Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

brachio, velocius illa mouetur quam manus, & consequenter longius iacit projectum quam manuS. sed ad propositum. causa igitui una est; quia dissicilius est mouere quod quiescit, quam quod moustur. secunda , quia neque ita Vniformiter, neque ita multae aeris partes, neque tam bene applicantur projecto per eatrinsecum motum aeris, sicut cum iesum prolectum times commouetur cum aere aequo debet deferri. imo neque rarefactio aeris compressi ita successive de uniformiter illud impellit. quare mirum non esui ab illo aere non de

feratur.

Objicies secundo. non potest explicari quomodo projectum mo

ueatur contra magnum ventum ergo,&c.

R espondeo, lupra esse explicatum. nam motus plures versus comtrarias partes possunt esse in aere, ut diximus; & vehementior est commotio aeris, & impulsus quem accipit projectum ab aere unifor, miter applicato, quam a vento, licet ventus majorem commotionem Iaciat extensive, dc minus Uniformem. Objicies tertio. sicut aer a tergo projecti, dum rarescit, illud inhpellit, ita antecedens, dum densatur, impedit. quare non nrajor erit limpulsus aeris rarefacientis, quam resistentia condensantis. Respondeo, contrarium cerni aperte in mom naturali. Plus enim ijuvat rarefactio aeris, quam impediat condensat .confirmatur.quia sola prima pars aeris, seu aquae, commota ab erarinseco mouente, immediate ab illo impellitur, deinde reliquae a constrictione illa ac d cnsatione primae, duin se rarefacit. Certum est autem condensatio nem primae cito ac facile fuisse fustam a manu, de vis illius rarefusti ni durat in reliquis partibus toto tempore quo mouetur aer vel aqua. biS adde, quod aer initio in anteriorem partem commotus a projiciente, steriait projecto viam, de facilem parat aditum ad nouam diui sionem aeris iam commoti. Objicies quarto. velocius eo impulsit deberet moueri pluma quam lapis ; minus enim resistit motui aeris. dc tamen experientia est comtraria. ergo, Sc. I CRespondeo, argumentum magis facere contra aduersarios, qui ponunt projecta moueri a virtute impressa. quaero enim ab illis,quam ob causam in pluma non pollit imprimi virtus impressaὶ a nobis faciale soluitur, si dicamus causam esse, quia pluma non potest scindere medium, sed cedit aeri; unde non longe defertur. item, quia cedit, non impellit aerem, ut cogat illum densari, & deinde rarefieri; quod requiritur ad motum. debet ergo ei se aliquid Pulo durius quod iacitur, non, ut pluma, leuissimum. neque dicas satis esse si aer rarefiat projiciente. si enim corpus quod projicere volumus tenue est,solum P ima pars aeris rarefit a projiciente, sed non sequentes. imὀ quia Duili reo by Cooste

372쪽

pmurbaturininitio, & alnint partes in druersa serutur, non omnes uniformiter, saepe fit ut pluma modo retro, modo in aliam partem a quacumque aeris particula commoueatur. addam ad hoc quaestionem 14. Aristotelis in mechanicis, ubi quaerit, cur quae valdo erigua

sunt, nequeant longe projici, sicut neque etiam valde magnas cum tamen exigua habeant minorem resistentiam. & respondet; id quod debet moueri, necessarium esse ut simul cedat mouenti.& simul contrarietur. Valde autem magna non cedunt, valde parua non contrariantur. ideo neutra longe mouenmr. item, quia tantum fertur id quod mouetur, quantum medij mouetur. quare quae moueri non possunt, ut valde magna, neque etiam possunt mouere medium. at

verb valde panis, sicut non possunt scindere medium, ita neque longe projici. I f. Objicies quinto. si chorda vehementer tensa magno impetu percutiatur, diu tremit. hoc non potest esse, nisi quia virtus impressa diu

Respondeo. neque si velim positam intelligere quomodo virtus in unam partem impressa, possit modo contra illam, modo ab illa toties sursum deorsum mouere chordam illam. quare simili argumento supra usi sumus contra ipsos aduersarios. nos vero facile dicimus esse in illa chorda duplicem morum. unum a protensione chordae, cumcliorda redit ad statum in quo antea quiescebat, & post quiescit. alterum ab aere, cum ab illo statu recedit: sive versus unam partem, siue versus aliam. cessat autem, quia aer ipse resistente chorda, ne ab eo flatu in quo quiescere: debet remoueatur, paulatim amittit ad mouendum vires, donec tandem in nullam partem moueat chordam. Objicies sextὀ. si proiecta mouentur ab aere, sagittae, quo sunt crassiores, Velocras mitterentur, quia magis impellerentur & tamen minores velocius mouentur. secundo hasta acuta in postrema parte, non minus mouetur quam lata at si moueretur ab aere, deberet velocius moueri lata, quia magis impellitur. tertio. pila longius truditur reticulo, quam tabula. si autem fit motus ab aere, contra esset; nam plus aeris commouetur tabula, quam reticulo perforato. quarto .folles longissime projiciuntur leui motu brachij, quo non mul

tum aeris commouetur.

Respondeo ad primum. quo sint crassiores sagittae, eo dissicilius

impelluntur, & dissicilius propter crassitiem scindunt aerem. quare non mirum est si non tam velociter feruntur. at subtiles magnum habent acumen, quo scindunt facile aerem. ad secundum respondeo. si lata hasta magis impellitur ab aere, plus aeris debet scindere. compensatur ergo, neque multo velocior fit motus. & quis quaeso haec potest tam accurat. metiri quomodo enim dignosces Vtrum aequa-

373쪽

- lem motuin impresseris, &ς-drinum idem accidit in his, quoad ve locitatem & tarditatem, cae eri pλribus, quod accideret 1i naturali

motu moverentur deorsum. quae enim Velocius deorsum feruntur, eadem quoque , propter easdςm c asa , ex Aristotele g. Phystextis, eum projiciuntur, velocius mouentur. ad tertium, respondeo causam esse, quia reticulum, dum pila occurr te comprimitur, a statu naturali remouetur, & deinde statim magno impetu redit; unde ae rem una eum pila velocissime mouet. non ita tabula, quaesita latit dine & grauitate neque tam facile mouetur, dc magis perturbat aetarem , quam velocia. Commotum applicet proiecto. ad quartumaum folles, cum motu brachij,& rarefactione aeris ad brachium compressi, tum q iod ipsi ad brachiali pugillatorij proeminentes & fastigiatas tuberculos leu nodos comprzili Vehementer, dum ad priorem tumorem redeunt; magna Velocitate resiliunt, & commouent ac densant versus anteriorem partem aerem,Idcirco tam longe mittuntur.& hoc etiam modo pilae ad terram allisae tam alte resiliunt. O bjicies septimb. sit phiala vitrea aquae plena ferme usque ad collum. deinde agitetur aqua cum ipsa phiala in nrumpostea quiescente phiala pergit conuolui aqua, nec tamen ab aere, qui vixi a summa

aqua exiguus est. ergo a virtute impressa. Respondeo, aquam non necessario debere moueri ab aere,sed somel accepto impetu, sicut aeris una pars mouet aliam successive, sic Je aquae una pars mouetallam,sive propter aliquam compressionem& rarefactionem, siue etiam propter undationes aquae, in qua Vna pars commota attollitur supra aliam,quae non permittit se statim cum prima impelli,&deinde resiliens pellit partem aquae ulteriorem; ut in undis ac cidit, quae tolluntur in altum, dc decidentes faciunt aliam undam usque adstitius, ubi frangantur. in phiala igitur vitrea, cum aqua conuoluitur, omnes simul qua parica acquirunt Impetum, &Vna quaeque aliam priorem impellit, sicut in motu recto; hac tamen meliori conditione admotum, quod quia circulus in se redit, partes se mutuo impellunt, imo eadem pars est causa noui motus in ieipla. quare unaquaeque adiuta tum ab impulsu aliarum, tum etiam a pro ἀprio, qui tandem redit ad eandem partem unde manavit, diu retinet motum. cessat autem, propter resistentiam quam facit una pars alteridum impellitur, de quia tota aqua quiescere vult ut antea in ampulla. filsum ergo quod supponit argumentum,aquam moueri ab illo exiguo aere cuin ipsa, sicut aer, acceptum motum retineat , & imprimat sequentibus partibus, Ut dictum est. legatur Aristoteles problemate vitii no mechanici ubi etiam affert caulam cur grauia, quae inaca ualia guram commota volvuntur, semper veniunt ad medium.

Ad extremum addendum est, quod fortasse in hac disputatione deu-

374쪽

PARs SECvNDA. REAEST TO DECIMA QUARTA: t γ derabatur, majorem velocitatem in uno mota quam in alio, ex triplici capite oriri. eX mouente, ex medio, & ipso mobili quatuor enim sunt quae concurrunt ad motum tria haec,& tempus , quod cum sit quid extrinsecum, ut alibi dictum est, aut si intrinsecum est, non sit effectivum, non potest velocitare motum quare ex illis solum tri

bus orietur major velocitas. &exmouente quiuem, siue quia malo,ri virtute aut conatu impellat mobile , siue quia cum eandem habeat virtutem seu conatum, magis tamen illum applicat, propterea quod diuerso modo se habeat ad mobile , quomodo eadem vis per vectem attollet ac mouebit maximum pondus, quod sine vecte attollere non posset. qua de re Aristoteles in mechanicis, ubi ait I Qimniam partes,

quo remotiores sunt a centro, velociores mouentur, fit ut quo mouens a remotiore parte impellit, id quod in mobili habet locum cem tri, eo etiam facilius & magis mouere; ut pater in vecte, qui quo est longior, eo facilius per illum mouetur pondus. ex quo ipse soluit

plurima problemata mechanica. medium autem poteth esse causa volo citatis tripliciter primo, propter tenuitatem, & raritatem nam

quae sunt crassa, magis resistunt, & dissicilius a mobili diuiduntur. sie

in aere facilius res mouentur, quam in aqua, di in aqua tenuiore magis, quam in crassiore. Vnde in mari quaedam non merguntur, qvie merguntur in aquis dulcibus. secundo , medium potest esse causa maioris velocitatis propter morum; si enim habet secundum, fucilius in illo fertur mobile, quam si habet motum contrarium, vel si quiescat, ut supra dicebamus ex A ristotele. terti θ,propter magnitudinem; quo enim est profundius,magis resistit. unde in aquis profundioribus sustinentur quaedam pondera, quae non sustinentur in minus profundis. atmobile causa est velocitatis maioris, vel propter minorem resistentiam in ordine ad movens, vel propter majorem, ut ex dictis patet. vel secundo, propter maiorem minoremve proportionem in ordine ad medium quod scindit; quomodo valde leuia non valde mouentur in aere,quia nutant, neque possunt comprimere &scindere; ut etiam accidit in aqua, in qua naues melius feruntur grauatae saburra. vel tertio, propter figuram; quomodo acuta facilius mouentur quam lata, tam naturali motu quam violento, quia facilius scindunt medium. quam ob causam interdum fit, ut ea quae alioqui descenderent in aqua, propter latitudinem supernatent, ex Aristotele . coeli texta42 α causa est, quia lata multum aquae compraehendunt, quare difficile possunt eam superare, de descendere. contra vero, im non ha bent tantam latitudinem, comprehendunt exiguam, & facile scindunt. inter figuras autem, ad velocitatem maxime facit sphaerica, ut

docet Aristoteletes quaest. 1. Mechanic. vel quarto, quia mobile iam moueatur versis ill un partem, ad quam impellitur a mouente, Ve

375쪽

eonstat ex supra dictis ex Aristotele quaest. 33. Mechanie. postremo I eo, in hac quaestione breuiter est explicandum quod docet Aristote

Ies i. coeli text. 33. motum rectum non esse regularem & aequa

bilem , sed habere remissionem dc intensionem , & in natii- talibus velociorem esse in fine quam in principio, in violentis velociorem esse in principio, in proiectis summam esse velocitatem in medio. primum iam explicatum est. postreina duo habent dissiculta tem. violenta enim, & proiecta, eadem sunt quomodo ergo ea di stinguit 'aut quomodo dicit esse velociora in principio, & in medior adde quod violenta mouentur velocius post initium, ut dictum est supra. quo ergo modo haec vera sunt placet expositio Alexandri, Simplicij, Averrois, Alberti, & aliorum, nomine proiecti intelligiani inalium corpora, quae dicuntur proiecta, eo quod moueantur ad latus, sicut ea quae proiiciuntur. consentit in hoc experientia, & ratio. animalia enim non ita velocius mouentur initio, qua in medio; in in dio enim, cum calefit corpus, concurrunt plures spiritus,atque excitur animal magis ad motum, quam initio , unde sequitur monis velo. cior. in fine vero, consumptis spiritibus ea longiori aptatione&resistentia corporis animalis, defatigatur animal,&languescit,& motus est tardior. sed quid de violentis 3 quomodo erunt initio velociora Z respondeo, per initium, seu unde, ut loquitur Aristoteles, non

esse intelligendum ipsum initium primum, sed paulo post initium,

non longe ab initio ; tunc enim motus violentus est velocior. in m dio vero iam virtus languescit ; nam impulsus aeris neque plures sunt quam essent post initium, neque unio partium aeris, de habilitas ad promouendnm, est maior. quamobrem resistente grauitate mobilis '& deficiente impulsu illo, quem acceperat aer ad densandum mota. lς, paula tim remittitur motus, ac tandem cessat. Ob; icies octavo. trochus, dum circulariter voluitur, non potest moueri ab aere. ergo a virtute impressa. Respondeo negando antecedens. nam aer quantum satis est ad haerescit trocho. patet in coelo, quod cum si leuissimum de politum, rapit tamen suo motu, secundum aduersario S, secum ignem. multo magis igitur trochus,qui non est ita leuis,neq; politus, de modo pellititur ab aere in unam partem, modo in alia m. durat autem illius motus, tum ex parte aeris, tum ex parte trochi. ex parte aeris, qui sit cui aqua in gyrum voluitur , dum partes se mutuo impellunt, & velociusquam aqua, propter maiorem densationem de rarefactionem quam patitur ab aere. ex parte trochi, qui exigua sui parte tangit terram, quo fit ut non adeo sustentetur ab aere, de impediatur illius motus,

facile ab aere possit impelli; sicut res rotundar facilius impelluntur propter figuram sphaericam , quae facilius voluitur.& licet aliqua pars

acris Dissilired by c,

376쪽

xeris stabello remoueatura trocho, non tamen omnis. & qui manet circ a trochum, propter impetum quem trochus antea acceperat, circumuoluit partes de nouo accedentes, donec tandem desinat trochus

moueri.

Objicies nono. cum lapis manu projicitur, statim atque a manu relictus est, vel mouetur ab aere qui titit intra lapidem & manum de hic adeo cxiguus est ut non possit causare motum in aut ab illo qui scimditur. at quomodo potest aer ille statim recurrere, & a tergo impellere mobile 3 Respondeo, moueri ab eo, tum qui scissus iam est, & rare fit post

mobile , tum ab eo cui portandum mobile committitur. utroque enim modo, ut diximus, aer concurrit ad motum; &praesertim initio concurrit secundo modo, cum rarefactio non est magna hoc est, non multarum partium, & motus aeris commoti in anteriorem partem valde velox. de fortasse hanc ob causam, lapis qui summis digitis tenetur, longius jacitur quam qui tota manu, praecipue extenta citius enim ad illum mouendum concurrit aer per rarefactionem,quae non ita impeditur, sicut ab extensa manu. potest etiam iuuari ab eo aere qui est intra manum & lapidem. Objicies decimo. si contra jacientem sagittam opponatur lignum

aliquod in quo sit exiguum foramen per quod transire postit figitta, quam citissime per illud evolabit, & tamen non est probabile quod

tunc moueatur ab aere; siquidem ipsa pertransi celerius foramen, quam aer subsequens, a quo, iuxta nostram sententiam, debet mo ueri. neque aer citra foramen existens potest mouere aerem extra foramen, quia ipsius foraminis angustia impedit, cum praesertim a sagitta occupetur. idem dicitur, si globus aut sagitta emittatur per im- petum ab ore impresshm intra fistulam oblongam; in illa enim , quae angustissima est, non potest exiguus aer ita densari & rareseri,ut pro-j ectum tam vehementer impellat. Respondeo, quod sagitta per illud foramen transens nonnihil retardabitur, eo quod aer condensetur circa foramen, & libere transire non possit; verum aliquid semper aeris transit,&ille siussiciens est adfligittam promouendam. quod si, dum sagitta transit, nihil transeat aeris, dico quod ubi sagitta tota erit intra foramen, vel motus cessabit, vel erit valde exiguus & breuis, eo quod partes aeris quae post ipsam ingrediuntur, eam facile promouere non possin t. ad illud de fistula, dico quod aer in ea inclusus potest melius globum impcllere, quia a fistula impeditur ne possit rarefieri in alias partes diuersas, atque idcirco solum recuperat si iam raritatem versus globum . nequo attendendum est qualis sit aera quo proiectum dicitur moueri, sed videndum est quantam densitatem habeat praeter naturam. si enim

377쪽

igo SELECT. DISPUT. PHILOSOPHI C.

habet magnam, magno impetu conatur recuperare suam raritatem; si paruam , illam recuperat lente & remisse. sic Videmus exiguum puluerem intra bombardam, & paucas exhalationes intra nubem aut terret viscera,maximo impetu obuia quq que dejicere atq; prosternere. Objicies undecim ὁ . datur in ferro virtuS impressa a magnete, per quam ipsum ferrum ad magnetem mouetur. ergo similiter potest da ri in projecto virtus impresta a projiciente, per quam moueatur ad eum locum quo ipsa virtus impellit. Respondeo, disparem esse rationem magnetis de projiesentis;krrum enim non po test ab alio immediate moueri ad magnetem, praeterquam ab hac qualitate; proiectum autem potest moueri ab aere,

vi constat ex dictis supra. unde colligitur optimum argumentum contra virtutem impressam; natura enim non multiplicat mouentia sine necessitatc. deinde, virtus impressa in proiectis, habet peculiarem repugnantiam, Ut vidimus in argumentis, quam non habet vir rus ἁmagnete producta in ferro. Liccs. quando magnes tangit serrum, atque illi communicar vim se conuertendi ad polum,in eo producit aliqua qualitatem, perquam

ad polum moueri possit. ergo similiter projiciens potest impellendo

proiectum comunicare illi vim, per quam moueatur ad certam Ioc

Respondeo, multos putare quod vis conuertendi se ad polam communicetur magneti principaliter ab aliqua stella, vel aliqua parte coeli versus polum; eandem tamen communicari ferro, quia magnes illud tangendo relinquit intra eius poros, vel in superhcie, aliuquOS vapores, aut certe producit in illo aliquam qualitatem, secundum quam sit aptum subjectum ad recipiendum motum verius polum ab aliqua qualitate per vim coeli ipsi ferro Impressam. neque putatur absurdum ad hoc praestandum , si ponantur in ferro recipi vapores a magnete transmissi. non enim tam multi sint, Vt magnes debeat ex eorum segregatione destrui. non lassicit autem ad hunc effectum saluandum ill a qualitas in ferro, per quam Vertitur ad magnetem, non sollim quia talis qualitas forte corrumpitur per absentiam magnetis, sicut lumen per absentiam tum mosi; vis autem quam habet ferrum conuertendi se ad polum, in illo remanet absente magnete. verum etsi in ferro remaneret, non posset praestare hunc effectum. videmus enim ferrum a maπnete trahi, abl-que eo quod communicetur illi vis conuertendi se ad polum ; ut cum trahitur a magnete, inter quem & ipsum sit interpositiam aliquod corpus. in quo casu, habet qualitatem per quam mouetur ad magnetem, non tamen habet qualitatem perquam conuertitur ad polum, ut patet experientia. inanifestum enim eli, vim conuertendi se ad polum, communicari ferro solummodo per containim magnetis im- Duiligoo by Corale

378쪽

imediatum. ne esussicit in ferro qualitas producta a coelo,absque eo quod in illo ut aliquid productium a magnete, quia videmus nullum ferrum conuerti ad polum, nisi illud quod a magnete tactum est..haee de magnete probabiliter dicta sint , alij enim aliter sentiunt. Objicies ultimo substantiae spirituales imprimunt qualitatem,sive

corporibus, siue spiritibus, antecedentem ipsum motum, & a qua sequatur motus.ergo etiam corpus similem poterit corpori imprimere. consequentia patet a pari. antecedens non aliter probant aduersa- iij, nisi quia Angelus coelestem sph ram non nisi injecta tali qualitate moueat ; & cum daemonem aliquo per vim trahit, non niti eadem ratione trahit. Respondeo negando antecedens, iuxta principia sancti Thomae, de potestite angelorum supra corpora limitata ad solum motum. adprobationem, dato,& non concesso de eo enim alibi agendum)ruod Angeli coelestes sparras moueant, dico, gratis illud quod in eoicitur assumi. nam angelus, si mouet, solo motu injecto mouet; sola tractione in daemone producta,illum trahit.si enim corpus a corpore trahitur solo motu impresta, cur non corpus aut spiritus a spiritu: '

QUAESTIO DECIMA QUINTA

A uanam sit formalis ratio quantitatis 'HIE c quaestio percelebris est, in eaque auctores valde inter se

diuisi sunt. quaerimus autem tantum de quantitatis continuae permanentis ratione formali. Prima sententia vult rationem eius formalem in mensurabilitate consistere. Placuisse videtur haec sententia angelico doctori D.Thomae, opusculo 12.de natura loci, in fine; eamque sequitur Caietanus in praedicamentis, cap. de Qiranto , Ianduntas etiam Io . metaph. cum aliis paucis eandem amplectitur. Secunda sententia asserit rationem formalem qiian litatis consistere in diuisibilitate. est haec sententia Soncinatis 3. metaph. quaest. LI. Iauelli ibidem quaest. Eo. Aquarij, Zanardi, Veracrucij, Zerbi, dc aliorum, 'ui pro eadem asserunt D.Thomam in I. dist. I7.qIIaest. L. Tertia sententia est eorum qui dicunt rationem formalem quantitatis sitam esse in extensione partium extra partes . est Doctoris subtilis in .diit. Io. quaest. I. Gregorij in x. dist. Ip. quaest. . art. L. &in L. dist. I 2.quaest.2. Durandi,&allorum Theologorum, quos ex Philosophisinquuntur Nyphus s. metaph. disput. 9. Pomponatius lib. 2. de augmeIuatione cap. 7. Doctores Lovanienses in praedicamentis cap. z ij

Tertia sententia, stati. Gregoriι. Durangi,

379쪽

nx s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHI

de Qilanto, & alij. Verum huius sententiae authores in tres modos ilialam explicantes diuisi sunt. Primus, est eorum qui volunt extensi

nem partium extra partes, praecise esse rationem rormalem quantitatis. ita communiter recentiores. Secundus modus, est eorum qui volunt consistere in extensione partium extra partes, non quacumque , sed illa ad quam naturaliter sequitur impenetrabilitas. ita alij r

centiores. Tertius denique modus, est: eorum qui volunt consistere in extensione partium extra partes in ordine ad locum, siue in extensione locali. ita Durandus, Occam , Gabriel, Cardinalis Aureolus,& alij. ad solutionem quaestionis, II. Praemitto duplicem esse extensionem; unam entitatiuam; aliam quantitatiuam. entitativa, quae & extensio intrinseca appellari potest, in eo sita est , quod res aliqua constet pluribus partibus entitatem componentibus, quarum una non sit alia, sue partes sint in eodem loco, siue non. sic si a Deo poneretur aliquis homo sine quantitate in puncto, haberet extensionem entitatiuam; quia licet caput, verbi gratia, esset simul cum pedibus, dc aliis partibus corporis, simestate locali, ipsum tamen non esset pes, aut alia quaevis pars, ita semper in ordine ad se prius uniretur collo, quam pedibus, pectori, ventri, aut aliis partibus remotioribus, ut infra fulius probabimus. scio hanc extensionem a Thomistis negari; sed inferius cum illis agendum erit. extensio quantitatiua , quae dc extrinseca a quibusdam aicitur, est illa qua partes alicuius sese mutuo expellunt a o eodem loco, vel spatio, siue acta, siue aptitudine tantum, ut extensio unius palmi, vilplurium. hoc posito, III. Dico primo, rationem mensurae non esse rationem formalem

C.nctissis prima, quantitatis. est contra primam sentententiam.

Probatur primb; quia quantitas est prius constituta in esse quan-tim ratisnem titatis, quam sit mentura. prius enim est diuisibilis, aequalis, vel in qualis, quam possit per eam aliquid mensurari. secundo. ratio mensurae dc mensurabilis ideo quantitati conuenit, quia est extensa, dc non contra, ideo est extensi, quia mensurabilis. ideo extensio prior est mensurabilitate. denique , mensurabilitas est tantum aptitudo quaedam ut rei magnitudo cognoscatur per extrinsecum mediumstili inpertinens est ad rei constitutionem, quod cognoscatur, vel possit cognosci. ergo non potest dici rationem qua utitatis consistere in 1 v mensurabilitate. mensurabilitas ergo est tanrum proprietas, vel attri-2.e elusiis, butum quantitatis.

Dico secundo, rationem formalem quantitatis non consistere in diuisibilitate. est contra auctores secundae sententiae. D tu. Probatur autem , quia si per diuisibilitatem , formalem intelligant auctores huius sententiae, illa est tantum proprietas, ut B-

quantitatu.

380쪽

pra diximus. ideo enim est aliquid diuisibile diuisibilitate quantitat

ua, quia habet tales partes. er o ratio partium necessario est prior diui ubilitate. fi autem per diuisibilitatem, intelligant diuisibilitatem radicalem, verissimum est illam esse essentiam quantitatis. sed dicendo essentiam quantitatis esse diuisibilitatem, ut dicunt hi auctores,

non explicatur, nisi valde confuse, essentia quantitatis. vlterius enim . explicandum manet, quaenam sit liaec diuisibilitas radicalis , hoc es, quaenam sint partes illae, quibus conuenit ratio formalis quantitatis. Dico tertio, essentiam quantitatis non consistere in extensione Cine is 3 intrinseca, siue in extensione partium in ordine ad se. est Durandi in .dist Io. quaest. h. occami in tractatu de Eucturistia cap. 29. & in . mu mstare. i. sententiarum, Cardinalis Aureoli, Gabrielis, & aliorum. Probatur primo ; quia illa extensio non est ratio formalis quanti- β.tatis praeciste,quae conuenit aliis rebus a quantitate. at ista extensio conuenit aliis rebus a quantitate. ergo non est ratio formalis quantio talis. maior clarissima est. minor probatur; quia extensio in ordine ad se, siue extrinseca, est illa perquam partes licuius rei se habent, ut una sit extra aliam in ordine ad se, id est, una non sit alia, sic tamen ut coniungantur & uniantur inter se , una quidem alteri immediare, aliis vero non nisi ea mediante. sed eiusmodi extensio conuenit mat riae primae, imo & cuilibet rei materiali secundum se consideratae, si animam materialem excipias. in puncto, verbi gratia, potest Deus destruere corpus equi, ita ut sublatis eius accidentibus, solaque muteria prima remanente, pars materiae quae pertinuit ad caput, distincta sit a materia colli, eaque mediante ab aliis, iisque uniatur.quo posito, in illa materia reperietur extenso intrinseca, & consequenter talis extensio conueniet aliis rebus aquantitate. verum de hac re fusius agemus paulo post, cum de parti us entitatiuis.

Probatur secundo.anima rationalis, quamuis sit in corpore quan-Sec otia μώ-to, eoque mediante sit in loco, quia tamen ex se indivisibilis Est, numquam diuisibiliter se habet, aut habere potest ad corpus & locum. emgo a paritate rationis, ex eo quod quantitas ex se sit diuisibilis, seq uititur e contrario eam, quocumque modo consideratam , nunquam

posse indiuissibiliter se nabere ad locum. at posita extensione partium extra partes in ordine ad se, posset indivisibiliter se habere, quia possent omnes partes quantitatis esse in eodem loco per modum unius. ergo non potest extensio talis quantitati conuenire, nec esse de illius essentia. Confirmatur; quia diuersus est modus essendi panium in intensione, & extensione quantitatis. at posita pro ratione formali quantitatis, extensione praecis a partium extra partes in ordine partium ad se, non esset diuersus, sed idem modus; quia sicut partes a sese inui-

Σ iij

SEARCH

MENU NAVIGATION