장음표시 사용
261쪽
duxisset illud, cum medium ponatur minus intensum, sequeretur mi' nus intensum lumen producere intensius: si dicatur primum agens per reflexionem non habere intensius lumen quam partes medii illuminati actione directa ; primo quomodo potest in illas partes medij agere, ciim simile non agat in simile. secundo quomodo potest illas intendere , cum nihil possit producere Vltra suam intensionem, praeser. tim, si gradus intentionis qualitatis sint heterogenit, ut existimant plerique ex aduersari j s. simile argument um potest fieri de sole ; sol enim intensius lumen producit in partibus aeris quas per fenestram apertam facile respicit, etiam si sint in media parte cubiculi alicujus & paulo remotiores,quam in ijs quae sunt ad latus fenestrae ac soli viciniores, ut ad sensum manifeste patet, ergo set immediate producit lumen intensius in distans; si enim illuminatio partium aeris in media parte cubiculi fieret tantum mediante lumine in parte proxima producto, adeoque vi luminis producti intra latera fenestra: omnes partes aeris illi partiarque vicinae,aequaliter illuminarentur: quia pars illamedij illuminata, est agens naturale, ac proinde agit in sphaeram aequaliter
Versus omnem partem, cujus tamen contrarium patet ad sensum.
Respondent aliqui vim illam solis directam esse potiorem quam
ontra, nam juxta aduersarios, lux solis soli inexistens, & per Reiicitar. directam lineam respiciens, nihil immediate producit, sed tantum lumen inexistens aeri intra latera fenestrae, atqui illud aeque directerenpicit partes quae sunt ad latus fenestrae post parietem, quam quae sunt ex opposito fenestrae, ergo &c. Dices cum Suario aerem directe oppositum fenestrae intensius il- η θ.6i. Diaris. luminari a parte vicina, in virtute solis assistentis & cooperantis. Sed contra est,nam vel sol tribuit aliquam vim intrinsecam medio sibi viciniti; vel non: si tribuit, ergo medium quod dicitur agere in virtute solis assistentis, aget adhuc aequaliter in omnem partem circuli1ferentiae, quia vis illa medio communicata a sole,agit naturaliter; si secundum.ergo sol agit immediate in distans una cum pata viciniori. similis etiam experientia est in igne vehementius longe calefacien te corpus directe oppositum ori fornacis , etiamsi paulo remotius, quam positum ad latus, etiamsi vicinius .Deinde terra, dc aer supra te ram, intensius calefiunt a sole, quam media aeris regio, vel partes ali
Probatur quinto. aliquando cessat actio in passum distans,non cessante qualitate activa medio viciniori ab agente i pressa, ergo sig- fimisi b-tio. num euidens est, actionem in distas immediate tali casu procedere ab agente. Consequentia est clara. Antecedens probatur, si subito claudatur orificium fornacis,vel asser intel*ciatur inter ignemu manu ib
262쪽
. lico cessat vehemens illa calefactio quae procedebat ab igne,&tamen
aer manui vicinior retinet fere totum calorem quem ante interpositionem asseris conceperat.Neq; etiam assignari potest causa destruens in tam breui mora, maxime cum non pendeat in conseruari ab igne,&sit aeri naturalis. ritimis .ιatis. Probatur denique, quia nulla potest assignari ratio,cur sit necessa
ria conjunctio agentis cum pasta, ergo fieri potest actio in distans. Antecedens patet, quias quae esset ratio 3c radix hujus necessitatis,es set quia agens creatum est limitatae virtutis; vel quia agens & patiens habent se sicut actus&potentia, que debent inter se immediate conjungi ; vel quia actio in distans esIet tanquam motus localis ab extremo ad extremum sine medio, qui ex communi sentent ia non admittitur fieri posse; sed nullaex his omnibus conuincit ergo nulla est necessitas. minor probatur major enim clara est in pro prima parte, quia virtus limitata bene probat agens creatum non posse agere ad quamlibet distantiam in distans, non tamen probat esse impotens ut agat immediate ad aliquam distantiam. accedit quod haec ratio non possit ab aduersarijs assignari, qui censent illimitatam & infinitam Dei vidi tutem non posse agere immediate in distans, etiamsi per impossibile Deus non esset omni pata praesens. Pro secunda parte probatur, quutalis conjunistio tantum requiritur inter actum formalem informam tem & potentiam subjectivam, verbi gratia, inter forma substantiale vel accidentalem,&'materiam vel subj echum,quae debent inter se uniri, non autem requiritur inter agens, quod dici potest actus essectium vel effective activus,&inter patiens. Pro tertia parteprobatur, quia actio in distans no se habet sicut talis motus, este stuS enim no producitur in passis per egressiam alicujus entitatis ab agete, quae transeat in rem distantem,ut quidam imaginantur, sed producitur eo ipso, quodvis activa inexistens agenti educat essectum e potentia passi, & sic visi activa caula non extendit se extra suum suppositum realiter & quantitatiue quasi ultro citroque commeet &transeat de subjecto in subjectum, sed extendit se virtualiter tantum transeundo medium se cundum essicaciam, qua totam activitatis suae sphaeram virtualiter pervadit; quae virtualis pervassio nihil ponit in ipso medio, vel sphaera acti. uitatis, praeter effectum,qui dicit habitudinem immediatam ad virtutem agenti intrinsecam ut ad cauum. Dices haec argumenta bene probare posita actione in medium, primum agen s posse agere immediate in distans, ita ut actio a nullo medio pendeat tanquam a causa proxima totali, sed immediate peOIeat a primo agente tanquam a causa, ab actione vero in medio solum mn-deat, ut conditione sine qua non; non autem probare agens, ita agem in distans, ut non requirat saltem tanquam conditionem, Ut prius Diuitiam by Coosl
263쪽
agat in medium. Sed contra est, primo quia haec responsio concedit falsiim esse comunem sententiam Thomiliaru, quae assirmat non dari actionem in distans, nisi mediante medio, non lotum tanquam conditione, sed tanquam immediatiori agente, ita ut medium recepta qualitate solum immediate inquat in id quod sequitur, distans vero fine primum agens non sit agens immediatum. secundo contra hanc responsonem est, quia sit semel concedatur nobis agens agere immediate in totam suam sphaeram ut supra, nulla erit ratio cur ad actionem Physicam requiratur tanquam conditio, iri sit prius in medio quam in corpore distanti, possumus enim optime cum authoribus secundae sententiae dicere, neque requiri ut conditionem, neque tanquam immediatum agens; neque potest assignari ad quid inseruiat mediuira,cum productio effectus non sit diffisio localis virtutis agentis,quae propterea debeat deferri, sed vera productio effectus,quae quidem active si pta,est in agente, passive in pasta, ut infra dicetur.Tertiὰ contra hanc responsionem est, quia plurima ex praedictis argumentis non tantum probant, non requiri, ut immediatum agens, sed nequc tanquam conditionem: & sane plusquam euidens hoc est in actione ignis in lignum; nam partes remotae ignis agunt in lignum,& tamen non agunt prius in partes viciniores ignis quam in ligaum; unde neque requirunt actionem in medium, nec tanquam conditionem, nec ullo alio modo,& tamen actio quae proficiscitur ab illis partibus remotioribus,est ejusdem rationis ac illa quae a vicinioribus procedit. Alia argumenta apud citatos pro nostra sententia authores via deri possunt. Ut quod unus Angelus alteri imprimere possit aliquem effectum spiritualem, etiamsi ab inuicem distent, nec similis estectus recipitatur in medio, ut pote incapaci talis ectebas spiritualis, cum ipsum sit corporeum : Et similem esse tam potest Angelus imprimere animae separatae. utrumque docuit B.Thomas: nam I. pari. quaest. I 7.art. I.juncta responsione ad tertium, docetAngelos sibi inuicem loqui, non solum volendo,quod alteri pateat conceptus, sed etiam excitando alterum ad attendendum, per aliquam ei impressam virtutem intelligibilem qua intellectiis ejus moueatur,sicut sensus mouetur a sen. sibili, ut ait; & hanc motionem nulla distantia impediri, nec in medio prius recipi,quam in Angelo, ad quem fit locutio docet art. . Et quaest. Unica de anima ari. I s. in corpore prope finem, docet Angelos influere scientiam in animas separatas; de hoc, inquendo species intelligibiles in illas, ut explicat ad I 3. quod repetit art. Eo ad II ubi addit quod cum hujusmodi actio non sit sit lis, non oportet quaerere medium de
O bij cies primo, si darerur actio in distans, posset dari actio in distans interjacente vacuo; sed hoc est falsum, ergo &α sequela pater,
264쪽
quia non requiretur medium quod dcferat actionem ad passum distans. minor probatur ex Aristotele primo Meteororum, ubi dicit in feriora superioribus debere esse contisua, ut in actione sua regi & i uuari possint: Censet ergo ea non posse patia coelis, si intercederet va
Confirmatur, quia hac de musa natura, tam constanter fugit vacuum , ne nempe, defeetia medij, actio, & reactio impediatur, ergo
Respondeo negando minorem. ad ejus probationem dico quod quamvis Smisngus, & alij conentur interpretari Aristotelem, tamen fateri me, Aristotelem magis fauere contrari. T sententiae,quam nostrae, sed sicut sententia ipsius passim,& merito reij citur,dum negat possibi lem esse motum localem in vacuo, etiamsi daretur, ita parui refert si idem sentiat de motu alterationis. Quare non est hoc loco certandum authoritate Aristotelis: Certe incredibile videtur quod set non posset illuminare orbes sibi subjectos,vel haec inferiora, si intercederet vacuum unius pollicis; & quod ardentissimus ignis non posset nos calefacere, si interjaceret vacuum unius pili i experientia enim docet igne
nos calefacere etiam fiante vento,& interjacente aere, ut medium se
instar vacui ; quia cum semper sit aliud & aliud, non potest magis deferre actionem agentis,quam si esset vacuum. Ad confirmationem respondeo naturam non refugere vacuum ad faciliorem actionem, sed quia mundus hic animali astrinitatur,animal vero ita constitutum esse debet ut ejus partes a se inuicem faeparatae Mdiuiis non sint,sed continuo sibi cohaerentes; vel secundo,ut aic Casedinalis Contarenus lib. 1. de elemen. initio quia mundus quamvis diuersissimis naturis constans, unus est, suumque creatorem Vnum princlamat; Cum autem non sit unum continuum,debuerunt fallem ejus
parteS certo Ordine inter se connecti, de hinc fit, ut haec inferiora sint contipua superioribus lationibus. Obij cies secundo cum Gabriele Uasqueet, si semel ponamus actionem per Vacuum, qua ratione agens per aliquam distantiam aget, aget etiam per quantumlibet magnam eum nullum sit impedimen
Respondeo negando sequelam; agens enim habet certam sphaeram activitatis, non tantum ex medio pleno, sed ex intrinseca limitatione naturae suae quae limitatio tam bene esset in vacuo quam inpleno. fatendum quidem hanc sphaeram varie ex accidente mutari objectu corporum,& impediri virtutem agentis,& consumi quodammodo lintrinsece ex interpositione corporis postiue incapacis, & sic contrahi ejus sphan am, S: desinere esse intra sphaeram,quod ante fuit,quia illa est conditio agentis non liberi, ut nisi totum medium superare by Coost
265쪽
PARs SECUNDA. Q. VAE S T IO SEPTIMA. 61
possit, tillain lineam qua non potest superare,non agat ulterius; im oediri autem sphaeram & mutari ex interpositione corporis, licet nihil ruerit positum in medio reale, pateti, si enim circundaretur soli corpus opacum, set nullam haberet sphaeram activitatis, quia non posset superare resistentiam corporis circumpositi: si autem tale sit medium ut possit ab agente superari, actionem ulterius continuabit,ut constat experientia ; si enim inter me & luculentum ignem transeat rapidissimus ventus borealis, calefiam ego distans, licet aer non calefiat, quia quamvis medium eo casu non recipiat actionem ignis, tamen nihil
est quod positive possit impedire,siue nihil est,quod non possit supe
rari ab activitate agent i s. Obij cies tertio, si medium non recipiat in se virtutem 'genti non fiet actio in distans, ergo signum est actionem in distans essective procedere a virtute medio communicata, & non immediate a virtute
agenti extrinseca. Antecedens patet experientia ; si inter solem & corpus diaphanum, verbi gratia, aerem, interponatur corpuS opacum, ut terra, vel lignum, omnino impeditur illuminatio, ut patet, dum clauduntur fenestrae cubiculi vel scholae alieujus, & noctu dum sol existit in hemisphaerio inferior tunc enim aerem nostrum non illumibnat, propter terrae interpositionem, cum tamen astra firmamenti longius dissita illuminet: Et si inter ignem & manum subito interijciatur asser, non sequitur calefactio manus: & si inter visum&visibile ponatur corpus ibi idum non admittens species visibiles non fiet viis. Consequentia probatur, quia si virtus agenti inexistens,posset immediate producere effectum in passum distans, nihil referret quod ine-dium non admittat in se effectum similem. Respondeo hoc argumentum ex dictis solui posse: verum quia in eo aduersari j totum suum prςsidiam collocant, placuit expresse proponere, & soluere. Respondeo ergo negando uniuerse antecedens, & da instantiam in magnete, succino, dic. quod aliquando id verum sit, ut in exemplis allatis, ejus ratio est, quod corpus interjectium, terminet ea parte sphaeram activitatis agentis, itavi distans quod ante interpositionem erat intra sphqram activitatis agentis, post non est, sed extra ;quia corpus interposirum sua incapacitate positiva debilitat, cons mit virtutem agenti intrinsecum, ut ea parte, qua illi opponitur, non sit rata latitudo sphaerae. dixi, incapacitate positiua,quq oritur qua 'litate estectui directe contraria, vel ex diffositione contraria diibositioni ad receptionem essecius contrari j;uc terra,& lignum,positive repugnant illuminationi ratione opacitatis suae, quae opponitur dia-phaneitati requisitae in subjecto ad receptionem luminis, &specierum visibilium. Dices corpus interpositum non potestterminare sphaeram activi-
266쪽
tatis agentis,nisi impediendo virtualem peruasionem agenti Di me dium, sed haec impediri non potest, ergo dcc. minor pate I stula nihil
ponit reale in medio quo possit retundi. . r: s .
Respondeo negando minorem.ad probationem dico, ad hoc non requiri ut aliquid reale ponatur in medio; sed suffcere ut vinus agenti intrinseca exhauriatur, itavi habeat angustius 8e strictius spatium in quod possit agere,sic enim medium densitus, verbi gratia, aqua dicio tur contrahere sphaeram activitatis ignis, quia qua parte igni opponiatur consumit quodammodo ipsius virtutem, ut pertingere non pos sit ad tantam distantiam,ac si medium esse rarius, verbi. gratia, aer; si enim obj ectu alicujus corporis fieri po test,Vt omius actio agentis impediatur,& nihil medii immutetur, adeo ut virtus agenti intrinseca, vel in agente detineatur, ut, verbi gratia, si corpus luminosum, ut sol vestiretur corpore bene opaco , vis illuminatiua solis impediretur ab illuminatione, per resistentiam corporis circumpositi,& si Deus conseruaret constanter qualitatem medij, verbi gratia, aeris, impediretur calefactio : quibus casibus non fit rescissio vel repressio alicuius virtutis ab agente per medium dissu sae, sed tantum eneruatur vis agenti intrinseca,quod est impedire virtualem peruasionem. . Dices ergo saltem actio in remotius passum pendet aliquo modo a
Respondeo negando sequelam, scd pendet aliquo modo ab ipsis
medio, ut a remouente prohibens, adeoque per accidens, nam si medium adeo densum sit, ut resistentia sua debilitet virtutem agentis, excludendo a se ejusdem estechum, eri t prohibens actionem in distas, vel remotius; si vero ita siti dispostum,ut effectum agentis in se admittat , & virtuti agcntis quasi transtum det, erit remouens prohibens; non enim semper oppossitum ejus quod impedit actionem, concurrit per se ei sective ad actione,v t patet in multis exemplis; primo calidum ut octo calefaceret ut octo corpus vicinum, si non impediretur a frigido ut quatuor,non tamen si frigidum ut quatuor fieret calidum ut quatuor mediante illo calefaceret ut octo corpus vicinum; secundo lapis projectius, obus ferreus e tormento bellico excussus, rota agitata &c. mouentur localiter virtute illis impressa secundum probabilem multorum sententiam,& si occurrat impedimentum cessat motus, ex quo tamen non sequitur quod sublato impedimento ,medium, varia gratia,ser, foret causa per se ulterioris motus localis. Dices quid cogit agens ut virtutem suam intendat in corpus interpositum, vel partem medij ita ressistentem ΘRespondeo naturam agentis non liberi, cujus conditio est,ut prius . narura per se loquendo agat in spatium propinquum, quam in rem tum : ita quamdiu vis activa agentis est impedita ad superandum propinquum,
267쪽
propinquum, nihil AEciet inditans, quod contactu vinatis non attingat, implicat enim Virtutem agere in aliquid, ad quod non se extendit.
Obij cies quarto ex Christophoro Gillio prima parte,sicut operati absolute habet se ad esse, ita operari hic, ad esse hic, ergo sicut quod non est, non potcst operari, ita quod non est hic, non potest operari
Confirmatur ab eodem ex quadam paritate, sicut enim quod non habet nunc esse,non potest nunc operari,ita quod non est laic,non videtur posse hic operari. Resbondeo hoc argumentum parum omnino urgere,quamvis aliquam speciem prae se ferat, quod enim non est nunc, non habet esse absolute, & ideo nihil mirum si non possit operari, quod autem non est hic, potest esse alibi .dcesse absolute. & certe si hoc argumentum tra nos valet, valet etia contra aduersarios probat enim agens non posse agere in propinquum, quia non est in spatio in quo est propinquum. Deinde de ratione agentis actione transeunte,in aduersario. rum sententia est, ut opereturisiue effectum producat, ubi non est, in quo distinguitur ab agente per actionem immanentem, secundum
Obij cies quinto, fi causa secunda posset agere immediate in distans,esset perfectior causa prima, consequens est absurdum, ergo dc
Respondeo negando sequelam; quia agere in distans,est perfectioqtiaedam supponens imperfectionem vel defectum alicuius perfectionis, limitatam nempe & circumstriptam substantiam vel entitatem causis, ratione cujus possit distare a passo, vel effectu:Deo autem non conueniunt hujusmodi perfectiones secundum quid, & in particulari haec, de qua est quaestio, quia propter suam immensitatem non potest ab ulla re actuali reali spatio distare. Obij cies vltimb, ex operatione Dei in loco recte infertur praesentia illius secundum essentiam seu substantiam, ita enim patres passim,& D.Paulus actorum i 7. non longe, inquit, est ab ino quoque nostrum, idest, praesens est omnibus, rationem reddens, ait, in ipse enim mi-uλιμ movemur,insumm , & Psalmista 'Regius probat Deum esse in extremis maris, quia manus ejus eo deducet. ιRespondeo his locis non agi de praesent ia reali Dei & Physica, sed de intentionali, unde ad primum dico cum Vas ure prima parte disp. 23. num. I . non esse ibi sermonem de Physica Dei praesentia, sed de intentionali; Apostolus enim Paulus eo loco Athenienses caecitatis arguit, quod Deum ignorarent, cujus tamen cognitio facillime habetur, nam non longe distat a nostra cognitione, cum illa ipsum attin- Dissili Cooste
268쪽
Ptepossit, ex effecti a creatis, in ejus cognitionem perueniens: v deApostolus eo loco tantum agit de unitate Dei,quam ait facile posiὸ deprehendi, idque ex nosis motibus, & operationibus ;hocque fimpractat, ut Atheruenta a Deorum pluralitate ad unius veri Dei cognitionem adducat, ut patet ex tota ejus oration et Ad secundum ex Psalmilla respondeo , ibi etiam non probari Physicam praesentiam Dei, sed probari Deum per cognitionem ubique esse praesentem, eo quod lynceos ejus oculos nilail latere possis, ut ex argumento i ius
Psalmi manifeste patet; Domineprobam me cognouitiime, meognouistissionem meam, O resemctionem meam : intellexitii cogitatio-
nes mem de unde inferi propheta se non posse latcte Dei oculos in coelo, inferno, aut mari, quia cum ibi Deus operetur, probo nouis quod operatur; quare postquam dixisset, Et tenebit me rinna
tua, statiin addit, dis orsitan tenebrae conculcabunt me, m. nox mιnatio mea in delici' meu, quia tenebrae non ob curuuntur a te, i, nox
sicut dies illuminabitur, sicut tenebrae ejus, stac lumen ejus Potin ipsalmus, nain eo clare videbitur nihil aliud agi qua de intentionali Dei praesentia, videri etiam possunt D. Hieronymus tom. 8.&post ipsum Genebrardus. Respondent alij ad haec loca secundὀ, ex operatione preci se in genere non inferri legitime Deum extrinsece mulio iminus rebus omnibus,intime esse pretentem, sed tantum ex operatio-
ire in specie, quae scilicet non potδ conuenire nisi supposito vimitis finfinitae, & perfectionis, adeoque in immensim diffuso, per suam
substantiam, ut est conseruatio, & immediata cooperatio cum anima,& Omnibus potentijs, sicuti ex operatione imnianenti recte insertu praesentia agentis in spatio via est operatio,& offectus immanens. F.,
ad verba aliter respondent alij tertio, & dicunt ex aliqua actione in specie colligi praesentiam Dei, non vπo ex actionς qua actio est in i
genere, actionem autem illam, esse vectionem,qua Deus vehit,& --nu quodammodo tenet inesse omnia, Portans omnia merbo mire seae, ut loquitur D. Paulus ad Heb. I. sed in re haec responsio cum secunda coincidit. Uido Lessum lib. L .de persectionibus diuinis , p. 3. . ubi agens de loco illo actuum citato, Non longe est Arimoquoque nostrum, in i o enim misimus, movemur, c sumos, negat ex eo pove coluligi praetentiam Dei thnquam ex operatione.Ini inquit; nonsium tanquam in causea e ciente ed etiam tanquam insede undo , oensi,
, capiente inurientante, conseruante,' undequaqὸ ambiente senim solum de effetentia, mel coissematione activa loqueretur Apoctolus, non faeiter probaret istum non lo=jge esse ab mnoquoque nostrum, Nam sol. longissime distans a terra in ea tamen lumen, calorem, in res innumeras. producit, em eonseruat: Plus ergo moluit, nimiram nos in Q lesse, c mi vere sicut in domicilio, fundo firmissimo, me loquitur man i lib. de Diuitiaco by Cooste
269쪽
PARS SECUNDA. QVAESTIO SEPTIMA. 6s
disinu nominibus eap. I. . IO. Arnobius. TertustianM. mi plura hac de te voluerit consulat Smi singum tom. i. disp.Theolog. tria. 2.disp. r. zz in.
QUAESTIO OCTAVA.S idem essectus possit produci a mulsis causis.
DUPLEx hoc loco quaestio esse potest .prima, an idem emistus i.
possit produci a multis causis totalibus ejusdem ordinis & rationis. secunda,virum naturaliter effectus qui producitur ab una causa potuisset ab alia causa produci. Ad utriusque quaestionis solutionem ad uellendum est, certum esse, ejusdem effectias posse esse plures causas diuersi generis, patet, quaelibet res naturalis composita, habet causam materiai qm, formalem&c. Certum est secundὀ, non posse ejusdem estectus esse plures causas materuies, vel formales: patet primo de materiali,quia matella est tantum unius rationis in omni re naturali, quae sub coelo est. Deformali quoque certa res est,nam non ponstant plures formae torales esse simul in aliquo composito. Dico formae totales,quia possunt simul esse plures formae partiales. Certum est tertio unius & ejusdem rei silures esse causas fanales non totales. patet nam variae species rerum naturalium sunt tum propter pulcluitudine& perfectione vitiuersi, tu etia propter se inuicem, & propter animalia S c. Certum est quarto, unius & ejusdem rei posse esse plures causas totales essicientes diuersi ordinis, id est, quarum aliae sunt superiores, aliae inferiores, aliae uniuersiales, aliae particulares. patet ex Philo- 'sopho asserente Solem & hominem, generare hominem. patet etia in causa prima concurrente cum causa secunda ad omnes effectus producendos. Certum est denique unum Jc eundem effectum per se produci a multis causis essicientibus ejusdem ordinis. Pater,nam sol, luna&alia astra,faepe simul comproducunt aliquem effectum in his inferioribus: Illa autem sunt causis uniuersales effcientes ejusdem ordinis. similiter duo homines possunt mouere lapidem ,& currum duo equi, his ergo suppositis tanquam certis. . Dico primo non posse esse ejusdem effectus naturaliter loquendo H.& ejusdem ordinis Sc rationis plures causas totales conjunctim. Est φεμιημ. communis sententia Philosophorum, Scoti in s. dist. I. quaest.2. & in x. distinet. h. quaest. 2. D. Thomae I. pari. quaest. quinquagesima se- s. rLmis. cunda articulo tertio, & tertia parte quaestione octuagesima secunda articulo secundo.contra quosdam Nominales. Probatur conclusio primo ex Philosopho, qui in hac sententia est vij metas j j
270쪽
clarissime 1. Metaph. cap. v. Ratione etiam, quia frustra daretur in natura concursus alteriuS causis totalis. & confirmatur quia si possent dari, non posset commode saluari, quomodo panis desinat esse panista vi transiuinantiationis in Corpus Christi, non enim aliomodo de sint misi quia Pnis non potest amplius iustentare accidentia a quibus dependet,non potest autem sustentare, quia totaliter Deus & Corpus Claristi supplerent concursum panis. quod si effectus posset naturaliter
dependere a duabus causis totalibus, non sequeretur panem laecessa riὰ desinere,quia posset etiam totaliter cocurrere simul cum Corpore Christi. hisar 'mentis addi poterunt quae in confirmationein seque,tis conclusionis adducemus.
Dices sit minima materia combustibilis,dc ad combustionem optime disposita, verbi gratia, modica stuppa, quae ponatur in ter duos ignes debite approximatos, quorum quilibet sit sulciens ad producendum ignem in dicta materia. Iam, Vel ignis generabitur ex tali ira, teria,vel non, dici non potest secundum, quia agente naturali debite approximato,& materia recte disposita,de necessitate sequitur actio: si primum, ergo cum non sit potior ratio cur producatur potius ab uno igne quam ab alio, dicendum erit ab utroque produci, conle-quenter dabuntur plures causae totales ejusdem essestiis. 'Respondeo varie ad hoc argumentum ab authoribus responderi. primo enim respondet Iahiellus ignem non productum iri, posita illa hypothesi, eo quod,inquit,contradimo est ignem ab utraque causa Produci,&a neutra dependere haec responsio non est improbabilis&facile defendi potest, veru ficilius & clarius respondent alij secundo, duos illos ignes habituros locum agentiu partialtu, ita Vt una Pars ignis producti, si totaliter ab uno igne, & alia pars ab alio, quia scit, cet cum stuppa sit extensa 6: quanta, fieri non potest quin una ejus pars sit proximior uni igni, altera alteri. unde uterque ignis producit ignem in parte stuppae sibi proxima, quod sane inde manifestum est, quia si tantum esset unus ignis, sed prope appositus,etiam in sententia aduersariorum , prius disponeret & combureret partem sibi proximam, quam remotam; omne enim agens corporeum perfectius MValidius agit in propinquum, caeteris paribus, quam in distans, ergo duobus appositis ignibus stuppae, dum Vnus agit in unam parte alius agit in aliam partem, & sic simul comproducunt totum ignem, unus quidem unam partem, alius aliam. haec fecitnda responsio valet si duo ignes ita stuppae applicentur, ut dum unus agit in unam partem sibi proximam, eodem instanti non p9ssit agere in partem magis remoram. verum quia poni potest etiam posse agere partem magis rem tam. ideo, respondeo tertio, ignem productum iri ab utroque igne, ita ut uterque ignis agens, si tantum causa partialis ignis producti,