Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

nis exigit, aliud nihil est nisi a fine aberrare non posse, quod non est lubertatis imminutio, sed perfectio, ut ex D. Thoma supra notauimus. Dices. saltem cauta liberae ut modo se habetit in praesenti vita, in qua libertatem habent , corruptioni & seruituti admixtam , debent posse nonagere, etiam inuariato ordine finis, ergo dcc. Respondeo posse , de id in earum est non dicam facultate , sed infirmitate,deficiendo ab applicatione & motione causis primae, quae non est hujusmodi semper, ut infirmitatem superet, &ad effectum perueniat; sicut nec impulsus securis ab artifice, seu ex infirmitate artificis, seu ex indisipossitione subjcisti recipientis, talis est, ut diuisionem ligni operetur. vincit motione sua Deus puer misericordiarum, infirmitatem, & deprauationem nostram,quando & quomodo illi visum est, sed non semper illi justissimo judici, ita visum est. Dices. quod est determinatu non potest esse indeterminatum Scin- disterens, ted posita praemotione voluntas est determinata, ergo &c. Respondeo primo distinguendo mtiorem, juxta principia explicata ; quod est determinatum non potest elle indeterminatum S: indisserens, ea ratione qua est detcrminatum verum est, alia ciatione falsum est. Ad minorem, sed possita praemotione voluntas est determinata , distinguo minorem est determinata ad finem, concedo minorem, ad media,nego minorem. Ad consequentiam ,ergo voluntas non est libera,nego consequentiam,quia libertas est tantum circa media. Addit

AluareZ, quod est omni modo determinatum praesertim in facto esse, non esse indeterminatum, attamen quod in priori naturae est determinatum a Deo in vitinao complemento actus primi, potest se ipsit in determinare in actu secundo , unde prius natura quam voluntas seipsam determinet per suam operationem liberam, intelligitur indifferens seu indeterminata a seipsa pἴr eande operationem liberam. addui alij denique , dici posse liberum arbitrium determinari a Deo, tanquam a causa prima, & sedeterminare ut causa proxima suae operationis. de si obiicias omnem prodeterminationem praestipponere in ipsa potentia indeterminationem. Respondent id verum esse loqtiendo de determinatione & inde terminatione respectu ejusdem caulae. Vnde priusquam voluntas creata se determinet in actu secundo ut causa proxima, intelligitur in determinata a seipsa, a quacumq; alia causa proxima, cum hoc tamen, quod praeintelligitur determinata a Deo tanquam a prima causa, aqua primo incipit omnis determinatio

cujuscumque caulae secundae. vide D Thom. q. 24.de veritate art. I ad

3. cujus cli haec doctrina, , inquit, potest e se ab alio motu , quod tamen stipsum mouet, sic est de mente humana. Dices. si praemotio & applicatio illa in causis liberis, nihil aliud est, quam intentio finis, S intentio illa non semper ita escax est, ut ex vi

312쪽

II s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI Qilli, homo ad debita media prosequenda se accingat, quin faenissime ab illo recedat,in ipso ej us actu,& aliquando etiam in progressit,post ruam se semel ab illa pererahi passus est, dubitatur unde intentioni es

cacia.

Respondeo applicationem illam prςci se, qua applicatio est, non esse efficacem, nec ad agendum primo, nec ad perseuerandum multo tempore, sed effcaciam illi inesse a diuina Volivitate, ut insinuat D. Thom. prima secundae, quaest . Ii 2. art. 3. Vbi habet, praeparationem ad gratiam , secundum quod est a Deo mouente , habere necesitatem ad id, ad quois a Deo ordinatur, non quidem coactionis, sed infallibilitatis, quia intentio Dei deficere , non potest, secundum August. qui dicit iulib. de praedest. sandiorum , quod per beneficia Dei certissime liberantur, quicunque liberantur: mile, inquit D. Tlaom. si ex intentione Dei mouentu est, quod homo cujus cor moliet , gratiam consequatur , -- falliinliter eam consequitur , secundum illud Ioan. 6. omnis qui audita patre meo, didicit menit ad me. 5c secunda secundae quaest. 24. art. I i. incorp. ait, 'Dirtus stiritus sincti mouuentis animam, infalli Maliter , operatur, quodcunque evoluerit, unde impossibile est, haec duo simul esse vera quod spiritus fanetiis, velit aliquem mouere adactum claaritatis, & quod ipse charitatem amittat peccando, ex qui S patet motionem diuinam esse essicacem ex Dei intentione, & voluntate, sue,quod Deus corroboret motionem suam, quantum exigitur ad conuersiioncm peccatoris,& sanctificationem eous, quando intendit, siue quod magis existimo j quod ipsa motio, eo quod procedat ex Voluntate Dei,volentis hominem conuertere, Dcise,& sine ullo i cremento,si essicax; hoc enim nec determinat, nec proponit D. Th.& primo quidem modo rem fieri p Ue,indubitatum est, posse autem secundo,est probabilius; quia eum Deus creator sit,& dominus voluntatis nostrae, quae quantumlibet rebus creatis implicita, in illius tamen manu est, sicut diuisiones aquarum, vidctur ita illa uti posse, ut non tantum adhibito magno conatu, sed quocunqi impulsu, & quasi nutu solo conuertere illam queat quocunqὸ Voluerit, nec ad id explicandum opus est ad scien tium mediam seu Molinisticam confugere. Do minus est cordis nostri, flectit illud ut Dominus, pro arbitrio, nec metucndum est, nedum id facit, necessitatem illi imponat, Sed contra, inquies, quando applicatio illa est effcax videtur eripe. re nobis peccandilibertatem, quae etsi defectus sit, & non perseetio ibbertatis, nunquam tamen a nobis aufertur, dum praesentem vitam vivimus, quod autem videatur hoc fieri, patet ex eo quod antecedenter ad nostrum actu iri, trahat nos Deus ad se ipsiim,tractu,quem non Vi

quidem; tractus enim ille cum ita potentiam immutet

313쪽

mutet,ut eam in sua defectibilitate & deprauatione relinquat, non au

fert illi peccandi libertatem, quae in ej usmodi defeetibilitate consistit,

sed Deus ea non obstante trabit nos ad finem prouidentiae suae, trans- inittitque immutabilitatem decreti sui per mutabilitatem cordis nostri sicut omnes fatentur Deum per causas contingentes, manentes in sua contingentia,immutabiliter exequi quaecumque ab externo decreuit,ut docet D.Thom.quest. 6. de potentia art. unico , ad 3. ubi sic loquitur. Deus mouet evoluntatem immobiliter, propter in aciam mirtutis mouentis quae deficere non potest , sed propter naturam moluntatis motae, φιe indisserenter se habet ad diuersa, non inducitur necessi ira ,sed manet libertas; sicut etiam in omni prouidentia diuina m- allibiliter operatur , ev tamen a causis contingentibus proueniunt esse-

Ιιις contingentes , inquantum Deus mouet proportionabiliter inumquemque secundum proprium modum. Illustrari etiam hoc potest ex D.Thom. quaest. 6.de praedest. art. 3. sicut Deus infallibiliter conseruat speciem per singularia, quae sunt fallibilia,ita etiam per causas contingentes, & secundum se fallibiles, operari potest aliquem este tum in fallibiliter, quod optime declarat D. Boetius lib. . de conso M.prosia 6. ubi de rebus creatis tanquam esteistis diuinς potentiae loquens. Qies cliab immobilis noluit .prouidentiae prosiciscantur exordijs, ipsas quoque immutabiles necesse est esse. Ita enim res optime reguntur smanens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causerum opaarum causarum3 mutabilium ὶ ordinem promat, hic mero ordo res mutabiles,m alioqui temere fluituraspropria immutabilitate coercet. Ad secundum argumentum. Respondeo, ut ejus infirmitas declaretur, trianos hoc loco ostensuros. Primum, Deum mouere causas

creatas ad quemcunq; actum, inquantum aistus est, etiamsi sit intrinsece malus. secundum,ipsum argumentum ab ipsis aduersarijs esse soluendum. tertio in forma eidem respondebimus. & primo quidem quod ad primum attinet, certum est ex dictis, Deum omnem causam secundam praemouere adactum etiam intrinsece malit, qua actus est: hoc enim euident,erprobat argumentum D. Th. in a. diit. 37. quaest.2. art. Σ. Vbi ostendit egregie D. Tho. nisi ponatur Deum prςmouere ad omnes omnino actus causas secundas, re plura prima principia , de quo argumento plura superius. secundo omnis causa creata respectu cujuscumque a. s mouetur a prima, ut supra ostensum est, at hoc saluari no potest sine pr determinatione, quia moueri importat aliquid in mobili,quod in ipsum a motore descendat, & inquantum Unumquodque mouetur,in tantum in ipso aliquid recipitur, concursus autem simultaneus, secundum quem omnis effectus causae secunda: a prima dependet, non tenet se ex parte cause secundae in sententia aduersariorum,neque in illa recipitur in sententia etiam eorum-

314쪽

dem, ergo concursis simultaneus non est motus ille quo causa secun da mouetur apri ara: recurrendum est itaque ad aliquid prius & con junctius causae secundae. Tertio omnia entia moralia, etiamsi sint mala in ratione, entis referuntur in Deum tanquam in finem, ergo ab illo pendent tanquam a fine, ergo ab illo determinantur tanquam a fine, ergo etiam tamquam a primo agentei quia ut bene D.Thomas, secundum ordinem agentium est ordo finium. Quod autem aduersari j idem teneantur soluere argumentum, sic probo cum Aluarer lib.

3. de auxilijs disp. 24. nuin 2. euertendo simul fundamentum aduer sariorum. ex eo enim probat Deum non praedeterminare voluntatem

creata ad actum peccati inquantum actus est, quia sequeretur Deum esse aulliorcin peccati, sed hoc non sequitur, ergo &c. Minor proba

tur. Deus concurrit concursu simultaneo effectivead entitatem cujuia

cunque actus peccati , Ut actus est in particaari, absque eo quod concurrat ad ejus deformitatem & malitiam, ergo etiam influxu praevio

praedeterminante voluntatem ad actum ut actus est, concurrere poterit , absque eo quod concurrat ad ejus deformitatem. consequentia probatur, nam malitia moralis & deformitas peccati non est minus annexa actui odij Dei in exercitio, quam applicationi dc detenninationi voluntatis ad talem actum, ergo si Deus simul cum voluntate immediate producit odium Dei effective inquantum actus est absq; eo quod ad ejus deformitatem concurrat, poterit etiam praedete minare voluntatem essicienter ad eundem actum in quantum actus est , absque eo quod illam moueat ac praedeterminet ad peccarum vel concurrat d malitiam moralem quae talem actum consequiti ir ut a voluntate deficiente proficiscitur. Confirmatur. Per concursum simultaneum magis immediate attingit Deus actum

peccati qua actus est, quam per motionem praeuiam, ergo si per in . nuxum simultaneum attingit actum peccati, absque eo quod cooperetur ad ejus deformitatem a fortiori id poterit pr stari per cocursum praedium. Neque est quod dicas disparem esse rationem concursus simultanei & praevij. eo quod simultaneus concursus quo immediate inquit Deus cum voluntate creata in a ctum peccati, sit secundum se indifferens, homo vero dum peccat abutatur sua malitia eodem influxu; unde malitia moralis quae actui inest, in voluntatem tanture- fundi debet, non in Deum, qui quantum est ex parte sua non praebet homini concursium determinatum ad actum malum: Non ita seres habet in concursu praevio, nam per illum Deus tribuit homini concumsum determinatum cum omnibus suis circumstanti js, &per consequens malitia moralis quae est una circunstantia consequens talem actum secundum quod fit in indiuiduo tribuetur Deo & consequenter Deus erit author peςcati :non est inquam quod hoc dicas quia falsum iam esse ostendimus concursum Dei esse secundum se indissieren.

315쪽

tem , & ulterius ex eo patet primo; quia ut omittam responsionem hanc de concursu diuino indi Erente, ilippon ere scientiam conditionatam ante decretum, quam in sta impugnabo; con tra facit,quod ex ea sequitur Deum non esse Authorem boni operis, quod sic ostendo.

scut Deus concursu generali dicitur concurre ad malum opus secundu aduersarios,& ad illud determinari a voluntate creata;ita dicenduSerit concurrere concursu generali ad bonum opus, &ad illud determinari a Voluntate creata; ergo si hoc quod elt concurrere concursu generali ad opus dc ad illud aliunde determinari, est ratio ob quam agens sic concurrens, &sic determinatum, non siit dicendum causa mali operis,nec erit dicendu causa operis boni. cosequentia patet. Antecedens probatur , quia in hac sententia , propterea Deus dicitur concurrere concursu generali & determinari a voluntate creata , quia haec es causa particularis , ille causa uniuersalis ; sed Deus est causa uniuersalis , & voluntas causa particularis tam in bono opere quam in malo, ergo ad utrumque concurrit Deus concursu generali determinatus a voluntate creata. Secundo illa distinctio cocursius uniuersalisa particulari, non est intelligibilis, ut infra dicam, ergo &c. Tertio quia si esset Dei cocursus secundu se indifferens determinaretur ch cursus Dei a voluntate creata, & esset ea posterior, Si per consequens voluntas creata in ordine 'd alique actum realem ut actus est, esset simpliciter primu agens, vnὀe ista causalis vera esset, quia voluntas crcata operatur talem actu utcstens, Deus cooperatur, quam tamen nullatenus concedi posse, optime probat argumentum supra allatum ex D.Tho. in Σ. sent. dist.37. sequeretur enim constituenda esse

duo prima petincipia, & Deum non eise simpliciter prima causam omnium quae quodcunque habent esse . quorum utrumque est contra Fidem; Unde Capreolus in Σ .dist. 37.art.3.in principio, bene conclusit actione voluntatis creatae quoad mne pontivum quod est in actu, esse posteriorem actione Dei. Quantum , inquit, ad omne positiuum quod est in actu et oluntatu , iatio moluntatis creatae est posterior actione Dei in producendo quidlibet tale , quia nulla creatura agit,

nisi mota a Deo. hinc patet illud quod secundo loco diximus nosolhcnsuros,videlicet propositum argumetum aduersariorum ab ipsin mei soluendunt; patet inquam, quia si Deus per concursum simultaneum, ipsis fatentibus,non est causa peccati, nec per concursum prae Uliam, per quem minus immediate attingitur achis peccati, quam per simultaneum. co firmatur, quia nullus est actus peccati qui non possit esse in nobis sine nobis a Deo in poenam peccati: Ex quo sic argumentor ille actus taliter consideratus erit omnino a Deo, & si fiat postea noster,per hoc fiet, quod a regula deficiamus & ad creaturas nos conuertamus, ergo nulla est dissicultas in praemotione adactum peccati inquantum actus est, etiam fatentibus aduersarijs. Consequentia

316쪽

patet quia ille actus esset in nobis a Deo, antecedenter ad nostrum consensum, antecedens est certum. & sane Vt hoc secundum puminimconcludam, simile argumentum objectum olim fuit a Iuliano Pelamano, contra sanctum Angust.& contra Omnes Catholicos ob- ij ci potest objecit enim Iulianus in paruulis non esse peccatum originale, &sic ratiocinabatur, Deus est causa generationis hominis, ergo si peccatum originale consequitur talem generationem , Deus erit causa peccati originalis, qui enim est causa alicujus,est etiam causis

hujus, quod consequitur illud. unde sanctus August. ad articulos sibi

falso impositos, respondens , Lec objectionis manitas de illa, procedit Schola in qua natura humana immunis a peccato Adae illaesa defenditur , it quia omnes homines praeuaricationis reos, damnationi obnoxios nasci, periturin 'e, nisi in Christo renascantur, asserimus, eundem ideamur authorem dicere culpae, qu- profitemure se conditorem naturae , quod nos a sensu notiro penitus aiat mi M. qui Deum ,juctum, bonum,sic humanae substantiae interiorum, exteriorumque sensuum nouimus creatorem , mi prorsus ab isso sit, quidquid pertinet ad naturam , m prorsus ab tyo non sit, quid rid est contra naturam , peccatum autem c tra naturam est, dcc. Ad argumentum ergo respondet sanctus August. lib. 3. contra Iulianum cap. 9.quod peccatum originale non sequatur generatione hominis,secundum suam naturam, ut generatio hominis est, sed ut dicit ordinem ad

primum parentem, qui voluntarie peccauit.&c. Pari ratione respondemus nos & hoc est tertium punctum quod promisimus)depeccato actuali i quod deformitas peccati sue malitia morali non sequatia

intrinsece,&ex natura rei, ad actum j Dei, v. g. Vt actas est, neque Vi est ens in genere naturae, imo fim; etiam,ve est hoc ens in incliuiduo, sed ut procedit a voluntate creata deficiente , unde in voluntatem deficiet cm, de non in Delim, debet refundi malitia moralis, &defectus peccati ad argumentum in forma, nego sequelain majoris primi syllo reismi. adprobationem, nego antecedens, quamvis enim Deus praedeterminet ad siquem acto malum, ut actus est,non tame, ut malus est, vel prout deformitati substat,unde D.Thomas in L. dist. 37.quaest. L .arte dsecundum, soluens hoc aduersariorum fundams

malum inseparabiliter cosistit esset veraca*si peccati. Rcstondeo. inquit, quod istud dicitur ad malum eooperari . qisod inclinat ad actionem , secundum quod assio deformitati substat, inde mala est, hoc autem Deo non conuenit, e esnois oportet, mi ad modum cooperari dicatur , quam vis actionu illiinea asit, in qua malum consiyiit, sicund*m quod influit senti esse, posse,ci' agere quidquid perfecZionuin agente est. Ad hoc intelligendum juvabit non parum exemptu quod affert Angelicus Doctor de clau-

317쪽

dicatione, quae est,inquit, a Virtute gressiua, mediante tibia, per cujus, scilicet tibi et,cumitatem,obliquitas ingressu claudicantis relinquitur, unde quidquid est ibi degressu, totum est a virtute gressiua, sed defectus, vel obliquitas gressus no est a virtute gressiua, sed a tibia tantum. similiter etiam est ordo Dei ad voluntatem creatam,sicut causeptimae ad causam secundam, ideo ex parte Dei nullus defectus accidere potest,&c.&fane cum ad deficiendum non sit opus applicatio. ne ad opus, Ut beneno savit Zumel tona. E. pag. 467. columna Σ. sed potius deficere proueniat, ex non receptione applicationis ut tradit, D. Thom. in quaest. disp. quaest.de causa peccati art. 2. non video cur

propter applicationem illam, defectus nostri Deo tribui debeant: ut ergo Deus est causa motus, imo & etiam tibia,causa motus equi claudicantis,causa progressuς,&motus animalis per virtutem saltem progrediendi, quam illi impertiuit, non autem claudicationis; quia illa non ex virtute, sed ex virtutis defectu, de imbecillitate,cujus ipse non est causa, origine ducit; sic in homine peccate, Deus eli causa desideri j illius, verbi gratia, quo desiderat vetita, pro ut spectatur in rationet desideri j, quia illa ratione procedit ex affectu, de amore summi boni, cujus ipse auilaor est, non autem prout est desiderium rei vetitae, quia ut sic,procedit ex praua inclinatione,nec aliud discrimen est,inter exe-plum propositium, dc casum nostrum, quod equus non possit se ab illa,infirmitate, seu post illam, ab illa claudicatione,continere. homo vero, quippe ratione utens , de gratia adiutus in illam infirmitatem, non labi,dc postquam lapsus est, resurgere possit. Confimatur vltei ius

haec solutio; quia D.Tho. i. 2. quaest. 7 . articulo 8. docet ut notat N.Duarretus, quod induratio dc obcaecatio, quatenus ordinantur ad salutem hominis, sint volita a Deo; quia in tali induratione non inspicit Deus quod malum est, sed ordinationem illam bonam : applicemus hoc nostro proposito, de dicamus, quod in peccato,eodem modo in spiciatDeus entitatem ordinabilem ad seipsum, de hanc velit,non autem malitiam moralem, de deformitatem. Confirmatur quia quando id quod sequitur actum aliquem, non consequitur ipsum absolute,sed prout importat peculiarem habitudinem agendi alicujus causae,non tribuitur cuicumq ue causis illius actus, sed solum illi,cui conuenit specialis modus agendi, sicut comedere, dc bibere in actu exercito non tribuunturDeo quamvis ipse sit causa istorum actuum, quia si sumantur ut exerciti,important habitudinem ad principium vitale: jam, deformitas peccati, non cbsequitiaractum, secundum,quod est in genere naturae, ut bene notat D. Th. quaest. citata ex disput. sed consequitur actum secundum quod est moralis, id est, prout causatur ex libero arbitrio creato. Concludo solutionem hujus argumenti aduertendo, aduersarios magis ipsiorum argumeto premi,

318쪽

quam nos Cum per praemotionem&praedeterminationem in nostra

tententia, non determinemur nisi ad finem, re per finem ad media, non autem ad id quod auertita fine, quale est peccatum sub ratione peccati. Confirmatur, praemotio diuina est conformis diuino praeceptato, & sicut praeceptum prohibet malum, ita diuina praemotio retrahi enosa malo,cum respiciat Deut quamvis eX impcrfecta ejus receptione,ut supra diximus ex S. Thoma, non eo nos perducat,quo ex natura sua refertur: non ita fit in concursu indisterente aduersariorum,quenhvolunt determinari & trahi a creatura ad id quod ipso prohibet, quod an Deo dignum sit ipsi viderint. Confirmatur secundo, quia praemo tio , ut est a Deo, ita Sc ad Deum & ad ipsum determinans retrahens nos a malo; quod non praestat concurliis Dci indifferens explicari hoc potest exemplo patris manu ducentis filium si filius deficiat in via, nec amplius progrediatur, defectus ille non imputabitur patri, quia pecillum non stat quominus pergat: eodem ergo modo, pater aeternus praemotione sua manu ducens creaturam adleipsum si deficiat cieati1-ra, non erit illius defectus causa. Aliud exemplum afferri potest de scri ba ducente manu alicujus pueruli, calamum ad scribendum ineptum habentis ; desectus ascribetur calamo vel manni Pueri, non autem scribae. Ad confirmationem. Respondeo toto coelo differre doctrinam.nostram a doctrina haereticorum ; nam Lutherus in primis affrmauit cum suis Deum producere in nobis mala opera vel peccata, voluntute nostra mere se passive ad illa habente. Caluinus autem Lutheri sententia non omnino secutus libertatem om'in'sustulit,sed ranae riuntatem ad opera bona de mala non omni'o sse habere pariluc assimmauit, sed spontanee ad illa concurrere voluit. I in aute longe aliud cum Ecclesa Catholica docemus amus mira Ontra Vtrumq, tam erga bona opcra quam erga in la,liberos nos esse, neque volumtatem nostram passive.aut seonta e tantam, sed δc active erga illa

sese habere.hinc sequitur α aliud discrimen:assirmant haercti c1 Deum necessitare voluntates nostras ad malu tam quo ad substantiam a squam quo admoduin eius, cum dicant nos sp*ntanee aut pauiue. tantum ad utrumqu. concurrere : nos vero fatemur quidem Deum praemouere nos ad omnem actionem, utens est dea his, etiamsi lix peccaminosa; negamus tamen cum omnibus Catholicis concin rere

ipsum ad inflem actum prout importat peculiarem habitudinem admodum sit caula secutitiae, ad illum actum secundum quod est moi s nec hoc aliud est quam mera D.Thomae Doctrina, qui ait peccan hi non sequi ad actionem,ut supra dictum est, secundum quod est in genercnaturae, sed secundum quod est morabs. vide Dure icontra Vult itaΚerum folio 114. & deinceps, ubi ostendit ex Caluini

319쪽

sententiam Deum esse authorem non tantum entitatis materialis petacati, sed&etiam malitiae siue deformitatis suspeccati, unde lib. I.

inst. cap.i 8. irridet Catholicos dicentes Deum permittere tantum malitiam peccati ion mero etiam illam causere.Tergutersando itaque, ruit,

lugiunt, Dei tantum per se, non etiam moluntate, hocserit, i emeνopalamstfacere pronuntians,lugium illud repudiat. de . inferius ait,

a Deo manare ipsam malitiam . e Faciam erroris: dicitur etiam inquit idem Satan excaecare infidelium mentes ,sed Munde hoc, nisi quod a Deo ipsa manat effracta erroris, 'It mendactys credant, qui renuunt parere meritati. secundum priorem rationem dicit, si propheta quispiam locutus fuerit mendaciter , ergo Deus illum decepi. secundum alteram mero , dicitur jse dare homines in reprobum sensum , O, pro-θcere infidas cupiditates , quia iustae suae ruindictae praecipuus est a this, circ.&sane necessarium fuit Caluino Deum deformitatis quae reperitur in peccato authorem dicere supposita sententia quam de praedestinatione amplectitur: ait enim Deum ab omni aeternitate certos ad gloriam elegisse,alios exitio destinauisse,& illos vi hoc ais, queretur ad peccata perpetranda, in quorum perpetratione liberi non

essent coegisse. Euemadmodum, inquit, lib. 3. Inst. cap. 24. num. I 2suae erga electos mocationis e ficacia,salutem, ad qua eos aetemo Consilio destianarat, perficit Deus: itasua habet aduersus eprobos iudicia,quibus consiliu

suum de illis exequatur. 2,s ergo in mitae contumeliam,'mortis exitium creauit, it iraesi e organaforent,oe seueritatis exempla, eos et i in sine .um perueniant, nunc audiendi merbisuifacultate priuam unc suspraedicatione excaecat. clara ergo est & summa inter nos & haereticos differentia: & quamuis tam Lutherani quam Caluinistae aliquan do concesserint Deum non esse authore peccati & deformitatis ejusdem, re vera tamen semper ita senserunt; eodem plane modo, quo,ut bene notat Aluarra lib. 3 de auxilijs disp. 16. Pelagius verbis negabat gratia secundum merita nostra dari, & tamen re vera id semper tenuit. Quaeres an siit dicendum, Deum ad omnes circustantias peccati nos pr moueret'Respondeocum Aluare a lib. s. de avx. posse secundit quod

talis circunstantiae habent rationem entis, non tamen quatenus habent rationem peccati vel malitiae moralis.

Ad t ertium quod tangit suscientiam gratiae & auxilij diuini, quoad priorem eius partem nam quid dicendum sit ad posteriorem constat ex supradictis;RMondeo negando consequentiam : unde dico quod quamuis impossibile sit non praedeterminatu posse agere, cum applicatio & praedeterminatio sit amor de desiderium finis siue summi boni; tamen in omnibus iugiter perseuerat desderium istud; omnia enim appetunt beatitudinem , &ex appetitu illo operantur, sed appetitua ille plus minusve in illis est, & modo illustrior modo obscu-

320쪽

rior, modo generosior dc liberior, modo magis depressus de contractus , hoc quidem ex eorum culpa, Deus enim in initio fecit homine rectum,hoc est couersum ad se, qui est summum bonum, ipse autem, cum posset in eo foeliciter per stare, infirmitate sua in eliciter excidit: supersunt tamen illi post casum scintillae quaedam de igniculi diuuat amoris, conatus &desideria summi boni, quibus accessio fit quando Deo placet, major, minorve, per inspirationes & illustrationes quibus nos ad se dignatur attrahere, & hujusmodi desiderium applicatio est ad bene agendum: quare tam falso supponitur aliquem esse qui non applicetur quam verum est omnes & singulos appetere summum bonum. hinc patet quam inepte obij ciant nobis aduersiarij, non omnibus dari sussicientiam auxilij,si ad agendum praerequiritur

praedeterminatio.

Ad quartum nego antecedens absolute sumptum in eo sensu que

intendunt aduersarij, determinatio enim qua determinamur a fine, cst antecedens, nec tamen tollit libertatem,ut iam demonstratum est: neque contrarium habent Patres, loquuntur enim tantum depraede terminatione antecedente intrinseca, quae est ex natura rei limitans es determinans ex intrinsecis principijs aliquid, ad aliquem determinatum efiectum, non autem de determinatione antecedente proueniente a fine, vcla primo agante, necessitas enim ex tali determin rione proueni cns, non est apud Patres necessitas simpliciter antecedens. Vnde D. Tho m. i. parte quaest. IV. art. 8. ad 3. cinii proposuissct

ad probandum quod voluntas Dei, necessitiatem rebus volitis imponat, hoc argumentum aduersariorum.illud quod habet necessatalcme priori est neces larium absolute; sicut est neces larium animal mori, qui est ex contrarijs compositum:sed res creatae a Deo, comparantur ad Volun talem diuinam sicut ad aliquid prius a quo haben t necessit xcin,Cum haec conditionalis sit Vera, si aliquid Deus vult, illud est:omni aut e conditionalis vera, est neces Iaria, sequitur ergo quod omne quod Deus vult, sit neces Iarium absolute. Respondet,quod posteriora habet necessitatem a prioribus,secundum modum priorum,unde&ea quiae fiunt a voluntate diuina, talem necessitatem habent, qualem Deus vult ea habere, scilicet vel absolutam, vel conditionatam tantum , & sic non omnino sunt necessaria absolute. haec S. Thom. quae valde notandassent,quandoquidem ex his clare soluatur argumentsi vide eundem D.Thom. quaest. 23. art. 3. ad 3. ubi eadem utitur distinctione, & in primo dist. 47. art. I. ad. 2.ubi sc loquitur. QiYmuis 'Doluntas Desit immutabilis G inuitici bilis, non tamen sequitur quod omnuesse his eius sit necesseritu nec itate absoluta , quam habet res a causa sua proxima, sedDlum necesiitate conditionata. Ecce D. Thom. do iacet expressis verbis voluntatem Dei immutabilem quamvis ponen

SEARCH

MENU NAVIGATION