voluntas, exempli gratia, habere potest amam circa omne id quod intelligitur, idem erit utriusque objectum; si vero tantum in finem tendere possit,&extra finem, objecta erunt distincta. Ex quo infertur, potentias non semper distingui per objecta,verum tunc tantum,quando actus unius tendere non potest in objectiam alterius.. Dices; quis erit ille astus quo voluntas feretur in malum, qua malum ' eritne voluntas medij, vel finis IeRespondeo, astam illum soreacham neutrum, id est,nec finis,nec mediorum ad finem. Neque dicas eum Cajetano t. secundae quaest. Caietan-,QS. & Gregorio Ariminensi in I. dist. i. quaest. prima , nullum talem - 'si

dari actum. Ne,inquam, hoc dicas; primo, quia velle aliquid propter se, & velle aliquid propter aliud, formaliter dicunt relationes in objecto; finis enim ut finis, est relatio; medium ut medium,est etiam re- latio. Ergo voluntas potest velle aliquid, objectum videlicet aliquod, absque eo quod velit illam relationem in objecto medij vel finis. Ergo ulterius potest dari actus neuter . haec Σ. consequentia euidens est. Prima,de qua est dissicultas, sic probatur. quandocunque aliqua sic se

habent, quod intrinsece non repugnat alterum separari ab alio , Vo aerum reum Iunias potest velle unum non volendo alterum . at objecto intrins ce non repugnat esse sine relatione finis vel medij. Ergo, &c. hujus secundi argumenti clara est, imo voluntas plus potest, quia si duo sola ratione disserant, di non in re, potest velle unum non volendo alterum, secundum ipsos aduersarios. Minor non minus apςr-

176쪽

ta est, quia absolutum potest esse sine relativo , quantum est ex eis ratione intrinseca ; sicut substantia intrinsece potest esse sine accita dente. Confirmatur, quia oblato intellectui objecto aliquo bono,

de quo dubitat an ejus bonitas sit propter se voli bilis, vel propter

aliud, clarum videtur posse voluntatem velle illam bonitatem , siepraescindendo a volitione propter se, & a volitione propter aliud. Et sine capere non possum qua ratione negari possit, alliquem posse velle actum virtutis moralis, exempli gratia, salvare patriam, absque eo quod velit hunc adium propter ultimum finem, vel propter se. quare enim non posset velle illum cum praecisione utriusque relationis ' ,--- Videri potest Doctor sit lis conterraneus in primo dist. prima, ubi PDivis Faberi hanc doctrinam tradit; quam egregie pluribus tuetur Philippus Faberini. dist. I. quaest. 3. cap. 2.

QUAESTIO TERTIA

In quo consiluit malitia, seu ratio formalis peccati.

T T.sse quaestio a quibusdam in Moralibus, ab alijs in Theologia

L Atractatur. Nos eam hoc loco agitamus , octauo ne perioris quaestionis quam disputauimus. Τ res sunt de ea sententiae. Frima fratrem Primam, rationem formalem peccati, siue malitiam, consistere in-rminantia actus cum lege aeterna, ac proinde esse εὐχ, relationem rationis. citatur pro hac sententia a Medina prima secundae quaest. II. art. 6. Melchior Canus, eamque ex recentioribus tuetur . Gabriel Vasqueet prima x. disp. 93. cap. 9.

a. sistratis ci Secunda sententia est , malitiam peccati non esse relationem ra-

Explicant autem Authores hujus sententiae suam sententiam , distinguentes duplicem malitiam in peccato 1, alteram simpliciter, qua actus in se malus est , quam volunt consistere in priuatione boni , alteram moralem, qua actus malus est, non in se, sed respectu naturae rationalis, quam uisitiam nolunt esse priuationem, sed entitatem quandam realem ac positivam, quae ita se habeat respectu hominis, sicut se habet frigus respectu ignis, calor respeetii aquae,dolor respectu sensus, error respectu intellectus. hujus sentetiae sunt Cajetanus prima Σ.qu. 7 i. art. 6. Medina ibide,&alij. Quibus annumerari debent Curiel prima secudae qu. 7I.art. 6.dubio primo, Mo- risimus Hirtandus disput.3. Ethicae dubio primo, & alij recentiores,qui in eandem sententiam pertrahere conantur Diuum Thomam, verum

177쪽

frustra, ut breui dicemus. Fundamenta eorum insta pronemur, dc soluentur. Tertia sententia, & communis, est eorum qui Volunt malitiam sis , Lmoralem actus formaliter esse priuationem , an autem sit priuatio Patrum, gratiae, contrarhachus, vel rectitudinis debitae, non consentiunt. Est

haec sententia communis Patrum; illam enim habet S. Dionysius . de Ocis diuinis nominibus , 'Iummatim , dicam, malum in is ting st ' indecisi siue priuatio est, aurscientiae, mi fidei, aut appetitus actionis bonae. NeFe enim, ait Epiphanius haeresi 2. malum unquam erat, tu ,πι---,

neque radix malitiae fuit, neque in substantia malum extitit. Et haeresi

66. Cum hae, inquit, considerauimus intra noymetipsos, substantia ca- ranam. cb-rens reperietur malum, cy nullam radicem haόιns. S. Gregorius Na-Σianzenus orationes. numero 6. comparat malum tenebris, quae in

sola priuatione consistunt; dc oratione 4o. quae est in sanctum baptisma. Crede, inquit, nullam mali essentiam ese. Nycetasque ejus inter-terpres ibidem eadem verba explicans, Nulla, inquit, mali jubstantia est, sed boni priuatis , non enim est alia malisubstantia , quam mirtutis abstesin. S. Augustinus ii. de Ciuitate Dei in sine, Mali, inquit,nuia lanatura est ,sedamissis boni mali nomen accipit. Et tractatu primo in Ioannem in illa verba,sine ipso factum est nihil ,s e. Peccatum quidem, ait, non per i U.m factum est , m manifestum es , quia peccatum nihil est nihil sunt homines , eum peccant. Affertque exemplum idoli,

quod teste Diuo Paulo r. ad Corinthios. S. S. Damaseenus lita a. cap. 4. inquit, est aliud malum, quam priuatista boni. S. Gregorius Nyssenus oratione Catechetica cap. s. 6. & 7. in

quo sic scribit ; Vitium autem omne ,-improbitas, in beni priuatione suam eum habeat formam , metaractemn, cum per se non sit, neque consideretur in eo quod eo fluit, nullum enim malum per se situm est extra liberam arbitrij electionem ted ita denominatur ex eo quod non sit bonum. Denique, ut alios Patres omittam, Elyas Cretensis in orationem tertiam Narianzeni, in illa verba , Qv id aut pluribus commemoratur, in lait, Neque quod mitio fugantiam tribuamus , mi delirant Manichaei. mitium enim mirtutis est priuatio, t etiam caligo lucis re cessus. Consentiunt Scholastici, Scotus in z. dist. 37. g. istae quaestiones, de 3. ex ista silutione, S. Bonaventura in a. dist. 31. dubio 6. Heniaricus quodlibeto primo quaest α1. Occam quodlibeto 3. quaest. 13. Almainus tract. 3. Moralium cap. II. Richardus conterraneus meus in x. dist. φ .art. l. quaest. T. Mensis h. parte quaest. 94. memb. 2. Durandus in 2. dist. 3 i. quaest. L. Marsilius, Gabriel, &alij. Qiud senserit D. Thomas sub judice lis est, nam Cajetanus, & alij recentiores, volunt illum sequutum fuisse secundam sententiam; alijsentiunt ipsum huic coli uni sententiae adli sisse, directe quidem, nam prima t.

178쪽

quaest. 7L ari. 6. cum dixisset peccatum esse actum humanum malum, subiicit.a strum humanum eue malum exeo Quod debita careat com- subjicit achim humanum esse malum ex eo quod debita careat commensuratione ad regulam ; & cum eo loco de essentia peccati sermo sit, infertur carentiam conformitatis ad regulam esse in ejus sententia formale peccati . idem expresse docet 2. 2. quaest. Π8. in corpore quinti articuli, sic enim loquitur. Quia tamen corruptio G priuatio boni formaliter se habet iis peccato , conuersio autem ad bonum commutabiale materialiter, ideo grauitas peccatorum magu judicanda est ex bono, quod corrumpitur OQ. Clariu1ne potuit Angelicus Doctor mentem quod corrumpitur, Clariume potuit Angelicus Doctor mentem exprimαe ' Ut ergo in re tam clara non haereamus,

D icendum existimo primo, rationem formalem peccati, sue malitiam , consistere in priuatione rectitudinis debitae. Dixi rationem formalem peccati esse priuationem, quia peccatum materialiter consistit in actu substrato malitiae. Probatur conclusio, primo authoritate Patrum quos jam citauimus. sed respondent quidam recentiores peccatum duobus modis

spectari tosse; primo in genere Physico, seu in genere moris , prondissentit a recta ratione ; L. in genere Theologico, seu in genere mortis, prove in statu gratiae in quo nunc sumus habet ex speciali ordinatione Dei annexam poenam priuationis gratiae ; & in noc posteriori

sensu volunt Patres esse loquutos, non autem in priori, de quo est coni rouersia. Verum haec responsio est merum figmentum; nam primo Patres absolute, & non tantum in genere Theologico . volunt formale peccati esse priuationem rectitudinis debitae , ut expresse patet ex verbis ipsorum allatis, quibus negant peccatum ullo modo eD

se, ullam habere substantiam, &c. Vide S. Basilium homelia 9. ubi

probat Deum non esse authorem malorum. Malum , inquit, soni priuatis est, idest rectitudinis debitae , non autem formaliter gratiae.

consentiunt & loca citata Patrum. Secundo, Patres uniuersaliter docent omne peccatum, etiam veniale, esse priuationem ; haec autem

solutio locum tantum habet in mortali. Tertid contra selutionem facit, quod S. Augustinus, aliique Patres perpetuo negent peccatum habere causam essicientem , dicantque non haberenni causam defi-Dices peccatum esse duplex ; unum adbiale, quod actu committitur, de hoc non esse priuationem gratiae formaliter, sed tantum cau- saliter, quia in genere causae demeritoriae essicit ut Deus gratiam

subtrahat , sicut actus occisionis non est ipsa mors, sed est quid ad quod sequitur velut ad causam ; aliud habituale, quod post actum

transactum dc non retractatum manet, de hoc esse priuationem gra-trantactum dc non retractatum manet, de hoc elle priuationem gratiae , quia transacto peccato, nil sit ex eo remanet nisi ipsa priuatio , sicut transacto actu quo quis occiditur, nil ut manet niu priuatio vitae;

179쪽

PARs PRIMA. QUAESTIO VIGESIMA. ID

Sanctum autem Augustinum, aliosque Patres loqui de peccato habituali , cum dicunt non habere nisi causam deficientem, non vero de peccato actuat L Veriam nec haec solutio dissicultatem tollit, quia P tres expresse loquuntur de peccato actitati ; unde sanctus Augustinus loco citato ait, homines nihil fieri cum peccant, quia peccatum nihil est. Et lib. 1. de libero arbitrio cap. vltimo , postquam ostendit omne bonum a Deo esse, sic concludit, Nusta ergo natura est, quae non sit ex Deo.-- ergo iste aversionu, vides de peccato actuali loqui) quem fatemur esse peccatum, defectiuin motus est; omnis autem desectus ex nihilo

est. Neque enim, inquit Epiphianius, malum mnquam erat, neque radix malitia fuit , neque in jubstantia malum extitit. Clarum ergo est Patres pro nostra esle sententia, eorumque dicta sinistras aduertario rum interpretationes non admittere. Probatur secundo assertio ratione desumpta ex loco citato S. Amgustini de libero arbitrio. Si peccatum est quid positiuum reale,sequitur Deum esse authorem peccati . consequens est haereticum. ergo pectatum non est quid reale. Sequela Majoris probatur, quia Deus est author &causa omnis positiuae realis entitatis. sed peccatum per aduersarios estentitas positiva realis. ergo Deus erit ejus causa & author,alioquin enim quomodo seruaretur ordo essentialis causarum 'Respondent peccatum 5e malitiam esse entitatem realam positiuam, &eatenus esse bonam, dia Deo ; sed esse malum homini, &hac ex parte pendere tantum a voluntate humana, quae est causa deficiens; exemplumque adserunt caloris , qui, inquiunt, est bonus in se, sed malus aquae. Sed contra est, quia hinc habemus in primis peccatum in se esse bonum & non malum , licet deinde naturae rationali sit malum, eo modo quo calor aquae malus est , quia naturae eius est disconueniens,& inferni ignis damnatis malus est, quia crucians ; hoc autem asserere, praeterquam quod est contra Vnanimem sententiam Patrum .praesertim Augustini loco citato de libero arbitrio, videtur plane absumdum, & Catholicis doctoribus indignum. Secundo, hinc sequitur absolute& simpliciter Deum dici posse authorem mali, quia absolute bonum est, sicut author est lucis, verbi gratia , quae lippos cruciat oculos, ignis inferni qui cruciat impios. hoc autem periculo

non caret. ergo,&c. Sequela patet, quia, ut ait S. Augustinus libro de natura boni ailuersus Manicneos cap. 37.-Nam nee ipse ignis αter nus qui cruciaturus est im=ῖοι, mala natura est, habens modum, mile-eiem, . ordinem suum nulla iniquitate deprauatum ,sed cruciatus es damnatis malus, quorum peccatu est debitus. Et, ut ait idem in fine capitis 3 3. Lux, quia lippos cruciat oculos . hon est mala natura ,sed bona, dc proptera Deus utriusque author & causa simpliciter dicitur , ita simi T iij

180쪽

Ii modo, si peccatum siue malum est entitas positiva realis bona, D eu sabsolute& simpliciter vera ejus causa erit, quod est contra fidem. Uideri potest S. Augustinus libro citato, ubi probat Deum non esse mali causam, eo quod solius emitatis positiuae est causa , qualis non est malum, quod naturae defectius est, ut ibidem docet, & nihil aliud prissatis mcorruptis boni, ut habet in Enchir. Quod repetit lib.

33. quaestionum quaest. 1 r. Bom igitur tantummodo causa est ,'proptereat e summum bonum est; quocirca mali author non est , qui omnium ei ae seunt, author est. Ex his omnibus, ut multa alia praeteream, sic argumentor, & directe ostendo ex hac responsione Deum fore causam peccati. esciens unum contrarium in aliquo subjecto priuat subjectum alio contrario. sed per aduersarios D eus esscit in creatura entitatem peccati, quae opponitur contrarie virtuti. ergo priuat creaturam virtute debita, eodem modo quo causa ponens frigus in manu,exempli gratia, ponit consequenter in eadem priuationem caloris. Cujus ratio est, quod quantu m agens dat de esse, tantum dat de priuatione contrarii illi esse. Quomodo ergo Deus non est author peccati hic

haereant necesse est. Plura argumenta in conclusionis nostrae confirmationem congeruntur a Rada. Scribonio, alijsque, quae apud ipsos videri possunt. Dicendum existimo secundo, peccatum formalueresse priuationem rectitudinis debitae, siue boni debiti. Probatur breuiter, quia non est priuatio gratiae, cum existentiri

uno peccato mortali possit nouum peccatum mortaIe committer sequens autem peccatum non est priuatio gratiae, cum talis per peccα-

tum praecedens esset jam priuatus gratia , inquit Nicolaus de Orbellis

in x. dist. 3 s. fiteor tamen hominem per peccatum demeritorie priua .ri gratia, & quidem a Deo gratiam annini lanteὸ cujus enim productio est creatio, ejus destructio est anni hi latio. Non est etiam peccatum priuatio quae sit corruptio naturae, quia, Vt ex Scoto conterraneo nostro aduertit Nicolaus de Nysse in α. dist. 33. quaest. prima, si peccatum corrumperet bonum naturae, per corruptionem partis finiatae multoties factam, tandem consumeretur tota narura, ic sic peccatorum multiplicatio totaliter destrueret naturam. Neque denique est corruptio aut priuatio alicujus alterius rei; nulla enim talis res assigri potest. Relinquitur ergo peccatum formaliter esse priuationem boni debiti. Objicies primo cum cum Morifano, &alijs. oppositio contra-

ALMm . ria est tantum inter res positi uas, ut fatentur omnes Philosophi. sed - ex Aristotele capite de oppositis bonum &malum opponuntur contrarie . ergo bonum & malum sunt entia positiua ι ergo Vlterius malum,siue peccatum non est priuatio.

SEARCH

MENU NAVIGATION