- 아카이브

Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

omnes partes proportionale essent acita distinctae. multa alia argimenta adferri possent, quae br iratis causa relinquo; nec tam multa attulissem, nisii Hurtadus ridicule more suo iactabundus diceret no- stram sententiam nullo niti fundamento,& a quibusdam tantum de fendi , ut effugiant dissicultates. 1 v. Objicies i. Philosophus ait quantitatem esse id cuius partes copu- termino communi; ita enim tradit capite de quanto. sed quod ' copulatur, dicit distinctionem; nihil enim sibi ipsi copulatur. ergo partes in continuo dicunt distinctionem. praeterea 3.metaph. text. IS. definit quantitatem esse diuisibilem in ea quae insunt. sed est diuisibi bilis in partes. ergo partes sunt in continuo. unde sanctius Thomas 3. metaph.lechII sic loquitur; quantum dicitur esse diuisite in ea quae

insunt, ad digerentiamdiuisioni mixtorum . nam corpus mixtum resoLuitur in elementa, quae non sunt actu ιn mixto ,sed mirtute.

Respondeo , de primo quidem ad primum locum Philosophi,dico

continuum esse id in quo assignabiles sunt paries, dc terminus communis illas copulans. idem re respondent alij, dicentes definitionem illam accipiendam esse fundamentaliter, non formaliter. ad secun dum locum, res mdeo quantum esse diuisibile in ea quae insunt acta quidem secundum entitatem, secundum distinistionem vero, abstr here ab eo quod est inesse actu, vel sola potentia. in quantitate enim discreta, seu numero, actu insunt partes; in continuo sola potentia. unde nihil inferri potest pro adueriariis. ad sanctum Thomam, res spondent aliqui recte assignari ab illo potuisse eam distinctionem

ter partes in continuo, & inter elementa in mixto, quia elementa in eius sententia non dicuntur esse in mixto, neque quoad distinctionem,neque quoadentitatem; in continuo' autem partes insunt actu, quoad materialem entitatem, quamuis non actu quoad distinctio.

Urgebis. per illud res distinguitur ab alia, per quod conssiluitur' eius entitas. sed datur in continuo partium entitas. ergo datur & partium distininio. Respondeo per illud rem distingui ab alia, per quod constituitur eius entitas ultimb terminata per actualem indiuiduationem, non autem distim ui per illud quo constituitur quomodocumque. Objicies secundo cum collegio Compiti tensi disput. Σ3. Physic. quaest. 3. ex sacro Concilio Tridentino sess. i3. ubi dicit totum, & inte grum corpus Christi Domini, vere, realiter,& substantialites contineri in hostia consecrata, & in stingulis eius partibus ante diuisio

Respondeo, Concilium loqui de partibus quoad entitatem, non quoad distinctionem, de qua nihil curare potuit eo loco Concilium.

402쪽

Objicies tenib. si vino consecrato aliud vinum admisceatur non consecratum, ita ut ex speciebus fiat unum continuum, desinentibus prioribus entitatibus distinctis, Christus Dominus non esset praesens amplius speciebus , imo deberent accidentia priora corrumpi.

Respondeo, in eo casu partes priores non desinere quoad entita. tem , ted quoad ultimam terminationem , α distinctionem ab aliis. Sed urgebis. quamdiu manet fundamentum distinctionis, debet manere distinctio. fundamentum autem distinctionis harum partium est entitas, quae ex dictis remanet. ergo &c. Respondeo, fundamentum distinetionis non esse entitatem praecise ac per se sumptam, sed quatenus est terminata, ita ut fundamentum incompletum distinctionis actualis partium de qua sella hoc loco agimus) sit earum entitas, vel existentia &c. de qua in Metaphysica disputari solet, compleatur autem per terminationem, tanquam per quoddam connotatum . haec vero terminatio nihil aliud esse videtur, quam extensito ad tantum vel tantum spatium , & non ultra.

quando enim d uo palmi, exempli gratia, non sunt coniuncti, sed separati, ac scorsim positi, certam habent & determinatam extensionem, ita ut ad tantum vel tantum spatium, & non vltra protendantur ; quando vero coniunguntur, & continuantur, unusquisque eorum amittit propriam extensionem, quoad tantum vel tantum spatium praecise, dc recipit ulteriorem extensionem. hinc aduerte ad multorum argumentorum solutionem, in duabus aquis , verbi gratia, quando uniuntur, perire distinctionem partium, quia perit complementum diistinctionis, id est terminatio. quod autem pereat terminatio illarum duarum aquarum quando continuantur, patet, quia cum antea client duae, quarum uniuscuiusque superficies erat palmaris,

verbi gratia, iam incipiunt esse una, cuius luperficies sit bipalma

ri S.

Objicies quarto. causa S effectus debent ab inuicem nemine cogitante distingui,alioquin idem produceret seipsum, quod implicat

contradictionem. ergo partes in continuo nemine cogitante distinguuntur. consequentia probatur ; quia partes in continuo , ita aliquando se habent ad inuicem, ut una sit causa, altera effectus. accendatur enim, exempli gratia, palea. aliqua pars paleae combusta comburit sequentem. ergo distinguitur a sequente, cum sit causa eius. Respondeo, variis modis ad hoc argumentum responderi solere, quibus omissis dico breuiter; si consideremus instans, vel tempus in quo exercetur causalitas effcientis , necessiλὰ illos duos ignes non en

403쪽

es,& esseere, important distinctionem nemine cogitante eonunquibus competunt, pro eo tempore quo unum essicit, alictum G citur. ex quo patet isem dc prioritate naturae multo magis esse dice dum. Si veroloquamur de tempore subsequenti ad exercitium cauialitatis, dico nunquam entitatem causa: identificari eluitati effectus vel e contra; sed utramque transire in tertiam quandam entitatem,in

qua nulla est distinctio lustualis. hoc autem est quod lape nos decipit

in hac re. nam ex eo quod unum alteri non identificatur, aut non possit identificari, inferimus non posse ex illis quae prae seerunt distineta conflari unum tertium, nullam in se retinens actualem distinctio

nem.

Objicies qcinia cum Rubio. continuum est aliquod totum int grate nemine cogitante. ergo lubet partes integra es nemine cogitante.

Respondeo, meminisse debuisse Rubium Philosophum Io. Metaphys textu r. asserere continuum proprie non esse aliquod totum, ac proinde proprie, & in rigore non habere partes. unde respondeo aliud esse genus totius per modum coiitinui, quod est unum quadsimplex; aliud per modum heterogenei, & non continui, quod est unum compositum; quia continuum est entitas formaliter simplex, fundamentaliter tantum & designabilitet composita. unde parui momenti est hoc Rubi j argumentum. Objicies sexto. de eadem re verificari non possunt contradictoria.

sed de uno continuo verificantur. ergo unum continuum non est eadem res. ergo in continuo sint plura numero, siue plures res. minot probatur; verificatur enim de eodem continuo, si una eius pars sit abba, alia non, una calida in summo, alia non , esse album, de non esse album, esse calidum in summo,&non esse. haec autem sunt contradictoria. ergo. Respondeo distin quendo majorem . de uno & eodem numero impartibili. seu in eadem parte designabili extra partem, concedo majoremide uno & eodem numero partibili, secundum diuersias eiushaodi partes designabiles, nego majorem. in quo animaduertere debemus nunquam esse concedendum absolute veriscari duo contradictoria; nam ad hoc ut aliqua sint contradictoria, necessarium est ut utraque pars contradictionis cadat supra idem indivisibile omnino. quod in casu nostro non contingit. Objicies ultimo. nemine cogitante pars coeli quae est in oriente, non est pars coeli quae est in occidente. ergo ante designationem una non est alia. Respondeo, per hanc propositionem, pars coeli quae est in oriente non est illa quae est in occidente, & sinites alias locutiones,nihil aliud Diqiligod by Corale

404쪽

significari, ita a pane rei dari aliquid, quod sit fundamentum suta ciens concipiendi unam partem distinctam ab alia , & semiandi huiushi odi propositiones, quae verae proinde sunt in hoc sensit iunia

tamen tali, nec aliam in rebus distinetionem, quam fundamentalem seu virtualem requirunt. unde distingui potest antecedens. pars coeliquae est in oriente, non est illa quae est in occidente, fundamentaliter concedo ; formaliter nego. intelligo autem ante omnem designati nem. secundo dico, cum dicimus hanc partem coeli quae est in oriente, non esse illam quae est in occidente,iam fieri designationem,ac proinde distinctionem; unde respectu huius designationis propositio vera est. hinc autem solum inferri potest, partes continui actii, distingui

respectu designantis, non autem in se, & ante omnem designationem. quod valde aduertendum est in praesenti materia. sicuti enim.

verbi gratia, in sententia aduersariorum reS visa a re eadem ut non visa distinguitur actu realiter per extrinsecum reale connotatum, hoc

est, visionem, ita pars designata dicit, & seipsam, & designationem, quae est actus vel intellectus, vel visionis, Vel tactus, &c. & ideo pars

inuoluens designationem realiter cxtrinsece immutatur, realiterque distinguitura parte non inuoluente designationem. multa alia argumenta obiici possunt. exempli gratia, quae separari possunt nemine cogitante disti irguuntur, praesertim si Vtrumque manere possit sine altero. atqui duae partes quantitatis sunt hujusmodi ergo &α & similia. sed ex dichis clarissime omnia soluuntur,& in particulari hoc quod in Suarij argumentum in ex solutione terti j argumenti aduersariorum stupra positi facile diluitur. hoc enim verum est, si retineant suum esse quando sunt separata, eo modo quo habebant quando

erant coniuncta. iam vero palles continuae, quae realiter sunt separatae, habent proprium est e diuersum ab co quod habebant quando erant unitae, & ratione huius proprii esse distinguuntur. vide quae diximus in fine stolutionis tertiae objectionis. Quaeres, an indivisibilia terminatiua sint actu in fine continui 8 diaco indivisibilia terminatiua, quia ex dictis constat continuatiua non esse actu in continuo distincta , cum non sint partes actu distinctae. Respondeo, punista terminatiua, quoad positiuum quod dicunt, non esse achi distincta a continuo ante designationem , quamuis, quoad negativum quod dicunt, sint actu distincta. secunda pars responsionis patet; quia negatio nemine cogitante distinguitur ab entepositivo, eo modo quo distingui potest. prior pars facile probatur contra Suarium; quia non potest assignari subjectum pumstorum, indivisibilium terminatiuorum realiter distinctorum, non enim est quantitas, nec indivisibile materiar. ergo nullum habent subjectum. non quantitas, quia forma accidentalis cuiusmodi sunt punctaὶ quὰ

405쪽

informat aliquod subjectum, debet esse intime praesens illi subjecto;

indivisibilia autem non possunt esse intime praeientia quantitati. non etiam indivisibile materiae;quia inde sequeretur cotinuὀ anni hilari,de creari aliquid materiae. sint enim duae aquae diuisae, quae coniungantur, pereunt duae superficies terminatiuae quantitatis aquae. vel ergo pereunt etiam duae superficies entitatiuae materiae, quae erant subjectae superficiebus quantitatis, vel non. si pereant, hoc non potest fi ri nisi per anni hilationem. si manent, ergo aqua manet diuisa ab alia, quia utraque habet propriam superficiem , nec copulantur terinino communi. si dicant, ex duabus inperficiebus fieri unam; vel illa una est noua, de sic primae perierunt ; vel est conflata ex primis, & hoe non potest intelligi. quomodo enim uniuntur inter se duae illae sepe ficies &c. Non potest ergo ullum assignari subjectum indiui libilium terminatiuorum, & per consequens nulla dantur realia actu distinctae sunt itaque indivisibilia terminatiua aliud nihil, quam ipsa quantitatis entitas, prout annexam habet, siue prout dicit negationem ulterioris extensionis.

AESTIO DECIMA NONA

dari ρομ infinitum actu P vli etiam agitur, an possit iDeus, qualibet secte dabili, aliam sub eodem

genere perfectiorem producere oec. P Ri MA sententia est communis Nominalium, eaque assirmans. ita Occam, & Gabriel in 1. distinct. 1. Gregorius in 1. distinct.

4. quos ex recentioribus sequuntur nos pauci, inter alios Vasqueetna 1ue me. I. paIt. disputat. 26.&63.Hurtadus in disput.de infinito,&alij. Seeunda sist. Secunda tamen sententia Verior, ac communior inter Theologos ερο i .i & Philosophos, est eorum qui contendunt implicare contradictionis ..ῖ. nem dari infinitum actu. ita Scotus in L. distinct. I. quaest.3. quem se-S. Ranauentura, quuntur Scotistae communiter. Diuus Thomas I. parte quaest. 7.arcs.& alibi saepe; quem sequutur Thomistae omnes. Durandus in I. distinctione 43. Sanctus Bouauentura, & alij, tam antiqui quam moderni. & est sententia Aristotelis, qui quamuis non agat de implicantia contradictionis, absolute tamen docet non polle dari. cum hac sententia II. Dico primo, implicare contradictionem dari infinitum inessentia Prima sub tota latitudine entis.

406쪽

PARs SECUNDA MAESTIO DECIMA NONA. Io

Probatur haec co nclusio facile; quia talis creatura esset Deus; pl res autem Deos esse implicat contradictionem, ut suppono ex Metaphysica. Dico secundo, non posse dari creaturam in essentia sub aliquo

certo & determinato genere infinitam. Probatur ; quia nulla creatura potest constare gradibus essentialibus , genere nimirum & differentia , inseritis. ergo necessientiam infinitam habere. consequentia patet ; quia in nitum non potest nisi ex infinitis eoalescere , cum finitum finito additum nunqtiam infinitum esciat. antecedens probatur. gradus genericus ut sic, non potest perfectionem infinitam dicere, cum sit quid potentiale, a perfectione disterentiarum abstrahens. nec item differetialis gradus, cum ut sic,ilec etiam vice verse generis perfectio- nem includat. ergo nulla creaturii potest constare gradibus essentialibus infinitis, nee ex consequenti essentiam infinitam habere. Probatur secundo. si quae creatura esset ita infinita, deberet habere omnes perfectiones sibi connaturales essentialiter infinitas. verbi gratia, si quis homo in essentia sua esset infinitus, in essentia deberetctiam omnes perfectiones sibi naturales infinitas habere; ergo infinitam volendi & intelligendi potentiam, simulque infinitos habitus illis potentiis proportionatos ; vim quoque agendi, producendi, &mouendi infinitam ; actusque simpliciter infinitos, utpote omnibus istis facultatibus proportionatos, possie elicere; ergo & infinita corpora simul mouere, infinita intelligere, sicque Deum comprehendere, infinita producere, & smilia, qu. e soli Deo conuenire, absque eo quod possint creaturis communicari, constanter docent omnes theologi Dico tertio , implicare contradictionem dari infinitum actu in multitudine. Probatur ; quia ex contraria sententia sequeretur fore infinitum quidem, ex stippositione; non fore infinitum, quia semper illi aliquid addi posset, saltem aliquid aliarum rerum distinctarum. lecun-d0. ex suppositione infiniti in multitudine, sequitur in illo esse infinitos denarios, infinitos centenarios, infinitos millenarios, & sic esse in illo infinities insinitum. sequela patet, quia si binarij essent finiti, vel centenarij,unitates etia essent finitae; nam finitum finito additum non facit infinitum. quod si unitates essent finitar, numerus non esset infinitus. deinde, si binarij essent finiti, numerus constans ex fini tis binariis continet adhuc semel tam multas unitares quot sunt binarii, & sic est finitus. quod si admittatur in numero quolibet infinito. esse infinitos centenarios, infinitos millenarios, S c. sequitur primo

tist

III.

prima iussem. Seranda

407쪽

sexta ronclusio.

uuntur.

tus centenatiorum. sequitur praeterea ab infinito numero posse in finimm numero actu detrahi, & tamen remanere infinitum; nam si ex infinitis centenariis auferantur infinitae UnitateS, .remanebit ni hilominus numerus infinitus.

Dico quarto, non possedari infinitum in magnitudine Probatur, aduertendo infinitum in magnitudine esse, quod habet partes infinitas aequales uni certae; verbi gratia, si aliquod esset litagnum quod infinitos pedes contineret, esset infinitum ama in multi tudine. hoc posito, sic argumentor. ex infinito in magnitudine sequitur partem posse esse aequalem toti . consequens implicat contra dictionem. ergo & antecedens. sequela patet i nam occuparet tantum spatium, quantum totum. sit exemplum.si esset columna versus orientem infinita, versus occidentem finita; si ab ea ex ea parte qua est finita abscinderetur una vina, deinde residuum columnae promoueretur versus occidentem,ut ita occuparet spatiu quod occupabat vina abscissa, tunc sequeretur residuum columnae tantum spatij occupare , quantum integra columna occupabat. sequeretur secundo, aquam infinitam posse in decuplum rarefieri, & tamen non occupare masus spatium quam occupabat ante, sula ex suppositione ante

occupabat infinitum; esset enim finitum sinui, &infinitum. Demque sequeretur pedes esse aequales passibus, & passus miliaribus; quia1n infinita magnitudine, infiniti pedes tantum facerent, quantum infiniti passus, imo quantum infinita miliaria, & infinitae leucae. aeqMenim occuparent spatium infinitum.

Dico ultimo, non posse dari infinitum in intensione. Probatur conclusio argumento diui Thomae, quod applicari potest omni infinito, siue in intensione, siue in extensione dcc. agens per intellectum , nihil potest determinate facere, nisi determinatelciat id quod vult facere, omniaque necessaria ad illud. atqui infinitum actu, & illa quae requiruntur ad illud, non fiant determinate intelligibilia a Deo. ergo nequeunt a Deo determinate fieri. minor patet; quia si daretur infinitum actu, quocumque gradu detracto, remaneret adhuc infinitum actu in intentione, plioquin detracto finito remaneret infinitum. secundb probatur; quia sequeretur tot esse intensiones ut octo, quot ut quatuor; quoJ est absurdi stimum objicies primo. cuilibet potentiae activae respondere debet essectus adaequatus possibilis. ergo diuinae omnipotentiae necessario respondere debet effectus adaequatus possibilis,led non actu finitus,quia finitus ei sectus non adaequat potentiam Dei infinitam. ergo actu infinitus, & consequenter potest dari infinitum. Respondeo distinguendo antecedens. cuilibet potentiae finitae qactivae necessario respondere debet effectus adaequatus,transeat antem cedens Diuitiatio by Corali

408쪽

cedens; cuilibet potentiae infinitae activae,nego anteceden disparitatis ratio est, quia in hoc consistit infinitudo potentiae, quod nulluhabeat esse istum sibi adaequatum,sed quod finita in infinitum possi t.addi potest, estectum non debere adaequare Deum, alioquin ex eodem argumento sequeretur fieri infinitum in essentia,& alium Deum. Objicies x plus potest solus Deus,quam infinitae aetii causae creatae. sed infinitet causi creat ,s esse Nossibiles posiet facere aliquid infinituaetia, v.g.infiniti actu ignes possent producere ignes infirutos. ergo dcc. Respondeo,argumentum procedera cic hipothes impossibili de ab surda;quia si darentur infiniti ignes, tunc tolleretur impossibilitas infiniti, qua sublata,non est mirum Deum posse facere infinitum actu. Sed inquies, si Deus ageret necessario ex necessitate naturae, Ut ipsum agere existimauit Aristoteles, produceret infinitum actu. sed in illo casti non haberet majorem potentiam, quam Jam habeat. ergo potest jam producere infinitum actu. major patet; quia si ageret ex necessitate naturae,simul & semel produceret totum quod potest producere. sed illud non esset finitum. ergo infinitum.

Respondeo implicare Deum agere ex necessitate natur Inde non

est mitu posito uno impossibili aliud sequi. addo quod si Deus ageret

ex necessitate naturae, sertassis nullum produceret effectum; quia deberet vel omnem vel nullu Omnem implicat. ergo potius nullii. denique dici potest,quod si Deus ageret ex necessitate naturae, produceret effectu s secundum cuiusque exigentiam. unde si infiniti effectus non possent produci,non proauceret,quia esset repugnantia ex parte esse-ctuum; sicut non produceret tempus in instanti,quia hoc repugnat. Vrgebis. si in illo casu non produceret Deus estectus infinitos, quot ergo produceret

Reseoniseo hoc dici non posse,& hoc est absurdum quod ex illa hibpotheti sequitur, qua supponitur Deum necessario ageret non enim posset dari ratio determinationis effectuum,quae in Deum libere operantem sine dubio refertur. Instabis. ad hoc ut producatur effectus finitus, non est necessaria virtus infinita. atqui,ex nostra sententia, Deus tantum potest esse istum finitum facere. ergo &c. Respondeo distinguendo majorem.ad producendu effectu finitum categorematice & timcategorematice simul non est necessaria virtus infinita,concedo majorem;ad hoc ut producatur effectus finitus cate rematice de sin categorematice infinitus non est necessaria virtus innita,nego majorem.ad productione enim effectus finiti,ultra quem potentia nequeat progreὸi,non est necessaria virtus infinita,est tamen

necessaria ad productionem effectus,vltra quem potentia possit in infinitum progredi. Dices. hac ratione multae potentiae creatae essent infinitae actu, quia possunt infinita sincategorematice; verbi gratia, unus ignis potest

409쪽

comburere infinita ligna, si illi applicarentur, intellectus rami per

omnemaeternitatem producet cinnitas intalectiones. Respondeo, me non inferre infinitatem potentiae, ex eo tantum

quod possit infinita sincategorematice, sed ex eo quod possit infinita

perfectiora semper& persectiora. nam causa creata, quando secie es.sectum aeque nobilem ac ipsa est , non potest nobiliorem producere; potentia autem diuina, quolibet esctu assignato, in infinitum potest nobiliorem semper & nobiliorem effcere. neque refert quod persectiora & persectiora in infinitum fortassis non sint possibilia; 1atis enim est quod Deus habeat, quantum est ex se, potentiam illa ponendi, si illa in se non repugnarent, sed essent factibilia. hinc enim optime infertur potentia M virtus infinita in Deo. sed, inquies, sic ex objecto impossibili concluderetur potentia infinita respondens tali obj ecto. sed hoc videtur ridiculum, cum impossibili nulla respondeat potentia, quia possibile dc potentia sunt correlata. Respondeo illam impossibilitatem infiniti effectus teneri se ex parte effectus, non ex parte causae primae, siue Dei ; nec solum essectum absolute poni bilem esse objectum adaequatum diuinae potentiae, sed etiam poni bilem sibquacumque concepta conditione, itavi verum sit dicere, si chymenaeiset verum ens, Deus posset chymaeram producere,&sic de aliis com ditionatis,quae non possunt transire in absolutas ex repugnantia ipsorum terminorum. Ratio autem cur sic assignemus objectum diuinae

potentiae, est quod diuina potentia non menseratur seu quasi specificatur ab objecto , sed seipsa quidem formaliter, ab essentia autem

radicaliter, habet absolute absque aliqua vera& reali habitudinea' obiectum factibile, quod possit in omne factibile. & hac ratione duci etiam potest infinitum absolute esse objectum diuinae potentiae. ex quo colligitur rectius dici infinitum non posse fieri,quam Deum non posse facere infinitum. quamuis ne quaestio fieret de modo loquendi , loquuti simus ut communiter loquuntur Philosophi; loquendum enim ut multi,sapiendum ut pauci. Instabis .ad producendum effectum persectiore & persectiorem in infinitum, sussicit virtus infinita sin categorematice, quemadmodu ad producendos infinitos calores, verbi gratia, vel infinitas intellectiones, satis est potentia quoad virtutem infinita sincategorematicα

Respondeo falsum esse antecedens ; quia quod potest aliquid producere, pro eo instanti quo potest debet habere illi d,vel formaliter,

Vel eminenter. Deus ergo cum non mutetur, simul & semper habet persectionem omnem necessariam ad productionem cuiuilibet effectus persectioris & persectioris in intaitum. unde tanta debet esse virtus Dei actu, quanta est accessio nobilitatis effectus in potentia. deinde addo infinitatem omnipotentiae diuinae etiam peti ex aliis c pitibus, nempe ex eo quod producat effectus independenter a quo- Iibet , ad quod necessaria est illimitatio & infinitas ; omnis enim

410쪽

limitatio est a dependentia; cause autem aratae nihil essicere possime

independenter. Dices. non minoris est escaciae voluntas Dei ad volendum, & potentia eius executiua ad operandum, quam sit intellectiva illius ad in. telligendum. atqui intellectus Dei, oninibus fatentibus,achi & simul fertur in infinita. ergo in illa simul ferri potest voluntas Dei, di potentia executiua illius. Respondeo, voluntatem & potentiam executivam esse aequales intellectui in hoc quod sicut intellectus adaequale fertur in omne intelligibile, ita dc illae feruntur in omne volibile adaequate, & in Omne possibile, non tamen esse in omnibus aequales. nam intellectus diuinus fertur in multa, in quae sine dubio non potest ferri voluntas illa

volendo, nec potentia executiua essiciendo realiter, ut sunt entia rationis, non entia,duo contradictoria, peccata, infinitum, Si similia. Objicies tertio. Deus potest facere tantum quantum potest facere.

supponamus ergo tantum facere quantu potest. vel illud erit finitum, vel infinitum. non finitum, quia quolibet finito potest fieri majus a Deo. ergo infinitum. ergo Deus potest facere infinitum. Respondeo, posse negari antecedens, deinde posse sic distingui. potest Deus facere tantum quantum potest facere, sumpta particula tantum exclusiue , nego antecedens. facit enim sensum diuersum, quando diuerso modo usurpatur. nam quando positive sumitur, si- nificat magnitudinem illam quam potest Deus ponere,& sensus est,ic potest facere tantum quantum potest secae, id est, Deus potest facere eam magnitudinem quam potest facere, & vera est propositio. quando vero sumitur exclusiue, significat magnitudinem, qua mujorem non possit facere Deus, S: sensius est , Deum posse tantam magnitudinem facere, qua majorem non possit; qui sensus falsissimus est. eodem modo possunt dupliciter sumi hae aliae particulae tottam,quam. vi autem magis depraelaendatur nullius momenti esse argumentum allatum, aduerte has propositiones, Deus facere potest tantum corpus finitum, quantum facere potest. faciat itaque 'iam , corpus factum erit finitum, vel infinitum. non finitum, alioquin sequeretur Deum non posse facere maius finito. non infinitum, alioquin corpus finitum esset infinitum, quod implicati similiter, potest D eus tantum quadrangulum quantu potest facere. supponamu. ergo

facere, &ta ut prius. .

Dices. Deus potest facere maximum quod potest. Respondeo hanc propositionem esse falsam. sic si dicerem Deus potest facere maximum quandrangulum eorum quae potest facere. neque dicas hanc propositionem esse identicamme, inquam, hoc dicas ; ut enim conlideranti patet, nullo modo est identica. esset tamenidentica, si hoc pacto diceretur, maximum quod potest facere Deus,

SEARCH

MENU NAVIGATION