장음표시 사용
221쪽
quitur materiam primam antequam sit actu habere etiam hane portentiam; haec autem potentia appellatur potentia objectiva, quia est iobjectum productionis agentis ut agens est. Postremo cum omnipotentiae res, ndeat, ut diximus, aliquis actus, tam potentiae activae quatenus refertur ad id quod per ipsam potest produci, quam potentiae oblectio quatenus refertur ad id quod eis ejus actus, debet respondere aliquis aedis; hic autem actus non potest esse determinate
actus formalis; quia multa sunt in potentia objectiva, siue quod idem est, multa produci possimi, quae non sunt forma, vel substantialis, vel
accidentalis ; de consequenter dabitur aliquis alius actus latius patens quam actus formalis, qui actus egregie a doctore subtili, aetiisentia latiuus nuncupatur, quicquid in contrarium clamitent Rubius,alii- a Zimrarat biis que recentiores. Et ratio appellationis est, quia conuenit omni emi existenti. unde & alio nomine dicitur existentia. Quod si inquiras, ad qtiam potentiam reducatur objectiva potentia 3 Respondeo redu-
ci posse ad potentiam activam agentis, quatenus ipsa potentia activa agentis est illud reale existens per quod causaliter saltem res possibilis denominantur possibilis. Deinde dico posse reduci ad potentiam
Pallivam, quatenus non repugnantia rei ex vi alicuius ab onis, est potentia quaedam impropria ad existendum, vel concipitur admodum potentiae passiuς,quae possit recipere actum entitatiuum ab agente, qua etiam de causa, dicitur potentia Logica, non Physica Dicendum est mihi probabilius videri , materiam primam ha- ΠLbere propriam existentiam , nec illam a forma recipere. Est haec conclusio communis Theologorum sententia , de adeo clara quibusdam visa est ut Henricus quodlibeto I. quaest. Io. contrariam vocet Imaeinativam , Cardinalis Contarenus lib. primo de elementis in Intestigibilem ; Redemptus Baranzanus hoc loco fere improba- Card.C ren-. bilem. Est etiam Peripateticorum, imprimis enim Aristoteles 7. Me- ta P. cap. 3. comparauit materiam cum forma, ac si perfectiori modo esset sunstantia : existimauit igitur esse aliquam suostantiam actu extra caulas. Et I 2. Metap. cap. 3. appellat hoc aliquid, quia, est aliquid actu. Alibi etiam tribuit illi incorruptibilitatem &plurimas aliasas.fectiones, quae tribui non possunt nisi substantiae quae actu esset. Plibloponus in explicatione capitis septimi ait formam existere potius ra- 'tioncnaazeriae, quam contra : praeterea asserit materiam non posse separari a forma, esse tamen aliquid actu , perse, ac propterea posscessis principium rerum naturalium. Themistius in quadam sita di- rLisi vis. gressone de potestate materiae primae , ita loquitur: si nulla omnino potectas ad illius rationem pertinet,est igitur aluiua substantia actu. Si in-'r tis .plicius in explicatione cap. q. interpretatur materiam esse propem
dum subitantiam quia est pars seu antiae, non quod sola potestate μό-
222쪽
stantiasit. Auerroes quamuis in interpretatione cap. 7. primi Phycdicat hanc intercedere distinctionem, inter priuationem,&materiam; quod priuatio sit non ens, materia non ens astri, sedens potestate; tamen ψ. Phys commento 39. interpretatur materiam esse potesta
te sibstantiam; quia est potestate hoc aliquid ,siae substantia consumma
ta. Plotinus Ennade L. in qua disputat de materia asserit esse se, jestam omnium rerum, & censeri potius subjectum quam quantitatem, vel qualitatem, vel aliquid aliorum. Plato etiam cum in principio Timaei constituat duo principia rerum, Deum tanquam causam escientem , & materiam primam tanquam subjectum , non potuit dubitare esse substantiam actu : Quod si aliquando videatur dicere esse non ens, nihil aliud voluit, quam, quia nomen entis proprie tantum tribuitur ijs quae vere existunt in certa aliqua specie,materiam primam dicit non ens , non quod nil ait sit actu, sed quod non sit res naturalis perfecta. Deinde ut interpretatur Marsilius Ficinus Enneade L. Plotini lib. 4. cap. vltimo, quia putauit Plato unum latius patereente, quod ens nempe constet quadam unione partium, negauit multis nomen entis quae tamen vere existebant ut partes : Interpretatutetiam Plotinum dum materiam primam dicit esse puram potentiam, quod loquatur tantum comparatione quadam ad formas. Probatur conclusio primo. si materia non habet propriam existen. I. ' .ia, . t , distinctam ab existentia formae; sequitur in composito, praeter existentiam formae materialis, nullam dari aliam existentiam; sed hoc
est absurdum. ergo abs urdum eli,&c. sequela, Majoris clara est, cte vitalis, ab aduersarijs conceditus. Minor probatur. quia si in composito materiali, verbi gratia, non est alia existentia, praeter existentiam formae materialis, quemadmodum aSens naturale concutast ad productionem formae materialix, &consequenter ad ejus existentiam, concurret & ad existetitiam materi .ar; siquidem eadem penitus est, de consequenter vi agentis naturalis prodacetur materia extra causas; quandoquidem tunc ponitur extra causas , seu producitur res aliqua, Cum accipit existentiam , ergo Agens naturale creabit materiam , Mconsequenter non solus D S; quod quam sit alienum a Philosophia. Viderint aduersari j. Probatur secundo. si materia existeret per existentiam formae, sequitur una fornia recedente, & alia noua adueniente, corrumpi materiam consequens absurdum est, ergo & antecedens. Sequela majoris elatissima est, quia per recessiim cujuscunque formae , amitteresi existentiam,quam ab illa forma habebat; hoc autem est corrumpi.
Respondeiat aliqui ut aliquid dicatur corrumpi, non satis isse, si
quomodocunque existentiam amittat; sed requiri, ut eo instantiquo unam amittit, aliam non acquirat; quod, aiunt,non accidere ma-
223쪽
teriae, quae, eodem' instanti, quo unam amittit, aliam accUt, quae aliam etiam existentiamtribuit. Sed haec responsio cum Thomistarum principijs stare nullatenus ρ potest, quod sic ostendo. Volunt Thomistae omnia accidentia com--r 'εψε. positi perire, & alia aduenire , quoties corrumpitur compositum exempli gratia, si occidatur aliquis ,dicimi omnia accidentia quae erat in vivo, istanti mortis perire, & noua similia produci in mortuo, idque eo ipso, quod defeetri subjecti amittunt accidetis existentiam an .
liquam, & nouam accipiunt a nouo composito, ergo si consequenter
Pnilosophari voluerint, dicere quoque debent, & quidem a sertiori,
quoties materia prima nouam accipit formam , dc antiquam amittit, toties corrumpi, quandoquidem toties existentiam amittit. Addidi a mori, quia, sine dubio, multo major est , in sententia Thomistarum, dependentia materiae a forma, quam accidentium a subjecto; siquidem accidentia saltem virtute diuina possunt sine subjecto existere, ut manifestum est in sanctissimo sacramento ; non potest autem, in eorundem Thomistarum sententia, diuina virtute existere materia sine forma. Probatur tertio conclusio eodem argumento applicato ad gene--ω hia. rationem. Si materia haberet tantum existentiam per formam, sequeretur adueniente noua forma, de nouo creari materiam , acquireret enim nouam existentiam ; hoc autem dici nequit, ergo,&c. Ne
quercfert quod materia antea habuerit aliam formam , cujus beneficio extitrest. Non, inquam,refert ', quia, ut aliquid absolute creetur, non est necessarium, ut ante non fiterit, sed sussicit, si nouo quodam concursit, accipiat existentiam independenter k subjecto; ut patet in anima rationali quae per creationem accepit esse , quam si Deus Opti
Maximus noua actione inciperet nunc conseruare , sue prior actio creativa periret, siue non , vere crearetur, quia noua haec actio vere essedcreatio : sed quoties noua forma adueniret, toties materia acciperet existentiam nouam, nouo concursu independente ab omni sub- , ee Irigo toties venetrearetur. Probatur quarto. si una tantum existentia est in uno c-posto, prata Apiariis. Ec tam maloia, quainserina, habent eandem existentiam ; cum ma-xeria producinit ciamaliqua forma, ut semper produci dicunt aduersari j, ita ut ne cicimviruite alii fieri possiti quaero utrum utraque
Por eandem omnino actionem producatur, an per diuersam e Non
eandem,quod sic ostendo; Proiluetio Armae materialis ordinarie eductio, natura sua a subjecto pederis; productio vero materiae, mper natura sua est independens a subjecto, cum sit aratio, ergo haeduae productiones non sunt una productio , ergo ulterius non fiunt materia deforma pes eoindem actionem. Nec etiam fiunt per diuersas
224쪽
productiones vel actiones, cum fieri non possint per diuersis, nisi existentiae ad quas terminantur sint diuersae ; nam creatio propterea est creatio, hoc est, distincta actio a quacunque alia; quia terminatur ad , rem seu ad existentiam ab alio tanquam a subjecto independentem; Eductio vero propterea est eductio, quia terminatur ad entitatem seu existentiam alia ectae, dependentem ; quae unica ratio est, cur implicet contradictionem animam rationalem educi ex subjecto ; quia nimirum per solam creationem fieri potest, Ergo cum existentia formae materialis sit a subj ecto dependens , terminare non poterit actionem creativam materiae, Ergo admittenda necessario est in materia aliqua alia existentia quae sit illi propria, ejusque actionem creativam terminet , ergo datur in materia existentia di itincta ab existentia fotms, neque habet suam existentiam a forma . multa alia argumenta breuitatis
gratia praetereo. - om obiicies orimo cuni Thomistis. Arist. nepe vocat materiam Du-
ρ. ,-ών dit. ram potentiam & I. degeneratione textuli. Vocat materian non ens Mit r. actu, & textu ΙΣ. ait res ceri ex nihilo acha, de textu 21. dicit materiam
in omnibus rebus eandem esse, sed in omnibus rebus non habere idem esse: Quae ollinia intelligi non possunt, si materia habet propriam enstentiam, quam non accipiat a forma, ergo accipit propriam existeru
Respondeo haec loca nihil aliud probare, quam quod sepra dictum est, materiam videlicet, esse puram re nam Physicam, id est,
ei se puram potentiam respectu omnis formae non e SAEtii,
id est, actu Physico; non habere in omnibusiden esse,hoc est di uersa
ratione in diuersis compositis denominari, ratione diuersarum formarum quas habet a modo enim dicitur materia habere esse aqueum, modo ignuin, &c. Objicies secundo. datur purus actus, Videlicet, Deus, qui nu Ilam inuoluit potentialitate , ergo datur pura potentia illi opposita quae nullum penitus actum includere postulet, hujusmodi potentia non potest esse nisi materia, ergo materia est pura potentia, nullum Penitus actum etiam entitatiuum siue existentiam includens. Respondeo negando paritatem , quia pura potentia posta in aetii extra causa; implicat contradictionem; liaberet enim, & non habe.ret actum ; non haberet ex hypothesi, haberet quia haberet existentiam, quae est actus. Obij cies tertio. forma dat esse materiae; similiterper formam materia cὀnstituitur in certa specie , ergo habet a forma existentiam, ergo non habet a forma propriam existentiam distinctam bexiste tia formae. . . IRespondeo formam dare maloiae esse eiectan & comple-
225쪽
tum , faciendo cum illa unum compositums non vero dare illi esse incompletum , quod est ipsi materiae proprium. simili xer per formam materia constituitur in specie completa , non vero in ilia propria specie. Obij cies quarto. materia cognoscitur per formam, ergo habet sium esse per formam, ergo habet a forma existentiam. Respondeo distinguendo consequens, ergo habet suum esse per
formam tanquam per terminum habitudinis quam materia dicit ad formam, concedo consequentiam ; tanquam per aliquid pertinens ad intrinsecamentitatem materiae λ nego consequentiam: materia ergo cognoscitur per formam , sicut multa alia relativa cognoscuntur per suum terminum , & sicut ipsa forma cognoscitur per male
O biicies quinto. si materia haberet propriam existentiam & actumentitatiuum, esset actus & causa distinctionis in rebus naturalibus; consequens est absurdum, ergo &c sequela patet, quia actus est quidistinguit ex Aristotele 7. Metaph. text. 7. minor probatur,quia Om nia secundum materiam sunt unum. Respondeo materiam esse causam in ijs quae materia constant, cur res materiales distinguantur inadaequale & numerice ; non vero specisce dc adaequate: adaequale enim res materiales distinguntur materia liter tamen ab aliis per formam atque materiam; ex quo etiam sequitur materiam esse certum determinatiuum incomplete tantum & imperfecte.
O bibcies sexto . ex sancto Augustino in libris confessionum, & ali. bi sepe materia est prope nitati, ergo non potest habere propriam existentiam.
Respondeo hoc intelligendum esse, ut supra notaui ex Marsilio Hsta: ,' Ficino, per comparationem ad formas, respe . quarum videtur esse quasi nihil. Obij cies septimo. existentia est nobilissimus essectus, ergo debet esse a nobilissima causa, ergo debet esse a forma, ergo materia non habet propriam existentiam, sed illam habet a forma. Reseondeo a quibusdam negari antecedens; volunt enim essentiam esse nobiliorem existentia; de tamen aduersia ij nolunt essentiam materiae haberi forma. Sed quia hoc est controuersum. Respondeo secundo, transeat quod existenta sit nodi issimus essectus ; existentia tamen materiae non est nobilMimus effectus ainlute de sit liciter sed est nobilissimus inter ea quae habet materia. neque hinc tequitutquod debeat illam habere a forma; habet enim a Deo qui longe nobilior est forma. φὴ Obij cies octavo. omnis actus per se existens est substantia com-
226쪽
pleri; sed materia prima non est substantia completa, ergo non est actus, ergo pura potentia. Responaeo aequi uocationem esse in illa particula, peres ; per se enim aliquando significat aliquid completum, perfectium,& omnino independens ab alio, neque ulli intrinsece subordinatum, de hoc mo do materianon est ens per se existens: aliquando vero perparticulam,
per se, intelligitur illud quod non est per aliud, sed per propriam entitatem ; & hoc modo materia est ens per se, idest per propriam & non
Obij cies nono. si materia haberet propriam existentiam,non posset ex materia & forma fieri unum per se; consequens est absurdum, ergo & antecedens. Sequela majoris probatur ex communi illo principio, ex duobus entibus in actu non potest fieri unum per se; atqui si materia haberet propriam existentiam, materia de forma essent duoentia in actit,ergo ex illis non posset fieri unum per se. Respondeo ex duobus entibus in actu completo & non amplius
perfectibili; non posse fieri unum ens per se; fieri tamen posse ex duobus entibus in actu incompleto, quorum unum sit perfectibile in aliquo genere, verbi gratia, in genere sebstantiali,& alterum perfecti uuin eodem genere, unum ens per se. Patet hoc euidenter in gradibu Metaphysicis, ex genere enim & disserentia fit unum ens per se, quia genus quamvis sit substantia in aliquo sensu completa absolute ta. men est ulterius perfectibile a disserentia. . Obij cies decimo. si materia haheret propriam existen tiam, sequeretur incomp vito esse duas existentias, materiae, nempe &forinae; consequens en falsum,ergo Sc antecedens. minor probatur, quia existenti, roportionatur essentiae, ergo sicut incomposio est unat tum essentia, ita etiam una tantum existentia. Neque responderi potest quod sint duae existentiae partiales quae faciunt unam existentiam totalem. hoc, inquam, responderi non potest; si enim hoc admittatur, una existςntia debet esse amis respectu alterius, de alia debet esse potentia; una debet recipere, alia recipi; hoc autem dici non potest, quia existentia materiae est actus essentiae materiae,&essentia materiae est potentia respectu illius; dc existentia formae est actus essentiae formae,& essentnformae respectu illius est potentia: nec habent ullam rationem actus nisi respectu essentiarum quae ab illis actuantur & respectu irillius possunt habere rationem potentiae. s. Reondeo in composito esse duas existentias partises,alteram materiae,&alteram formae, quae componiant unam existentiam totalem, sicut etiam in composto iunt duae essentiae partiales quae componunt unam essentiam totalem. Ad id quod subijcitur, dico materiam existentem, nateriam icδi esse subjectum Physicum formae;
227쪽
& formam extra causas, esse actum Physicum materiae; actus aurem Physicus debet realiter recipi in existentia potentiae. aeres existentia formae, in quo recipitur rormaliter loquendo Respondeo immediate recipi inessentia ipsius formae receptione Metaphysica , receptione autem Physica immediate recipi in materia existente,siue in G, stentia materiae, & consequenter absolute loquendo mediate tantum in existentia materiae, mὐάnte nimirum essentia formae, in qua immediate recipitur. Deinde addo existentiam formae, & materiae, comparari inter te aliqua ratione, tanquam perfectivum, & perfectibile ;quia existentia formae intelligitur actitare de perficere existentiam materiae, licet non ea ratione, v t ex ij s Cib tali consideratione acceptis, resultet unum ens per se ; sicut resultat unum per se ex materia & forma acceptis secundum essentiam; existentia enim rei creatς non est pr dicatum ipsius intrinsecum & per se. idem dicitur alijs verbis, exi stentiam videlicet materiae, & existentiam formae, non facere unum per se immediate, sed solum mediate, hoc est, non facere unum per se ratione sui praecise , sed tantum ratione essentiarum, cum quibus co
Dices si existentia formae realiter recipitur in existentia materiae, facit formaliter illam existere, ergo existentia materiae formaliter extistit per aliam existentiam. Confirmatur quia de composito illo existente, constato ex duabus existenti js partiali Dus praedicaretur essentialiter existentia; essentialiter enim componeretur ex utraque existentia, & sine illis non posset in-.telligi ; hoc autem est absurdum, quia uni Deo conuenit esse ens essen. tialiter existens. Respondeo existentiam materiae simul cum existentia formae existere complete, hoc est, existere compositum existentia completa, de composita ex duabus existenti js incompletis ; unde distinguendum est antecedens, existentia formae facit formaliter existentiam materiae
existere, in ratione existentiae materiae, nego antecedens; in ratione existentiae compositi, atque existentiae completae,concedo antecedens. Pari ratione dicimus essentiam formae facere, ut essentia materiae sit ellcntia completi, hoc est, compositi; non tamen facere ut essentia
materiae, sit essentia materiae. Ad confirnrationem respondeo primo retorquendo illam in aduersarios: quia compositum existens per unicam existentiam formae quatenus tale est, essentialiter est existens per unicam existentiam; sed esse essentialiter existens per unicam existentiam est proprium Dei, non autem per duplicem existentiam, ergo compositum non potest existere per unicam existentiam formae. Res pondeo secundo directe Deo conuenire ut in sua definitione & essentia inuoluatur existemia, quod non potest conuenire essentiae ullius
228쪽
a4 SELECT. DI S PUT. PH I L Ο s o P H IC. creaturae: si vero consideretur creatura existens, ut existens est, omnibus rebus conuenit essentialiter existere,sicut album vi album essentialiter est album. VI. Ex his omnibus patet, materiam posse per diuinam potentiam exi- astur etiam stere sine omni existentia formae r posito enim quod materia habeat propriam existentiam, nulla hac in re est implicantia. Quod etiam in mare jam ρ. se Thomistarum principijs dicendum est, cum de facto in illorum senter mi' tentia, materia orima corporis Christi Domini existat per solam exi
sA.ffria. Rentiam Verbi, 6c non per existentiam animae Christi; quia juxta ipsos, in Christo reperitur sola existentia verbi. Sed, inquies, materia separata per Diuinam potentiam a forma, indigeret ne peculiari Dei sim .inia reconcurse supplente causalitatem formae absentis 3 Respondeo hoe pendere ex quaestione, qua quaeritur, an materia dependeat in exi- causae formalis extrinsecae. Ego existimo Vettoeuliari Γra dependere, & consequenter indigere. ita sentit Scotus 3. Metaph.cap. ii iii verba Philosophi, edi inter se sint mutuo cause . oc anto ipsiim Averroes,&alij v teres quos ex recentioribus sequuntur Rapinaeus in Nucleo disput. Philos phic. disput. 3 i. quaest. 3. Luisius
Turtianus' tractat. de gratia, pag. 3o . & alij. Ratio breuiter est; quia omne ens potentiale Sc intrinsece minus perfectum alio, habet modum existendi ininus pernetiim magisque dependens abali , sicut econtr*, quo aliquod ens perfectius est eo minus dependet minusque indiget, unde Psalmista Regius, Psalmo Io. Dein mem es tu quomam
bonorum meorum non neges. sed materia est ens potentiale&intrinsece minus perfectum quam forma, ergo debet habere modum existen. di minus perfectum, ac proinde magis dependentem quam habeat forma ; sed omnis forma materialis dependet in existendo a materia, ergo a fortiori materia dependebit in existendo a forma. Confirmatur, quia illud perfectius participat rationem substantiae,quod est magis per se, ergo si materia ponatur magis per se & independens quam forma, participabit perfectius rationem substantiae, quod est adsurdum. Quicquid autem dicatur,parum refertad solutionem propositae
quaestionis. εSed inquies cum Hurtado, materia habet situm esse per creationem, creaturque immediate a Deo, ergo habet esse siue existentiam independenter a forma. Confirmatur, quia propterea anima rationa lis manet separata a materia, quia ejus creatio est a solo Deo,sed etiam creatio materiae primae est a solo Deo,ergo perseuerante concursu illo quo accepit esse per creationem, quantumuis formae Omnes auferantur, perseuerabit in esse. Respondeo negando consequentiam. Ad confirmationem dico disparem valde esse rationem de materia pri- , ma & anima rationali, cum enim anima rationalis longe sit perfectior materia
229쪽
materia, mirum non est,si possit existere sine materia,quamvis hare ubcissim non possit sine forma. Quare dico rationem cur anima rationalis existere possit sine materia, esse tum perfectionem ipsius animae, tum actionem qua producta est, non vero solam actionem. Dices si materia depenaeret in existendo a forma, sequeretur quodcumque agens quod introduceret formam in materiam, conseruare mediate materiam,per formam quam introducit ; sed hoc videtur absurdum, ergo absurdum pariter erit materiam dependere in existendo a forma. Respondeo distinguendo majorem, sequereti; quodcunque agens quod introduceret formam in materiam conseruare materiam mediate , in aliquo proprio genere causae, vel effective, nego majorem; per modum applicantis conditionem, concedo majorem 2 Verum quid hinc sequitur absurdi 3 Fusior hujus quaestionis explicatio pendet ex quaestione inferius agitanda.virum nimirum duae causae requirentes existentiam possint se inuicem causare.
potentia materia sit de essentia eiusdem.
Es s E de essentia materiae potentiam ejusdem ad formas substan
tiales existiniarunt Caietanus i. p. quaest. 3 . Dominicus de Flan dria 7. Metaph. quaest. 17. art. α. Gratia Dei,& AEgidius hoc loco, sequuti ut putant praeceptorem suum,D.Thomam; quos ex recentioribus sequuntur Suarius disput. 17. Metaph. seel. 8. num. 7. Conimbricenses I. Phys cap. 9. quaest. 3. art. l. Rubius I. Phys tracta I.de materia quaest. 2. num. 7. HurtaduS disp. L. Physsech. t. f. 27. de Raconis in pr ludiis Physdisp.2. art. 3.num. t. proposit. 2. Piccolomineus lib. i. de materia, cap. Io.Fonseca, & alij recentiores communiter. E contra non esse sentiunt communiter Peripatetici,Simplicius, &Τhen ius i. Phys rexi. cI. Alexander 2. naturalium quaest. cap. 7. Albinus I. Phys tract. 3. cap. 3. Iandunus, Zimara, Malij Averroistet, post Auenoem i. phy comm. 71. & de substantia orbis cap. I. quos ex recentioritassentatur Zabarella lib. I. de materia cap. v. Archangelus Mercenari v. x. dilucidationum,Pererius lib. .suae Phys cap. 2I. & α2 . Dandrius Tolet calij, cum quibus.
Dicendum est quod quamvis ratio potentiae formaliter sampta non distinguatur realiter a materia, & ideo Physicὸ de realiter dici possit materis ess tulis , non potest tamen Metaphysicὸ dici illi est sciuialis, nec ejus Me ini seimarium de quidditarium, seu quod
affirmans.caietani. Gratia Dei.
230쪽
idem est, in primo modo dicendi per se ingredi, nisi fundamentalitet
sumatur. haec conclusio defendi debet ab omnibus qui negant rela tiones essentiales rebus absolutis , quos in Logicis disputationibus
dum ageremus de relatione , citauimus. Antequam autem probetur, aduerto duplicem esse potentiam materiae, unam quae conuenit materiae in se ; alteram quae illi conuenit, non quidem praeci se', prout est in se, sed prout est ab agente destinata ad hanc vel illam formam. Prior
potentia dicitur prima, uniuersalia, in determita, remota & confusa,& a materia in separabilis, estque aptitudo quaedam positiva, qua materia prima apta est recipere formas substantiales tanquam compartes compositorum, quae simul constituere debent. Seeunda potentia appellatur particularis, determinata, propinqua, distincta, & a materia separabilis est; est enim aptitudo proxima , qua materia apta est recipere hanc vel illam formam. Sed de secunda nac potentia non agimus noc loco ; constat enim illam esse accidens quoddam separabile a muteria. Dissicultas ergo praesens est de prima potentia; Cujus adhuc duplex est distinguenda acceptio; sumitur enim primo fotmaliter, prout dicit habitudinem quandam At potentiae respectum ad actum; &ita est tantum proprietas, non differentia essentialis constitutiva : secua. do fundamentaliter, radicaliter, seu subjective pro entitate absoluta materiae ut est fundamentum de radix relationis potentiae quae est ad formas. Neque hoc mirum videri debet, cum omnes Philosophi concedant ipsim rationale in homines si sumatur fornialiter, esse tantum potentiam ratiocinandi atque adeo proprietatem hominis: si v ro sumatur fundamentaliter pro radice talis proprietatis esse veram differentiam constitutivam&el sentialem, hos praenotato. Prima pars conclusiionis probatur . nempe potentiam receptiuam materiae , non esse qualitatem Physicam ab ipsa materia realiter distinctana, quia si esset qualitas realiter distincta posset illam Deus separare a materia, & tamen illi materiae mire formam substantialem, cum qua proculdubio faceret unum per se, ergo jam sine illa qualitate realiter super addita, materia esset potentia , unum enim substantiale per se non fit ex Aristotele, nisi ex potentia dc actu. praeterea, si
potentia formaliter sumpta Phisce de realiter differret a materia,ideo estici, quia materia per illam debet posse recipere alias formas , sed si hoc effet verum, ponenda etiam estet alia potentia ad hanc ipsam potentiam recipiendam , quia materia debet posse recipere illam potentiam realiter distinctam ; sed, ut volunt aduersarii, omne posse recipere est Physica qualitas, ergo ad illam putentiam realiter distinctam recipi epitam, erit nςceffaria qualitat, de sic in infinitum ; vel certe simateria potest recipere illam qualitatem sine alia potentia super addita, cur codem in i Don poten recipere Luna subtant ita. . 2. a. lGi Ni