Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

in mechanicis quaest.33 .quibus omnibus in locis causam proiectorum, iistidis tribuit soli medio. nec Valet responsio Conimbricensium, Aristote cinisseisisses, Iem locutum ex sententia celebriore sua aetate. nam ita erat celebria tempore Aristotelis sententia quae ait proiecta mouetia medio, ut ne mentio quidem esset virtutis impresis. loquitur ergo Aristotelesse. eundum probatam sententiami nam semper Omnem quaestionem de proiectis soluit per aerem. melior ergo est alia responsio eorumdem Conimbricensium,& magis ingenua, qua fatentur Aristotelem in nostra Lisse sententiae nec melior est fuga Rubis, Aristotelem duo posuisse principia motus proiectorum; aliud intrinsecum & occultum, nempe virtutem impriaiam; aliud extrinsecum & notius,ipsum nem p e medium; Aristotelem autem de virtute impressa, tanquam de re nota,locutum non fuisse, scd reliquisse eam ut notam. adeo enim n in non erat Aristotelis tempore virtus impressa, ut nemo plane eius meminerit; sed alij antiperistasi proiectorum motum tribuerint, ut Aristoteles refert .Phys text. 68.&8.Phystext. 82. alij aeri, ut ipse. nec denique melior est solutio Soti, Aristotelem supposuisse dari vir δ t i. tutem impressam, quaest instrumentum activum proiectorum, sicut supponit grauia&leuia habere grauitatem & leuitatem,quae set instrumenta activa generantis ad motus suos. unde enim Sotus collegit ab Aristotele supponi dari instrumentum intrinsecum activum proiectionis in proiecto ' nam quod supponat grauitatem dc leuitatem in elementis, habemus ex pluribus eius locis, quibus expresse grauitatis meminit & leuitatis. yr botis r. Probatur secundo; quia posita nostra sententia recte, intelligitur qua ratione verum si illud quod habetur apud Aristotelem S. P s.

text. 82. motum proiecti non esse unum numero, aut contimaum, sed

esse multos motus sibi inuicem contiguos, ex quibus una pars aeris propellat proiectum, reducendo se ad pristinam raritatem, deinde idem faciat alia, & alia; quod non potest explicari in contraria scritentia. ergo, & Probatur tertio. experientiae plures repugnant virtuti impressae.

ergo illa est fictilia. si enim in quibusdam casibus ostendamus non esse necessariam, sistitia erit in omni casu. antecedens probatur experientiis sequentiba, prima quotidiana in campanis. attollatur enim campana ab eo qui eius manubrium fune trahit, deinde relinquatur, non modo suo pondere deorsum ad perpendiculum redibit, sed deinde sponte sua ex altera parte iterum elevabitur. in quo motu totali duos motus partiales distingue; alterum deorsum ad perpendiculum; alter tim sursum a perpendiculo. casu hoc posito, sic argumentor. motus a perpendiculo sursum, non potest estea virtute impressia. ergo aliquis motus proiecti non est a virtute impressa. antecedens probatur.

362쪽

virtus , stimprimitur, Vel imprimitura tollente, vel ab aere. non primum ; nemo enim imprimit virtutem per solam derelictionem rei suae naturae in aere. neque secundum , quia virtus haec imprimitur permotum in eam partem in quam mobile mouetur. prius ergo aer m iuit campanam furissim, quam Virtutem imprimeret. ergo mota est campana aliquando ab aere moto, sine huiusmodi virtute. ergo &semper.eadem est ratio de rota aliqua duobus sit stentata polis, qualis est rota cultros acuentium. ab aliquo enim mota, in fine motus mouetur in contrarias partes. at hoc non potest referri nisi in aerem, ut

patet.

Respondent aduersari j; de quidem ad primam, dicunt aerem

eampanae virtutem imprimere per motum, qui simul sit cum motu campanae versus illam partem, non qui antecesserit. idem dicunt ad secundam experientiam allatam de rota, quod si rota recidat deinde in contrarium, tribuendum inaequalitati ponderis partium. Sed contra est di, quia, etiam si aer imprimat virtutem permotum, qui simul sit cum motu ipsius aeris , sic argumentor. motus aeriS, quo campanae imprimitur virtus, non est motus solius aeris, sed aeris simul S: campanae. sed hic motus est independenter a virtute impressa. ergo motus aliquis campanae sursum est independenter a virtute impressa. maj or probatur, tum exemplo aliorum proiectorum, tum ratione. exemplo; quia motus manus, quo lapidi imprimitur virtus, non est motus solius manus, sed & ipsius lapidis manu praehensi. item, motus nerui arcus, aut pulueris tormentari j, quibus imprimitur virtus, sagittae ab arcu, globo a tormento, non lunt motus solius mouentis, sed etiam mobilis,quod projiciendum est. ratione vero, quia eae solo alieno motu nihil intelligitur mutari in se, vel aliter se habere. ergo neque proiectum. ergo virtutem non habeat impressa m sibi ante motum projicientis, neque post. minor probatur manifeste. non est hic motus a virtute impressa, ut a causa. ergo independenter ab illa. antecedens patet; quia potius hic motus est causa virtutis impressae. dc instrumentum. ergo non potest esse ab illa; dependeret enim ab illa simul ut a causa & instrumento; quare essent sibi inuicem causae in eodem genere causae ; quod ab aduersariis non conceditur. confirmatur, dc explicatur. non potest quicquam imprimere virtutem proiecto per motum, nisi possit illud idem proiectum mouere antequam illud relinquat, ut patet in proiectis notissimis ; nemo enim potest projicere lapidem, nisi possit ipsum lapidem mouere antequam projiciat. sed per aduersarios potest aer ille imprimere campanae, Virtutem ut moueatur. ergo potest illam mouere antequam

relinquat & projiciat. quod si semel cocedatur de una aeris parte actu est de virtute impressa.nam idem dicam de parte sequete, ab ipsa scili

x ij

363쪽

eet vehi, vel pelli proiectim , id est, trudi non relinquendo, desie

de reliquis usque ad finem motus. iam, si haec experientia non recte saluatur, neque saluantur similes,&inter caeteras, illa de rota cultet los acuentium. & idem dicendum est de pila decidente in pauimen tum,&resilienre; resultantia enim illa non est a virtute impressa. ergo, &c. antecedens constat ex supra dictis. quod si dicas moueri a pauimento; contra est; quia non imprimitur virtus illa, nisi per motum pauimenti. pauimentum autem non mouetur. quod si dicas imprimi ab aere, impugnatur ratione paulo ante proposita. Secunda experientiae pila bombardae in tra bombardam, cum initio explodi vir, mouetur sine virtute impressa. ergo, &c. antecedens

probatur ; quia recte & susscienter saluatur per suam rarefactionem. pulueris pyrij, seu tormentarij, qui cum ignitur, facillime rarefit, ac proinde locum vult in quo erat globus serreus; quare eum ejicit per 1 olum motum quo locum illum occupat j sicuti si quis continuo

motu detruderet asse rem e suo loco, scamno, &c. in ea enim detrusione, quia non possunt duo corpora se penetrare, solum peracquisiitionem eius loci quem habebat assestar, pellitur assessor. idem dico de similibus experientiis cuniculorum eodem puluere Euccensorum, quibus moenia & integra propugnacula maximo impetu detuciuntur, de terrae motibus, de nubium ex fulmine scissionibus; quae omnia si unt per solum motum impressum a rebus se celerrime raref cientibus, &consequenter dum locum maiorem occupant, ex e dem pelluntur corpora quae prius eundem locum occupabant, per solum impulsum & detrusonem. Dices ab igne imprimi virtutem impressam. Sed contra est; nam non satis est dicere ab igne bombardae in tra bombardam imprimi virtutein, sed necesse est respondere ostendenti non esse necestariam illam vimitem; nam sic argumentor. po test rectissime fieri ille motus intra bombardam sine ulla virtute impressa. ergo virtus ab igne ibi non imprimitur. consequentia est certa ex axiomate recepto, Non sunt multiplicanda entia, &c. antecedens patet ex dictis quod argumentum mini videtur insolubile. Tertia. tremor ille rerum solidarum, hoc est arborum, in partes aduersis, non potest siluari per virtutem impressam. ergo, dcc. ant cedens patet in motu tremoris in aliqua re solida, verbi gratia, in ramo arboris, semel impulsa & sibi relicta; itemque in pede altero forcipi signiari j, quem ubi pepulimus, diu moueri videmus. haec autem non possunt referri in virtutem impressam; nam non imprimitur a primo mouente. volo enim ut hic trahat ramum , exempli causa, dcorsum, deindepermittat suae naturae; in quo casti perinde se habet ac trinens campanam. quare idem lite fit argumentum. idem

364쪽

dieendum de pede forcipi signiaiij. Qinna est de ligneis tubis, quos

pueri duobua ex Vtroque extremo occluses paruis globulis explodunt, hac ratione, Ut ex altero capite ligneum paxillum immittant, eoque detrudant primum globum; eo enim usque ad certum spatium promoto,antequam pertingat ad secundum, magno fragore secundus prosilit, & magno impetu. in quo casu manifeste patet ab aere

nimium constipato raritatem connaturalem quaerente violenter de

trudi globum . neque dubito quin si solidiori materia simile quid sieret selopi in morem, magna vi explodi possent globi etiam dethales solo aere. quod factum iam esse testatur Florentius Rivallius lib. . Elemetorum inicio; cuius selopi figuram refert & artificium. Quinta

est in cucurbitulis medicis; in iis enim aer ab igne incluso nimium rarefactus carnem sursum attrahit, ut posssit se minori loco concluderedum densatur, & si id non possit, cucurbitulas vi disrumpit.

Multa alia adjici possent argumenta, tum a ratione, tum ab experientiis ducta ; verum haec suffcient. Iam ut obiectionibus aduersario. rum occurramus, duo nobis facienda sunt. primo quidem, occurrendum est quibusdam dubitationibus, quae mentem ab hac nostra sententia reuocare solent. secundo, declarandus est modus quo pro-j ecta ab aere mouentur. quod ad primam attinet, Dubium primum est, non posse in aere tantam esse vim adna uenda proiecta, praecipue quando paulo maiora sunt. verum siquis diligentius adueriat, quanta sit vis aeris commoti, & rarefactionis ad efficiendum motum, hanc dubitationem facile deponet. quam enim ob causam contremiscunt turres & domus tonitru quod fit in nubibus, nisi ex commotione actis hoc idem accidit in explosione bombardarum, praesertim in vicinis locis. nulla enim alia est causa, nisi

aeris commotio. item, quanam alia causa fiunt maximi terrae motus,

quibus eruunrur ac transferuntur ingentes interdum campi, ipisque urbes interdum totae concutiuntur,jactantur, deturbantur, dehiscitque horribili hiatu tellus, nisi vi rarefactionis aeris,& exhalationum ventorum vis maxima,sive ad diruenda aedificia, siue ad confringendas vel eradicandas arbores, ex eadem rarefactione oritur, siue aeris, siue exhalationis in nubibus. fulmina unde tantam accipiunt vini, nisi ex eadem rare Chione / bombardae quomodo tanto impetu extrumdunt globos ferreos, nisi propter rarefactionem 3 neque dicant, in his imprimi virtutem qua deferuntur. nam si rarefactio imprimit vir-rutem, multo magis mouere poterit; mm impresso virtutis maio- m quendam impetum requirat, quam simplex motus, aut delatio proiecti. unde quaedam nos attollere dc mouere possumus, non ta- men p stere. quod si haec referunt ad rarefactionem aliarum renim, non aeris, primo, persimilis ratio est. secundo, in ventis, praesertim

365쪽

qui non prodeunt e nubibus . in nullam fere aliam causam referri possunt, ain aerem & ventis tamen impelluntur maxima nauigia ce Ierrimomotu. sed ad alia, quae nostris oculis quotidie exposta sunt,

veniamus. primo. globus aliquis, siue ligneus Due lapideus, deseendit

naturaliter deorsum, & incidit in pauimentum marmoreum ac resul eat, ut supra diximus, magno impetu. jam motus ille restexus non potest triba nisi aeri, ut supra probatum est ergo ab aere possunt de ferri proiecta. secundo. celeritas motus naturalis quem habent grauia ab aere, multo maior est quam motus quem lubent a naturali virm te. sed virtus naturalis, si sola daretur, posset mouere, etiam si non iuuaretur ab aere, ut patet in initio morus,&in aqua, in qua rixi, uatur mobile descendens per illam. ergo & aer, si solus esset,posset mouere. maior probamr ex sensibus, auribus nimirum, oculis,tactu.sbilus enim aeris magnus in fine motus, nullus initio, indicat multo maiorem esse celeritatem. & ipsi oculi fidem ficiunt, ac multo ma gistachis. ictum enim lapidis e proximo descendentis vix sustinemus, certe non laedimur; at istam eiusdem mentis ex altiori loco, non suis stinemus. maior autem ille tactus non est propter lapidis innatum grauitatem, quae eadem est.ergo propter velociorena motum, & -- pulsum intrinsecum aeris. quare, quae proportio est ictus ad ictum, ea est velocitatis ad velocitatem. sedictus mentis ex alto longe excedit ictum cadentis e proximo. ergo,&c. tertio. si lapis sit Bhensus ἡlacunari, Si deinde versus unam partem, aut parietem, attollatur, tum libere sine ullo impetu addito demittatur, feretur usque ad alterum parietem, vela virtute naturali, vel ab aere. nam aliud nullum est quod mouere possit. non a virtute naturali, quae non mouet nisi deorsum. quare cum lapis tantummodo ad meatum usque moue tur deorsum, cum incipit recedere a medio, & mouetur sursum, ab eo loco usque ad alterum parietem feretur a solo aere. aer igitur solus

potcst mouere proiecta. crescit autem admiratio in re tam certa, eo

magis, quo lapis ipse fuerit maior. sit exemplum in malleo campanae . cuius pondus est ducentarum aut trecentarum librarum, & plurium multo magis in ipsa campana Io ooo. aut plutium lape librarum , quae tamen dum pulsatur, & ad unam partem attollitur, redit ad contrariam sine ullo extrinseco impetu, solum ab aere. iam quis existiniaret tantum ponderis, in quo attollendo, etiamsi suspensum, plures desudant, posse a solo aere in contrariam partem propelli tamen , velint nolint aduersari j, hoc necessario fatendum est. ex quo aliud quoque non leue sumitur a mentum, ut supra die tam est, contra virtutem impressam. nam ctantam, tam exiguo spatio potest aer imprimere virtutem, si praeterea in proiectis esse: virtus impressa a projiciente, nunquam proicitam delineret moueri; quia non tan-

366쪽

PARs SECUNDA. MAESTI O DECIMA QUARTA: 1 cytum virtutis corrumperetur in proiecto, quantum restauraretiar ab aere. patet itaque posse aerem mouere proiecta.

Dubium secundum, quod etiam primo aspeetii reddit quibusdam

hanc nostram opinionem minus probabilem, est, quod non videtur proiectum ab aere posse sustentati. sed animaduertere debent primo, aerem non facile scindi. patet ex eo, quod grauia aliquandiu sustententur ab aere, antequam Perueniant ad terram; & Mathematici demonstrant, si e fiammo coelo supponunt enim plures dari in demittatur saxum tanta celeritate, quanta fertur sagitta, centum circiter annos in eo spatio conficiendo consumpturum. quod cum valeat ad ostendendam immensam altitudinem primi coeli, multum etiam facit ad ostendendam difficultatem qua aer scinditur. nam sublata hac resistentia, multo citius ferretur deorsum. confirmatur ex experientia eorum qui ex alto desiliun si ut qui ex malo nauium in mare se dejiciunt ; nam hi, nisi crura vehementer constringant, ab ipso aere, qui

se non patitur scindi, divaricatis cruribus prope discerpuntur. hoc primum. secundo, impeditur descensus lapidis duplici de causa. primo, impetu lapidis qui sursum fertur, & impellit proiectum. secumdo , quia dum deberet scindere unam partem aeris, praeuenitur ab alia parte, a tergo, a lateribus; haec enim superueniens mobili, non permittit scindere priorem, sed compellit vlterius scindere aerem. exemplum sit in lapidibus, quia torrentibus feruntur, de sustinentur summa aqua , ut ego non in uno tantum aduerti, non solum cum ex alto pr. ecipitantur, sed cum postea excurrunt in planitiem. Dubium tertium . qua ratione a nobis impetus ille acris, quo vehitur proiectum, non sentiatur, si eiusmodi est, ut per eum deferaturpioiectum Z Verum respondeo primo, sentiri,sicut sentitur cum veloeitat motum naturalem; de hoc satis est. secundo sentitur, quando nonnulli interficiuntur talum quod ante eos transeat globus abombarda explosus, S secum deferens aerem confirmatur ex sibilo qui auditur in proieci is, qui non est sine magna aeris commotione. tertio sentitur, ut in manu velociter commota in aere,& in brachio quod suo pondere permittitur descendere; cuius tamen celeritas vehementer mouetur ab aere. quarto, non est necesse tantopere sentiri, quia aer notitam mouet mobile compressione dc inaequali impulsu,quam quod comiteturipsum mobile, ic secum vehat.& partes quae a tergoyromouent, magnopere id faciunt, promouendo aerem a lateribus,

a quo propellitur mobile. de quemadmodum qui fertur naui, non sentit motum deferentis nauis 3 sic mobile. 3c quemadmodum si quis alio transferretur ab ingenti vento, non idcirco necessario sentiret nouos ac nouos impulsus, sed successimam quandam aequalem quet promotionem ; ita neque cum quid fertur ab aere. dc sine dubio

367쪽

niagis sentitur in campanarum turri ventus, quam commotio aeris: quaesita motu ipsius ; neque tamen campanae mouentur a vento, sedau aere, ut supra dictum est, cum sublatae in unam partem desicendant,& iterum ad contrariam partem ascendant. exemplum etiam afferri potest in aere commoto ab explosione bombardae, vel tonitru nubium, a quo quatiuntur parietes & turres solidae, nec tamen nossentimus latum taeetu aeris. exemplum aliud est in cubiculo, in quo cum non sunt aliae rimae, per quas aer ingredi & egredi possit, si aps riatur velociter fenestra e regione ianuae, statim ianua commouetur, quanta quanta est,& saepe clauditur aeris impetu;& si claudatur sene. sira illa, iterum aperitur, ut tantumdem aeris ingrediatur, quantum occlusione fenestrae ejicitur. & tame si quis in medio cubiculo sit, non

sentiet eam aeris commotionem. neque enim aer ubique vim facit,

sed ubi multis partibus simulac unitis impellit. sic autem impellit --

bile. sic adr commotus tonitru niminis vel bombardae, parietes,non Vcro nos . quare ' tum quod successive & aequabiliter quali defert mobile, non itecesse cst adeo sentiri aerem ; tum quod non ita nos veste, atque tam multis partibus simul impellit, atque ipsum mobile. Dubium quartum. si aer potest, quare ventus, vel a latere, vel a fronte praecurrens, non mouet, vel impedit monim proiecti Rei pondeo, ventum , nisi magnus sit, non mouere proiectum

quiescens; quia dissicilius mouetur quod est in quiete, quam P destin motu;&dissicilius impellitur, cum consistit in proprio loco,

quam cum cst extra proprium locum. utrumque ostendit experiςatia, prunum etiam docet Aristoteles in quaestionibus mechanicis. qua do vero inuenit iam motum, interdum agit proiectiam zransucssum, ncque pei mittit recta descendere, prout maior vel minor nerit. in terdum repellit ipsum mobile, sed raro escit tantum, quantum aer cum quo ino tum est a projiciente; quia neque ita aequabiliter commouci, neque adeo adhaerescit mobili, neque simul omnes partes Proiecti suo motu comprehendit ac pellit. quae omnia mirifice iuuantinorum. id autem habet aer, qui a projiciente applicatus est mobili; Vna enim eius pars alteram iuuat, & quia applicatae omnes atque unitae mobili simul pellunt, facilius promouent. ut cum plures serunt Vinim onus, si pari gradu ac proportionato moueantur,facile ferunt, sin minus, dissiculter;& nunc trahat unus, mox alius, non plures simul, quia singuli per se non possunt, nullus feret. at, inquies, in

contrariam partena fertur Ventus, quare non remouet aerem illum

R.espondeo nihil mirum esse; nam S: aqua, licet in unam partem seratur, tamen si quid in illam incidat, vel etiam Gigua stilla, statim

contra omiacm aquae motum, essicit suos circulos in omnem partem

experientia in aere sit, in vehementi depressione protensae manus;

368쪽

nam etiam stante vento sentitur aer deorsum impulsus. consumatur in velocitate maiori quam habenti grauia in naturali motu, etiamsi aer aliὀ impellatur a vento. quia ergo plures motus in contrarias partes in rebus fluidis non se impediunt, ideo etiam flante vento aliquo, adhuc potest ab aere illo adhaerescente atque applicato proferri mobiblicontra ventum; quanquam aliquantulum line dubio retardatur. , Solutis praecedentibus dubitationibus, quae aliquorum interdum

perturbant mentem , ac ne veritatem nothrae ac Aristotelicae sententiae perspiciant impediunt; perest nunc Vt breuiter exponamus,quomodo a medio causetur proiectorum motus.

Notandum est vera me quae ab Aristotele dicuntur coeli tex. 28. Mab eius interpretibus Sancto Thoma, Auerroe, Simplicio, Themistio,& Alexandro apud Simplicium, tum s. de coelo loco citato, tum 3. Phys text. 8α. aerem esse instrumentum ad omnem motum quod etiam ex parte conuenit aquae, ex Aristotele ibidemὶ di eum este a natura factum, ut in omnem partem facile moueatur. quod ei conuenit, tum quia habet mediam virtutem motivam; unde Aristo teles, natus est, inqui ,hlegra esse edi leuis sursum est&tionemfacere quatenus leuis est, cum pulsus fuerit c sumserit principium ab Ufa ροremia, hoc est ab extrinseco mouente; eam mero quae deo sum, sciet quatenvi grauis est; tum quia est rarus ac fluidus, quamobrem facile diuiditur, comprimitur, rarescit. &c. Verum, ut notant Simplicius&Auerroes, ea aifferentia est inter quida,& ea quae habent consistentiam partium, ac certum 6c proprium terminum,quod haec, mota una parte, si ut moueantur reliquis, ut si trahitur aut impellitur prima pars ligni, necessari ὀ impelluntur & trahuntur ceterae , at illa, pulla una parte, non simul omnes partes mouentur, sed una post aliam, ut manifestum est in aqua. quamobrem cum semel

' acceperunt motum & impetum a mouente, non statim eo quiescente quiescunt, sed prosequuntur motum diutius vel minus diu, prout

motus in prima parte impressus a primo mouente fuerit maior vel minor.aerenim a projiciente motus, mouet eum qui deinceps. & hic

impulsus, alium consequenter, donec impulsio successiva sensim deficiat , ac tandem omnino desinat motus. fit autem hoc, ut Averroes ait, quoniam partes aeris, cum per impulsum mouentur, constringuntur ac densantur, ut in aqua cernitur , deinde vero dilatantur

iterum & rarescunt; quod cum faciunt, mouent quae deinceps sunt partes, & constringunt, & sic illae alias sed quia in hoc aer facit aliqua

resistentiam, iccirco paulatim deficit impulsus, donec tandem cestici. quod Aristoteles explicauit g. Physicorum text. 62. dicens aetem, aquam, &huiusmodi alia, apta esse moueri&mouere,& tunc cessaea motu, quando ad aliquam partem ventum fuerit, quae tantuna

369쪽

moueatur, sed non possit aliam mouere. atque hinc est, ut in aqua&aere simul esse possint contraris motus , simul enim a contrariis partibus fieri poteli constrietio illa & dilatatio, neque una alteram

magnopere impedit, ut experientia in aqua clarum est. Notandum secundo , ex hoc nos habere unam causura motus Iroiectorum, cum recesserunt a proliciente; nam motus ille aeris .ccessivus impellit projectum, S: prima pars trudit illud ac secundam partem aeris, quam simul cum proiecto impellit, secunda tertiam, & sic deinceps . donec tum a partibus aeris squae aliquam faciunt restillentiam, ut diximus in tum a proiecto motus atque impulsus aeris impeditus, tandem in aere, ac paulo etiam citius in projecto, quod non a quacumque aeris impulsione mouetur, deficiat. sed alia

praeterea caula est proiectoram motus, videlicet rarefactio aeris com

pressi descissa proiecto. aereium sicut successive pertransitur pr jecto , & deseritur locus quem proiectum occupauit, ita se successitio a tergo rarefacit, & proiectum impellit. qui impulsi cum vehemens sit, praesertim succestiue applicatus mobili, multum facit ad illius minium ; ut accidit in motu naturali, & maxime quando illud iam inuenit motum, & extra locum, quo tempore proiecta vel leui impeta multum promouentur, ut ex Aristotele & experientia diximus. dei de quia iam aer commotus est versus eandem partem a projiciente,s

cile viam aperit ipsi proiecto, ut scindere possit, ac progredi in motu quare impulsus se rarefacientis aeris magis illum potest promous re. quia etiam haec aeris rarefactio non solum impellit proiectum, sed& aerem qui est a lateribus eiusdem.quo sit, ut motus ille quem initio acceperat a primo propellente, non statim desinat in aere, sed diutius conseruetur, ac propellat proiectum. his causis adde concursum aeris ad replendum vacuum, qui non potest nisi iuuare motum proiecti, ut nonnulli ab eo fieri putauerint accessionem velocitatis in motu naturali. Sed quomodo, inquics, initio motus proiectorum minor

est , maior post initium, nullus in sine Θ Respondeo, initio quidem,

quando proiectium recesita projiciente, esse minorem; tum quia aer magis perturbate fertur, non adia unite, ut etiam is qui ponunt virtutem impressam fatentur, qui etiam celeri ratem hanc motus

maiorem attribuunt aeri ; tum quia nondum iuuatur a rarefactione, aut potius exigue,&concursu multarum partium aeris. paucae enunpartes post illud rarefunt, sicut paucas partes est praetergressum. comera vero post initium, neque adeo perturbatus est aer. 6c rarefactio, di concursiis plurium partium aeris , cxlerius impellit proiectum, quoad summa fiat velocitas quae fieri potest. sed cum longius pro .grediendo desciat motus aeris a proiiciente impressus, tum ex se, tum propter resistentiam Proiecti, de ante prole m densetur aer, nec

370쪽

,deo moueatur versus eandem partem, resistit magis scissioni, neque tam multae partes rarefiunt post mobile, quoniam non tam multae praetereuntur a mobili, paulatim deficit, donee tandem desinat omnino. quod etiam explicuit Aristoteles, tum 8.illo Phys tum in quaest. Mechanicis quaest.33. Cur quippiamfratur latione nonsibiaria, non conses ente impulsere dc respondet, quoniam primum

it ut alterum impellat, illudque rursus ut alterum cessat autem,

quando non potest amplius facere primum impellens ut id quod seditur impellat, & quando ipsa mobilis grauitas nutu suo declinat magis, quam impellentis vis ante sepellentis. sunt qui negent in medio proiectorum motum esse velociorem quam in principio. de quo aliquid dicetur in solutione argumentorum. certe, paulo post initium esse majorem , deducitur ex eo quod ictus sagittarum, seloporum,d: bombardarum, grauiores sint in certa quadam distantia, quam flatim post missionem. his hoc paeho explicatis, Objicies primb.si aer contra mobile quod quiescit impellatur qu,

cumque ratione, nunquam tamen fit motus ille qui fit cum projicitur. erFo motus proiecti non est ab aere, sed et virtute impresia, quae in illo a projiciente relinquitur. Respondeo,diuersas esse causas. primo, quia dissicilius est mouere quod quiescit, praesertim in loco naturali, quam quod mouetur. vi enim recte docet Aristoteles quaest.3 I. Mechanic. quae sunt in motu,s, cilius feruntur motu eiusdem rationis,& velocius, quam si quiescerent. nam sicut discillimum est mouere id quod contrario motu cietur, ita dissicilius est mouere id quod quiescit.sua enim quiete magis resistit, quam quod fertur simili motu. facit enim aliquid simile ei quod facit impellens, ita quodammodo auget potentiam illius. Ac, ut

Aristoteles ait quaest. II. earumdem mecha. similis est causa cur funda longius jaciat missilia, quam manus sine funda. in funda enim, prius commouetur id quod jacitur rotatur enim funda in& facilius est mouere lapidem iam motum, quam quiescentem. adili potest alia causa, majori velocitate emitti lapidem e funda , quam sola manu ; tum

quod in illa rotatione velocitatur motus a duabus causis, a manu Mab aere, Ut in motu naturali grauiu in , a virtute naturali de ab aere quod autem velocius' mouetur a projiciente dum est coniunctum cum illo,etiam velocius mouetur in aere, majori via projici cute commoto in tum etiam, quia, ut in mechanicis saepe docet Aristo teles, in circulo partes quo magis distant a centro, eo velociuS mo uentur. aequali enim tempore conficiunt majorem orbem , quam conficiant quae sunt viciniores. centrum autem in proiectione pers indam, est brachium, pars extrema maxime remota a centro, locus

findae in quo continetur projectum. quare dum fanda attollitur a

SEARCH

MENU NAVIGATION