Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

uando contemplatio fine impedimento exercetur. In quo casti non blum amorem infert, sed etiam delectationem, ut tradit Philosephus 7. Eth. cap. I 4.

Probatur tertio. beatitudo consistit in actu potentiae nobilissimae P am 3. secundum viam perfectionis. sed nobilissima potentia animae est voluntas, non intellectius. ergo,&c. major est Aristotelis i. Eth. cap. 7. ubi sie loquitur ; Operatio anima ex mistine bomm humanum es icitur. si plures habet mirtutes, ex optima'perstiti a. Et I. Ethic. cap. II. licitas est ex irtute operatio, quae praestantissima est. Vbi quamvis loquatur de beatitudine naturali. eadem tamen de supernaturali est ratio. minor probatur,ti voluntas est perfectior intellectuli praestantior ejus actus est nobilior prestantissimo actu intellectus. sed Verum visa his misi. prius. ergo posterius. major probatur communi illo axiomate, cujus o perm- optimum est nobilius optimo , de genus genere. minor probatur. ' 'amor Dei, qui est praestantissimus assi s voluntatis, est nobilior cognitione Dei, qui est pnestantissimus aetiis intellectus. neque dicas cum Cajetano verum esse axioma illud de perfectiori & nobiliori simpliciter, non vero de perfectiori&nobiliori secundum quid; ne, inquam, hoc dicas , nam si perfectissimus actus voluntatis est nobi- ilior perfectissimo intellestias, profecto actus voluntatis ex genere suo

erit perfectior aetii intellectus , sicut ὶ pari si perfostissima albedo

est perfectior perfectis in nigredine, species alpedinis est perfectior itota specie nigredinis ; sicut etiam si perrectissimus homo perfectior est surde facto est perfectissimo equo , sequitur simpliciter quod

homo sit perfectior equo. Neque dicas a . cum alijs, invia optimum aetiim voluntatis, videlicet amorem , esse praestantiorem actu intellectius in via, in patria tamen petiistissimum actium intellectus, videlicet Dei visionem, esse perfectiorem amore Dei. ne, inquam, hoc dicas, nam si perfectissimus actus voluntatis in statu imperfecto est melior perfectissimo achi intellectus, ita & in statu perfecto. Et confirmatur, quia perfectissimus actus voluntatis in ordine naturali est praestantior praestantissimo actu intellectus. ergo a pari in ordine supernaturali praestantissimus actus voluntatis perfectior erit praestantissimo achi intellectus. i. quod voluntas praestantior sit intellectu, patet, quia voluntas est primum mouens in homine , sine cujus m tione & imperio aliquo nulla facultas, neque ipse intellectus, operatur. Tertio idem probatur, quia sola voluntas libera est, &suarum

functionum domina.

Probatur quarto. beatitudo consistit secundum viam persectionis ' -- in perfectissima operatione naturae intellectivae . sed illa est amor

Dei . ergo &c. minor probatur. actus conjungens objectum secundum nobilius esse ipsius objecti, est nobilior simpliciter . sed

162쪽

actus voluntatis, nempe amor , conjungit objectum secundum nobilius esse . ergo est nobilior simpliciter. Consequentia clara est, ut & major. minor probatur. actus voluntatis, videlicet amor, conjungit objectum ut in se est, actus vero intellectus non nisi prout est in intelligente per speciem sui repraesentativam. at perfectius esse habet objectum in se, quam in cognoscente. ergo actus voluntatis, nempe amor, conj ungit obj ectum beatificu m nobiliori ratione. haeetatio escacissima est in via Thomistarum , qui fatentur intellectum ferri in rem ut est in cognoscente , Voluntatem vero in rem prout in se est. ea. Dices cum Cajetano, majorem secundi argumenti dupliciter intel. μ' . . ligi posse. I. de perfectiori esse objecti, ut objectum est, &sie veram ese; sed minorem esse filsam, quia objectum intellectus cui intellectus conjungitur, est perfectius in ratione objecti objecto voluntatis, quia est abstractius, & consequenter ut objectum, est nobilius. i. intelligi posse de perfectiori esse objecti ut res est, & hoc pacto et si concederetur minorem esse veram , videlicet actum voluntatis conjungere obiecto secundum esse perfectius, falsa tamen est major. γ Misa sis. contra est , quia haec responsio nullius plane est momentuquaero enim quid intelligat Cajetanus per objectum in ratione objec- ti, vel ut objectum est. vel enim intelligit aliquid reale, vel rationis. Si rationis, quid ad rem nostram cum nulla perfectio possit inde aduenire potentiae. Si aliquid roale , major argumenti nostri verissima est, & etiam minor, quia semper voluntas conjungit perfectiori esse obj ecti, cum in illud teratur ut realiter est in se, intellectus vero ut es h, tantum in anima.

Dices, intelligere Cajetanum per persectius esse objecti,objectum reale quoci eli abstractius,ex quo deinde deducit esse perfectius. Sςd contra est . quia neque hoc quicquam juvat Cajetanum, nam Vnde habet Cajetanus, verum quod ponit objectum intellectus esse abstractius bono secundum rem Z Si vero non intelligat lecundum rem, sed secundum rationem, neque hoc Verum erit, cum se conuertantur; omne enim verum est bonum, &omne bonum ethse Verum. Neque ex hujusinodi abstractione potest colligi major perfectio, sed potius minor, quia semper minus abstractum hac abstractione est perfectius & actualius,& magis abstractum potentialius.

Probatur quinto ex eodem cati te,nempe ex perfectione opera

' Voluntatis. Ille actus est perfectior ad quem disponit perfectior habitus. Sed charitas, quae est perfectissimus habitus , disponit Gad actum voluntatis , Videlicet amorem Dei. ergo actus voluntatis est ex sede absolute perfectissimus actus , aliarum potentiarum actus excedeas. Consequentia tenet. major clara est cx ratione virtutis,

163쪽

quae est dispositio subjecti ad optimum . ergo ille est perfectior, ad quem virtus perfectior dispoiul ; & ita colligitur ex Philosopho 6. Ethic. minor probatur ex Apostolo I. ad Corinthios i 3. fides, istes,

charitas, tria haec; major autem horum est charitas probatur etiam ex D. Augustino I3. de Trinitate cap. I9. In donis Dei, inquit,

cellentim nec majus est charitate, nec aequale.

Respondent aliqui, Apostolum & Augustinum intelligendos esse

de statu viae, non patriae ; in qua volunt lumen gloriae esse persectius, cum propter perfectionem sitam repugnet illi couenire viatori, quod non repugnat charitati. Confirmant,quia perfectius est quod distinguit imperfectum a perfecto. illo quod est commune utrique. sed lumen gloriae distinguit compraehentorem a viatore, charitas vero minime, sed est utrique communis. ergo lumen gloriae est perfectius habitu charitatis. Sed contra hane solutionem iacit duod habet Hugo de Sancto Victore libro 6. 1uper illa verba D. Dionylis cap. 7. alias 8. coelestist . Hierarchi ς, ver acutum semidis,ait enim ex D .Dionysio quod dilectis supereminet scientiae ; unde & ab eodem D. Dionysio supremus ordo Angelorum denominatur ab ardore, proximus a scientia. ex quo e Presse colligitur secundum illum, amorem Dei in illis perfectiorem esse visione beatifica. praeterea sicut se habet dilectio in via ad cognitionem, ita dilectio in patria ad cognitionem in patria . ergo quemadmodum dilectio in via est nobilior cognitione, ita dc in patria. vn-δe ad illud quod objiciebatur, dico lumen gloriae non repugnare a solute viatori propter perfectionem suam , sicut, neque charitas ei competit propter suam imperfectionem , cum utrumque absolute Ιoquendo in viatoris anima esse possit , sed prouenit ex repugnantia luminis gloriae cum fide , quam repugnantiam non habet cum illa charitas. Ad confirmationem , dico primam & essentialem distine-tionem comprςhensoris a viatore, non esse per habitus, sed per actus; magis autem essentialiter distingui compraehensorem a viatore perfruitionem, quae est actus voluntatis, quam per visionem, cum beatitudo naturae, siue secundum viam perfectionis, consistat in actu vo- luntatis, tanquam perfectiori, & immediatius attingente objectum beatificum, per lumen autem gloriae distinguitur praecise intrinsece ab - . ' habente habitum fidei. deinde dico falsam esse confirmationem. pa- . e 'tet, quia homo niger Si homo albus ita se habent, ut albedo dis linguat nominem album a nigro , qui ut sic est imperfectior non tamen albedo propterea perfectior natura humana utrique commu

Probatur sext3. beatitudo consstit in operatione maxime vo- Prantias.lenda. sed talis est operatio voluntatis , non intellectus. ergo, dic.

164쪽

minor probatur,r. qui3 Vnumquodque magis appetit perfectionem propriam, quam ill m quae est per se alterius. sed operatio voluntatis est ejus propria persectio . non autem operatio intellectus. ergo,&c. L. quia illa operatio est maxime volenda , per quam objectum beati-seum perfectius unitur beato . sed hoc fit per operationem voluntatis , non autem intellectus, cum vnio & conjunctio quae fit per intellectum ordinetur ad illam quae fit per voluntatem, quemadmodum intelligere ordinatur ad velle . hinc S. Anselmus libro x. cur Deus

homo cap. I. ait ordinen Iore peruersum, melle amare Deum, inimia ligeres.

Probatur septimo. finis & bonum ut sic ad voluntatem pertinent, sed beatitudo est consecutio ultimi finis & boni ut sie. ergo ad voluntatem peninent. hinc D. Thomas 2. Σ. quaeae 29. art. 6. ad 3. scribit vitiinum finem hominis esse in haerere Deo per charitatem di, loquitur autem de fine ut est adeptio. hic autem est oratitudo. ergo in adhaesione ad Deum per charitatem consistit beatitudo,in sententia D.

Thomae.

Probatur octata, quia quamvis primum appetibile non sit actio voluntatis, tanquam id quod propter se expetitur,potest tamen actus voluntatis esse primum appetibile, tanquam ratio formalis, ratione cujus perfectissime possideatur primum appetibile. Probatur nono . quamvis vltimus finit sicujus facultatis non possit esse actio ejusdem, si per finem ultimum intelligamus rem quae expetitur , potest tamen esse finis ultimus, si accipiatur pro perfecta adeptione finis ultimi. Probatur vltimὀ. odium Dei est maximum malum. ergo amor Dei in supremum bonum, loquendo debeatitudine formali. alio modo ab aliis formatur hoc argumentum,hoc videlicet modo. Id est nostra

Delicitas, quo formaliter expellitur nostra miseria, ita ut repugnet illam simul cum ea stare. sed hujusmodi est actus amoris, quocum repugnat stare aversionem a Deo , non autem actus intellectus, qain nulli tali repuinat illa aversio. Ex his omnibus habetur voluntatem esse intelleEhi praestantiorem, visentit Scotus cum suis, quem contra Thomistas sequuntur ex alijs, Henricus, Ricbardus, Occam, Major,& alij, ut taceam Patres, qui hoe ipsuin insinuare videntur. videri possunt D. Anselmus de

Conceptione VirginiS cap. 4. ubi ait voluntatem ut remnam coeteras

movere potentias, illamque solam dicere posse, sic volo, sic jubeo, stat pro ratione voluntas ; D. Bernardus libro de libero arbitrio, ubi rationem seu intellectum vocat pedissequam volutatis. Richardus de Sancto Victore gentilis noster, in libro qui incipit, omne caput lan-rudum. Neque est quod cum aduersarijs dicas intellectum etiam

165쪽

movere voluntatem dirigendo, regendo, & imperando.ne, inquam, hoe dicas, hoc enim falsum est; tantum enim volunt3ti inseruit reis rendo , & movendo, eo fere modo quo consiliatij suis dominis inseruilini ; unde voluntas potest illum auertere&conuertere. vidς Sco- aut . tum in 1. dist. 24. quaest. 4. neque dicas a. . intellectum esse regulam αxectorem voluntatis,& consequenter nobiliorem esse voluntate,cumae gula sit nobilior regulato. N e, inquam, hoc dicas; quamvis enim, vi bene notat Ualentia, intelledius dici possit aliquo modo rector vo-Iuntatis , dirigendo nempe in bonum, illudque voluntati ostende do ; tamen voluntas dici etiam potest, & melius, regere intellectum, imperando illi; & haec ratio regulae multo potior est illa quae est in intellectu. Neque dicas 3. voluntatem dependere ab intellectu , non et contra , & consequenter ignobiliorem esse intellectu; Respondeo enim distinguendo consequens, ignobiliorem esse simpliciter, nega tur consequentia; secundum quid, conceditur consequentia. substantia enim pendet ab accidenti trus, & qualitas a quantitate , & tamen nemo propterea dixerit substantiam imperfectiorem simpliciter accidente, & qualitatem quantitate . quod autem in argumento additur, intellectum non pendere a voluntate, falsam est, ut ex dictis constat.

Hinc solui potest aliud argumentum, quod pro perfectione intellectus ab aduersarijs obiicitur, nimirum intellectum esse immediatiorem essentiae animae quam sit voluntas, cum haec media illa resultet, ideoque sit veluti passio illius, sicut & actus voluntatis videtur passo actus intellectus ; appetitus enim vitalis sequitur formam appraehensam. sia propria passio est imperfectiorprincipio a quo man at. ergo α c. soluitur, inquam, falsiim enim est voluntatatem esse passionem intellectus, est enim tantum passio animae , ex qua utraque potentia immediate resultat. & quamvis medio intellectu resultaret voluntas, non inde tamen fieret intellectum esse perfectiorem ; nam ex quantitate resultant aliquae qualitates, & ex qualitatibus primis secundae, &exappraehensione judicium, &tamen haec omnia persectiora sunt ijs a quibus resultant. Neque dicas 4. objectum intellectus esse simpliaci &abstractius, ac proinde quodammodo spiritualius, ergo quoque in modo operandi erit spirituali voluntate, inquantum suini lius Martificiolius operatur quam voluntas, quemadmodum phantasia subtilius operatur quam appetitus sensi iuus. confirmabis, quia

intellectus abstraeii: Nexistentia, non ita voluntas, quae actu perbe to non nisi in ordineadu stentiam res amat ; non enim amat, Verbi gratia, sanitatem, nisi ut illam habeat. hie autem modus operandi in magnam cedit perfectaonem intellectus ; nam ex eo habetur intelle tum omnium intellectione simpliciter perfici, cum tamen voluntas non omnium volitione perficiatur. Respondeo enim i. cum Rada,

166쪽

Val-. Valentia,&alijs, quod quamvis obj ectum intellectus sit simpliciux& abstractius, non tamen propterea esse simpliciter perfectius; sed id perfectius esse, quod magis abit ahit a potentialitate & imperfectio

ne, qua ratione non magis abstrahit verum quam bonum, licet sit abstractius ab existentia. Respondeo 1. verum & bonum aeque abstrahere ab existentia; verum enim est, quod est cognoscibile; bonum, quod est conueniens, siue existat,sive non. Neque magis erit abstractum verum, quam bonum, eo quod verum sit superius, cum omne bonum sit verum,non autem omne verum bonum. siquidem verum di bonum reciprocantur , sunt enim passiones transcendentes adaequate enti. 3. respondeo, quod licet darem intellectum superare voluntatem, quatenus est abstractius ejus objectum , tamen voluntas

in alijs rebus majoris momenti superat intellectum, & consequenter est simpliciter nobilior. Idem ad eonfirmationem dici potest. Sed, inquies, Philosophus in Eth. de Politicis videtur asserere intellectum esse praestantiorem voluntate. Respondeo cum Scoto, Aristotelem non excludere eo loco dilectionem a contemplatione , &quando ait intellectum esse quid praestantius alij s, non excludere voluntatem,sed

totam mentem , nunc artem , nunc proposirum . nunc intellectum Vocare, Vt 2. Phystex. 49. dc s. Metaphystex. Io. non ergo distinguit eo loco Philosophus intellectum a voluntate in ratione principij

operativi. videri potest Scotus in L. dist. Σ3. numero 13. 3. Item inte

lectus, dc quodli Deto I3.art. 3. contra ista, Ac quaest. 4. prologi numero x . ubi optime ostendit apud Philosephum in contemplatione includi amorem. Sed praemi Ra , invis, authoritate ista , nunquid felix steculatiuus secundum Aristotelim antiu finem, mi amare distinguitur contra delectari , siue de ofecto flucadatiuo , siue de s culatione. Respondeo ix. Metaphys tex. 13. vult Philosophus quod primum mouens mouet ut amatum ; igitur intestigentia inferior amat primum , B: tamen ipsius seelicitatem poneret in speculatione, sicut patet in io. Eth. Igitur ipse in speculatione compraehendit non raritum delectationem, sed amare, Ecc. dc vero manifestum est ex x. Eth. cap. 7. Philosophum in aduersariorum non fesse sententia, ubi tanquam rem dubiam relinquit virum intellectus sit praestantior voluntate , vel e contra voluntas intellectu. Sive igitur id nempe citimum intellectus sit, siue aliud quidpiam, quod sane secundum naturam id tur principatum obtinere, praesidere, notionem que habere de honestu. diuinu rebus , siue diuinum quoddam etiam Usum sit , siue exij p enobis sunt diuini simum, me. quibus verbis voluntatem describit, MLationes attingit quare perfectior sit intellem , dc ejus actus actu in ectellus. Vndequado postea in eodem capite inleslectili principatum concedere videtur, non distinguit illum a voluntate, ut recte notauit

scotus

167쪽

PARs PRIMA. MAESΤIo DECIM AN ONM 113 Scotus locis citatis , cum rationes non dissoluat pro ratione praestan-Scitis.

tiae voluntatis . hinc ipse D. Thomas in I. dist. r. quaest. i. apud Occam eadem distinctione quaest. a. in fine, concessit voluntatem esse intellectu praestantiorem. Dices. amor in via & amor iri patria sunt ejusdem speciei eliantialis. ergo si per amorem beamur in patria , erimus quoque essentialirer beati in nac vita; quo nihil est absurdius. Respondeo ad hoc argumentum varias esse solutiones. primo enim aliqui respondent non esse necessarium admittere inter amorem

in via & in patria distinctionem specificam, sed suffcere distinctionem conditionum, ut in patria sit beatitudo, in via vero non; sicut visio qua D. Paulus, secundum D. Thomam, vidit essentiam diuinam, erat ejusdem speciei cum ea quam modo habet in coelo. Aduerte autem omnes has conditiones sumi debere per modum unius, nec

unam impugnari debere relicta alia, cum simul tantum ab aut horibus hujus responsionis sumantur. Respondent aliqui cum Ualentia, misi uia. beatitudinem non consistere in amore secundum suam speciem considerato, sed secundum suamperfectionem indiuidualem , & aliquas conditiones quas habet in patria ex conjunctione ad visionem Dei, ecaliunde, scilicet intentionem inamissibilem, &c. haec responsio vide- tur quibusdam supponere reperiri distinctionem specificam inter amorem in via, & in patria , mihi tamen non ita videtur. Respondet Rada, amorem in patria & in via esse diuersae speciei. quod ut intelligatur , obseruat quod licet ex distinctione objectorum formaliter specifica possit inferri recte distinctio specifica actuum, tamen ex unitate specifica obiectorum non liceat inferre unitatem specificam actuum. ut patet in multis . notitia enim abstractiva hominis, & ejus intuitiua cognitio, praeterea, in quit, duo motus, ut circularis & rectus, possitnt habere terminos ejusdem speciei, ut duo ubi ejusdem rationis, cum tamen ipsi motus differant specie. Item potentia visi ho- . minis N equi sunt inter se diueris species, & tamen objectum eorum est idem subratione formali. unde ex unitate specifica obiecti, non licet inferre unitatem specificam actus vel potentiae. ergo ex eo quod fruitio viatoris & compraehensio ad idem objectum suo ratione formali terminetur, non licet inferre esse eiusdem speciei. Dices, Vnde ergo desii menda est horum actuum distinctio . si ex Obiccto non licet eam ins ne, cum idem habeant obiectum, de idem ut sic non possit esse distinctionis causa. .

Respondet Rada, quod quando duo indiuidua sunt eiusdem speciei,non requirunt ad sui productionem distinctas causas in specie, sed ea quae potest unum producere, potest & alterum, quia unum non requirit in causi nec aliam nec maiorem perfectionem quam alterum.

168쪽

ELECT. DIS P v T. PHILOSOPHI C.

si autem ita se habeant, ut alterum ad sui productionem requirat causam alterius rationis a causa alterius indiuidui, tunc ex distinctione earum specifica ut tali requisita, possumus inferre illa indiuidua esse alterius species , quia indiuidua eiusdem speciei non requirant causas distinctas ad sui productionem. at ad productionem beatificaecognitionis requiritur ut causa per se sit visio objecti beatifici, non vero ad fiuitionem eius in via. ergo fiuitio in via & in patria differunt specie causaliter, formaliter vero a proprijs rationibus formalibus quas habent. haec responsio procedit,supposito quod obiectum sit causa partialis ipsius volitionis. quod si aliquis hanc sententiam non tenerα, sed diceret solum esse conditionem sine qua non , necessario praer qui sitam ad productionem fiuitionis, dicere potest hujusmo)i filii tiones specie differre , quia indiuidua eiusdem speciei non necessario requirunt in causis aliqua diuersa secundum speciem ad eorum productionem. ergo si ad productionem fruitionis beatificae requiritur in objecto tanquam conditio necessaria quod sit visum, &a volun tale causari non potest, nisi illa conditione posita, & fruitio in via id non requirit, imo oppositum, concluditur specie differre. Instabis. objectum est idem, dc sub eadem ratione. ergo non disse runt specie. . Respondeo, dictum esse ex Rada , ex unitate obiecti non semper posse inferri unitatem actuum specificam . verum aduerte quod ad hujusmodi distinctionem specificam causandam , susscit alia & alia praesentia obiecti ad potentiam , si illa alia & alia praesentia obiecti actintellectum causat earum specificam distinctionem,ut in praesenti accidit. nam visio & fides tespiciunt ut obiectum Deum stib ratione deitatis , in probabili saltem multorum sententia; tamen alia & alia Dei praesentia ad intellectum causet earum distinctionem specificam, quia in cognitione abstractiva de in actu fidei Deus est absens, &c. VI. Dico 3. essentiam beatitudinis consistere in contemplatione, ατertio aut M. amore supremi veri& boni, diuersa tamen ratione,ut diximus.

et Probatur conclusio ex duabus prioribus conclusionibus, earum - que argumentis quibus hoc satis clare probatur.

Quod si quaeras in quo simpliciter dicendum sit beatitudinem

consistere,

Respondeo absolute dicendum esse consistere in amore amicitiae, si tit in fruitione, iuxta illud citatum D. Augustini i. de doctrina Chri- β. stiana,cap. 32. summa merces haec est,it Deo stuamur. Ratio est illa quam supra explicauimus, quia beatitudo, absolues loquendo , con-1istit in perfectissima operatione perfectissimae potentiae . huiusmodi est amor, qui est praestantissima operatio voluntatis, quae Inter omnes potentias animae principatum obtrire. dc sine cum beatitudo

169쪽

consistat in ultimi finis persectissima consecutione, hoc autem fiat per amorem, non vero per cognitionem, simpliciter & absolute loquendo , dicendum erit in amore, dc non in cognitione consistere beatitudinem. quod vero perfectissima consecutio ultimi finis sit per amorem, &non cognitionem, patet, quia obiecti tractio, possessio, re- liraesentatio, & assimilatio intentionalis, non est simpliciter & abso-utὸ consecutio illius, ut patet in diuiti j s. vera autem consecutio finis, est vera unio cum illa. vera autem unio cum Deo, est per amorem, ut docet D. Angustinus i. de Trinitate cap. . &D. Thomas 3. contra gentes cap. II6. & colligitur ex D. Dion sio cap. 4. de diuinis nominibus, & cap. 7. coelestis Hyerarchiae,dicente amantem amore ipso conuerti, transformari , & transferri in amatum. & indicant sacrae literae I. ad Corinthios 6. qui adhaeret Deo , rivmu stiritus sit

cum eo.

res i. quid sentiendiam sit deopinione Aureoli supra explia

cata.

Respondeo illam non esse veram, neque admittendam ', nam gau- tum M dium, siue delectatio, quo beatus conquiescit in Deo amato dccognito, tanquam in summo bono, ad euentiam beatitudinis formalis non peninet, sed est proprietas ex ea naturali consecutione profluens. Prima pars responsionis probatur . quia gaudium illud supponit Deum iam perfecte assecutum & possessum; Deus enim perfecte pos sidetur modo supra explicato. ergo sipponit ipsam beatitudinis es.sentiam, quae est perfecte possidere Deum, jam constitutam, &co sequenter ad illam pertinere non poterit. a. quia in quacumque operatione, cujusmodi est beatitudo formalis, delectatio non est quid principale, ted aliquid aduenticum, quodque ad illam operationem

ordinatur. unde Deus natiuae author quibus tim operationibus deiecitationem adjunxit, ut ad eas vel continuandas, vel saepius iterandas agentia naturalia allicerentur. 2. pars responsionis probatur itidem.

nam amor summi boni jam praesentis & adepti, est causa essicax gaudi j ; omne enim bonum quod per se amatur& desideratur , acquisitum per se delectat. ergo delectatio, siue gaudium,est proprietas consequens possessionem summi boni, & consequenter beatitudinem formalem. Nec aliud volunt loca sacrae scripturae, in qua beatitudo gaudi j & Voluptatis nomine explicantur; Psalmo 33. Inebriabuntur

ab bertate domin tua, in torrente voluptatis tuae potalis eos ; Mathei bE1. Intra in gaudium Do ni tui; Iohannis 1. mi gaudium meum in i

obu sit, gaudium mestrum sit plenum. Iohannis i 6.Vgaudium mes m nemo tollet a malis.

Quaeres 3. quid dicendum sit de opinione Henrici, asserentis VIII. beatitudinem consistere in ipsa substantia animae, ac si Deus illabere-ί μ'Σ

170쪽

11s s ELECT- DISPUT. PHILOSOPHI C.

tur quodam modo animis nostris. Respondeo communiter ab omnibus Philosephis ac Theologis ejici, dc merito, r. quia est contra axioma Philosophorum,finem cuiusque rei videlicet esse positum in illius actione. L. non potest ostendi, imo nec ulla ratione explicari, quod Deus hoc modo nobiscum conjungatur . quaero enim ab authotibus hujus sententiae, cum Deus ut rebus omnibus praesens per potentiam, essentiam, & operationem, quam praesentiam super has tres addat illapsus ille in quo beatitudinem collocant f 3. hoc ad minimum conuincunt authoritates , tam scripturae sacrae, quam Patrum, quae tribuunt beatitudinem poten-rijs animae, meruntque beatitudinem in aliqua operatione consi

QUAESTIO SECUNDA

An post voluntas veste malum, qua malum.

I. TN hae quaestione, quae inter authores satis eontrouersa est, tres A apud authotes reperio sententias. Prima sententia, est eorum qui volunt voluntatem posse ferri in , qua malum , illudque appetere. Ita Occam in 3. dist. Is . quaest. I3. ad dubium tertium ; quem sequuti sunt omnes NominaI , Gabriel, Gregorius, &c. & existimatur Scotm eandem sententiam docuisse in t . dea. sententiarum, sed tandem in A. illam retractasse. V um quae fuerit mens Scoti postea dicemus. i, secunda sententia, huic praecedenti penitus Contaria, est eorum qui asserunt neminem malum sub ratione mali intendere posse. est D.

m- Thomae I. z. quaest. s. art. I.&Thomistarum Omnium; Durandi in L s. quaist L. eamque sequuntur recentiores ferre omnes, UaΩJuea, Suarius, Conimbricentes , di pro se citant D. Dionysium deiuinis nominibus cap. 4. asserentem neminem malum sub ratione mali intendentem operari, & D. Gregorium Nicenum, assirmari rem neminem in malum vel Vitium ruere, nisi bonitatis aliqua specie ductum. -- β. -ia Tertia sententia media, est illorum qui distingunt de duplici voluntate, amicitiae nimirum, de concupiscentiae , dicuntque volunt - temposse velle malum voluntate amicitiae , non concupiscentiae. QMoti in I. dist. I. quaest. 4. in solutione quarti argumenti pro opinio- . ne D. Thomae quoad primum articulum. objecerat enim sibi Scotus

illud quod habet D. Augustinus13. de Ciuitate Dei, videlicet comi-

SEARCH

MENU NAVIGATION