Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

Confirmant alij, quia illud quo res aliqua constituitur in suo esse specifico,&essentialiter distinguitur ab alio , debet esse quid positiuum . sed peccatum commissionis constituitur inesse peccati specie& essen tialiter distincti ab actia bono per moralem malitiam, ut eui denter constat. Ergo formaliter est quid realedc positiuum moralis malitia. Respondeo duplicem ad hanc objectionem esse responsionem. ii Prima est, bonum S: malum morale dupliciter spectari posse. primo smpro suo significato materiali. secundo pro suo significato formali. Si malitia sumamr formaliter, ut de ea hoc loco agimus, non opponitur contrarie bono, sed priuatiue, quia malitia sic sumpta est priuatio, ut ostensum est; si sumatur materialiter, idest, pro actu positivo contrario actui virtutis, vel pro habitu quodam positivo contrario habitui virtutis, fateor malum & bonum opponi contrarie. Sed quid contra nos 'qui agimus de ijs formaliter acceptis. hinc Ad confirmationem respondeo, malum sumptum pro significato formali, non tribuere speciem habitibus&actibus vitiosis, cum sub illa ratione sit priuatio, sed sumptum pro significato materiali, qua ratione est aliquid positiuum, tribuere speciem positivam viiij s. t. responsio est Archangeli Rubet in x. dist. 3 . oppositionem contrariam

duplicem esse ; alteram proprie dictam ; alteram late dictam di, Aristotelem autem accipere contraria secundo modo, quia proprie bonum& malum priuatiue opponuntur, sicuti habitus & priuatio. Haec responsio confirmari potest ex Aristotele primo Physicorum, ubi docet formam de priuationem esse contraria; quod verum non est, ni si latius accipiantur contraria.

Objicies L. si ratio formalis malitiae vel peccati consistit in priuatione, vel illa priuatio esset carentia rectitudinis in actu qui illam habere posset simpliciter, vel praeterea in actu qui non tantum potest,

verum etiam debet habere illam rectitudinem . atqui neutrum dici potest. ergo, dcc. Minor,quoad priorem partem, patet, quia alioqui omnis a ctus indifferens est et malus, potuit enim habere rectitudinem, & non habuit. Quoad posteriorem, patet etiam, quia sepe accidit actum qui dicitur priuatus rectitudine , non posse habere vllam rectitudinem sibi debitam , de consequenter carentia rectitudinis in tali actu, erit in illo tanquam in subjecio inςpto ad illam habendam; verbi gratia, actus mendacij, vel odij Dei, sunt intrinsece mali, quia etiam per diuinam potentiam nulla ipsis rectitudo inesse potest. Ergo

male dicitur eiusmodi actionum malitia formaliter consistere in priuatione rectitudinis debitae,quae nulla est. Respondeo hoc esse potissimum aduersariorum argumentum,ad

quod variae asseruntur ab authoribus responsiones. Aliqui enim di-

182쪽

eunt similibus actibus, odisi, mendaci j .&c. non deberi quidem rectitudinem prout tales sunt in specie, ut bene probat argumentum, sed tantum prout sunt actus humani in genere, qui semper, posito quod

eliciantur, tenentur esse boni, & hoc sincere . ita inter alios respon- , dent Ioannes Maritu Scribonius in Cosmoeti si disputatione i8. Rada L. tomo controuersiarum controuersia Is. Valentia, & alij; illus trantque exemplo talpae , cui non conuenit videre quatenus est tale

animal in specie, sed quatenus animal in genere. Verum haec respon -sio, quam ego alias probaui, dissicultatem patitur. Primo, quia tal es actus non sunt formaliter mali, quatenus sint actiones humanae incommuni de in genere, sed quatenus sunt tales actiones in specie. Atres authores hujus responsonis fatentur actibus istis, quatenus talesunt in specie, nullam deberi rectitudinem. ergo non sunt formaliter mali isti aetiis,&c. Secundo, dissicultatem patitur responsio. quia supponit falsum, videlicet, actionibus humanis in genere deberi tec- ltitudinem moralem ; hoc autem falsum est, quia genus abstratiit ab utraque sea jecie, nec debetur illi potius utra quam alia, verbi gratia, animali non magis debetur humanitas. quam bestialitas. Seci actio humana est genus quoddam ad bonam de malam. Ergo illi non de. tui bonitas potius quam malitia, si illa spectetur in genere, ut actio γ humana est. Tertio sic argumentor . sibi m proprium priuationis debet esse commune priuationi de formae, ita ut nianens in se M secundum tam substantiam intrinsece immutatum, de priuato fieri

possit formatum ; qua ratione materia prima eadem manenS CMTI- . dum ramentitatem , de priuata informatam transit, ut subje Riam

accidentis de uno contrario in aliud, absque sui sebstantiali mutatio ne . sed actus non possunt ijdem manentes secundum suam substan tiam transire de priuatis in formatos rectitudine , cum nullus actus humanus & moralis , restitudine debita priuarus, & conseque ex malus , possit secundum eandem substantiam siue speciem moralem esse bonus de rectius. Praecedenti igitur responsione sic coniurata. alij respondent, malitiam actus consistere in priuatione rectitudinis debitae, non actui, sed v oluntati talem aetiim volenti,quae debuit habere rinitudinem oppositi actius. Et hoc dicunt voluisse antiquiores, cum dicunt actum esse subjectium priuationis , non enim volunt actum se habere respectu priuationis, eo modo quo se habet paries respectit albedinis, sed volunt tantum ipsum actum esse aliquid materiale respectia priuationis, quatenus est in subjecto, nimirum in voluntate, cui dat rundamentaliter, & quasi dispositive, esse priuatam

forma debita ; qua ratione in Physicis , substantialis forma in subjecto priorO, quatenus est in tali subjecto , datque illi ut sit priuatum una cum dispositionibus, dicitur subjectum priuationis, licet proprie

183쪽

loquendo, neque serma , neque dispositiones, sed ipsum subjectum rsit priuatum, & priuationis subjectum. Cum itaque docent actum esse subjectum priuationis, & priuationem esse in actu, volunt priuationem eatenus me in actu, quatenus voluntas in aetii est priuata debito; voluntas autem in actu, idest, actu operans, sumitur pro actu,& actus pro voluntate in actu, ut etiam sumit ut ab Aristotele . de Anima. naec responsio, hoc modo a me explicata, bona est. Verum contra illam primo sic instare possunt aduersarij. Potest actus malus exerceri eo tempore quo non obligatur homo ad recti- .is. tudinem oppositi actus; non enim obligamur semper ad verum dicendum, quia possumus saepe sine peccato tacere, praesertim si nemo nos interroget. Ponamus igitur quod contingat aliquem mentiri eo tempore quo non obstringebatur ad contrariam veritatem, non erit tunc mendacium formaliter priuatio rectitudinis quae est in opposito actu, scilicet, in veracitate, quia illa rectitudo eo tempore non erat debita ipsi subjecto.

Respondeo tamen hanc instantiam non multum urgere. Uerum Φημ πιι quidem est posse nos mentiri, exempli gratia, quando non obligamur, ab lute loquendo , ad contrariam vetitatem , falsum tamen est nos mentiri, quando non obligamur ad veritatem ex suppositio nepositivi actus circa objectum, de quo est praeeeptum. Et hoc est

quod Doctor subtilis conterraneus meus in 1. dist. 37. quaestione prima, his vel bis docet , Volsinias libera debitrix est, mi omnem actum sum eliciat conformiter ad regulam superiorv. Sensus enim est, quod si voluntas exerceat actum circa obj ectum de quo est praeceptum, d bet exercere actum rectum, idest,conformem cum praecepto. hac instantia soluta,

Instant secundo aduersarij, inauditum esse quod priuatio alicujus antia formae remoueat ipsam formam ab aliquo sujecto , quam ab eo cui inest ; verbi gratia, quod caecitas existens in oculo priuet illum auditu, qui non debetur ipsit, sed auri. Ergo a pari, impossibile erit malitiam

quae est in ipsomet actu, priuare, non actum, sed voluntatem, ea rectitudine,quae,non actui,sed voluntati,debetur. 'Respondeo hanc instantiam non facere contra doctrinam nos

tram supra explicatam , sed potius illam confirmare. Diximus enim debitum M priuationem non esse in actu,proprie loquendo,subjectisue, sed in potentia operante , & consequenter malitiam formaliter et se in voluntate in actu, siue actu operante, non autem proprie in

actu , nisi materialiter, &quasi dispositive, ut supra explicauimus exemplo formae substantialis. Quod &vlterius explicari potest exemplo operationum intellectus , quas in Logicis disputationibus quaest i prima , diximus recentiores communiter statuere objectum Logicae

184쪽

,16 s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.

vi sunt diligibiles. Dirigibilitas quae dicitur conuenire operationibus mentis, proprie loquendo , non conuenit ipsi4 operationibus, sed

menti in actu , eodem modo priuatio non competit actui, sed potentiae in actu, siue actui operanti.

. Objicies tertio , si malitia peccati est tantum priuatio , sequitur

peccatum commissionis cotra eandem virtutem non distingui, exempli gratia, odium Dei non distingui ab omissione amoris Dei . hoc autem est absurdissimum. ergo & illud ex quo sequitur. Sequela m joris probatur, quia utrobique est priuatio ejusdem bonitatis; in odio enim Dei non asia est priuatio , quam bonitatis quae est in charitate Dei. atqui eadem priuatio est in omissione charitatis Dei. ergo,&c. Respondeo priuationes istas differre, quia diuersam tot sum t perfectionem. Nam priuatio quae est in peccato omissionis, tollit totam substantiam actus , & bonitatem illius objectivam ; at priuatio quae est in peccato commissionis , formaliter ac precise tollit selam bonitatem actualem , absque qua operari fas non est circa tale objechum, non autem substantiam achus,aut bonitatem objectivam objicies quario. saltem ex nostra sententia sequitur contra ean. dem virrutem non posse esse diuersa peccata commissionis intrinsect&essentialiter in ratione malitiae distincta ; exempli gratia, contra v. beralitatem , non posse esse plura peccata essentialiter distincta . hesautem est aperte falsum , quia contra liberalitatem sunt duo peccata intrinsece distincta, unum per excessum, videlicet prodigalitas, alteterum per defeetiam, nimirum auaritia. Idem constat etiam in virtuate justitiae, contra quam sent plura peccata specie distincta,furta nem. p homicidia, die. Respondeo primo, si agatur de pectatis contra justitiam,nori pos. se esse in argumento difficultatem , quia quemadmodum differunt bona vitae, fortunae, &c. ita differunt homicidia,furta,&c. Securido, dico quod si agamus de virtute in medio consistente, tunc bonitatem illius duas habere persectiones saltem formaliter distinctas, quarum

prima est, peruenire ad tantam quantitatem, secunda, non excedere ulterius; & per consequens duas posse esse priuationes, Vnam, quat tenus in bonitate deberet esse perfectio tantae quantitatis,aliam, quatenus in eadem bonitate non debet et esse excessiis. Hinc etiam duci actus voluntatis concurrunt ad constituendum medium virtutis,quirum unus est necessarius ex praecepto aflirmativo, verbi gratia, volo largiri pecunias tempore opportuno; alius ex praecepto negativo,no lo pecunias sine legitima causa erogare. Haec autem duo praecepta, de hae duae bonitates, quamvis ad unam eandemque spectent virtutem,

diuersae tamen sunt, diriguia turque ad medium quod virtus postulae constituendum; acpropterea fieri potest ut contra unam liberalitatis

185쪽

pARs PRIMA QVasTIO VIGEsIMA a rvirtutem duo sint peccata, auaritiae unum, contra praeceptum affirmativum, prodigalitatis aliud, contra negativum. Hinc solui nullo

negotio potest simile argumentum quod a quibusdam objicitur; est

autem hujusmodi. Vbi una tantum reperitur forma, ibi una tantum reperiri potest priuatio. Atqui in una virtute est una tantum bonitas Ergo una tantum potest reperiri priuatio , & quod hinc sequitur,vna solum malitia, seu unum solum peccatum. Solai, inquam, nullo negotio potest ; ubi enim est una solum forma Physica, ibi tantum reperiri potest una priuatio Physica , &similiter ubi est una solum fot

ma moralis, una solum priuatio moralis. Sed in casu nostro sunt duae formae morales; nam licet bonitas unius tantum sit virtutis , duplicitamen, & diximus, substat debito morali; quorum primum est, quo teneor erogare cum oportet, secundum, quo obligor non plus dare quam oportet. Una itaque bonitas est sub diuerso debito morali, ac propterea potest esse diuersa priuatio moralis. Objicies quinto, pro sententia Vasqueet. Actus ideo malus est, quia est contra legem Dei. ergo malitia est contrarietas seu repugnantlia cum lege ; ergo ulterius non est priuatio, sed relatio rationis. Respondeo sic intelligendum esse antecedens; actus ideo malus est, quia rectitudine a lege praescripta priuatur, modo stupra explicato λ quemadmodum e contrario, actus ideo bonus est, quia rectitudinem a lege praescriptam habet. Ex quo colliges , bonitatem non conssistere in conformitate adlegem, quamvis ex conformitate cognoscatur bonitas. Hine silui potest alia objectio , quae sententiam

Vasilues; confirmare videtur 3 est autem luc. S. Augustinus contra Faustum, peccatum definit, Esse factum, mel dictum, Vel concupitum aliquid contra legem aeternam. Ubi illae particulae, dictum, factum, vel concupitum , significant actum peccati; illa vero , contra legem

aeternam, significat malitiam peccati . sed esse contra legem,nihil aliud est quam repugnare legi; repugnantia autem haec est relatio rationis. Ergo a primo ad ultimum malitia peccati conssistit in relatione rationis. Facile, inquam, solui potest eadem ratione qua superior. Et vero malitiam actualem peccati non consistere formaliter in relatione rationis in sententia Sancti Augustini, tam clarum est ex dictis,ut nullus dubitationi locus esse pomi. Objicies sextὰ, pro sententia Cajetani, peccatum , siue actum malum, duo includere, auersionem videlicet a Deo, & conuersionem ad creaturam , & quidem auersionem esse aliquid priuatiuum , sed

conuersitonem esse aliquid positiuum . virumque autem malum est teste scriptura Ieremiae a. s. Duo maia, inquit DominuS, fecit poplus metui me dereliquerunt fontem aquae et tuae; foderuntsibi ciste nas dissipatas,quae continere non malent aquas. Ergo aliqua malitia Pe

186쪽

cati, nimirum conuersio ad creaturam, est aliquid positivum. Respondeo hanc objectionem non multum facere pro sententia Cajetani, quia multi reperiuntur actus mali, qui nullam formaliter includunt conuersionem ad objectium, quales sunt odium Dei Ae si miles, qui in fuga boni consistunt. in illis itaque saltem nulla talis ma

litia reperitur. Verum nec quicquam concludit objectio , etiam quando reperitur conuersio, quia conuerso positiva tendit in bonum sub ratione boni. Ergo , secudum nos, differentiam suam possitiuam desumit a bono , qua bonum est λ ergo conuersio, qua talis, non potest esse formaliter mala, quia actius, modo supra explicato , non est formaliter malus, quatenus versarur circa bonum , sia quatenus versatur circa malum & turpe. Qimd attinet ad locum Ieremiae citatum, non agit ibi Ieremias de aversione, & conuersione , quae in uno eodemque peccato reperiuntur; sed de duobas Iudaeorum peccatis,quo. rum primum erat, legem, verique Dei cultum neglegisse; secundum, Idololatras,sive falsorum Deorum cultores effectos fulta. Sed, inquies , conuersio ad objectum indebitum, non est moral, ter bona,neque indifferens. Ergo mala. Respondeo certum esse, nec a nobis negari, conuersionem ad in debitrum objectum esse malam ; verum a nobis negari esse ipsam malitiam. Est autem mala conuerso,propter priuationem honestatis ut sepra explicauimus. Obiicies septimb, ressitudo quae debetur potentiae in obserua. tione hujus praecepti, Non occides, est negatio . ta negationi nulla opponitur priuatio. ergo,&C. Respondeo in potentia transbediente tale praeceptum veram G. re priuationem, non quidem Oppositam negationi, ut supponit argumentum, sed possitiuo adiui, quia priuata authoritate interfeceretur proximus, quem adhim lex etiam vetat. Respondeo secundo, ex dictis, illo praecepto non tantum vetari occisionem proximi, Verum etiam quod si positive nos habeamus circa ejus vitam priuata autho- ritate, id in ejus defensionem fiat i cuj us priuatio esset peccatum, quo

tolleretur e Vita.

Objicies octauθ. si peccatum esset sola priuatio , sequeretur hominem non ibere agere. consequens est falsiam. ergo, &c. Sequela patet, quia si peccatum non est quid postiuum, sed priuatio innim, non concurreret ad peccatum active, sed solum passive. Confirmatur, quia incredibile videtur hominem propter Iam priuationem damnari. Damnatur autem propter peccatum: ergo. Peccatum non est priuatio. Confirmatur praeterea,quia priuatio non suscipit magis & minus,

utpote nihil, ex tincto Anselmo de conceptu Virginali. sed pecca-

187쪽

eatum suscipit magis & minus. Ergo non est priuatio. Respondeo haec omnia inepta esse, &ridicula. unde ad primum, dico fali um esse hominem non fore in agedo, seu verius in deficiendo, liberum, ejus enim libertas defectibilitatis & adulterina in eo maxime elucet, quod ad libitum possit a regula & recta ratione deficere. Ad secundum, respondeo damnari hominem propter carentiam rectitudinis debitae. Ad ultimum, respondeo priuationem ratione sui non lascipere magis & minus, sed ratione formae oppositae, rectitudinis videlicet debitae, quae major est vel minor.

In quo sita sit vera libertatis ratio.

PRaemitto contra Caluinistas aliosque haereticos nostri tempo- Iris, reperiri in homine libertatem. patet ex sacris litteris, Nume- m,aων emis. rorum O. In arbitrio mirierit, siue faciat, siue non. Iosue α . Optio Obis daturi eligite hodie quod mobis placet. I. Regum 34. Πιum tiri darim sine datur optio elige et num ex ijs quem molueris. Ecclesiastici 33. po- ώ, fruit transgredi, edi non est tranqgressin. Et cap. 13. Deus ab initio creauit hominem, . reliquit illum in manu consilν Fui. adjecit mandata princepta t, si volueris seruare mandata ista, conservabunt te . appofisit tibi ignem m aquam , ad quod motueris porrige manum 3 quod placuerit tibi . datur , me. Patet etiam ex omnium Patrum , imo & Ethnicorum

Philophorum consensu. Patres legi possunt apud Bellarminum. De Philosophis res est clara, ut constat ex Aristotele in lib. periherm. & -δὰ υ, Platone in Gorgia. Imo idem tenuisse Stoicos testatur Augustinus1. de Ciuitate Dei cap. Iα ubi scribit eos omnia subjecisse fato, praeter , animos hominum. Testatur etiam D. Gregorius Nyssenus lib. I. cap. 1.2. &3. AEgypti sapientes idem docuisse. Denique tot congerit Et la- nicorum testimonia Eusebius lib. 6. de preparatione Euangelica cap. 6. dc 7. vi Stigmaticus Perfuga Caluinus libro x. Instit. capite Σ. Philosophos uno agmine libertatem arbitri j docuisse ingenue fateatur. Patet denique experientia, qua experimur in nostra potestate esse aliquid Igζre, Vel non agere. possumus enim vel ambulare, vel sedere in disterenter. hinc consuliationes in rebus humanis . hinc merita, &demerita, praemia&supplicia; quibus etiam propositis , libere agi- .mus, quod non faciunt bruta. hinc etiam a sapiente illatam injuriam viciscimur, a stulto patienter toleramus, non alia de causa, quam quia ille liber est, hic non. Concludo cum Augustino lib. de vera Religio-

Y iij

188쪽

III.

ne cap I . hoc tam cui dens esse , nuta Doctorum paucitas, nulta in- Actorum turba disntiat. hoc, ait idem lib. de duabus anim. cap. I . a pastoribin cantatur in montibus , a Poetu in Natris, a Doctu in biblio thbeis, a Magistris in Scholis,a Pontificita in templis,a genere humano in

orbe terraru m

Praemitto secundὀ, ut alias libertatis diuisiones omittam , dupli-eem posse nos distinguere in homine libertatem; unam quae contistit in indifferentia ad multa abiblute , unde& se extendit ad malum &peccatum, &propterea est libertas defectiva, & a quibusdam vocati solet libertas defectibilitatis; aliam quae non consistit in indifferentia ad multa absolute, sed ad multa tantum per ordinem ad finem , siue seruato ordine sinu, Vt loquitur S. Thomas loco citando. Iam proposita quaestio est, quaenam exibis duabus libertatibus veram rationem libertatis obtineat; illane quae est ad multa absolute , & qua deficere possumus ; an vero illa quae est ad multa tantum per ordinem ad finem , &quae consequenter a se peccabilitatem sue defectibilitatem excludit. Dicendum autem existimo primam libertatem, siue, quod idem est . libertatem defectibilitatis ut sic, esse improprie libertatem ; &consequenter veram tantum libertatem esse illam, quae est ad mula tantum per ordinem ad finem. Utraque conclusionis pars probatur ; quia potentia peccandi non est de ratione verae libertatis. ergo,&c. Antecedens probatur, Primo. liberum arbitrium, neque auferetur ab homine, neque propriam rationem mutabit per beatitudinem hominis, sed sicut homo mane Ditvnus 5e idem secudum sitam sabstatiam, sic & liberum ejus arbitrium. atqui tunc precare omnino non poterit. Ergo ad propriam rationem liberi arbit iij non pertinet posse peccare. Secundo probatur idem an tecedens. deficere posse non pertinet ad ullius potentiae propriam ra. tionem. ergo,&c. Antecedens patet inductione . claudicare enim, verbi gratia, non pertinet ad rationem facultatis progressiuae;&, quod ad rem nostram magis accedit,errare posse non in de ratione intellectus atqui peccare est multo magis deficere, quam claudicare, vel errare. Ergo peccare posse non est de ratione voluntatis liberae. Hanc ratio nem indicat Cardinalis Contarenus trach. de libero arbitrio littera F.

ubi postquam dixisset libertatem in amplitudine positam esse , sic loquitur ; Quaeret hoc loco a me quistiam, ad liberine arbitrij facultatem spectet , it ab hoc sine qui Deus est deflectere psit,inaliud qui iam illimi , loco μι constituere. Hunc ego scire melim, non esse liberi αν-bitris facultati tribuendum, quod a mero quis fine ad alium declinare positi impotentiae potius imbecillitati adseribendum, cum eo ipso a li-ιertate discedens, incidat inseruitutem,edie. Et Paulo post , Pose ita-

189쪽

inquit, a Deo declinare , non facultatis est aut potentiae, quemadmodum, ex Philosophorum etiam sententia, nee elaudicare aut udi posse potentia est, sed impotentia magis; neque ad libertatem hoc flectat, cum tibertatem eripiat potius,eam', in seruitute pertrahat. Eandem doctrinam longe ante ipsum tradiderat D. Dhomas I. parte quaest. 62. art. M. TM -.8. ad 3. cuius haec sunt verba, dum quaerit Virum Angelus beatus peccare possit ; QMd liberum arbitrium diuersa eligere possit seruato ordine finis, hoe pertinet ad perfectionem libertatu ejus. sed quod eligat aliquid diuertenso ab ordine in is, quod est peccare , hae pertinet ad defectum libertatis. ωnde major libertas arbitrijs in Angelis , qui peccare non posisent, quam in nobis, qui peccare nomin. Viae eundem D. Thomam

2.2. quaest. 88. an. . ad. I. In eadem quoque sententia sunt Patres,

qui non tantum Deo , sed Angelis, di beatis etiam ad Angelorum societatem assumptis, liberum tribunt arbitrium . ita Augustinus lib. vltimo de Ciuitate Dei cap. vltimo , & in Enchiridio cap. Ioue. apud Scotum quolibeto i ubi eandem doctrinam approbat , D. Aidel- inus apud eundem, de libero arbitrio cap. r. aliique. Objicies liberum arbitrium ab Hugone des. Victore, Magistro IV. sententiarum, imo & ascriptura sacra, definiri, per posse eligere bo- 'γm-ἀu

num vel malum. tuc μαιμ'

Respondeo intentum Scripturae sierae, autho me eitatorum, non fuisse explicare propriam rationem liberi arbitrij quidve ei esse tialiter competat, ted tantum ostendere id quod ei perpetuo accidit,& conjunctum est durante hac vita. Sic enim liberum arbitrium definitur per electionem mali, quo modo per mortalitatem definitur homo, non tantum a Philosophis, verum etiam a scivioribus Eeclesiasti eis, Patribusque, Ambrosio, Augustino , & ala s, cum ta- r. Metu tammen certissimum sit mortalitatem ad hominis essentiam , vel etiam serfectionem accidentariam, minime pertinere. finio cum Anselmo oco citato; tiberiorem ess moivitatem, quae a rectitudine non peceandi declinare ne uit, quam quae illam potest deserere.

190쪽

Paginas. secundo inteste ,-secundo intellem. pagina . Vocem non esse, lege voees pagi s. ap net primas mones, supponit primo operationes. pvι Is. Medi-eus aliquis Medicus aliquid. Secunde se, lete Iecundum se. ιι ea is pagina moralis illa, lige illas. ἀιdem regulae & praecepta, tege regulas & praecepta. pagina II. incer te, legoncerio. Nil I'. I. Elenchi, LVI. Elenchorum. ρτὸ ar. se tetras, Dre specieitas. pagi 21. intris sece, lige intrinsecae. pa na 24. iam vel nccessario, ιgenam volnecessario,ps. 27. solam, lege solum pag. 32. eo colligere, ex eo colligere pag. 4o. utcumque prae animam, lege utramque Praemissam. pag. v. facile etiam, ιν facile enim. Aiaem Misetur posse etiam posse esse. pag. 4 . illa verba Rapinauran Nueliotre. quae in margine habentur,ponenda erant in ipso textu, post haec verba, Philippus Faber. pag. 48.cum Stoicisti ea Stoicis QU. i. est seipsis,lege est adsitis lag. 13. andem, ου ean misi. 1 . Vniuersali ante muta, . Vniuersale ante muli pag. ε .munem,u. numerol. 19 .ad saluida DP Ergo ad saluadam v.63.sua finali,m, sua lari . t. eadem secutam demostrationem, lege secundu denominarionem. pag. M.tim ex si, em se. pag. cf. incarnation lege in inca natione. pag. 67. communicat omnia, lege communicet omnia. ibidem, potest esse paries, te

potest pari .- i. impossibile quod , levimpossibile est quod . pag. L fecundum quidporest, uesecundum quod potest. μου. s. etiam specie, etiam species. pag. 99. Caiete

quinto,incapite quinto. to . partes parmentes, tege paries permanentes. 8a . IQε. in lallibiliter eognoscat, is inrallibiliter ea cogposcati ibidem, praesentiandi, Iesiaesentio nisi . di 13, prae da quaedam, sere praesentio quaedam pag. io . aut illam, lege aut ilia .pag. II7. medium probarione, ure meatum prolationesset. I 4. non autem raucistia, dige non

SEARCH

MENU NAVIGATION