Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

μω enim testificatus es de me in Ierusalim, sic te oportet m Rom. t flari. ex his h abemus Christum Dominum aliquot annis post as censionem visum esse ab Apostolo Paulo, & quidem ita visum ab eo esse, sicut vis is est Cephae, sicut visus est Iacobo, sicut visis est plusquam quingentis fratribus, & Apostolis omnibus, ut non minus ipse quam caeteri testimonium magna cum certitudine dc scientia res dere posset Resurrectionis corporis sui Chrysostomus probat in Domini nostri Iesu Christi. habemus etiam ipsum non modo vidisse Iustum, id est Christum, sed ita vidisse, ut quemadmodum Ananias te statur, audiuerit etiam Verbum ex ore ipsius, idque similiter, ut recte testificari posset quod ipsemet viderat & audiuerat. ex quibus omni bus manifeste consequitur Christum Dominum circumscriptiuἡ simul fuisse in coelo & in terra, & consequenterin duobus locis. Quare inepte Caluinus libro quarto institutionum cap.I7. ut ab hoc argumento se expediat, asserit perspicacitatem diuinitus diui Pauli oeulis datam esse, qua coelos penetraret, ibique Christum ε terra videret. inepte , inquam , quia manifeste aduersatur Scriptutae fictae allataea

Probatur tertio ratione. Deus potest ponere duo corpora in uno Meodem loco. ergo potest ponere unum & idem corpus in duobus I cis. Antecedens est fide certum ; constat enim hoc de facto a Christo Domino factum, quando natus est sine detrimento virginitatis sanctissimae genitricis, & quando penetrauit sepulchrum, & ad discipi los januis clausis ingressi1s est. Consequentia probatur ; quia quemadmodum naturaliter unum corpus tantum est in uno loco, ita etiam naturaliter in uno loco est tantum unum corpus.

Respondebis, de ratione unius duo esse, primum esse indiuisum in se, secundum esse diuisum a quolibet alio; primum autem magis et se intrinsecum, quam secundum. quando autem duo corpora ponuntur in eodem loco, solum fit ut inter se non sint diuisa; at vero uidem corpus poneretur in diuersis locis, diuideretur in seipsum, quod fieri non potest. nulla ergo, inquiunt, est consequentia allati argu

menti.

Uerum contra hanc solutionem facit, quod si valeret, probaret de qualibet praesentia reali, etiam Sacramentali. nam licet corpus per hanc praesentiam non repleat spatium modo quantitatiuo, tamen vere ac proprie per illam,eadem numero res quce est in terra, est in coelo , & in coelo caret modo quem habet in terra. ergo etiam dicetur dia uidi, & distare a seipsa, sicut si naturali modo esset in duobus locis deinde male infertur, ex existentia unius corporis in duobus locis, quod secundum entitatem sit diuisum a se,& sit duo corpora. nam sicut cum duo corpora sunt in eodem loco,non propterea sunt unum

422쪽

corpus, ita nec ex eo quod idem corpus sit in pluribus locis , uitur quod sit duo corpora, vel a seipso diuisum, vel diuisum in multa corpora, staselum esse diuisum in diuersa loca, sic quod diuisio esset lo-

eorum, dc non corporis.

Probarur quarto. potest Deus idem corpus duabus actionibus, vel talem unica, diuersis temporibus producere. ergo potest: diuersis actionibus . vel unica actione, unum corpus producere in diuersis

Iocis. .

Probatur vltimo. non implicat contra chionem unum corpus

existere extense in duobus locis. ergo potest a Deo poni in pluribus locis. Consequentia est clara, quia potest a Deo fieri quidquid contradictionem non implicat. Antecedens probatur ex terminis. nam cum dicitur idem corpus esse in pluribus locis extens nihil dicitur supra corpus, praeter respectum aduenientem extrinsecus fundamento in uno quanto ad aliud quantum circumscribens. At hujusmodi reia pectus possunt multiplicari in eodem fundamento respectu diuersorum terminorum. cur enim hoc fieri non poterit, praesertim cum multi alij respectus intrinsecus aduenientes, multiplicari possint eodem fundamento manente, ut eadem albedine manente, diuersie possunt in ea fundari similitudines ad diuersa alba. ergo&c. haec: ratio magis intelligetur per hanc aliam. si esset aliqua repugnantia, de contradictio in hoe quod idem corpus sit in pluribus locis, ea orire tur ex uno ex his duobus capitibus , videlicer, vel ex parte praesentiae in diuersis locis, vel ex parte modi essendi. neutrum dici potest. ergo&c. minor probatur, & primo quidem quoad primam partem, quia fide diuina constat idem corpus Christi vere de realiter limul praebens esse diuessis, & a se distantibus locis, in diuersis hostiis consecratis. ergo nulla est implicantia, aut contradictio, in hoc quod unum cor- pus sit praesens circumscriptiue diuersis locis ; ab aetii enim ad potentiam valet argumentum. Quoad secundam pariem, eadem minor probatur, quia repugnantia non oritur, si tamen oritur, nisi ex prima parte, videlicet quod idem corpus numero, sit realiter praesens diuersis spatiis ; vel saltem si ex prima non oritur, certe prima Videtur magis repugnare. sed non repugnat, ut ostendimus. ergo neque repugnabit , ut sit in diuersis locis modo suo quantitativo. Confirmatur; quia ad primam partem requiruntur duo miracula, rm m. Vnum quo fiat praetas unum numero corpus diuersis spatiis a sedistantibus; alterum quo fiat ut careat naturali suo modo. Ad secundam requiritur tantum unum miraculum, nempe ut fiat praesens diuersis locis. ergo, &e. Et sane difficilius multo est primam partem quam secundam concipere. nam si semel ponatur aliquod corpus praesens diuersis ac distantibus locis, nihil difficultatis est illud suae na-

423쪽

turae relinquere, ut modum naturalem habeat. --s. Dices in modo naturali includi negationem quandam, nempe vesii Nini quod est in hoc loco, exempli gratia,non sit in alio. Sed contra esl,quia ut bene notat Monceius disput.Io.Theologiae cap. . vel id sic

ita intelligendum est, ut non solum no debeat res esse extra locum localiter extensa, vel v t omnino non debeat esse extra ipssim, siue localiter dc extense, siue Saaamentaliter.non primum, quia id absquevilonsidamento diceretur. cur enim si commensurari laco sit non esse extra illum, ea commensuratio negat potius modum existendi diuisibiliter in alio loco quam sacramentaliter, cum per unum aeque ac per alium quantitas sit extra priorem locum, quamuis aliter i tecum

dum autem dici non potest salua fide mysteri j Eucharistiae. Secundo. contra responsionem facit, quod commensiaratio illa re vera non includat talem aliquam negationem, sed formaliter consistat Blum in adaptatione partium locati ad partes loci, quae adaptatio adhuc tota intelligi potest, non obstante quod ea res alteri etiam loco spatioque adaptatur. unde aduerterem circumscribi loco non esse, eam non esse extra terminum quo circumscribituri alioquin ne sicramentaliter quidem corpus quod in uno loco diuisibiliter existeret, posset in alio esse; sed esse, totam illi termino adaptari, eoque sic contineri, ut nihil illius rei sit, quod intra eum non sit. Quamquamsi quis esset Thomista, qui obstinate contenderet rem circumlcribi loco, includere etiam rem non esse extra talem locum, cum illo contendensiam

non esset, ne disputatio de nomine fieret, & non de re, sed eo tumbii dato, dicendum esset nos nolle rem illo modo circumscriptam uno loco, posse esse circumscriptiue in alio, vel quomodolibet aliter, donim manifestam contradictionem inuolueret; sed rem habentem partes suas extensas, & adaptatas uni loco, & spatio , osse per sis tutam Dei potentiam simili modo adhuc alteri adaptarii haec ui. dem adaptatio sui notat supradictus author in non erit tunc idem quod circumscriptio in illa significatione. unde non obitante quod Vnum corpus non possit sit nul circumscribi pluribus locis, poterit

tamen pluribus adaptari, quod solum contendimus. IV. Objicies priis, si unum corpus posset per diuinam potentiam eis ρ - -r ad- se in pluribus locis circumscriptiue, sequeretur posse esse in infiniat.

implicat contradictionem. ergo & antecedens. sequela

maioris probatur, quia si semel ponatur corpus ita diuinam potentiam respicere, ut postit ab illa in pluribus locis collocari, necessaribetiam ponendum erit ita eandem respicere, ut ab illa possit in omni bus locis simul collocari; non enim assignari potest cur postremum fieri non possit posito priori, cum ex parte Dei potentia sit infinita,&ex parte corporis sit indifferentia. Minor probatur. si unum

424쪽

posset esse in infinitis locis, sequeret posse esse mensum; inmiensitas autem est proprietas solius Dei, nec ulli creaturae communicari potest, unde diuus Thomas, vult haereticum esse asserere pota illam D. τμα

communicari creaturae.

Respondeo retorquendo argumentum in diuum Thomam. nam ad minimum aeque apparenter procedit contra oorpus Christi insan- tissimo Sacramento, ac contra corpus modo quantitatiuo in pluriubus locis. sic enim argumentori corpus Christi potest esse Sacramentaliter in pluribus locis. ergo in omnibus. ergo potest esse immensum. quod si respondeas corpus Christi esse in Sacramento definitiue, non autem quantitatiue, Ieu modo quantitativo, nihil dicis. nam nulla creatura potest esse ubique, quocumque tandem modo in loco ponatur. unde angelus est in loco sine modo quantitativo, & tamen non conceditur angelo ipsum posse esse ubique.ergo &c. vlterius aduersarij fatentur corpus Christi sacramentaliter posse esse ubique. dicunt enim posse Deum omnia in corpus Christi conuertere. quo casu esset ubique , & tamen non esset immensum. ergo ex eo quod unum

corpus possit esse in omnibus locis siue ubique, male inferunt posse

esse immensum. respondeo ergo secundo nerando minorem. ad eius probationem dico,non sequi propterea posse esse immensu, ut bene notat Scotus. & ratio euidens est, quia de ratione immensitatis est, ut

illud quod est immensum necessarib impleat omnem locum, ita vic5- tradiistionem implicet dari locum,&in illo non esse illud quod est immensum. in illo,inquam,secundum essentiam, praesentiam, & potentiam. unde Deus his tribus modis necessatio est in omni loco, α ubique .tali autem modo corpus non esset in omnibus locis.

Objicies secundo. impossibile est eandem materia numero esse sub diuersis formis substantialibus. at si idem corpus numero posset esse in pluribus locis, sequeretur illam posse esse suo diuersis. ergo &c. major clara videmr, videtur enim contradictionem implicare meum corpus simul informari posse pluribus animabus rationalibus. minor probatur. ponatur Andegaui & Romae idem cibus, di a diuersis animalibus in duabus illis ciuitatibus existentibus comedatur. tunc potentia nutritiua uniuscuiusque animalis cibum illum in propriam substantiam conderiet, de per eonsequens eadem materia reperietur sub diuersis animabus illorum animalium. Respondeo cu Scoto,data sed no concessa majore, negado minore. ad probationem,dico ide dicedum esse de cibo illo in diuersis locis collocato, & a diuersis animalib supto, quod dicendu esset de illo in uno loco posito,& a diuersis animalibus supto. si enim ide cibus sumeretura diuersis animalibus, & in diuersos stomachos trajiceretur, vel virtus unius stomachi omnino superaret virtute alterius, vel no. si superaret

425쪽

11s SELET. DISPUT. PHILOSOPHIC.

. conuerteret penitus cibum in substan tiam fiam, & sic esset sub eluetantum forma ; si non superaret, vel esset aequalis virtutis cum vitam te alterius,vel inaequalis. si aequalis, tunc utraque virtus aequaliter conuerteret aliquam portionem alimenti, una unam aliam. 1i inaequalis, ita ut una aliam vincat, non tamen omnino superet, tunc debilior mitinus conuertet, fortior plus.

Obij cies tertio cum sectariis nostri temporis varias implicantias, quibus aiunt se persuasos esse id Dei omnipotentiae denegare. primae i. si unum corpus posset et se in multis locis,posset esse unum & mubta ; diuisum de distans a seipso; posset eidem esse praesens & distans; posset quiescere simul & moueri ; quae omnia implicant. secunda. sequeretur idem corpus posse simul habere contrarias qualitates intensistimas, ut calorem in uno loco applicatum igni, frigus in alio applicatum nivi quod repugnat naturae contrariorum,quae definiuntur se mutuo expellere, cumque unum contrariorum includat negationem alterius , inferri etiam possent contradictoria. similiter quoadactaeas virtuales, idem in uno loco poterit amare Deum,& simul in alio odisse. quoad ha tum etiam dc priuationem , in uno loco mortuum esse, in alio vivere in uno sobrium esse,in alio ebria; similiter Petrum, verbi gratia, habentem vires ferendi pondus decem librarum, posse ferre pondus decem millium si in multis locis ponatur; in singulis enim decem libras ferret,quae multiplicatae ingens omnino pondus e Dficient. multas alias addunt implicantias, sed quae ex harum solutione facillime diluuntur. Respondeo ad has implicantias generatim responderi posse illud

r. et imis. diui Augustini lib. 22.de civit. Dei cap. H. Ecce argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, cliιam psidet aaniraε. quanta enim vanitas est, ne dicam insania eorum qui non aliter Deci

credere volunt, quam quatenus quae asserit capere possunt, quasi non multa sint a nobis credenda,quae intelligetitiam nostram superant,aut

quasi ipsi sanctissimae Trinitatis mysteriit in percipiant. si itaque capere non possint, qui fieri possit ut Christus realiter sit in sanctissimo

Sacramento,& idem numero in pluribus hostiis consecratis, audiant Apostolum L. ad Corinthios io. dc rediPm in captiuitatem intellectum in obseauium ei,de dicant multo plura posse Deum faccre,quam pos sit intellectus humanus intelligere,iuxta illud Iob 36. Ecce Deus magnus vincensscientii nostram, dc ad Romanos u. O altitudo diuitiarum sapientiaci sientiae Dei cy e. Respondeo ergo breuiter, dc primo quidem ad prima implicantiam dico nulla esse;nam corpus ut est in uno loco,non discontinuatur a s ipso in alio nam discontinuari dc diuidi, eli eorum quae sum multa. in casu autem nostro,non sunt duo aut plura corpora,sed unum de id enu

426쪽

sicut vicissim si duo corpora, per omnipotentiam Dei ponerenturin eodem loco,essent duo corpora, & non unum,licet unicus sit locus. quare selum loca ipsa quibus corpus est praesens, erunt discontinuadi plura, non autem corpus; sicut proportionaliter anima unica est in singulis membris corporis, & ut est in capite est sursum, & remota a terra, ut est in pede est deorsum, de teriae proxima, ut est in dextera agitata mouetur, ut est in sinistra immota quiescit, sine ulla vera contradictione, quae attendi debet non solum respectu ejusdem rei, sed etiam temporis, loci, modi dcc. Quare sine ulla contradictione licet etiam dicere de eodem corpore, in uno loco stare, in alio sedere, quiescere, & moueri, sursum esse, & deorsum, secundum diuersa loca in quibus statuitur, & diuersos essendi modos. cum enim hae senilesque proprietates dicant rationem praesentiae localis, si multiplicantur loca, relationes etiam quae ad Ipsa terminantur necessario erunt multiplicandae, nullaque orietur vera contradictio , quia non erit ratione ejusdem ubi, α loci, sed diuersi. sicut substantia per unam qualitatem potest esse alteri similis, Vt ignis calore aeri, petalteram dissimilis, videlicet siccitate; ita una res secundum diuersa ubi, alteri distans, & praesens esse potest. Dices. hinc sequeretur idem corpus esse alteri aequale, de inaequale, ut si corpus tripedale ponatur in tribus locis occupabit locum nouem pedum. Respondeo dupliciter intelligi posse corpus tripedale occupare spatium nouem pedum.

primis,quod quantitas talis corporis commensuretur, de circumscribatur loco nouem pedum, δc hoc falsum est. secundo, ut talis magnitudo non commensuretur nisi loco trium pedum , eadem tamenter ponatur in loco trium pe dum, & hoc fieri potest per diuinam potentiam, nec ulla est implicantia, repugnantia esset si unica sua praesentia spatium nouem pedum aequaret . ad secundam implicantiam, dico corpus habens plura esse localia, secundum se tantum habere unum substantiate; ideo licet expositione eius in pluribus locis, necessario inferantur diuersae relationes praesentiae quae ad illa loca terminantur , ut ex stradi ctis constat, praedicata tamen absoluta a loco, ut qualitates, riones & c. quae aliunde quam ab esse locali proueniunt, non necessario ex rei natura in corpore illo multiplicantur, quia subjectum mutationis idem est,& mutatio quae in eo fit non pendet a

dist. Io. quaest.2.art. . &alij. Ad illud igitur de contrariis in summo gradu qualitatibus, respondeo, licet posset Deus,si vellet, in eodem subjecto ponere summum calorem, de summum frigus, quod enim

natura facere potest successive, Deus author naturae simul facere potestin tunc ex contrariis inferrentur necesibrio contradictoria; non cnim frigida inferetur necessario non calidum, nec ex calido nou

427쪽

frigidum, quia esse calidum non includit se aliter negationem in gidi, sed habet solum consequenter adjunctam secundum ordinem

naturalem, non autem respinu potςntiae Dei. unde notant aliqui, inter caeteros Caesarius Dialogo I. eundem ignem veluti irorem frige- fecisse tres pueros Hebraeos, di combussisse Babrionios. qua de re plura Sainctes, repetitione 4. cap.7. ex natura tamen rei probabilius videtur Scoto in . dist. io. quaest.2. s.Th- loco citato 3.partis, Gabrieli lectione 46.& aliis communiter, non multiplicari,cum corpus sit unum, & non multa. & ideo si calefieret corpus in uno loco, esset etiam calidum in alio, si autem sit in uno prope ignem, in alio prope glaciem, alterabitur eodem modo ac si in eodem loco ei applicarentur duo agentia contraria. quare in illo casu ambae virtutes c lefactiva, & frigefactiva, vel attingent idem corpus secundum eamdem partem sui, vel secundum aliam , & aliam. si secundum eandem, vel illae virtutes sunt omnino aequales, de sic illa pars corporis. nec erit simpliciter calida, nec simplicitu fit da, quia propter aequalitatem illatum virtutum sic una impediet ateram, ut illa pars co poris recipiat qualitates solum in esse refracto, quibus esci r reptis. da ; vel erunt inaequales,& tunc inducetur qualitas secundum modum excedentis, &non eius quae exceditur. si vero attingand corpus se adum aliam, & aliam partem, tunc in illis distinctis partibus pol, sunt induci oppositae qualitates, sicut nunc accidere potest, ut si quis ponat pedem in glacie, & manum in ignα ad illud de odio & amo. re, cum conueniant subjecto secundum se, non ratione loci aut alibrius extrinseci,qui in uno loco odit, ubique odit. estque hoc idem angumentum soluendum aduers qui in uno loco localiter, in altero petmodum substantiae existimant idem corpus esse tosse, cum in his a ctibus voluntatis sit virobique pars ratio, ut recte aduertit Franciscus Suarius disput. 8.sech. .&6. similiter si vulneretur, aut moriatur in Uno loco,idem apparebit ubique, si comedit in uno loco, non esinet in altero, etiamsi nihil ibi comedat, quia idem est corpus, non dirier. sum. ad ultimam instantiam Major in 4. dist. io. quas L r. concedit Petrum in pluribus locis positum in singulis posse ferre pondus suae Virtuti adaequatum, quia ex eo quod Rotnae ferat decem libras; non impeditur ne Andegaui aliud pondus aequale ferat. verum rectius Scotus, Marsilius,&alij, quia ex praesentia eiusdem potentiaeda pluri bus locis non augetur potentia, non igitur plus poterit in pluribus locis quam in uno. plura hac de re videri possint apud Rhadam lom. .controuersiarum controu. S. Philippum Fabrum in .dis aQ. disp. 37.qui fusisssime, & time lianc nostram sentiam defendum Obij cies quarto.non potest explicari per quam actionem poneret Deus unum corpus in pluribus locis circumscrip e. ergo nonWaca

428쪽

ponere Deus unum corpus in pluribus locis circumscriptia Antecedens probatur , quia neque per reproductionem substantialem , neque per aetionem produetivam noui ubi, quam Scotus vocat adauisti m. ergo , &C. Respondeo Lessium libro I 1.de perfectionibus diuinis velle illam actione esse reproductionem substantialem. verum longe probabilior est sententia Scoti nostratis, quem sequuntur eius discipuli, hoc fieri σὸς adduiliis tinrumper productionem noui ubi, quam product ionem Scotusv eat actionem adductivam. Ratio est, quia eodem modo hoc loco philosophandum est de actione qua inciperet corpus esse in pluribus 'Iocis,quo philosophamur de actione qua incipit corpus Christi esse intactissimo Sacramento. atqui Christus in sanctissimo Sacramento non producitur noua substantiali actione, sed irarum incipit de nouo illic esse, per acquisitionem noui ubi seu praesentiae localis, alio. quin necesse esset in dies singulos renouari Christi Domini incarnationem, eius corpus videlicet de animam denuo produci, ac rursus Ummyn' uniri de nouo verbo diuino, idque nouo modo quam olim in utero virginali, quod omnino durum est. unde etiam sequitur Christum Dominum ut est in hostia consecrata, non esse filium beatissimae Uidiginis,quia ratione talis tabstantialis productionis quae illic iterato fit, uinctisti Virgo ad eam nullo modo concurreret.adde quod si Clit,stus in Euchatistia per nouam aliquam substantialem actionem producererur, ut vult Suarius, deberet corruptis speciebus substantialitee desinere,atque ita annihilari. atque ita pejus cum illo ageretur in dies,

utpote qui in pluribus sui reproductionibus fissistantialiter periret. squod non minus dissicile est & absurdum, quam si quis fateretur Christi productionem quae est in coelo perire. idem argumentum formari potest de apparitionibus supradiistis Christi Domini ad diuum Paulum , in quibus iuxta sententiam Suarij dicendum esset

Christum Dominum secundum animam , & corpus, imo de secundum unionein hypostaticam debuit se substantialiter reproduci, sicque illud mysterium incarnationis a saeculis absconditum in Deo, nouum nouorum, Attalum subselenouum, fuisse ad ejusmodi minimam occasionem de integro renovandum, ac demum re consecta, paucis ad utrumque directis & desatis verbis, tantum negotium, tanta pompa, tanto apparatu, S: diuinae virtutis contentione persectum , illico fuisse dissoluendum,& totum Chiillum secundum ejusmodi esse de nouo acceptum tolli demedio debuisse. quae omnia absurdaiuxta doctrinam Doctoris subtilis facile vitantur. unde ejus D.I. oblita. sententiam, post Bellarminum, de alios, communiter sequuntur re

Dic .actio qua Christus ponitur in Eucharistia vocatur 1 Th-

429쪽

logis de Paltatu transubstantiatio. ergo est vera actio substantis

lis.

Respondeo distinguendo consequens. est actio subs tialis ratione terminorum inter quos versatur, hoc est ratione duarum substantiarum,quarum una ponitur, altera tollitur, concedo consequentiam, ratione rei de nouo productae in ipsa substataria quae ponitur, nego consequentiam.etenim per trasubstantiationem,corpus Christi fit praesens, quod est vera substantia, sublato pane, qui est etiam substantia, ita tamen ut in Christo non producatur aliquid substantiale novum, sed tantum nouum ubi, siue noua praesentia. Sed contra inquies, impossibile est produci nouam praesentiam. nisi praesupponatur illius subjectum. at si in secundo loco res acquirat tantum nouam praesentiam, nec substantialiter reproducetur, producerer noua praesentia non praesupposito subjecto. hoc autem est impossibile. ergo &C. Respondeo distinguendo majorem. non potest produci aliquod accidens, siue non potest produci noua praesentia localis, nispraesium

ponatur subjectum existens in rerum natura, concedo majorem existenSthic, nego majorem. nam cum existere hic sit effectus formalis noui Ubi, seu nouae pr sentiae, mirum non est si non praecedat productionem illius. unde ad minorem respondeo, antequam res, ver

bi gratiaChristus Dominus,acquirat nouam praesentiam,siue nouum Vbi, noua praesentia non praesupponitdpsum existentem in secunta loco, sed facit ipsum existere in secundo loco,& tantum prςsupponit existentem absolute vi prioris actionis. Sed inquies, nisi reproducatur substantia, nullus alius est modus quo possit incipere esse in aliquo, pr ter motum localem. at corpus Christi non mouetur de coelo in hostiam consecratam, neque corpus quod ponitur in duobus locis ab uno mouetur in alium, alioqui non remaneret in utroque. ergo necessario requiritur reproductio substantialis. ' . Respondeo distinguendo majorem. non est alius modus ordin

ria virtute, concedo majorem; extraordinaria, nego majoreac modus ille est, si res accipiat nouam praesentiam, retinendo etiam priorem , & non transeundo per medium , scut quantula naturaliter non possit paries reddi albus, nisi injiciendo colorem alium quem haber, potest tamen diuinitus una cum albedine retinere priorem nigredi

nem. jam si corpus ponatur in duobus locis, id fiet hoc miodo, dando substantiae, quae iam unam praesentiam habuit, me unum haliam quoque prae iam, siue aliud ubi, sed non destructo priori. Sed contra instabis. producatur aliquod corpus, quod nunquam filii. dc ipso in inuiti suae creationis poliatur in duobus locis , vel ne

430쪽

trobique substantialiter producetur, sed solum adducetur, vel uno iuloco substantialiter, in alio adductive, vel tandem utrobique substantialiter. primum dici non potest, quia omnis esse his subitantialis requirit aliquam actionem substantialem per quam incipiat esse.

sed nee serumum dici potest, quia cum aeque primo ponatur in utroque, non est potior ratio cur hic producatur substantialiter, & non iulici ergo tertium dici debet, futuram nempe utrobique substantialem

reproductionem.

Respondeo negando minorem, & dico neuteobique substantialiter producendam esse rem illam. ad probationem quae adfertur dico, estectum substantialem requirere aliquam actionem substantialem perquam sit abselute, verum est; per quam sit ibi, vel alibi, falsum est. nam talis res in aliquo priori instanti narurae,antequam in rebligeretur esse hic vel illic, haberet esse simpliciter ab actione productiva subistantiali, ratione cuius foret indifferens ad omnem locum, sicque vi talis actionis nullibi esset, imo pro tali instanti nondum de beret esse alicubi, sed pro sequenti, in quo si accipiat tantum unicunt ubi, erit in uno duntaxat loco , si vero,Vt in casu proposito, aeque primo accipiat duo ubi, simul poneretur in duobus locis. plura hac de re videri possunt apud recentiores Scotistas,praesertim apud Gregorium

Ruysin .sententiarum controuersia 38.

aeres quid sit ubi λ

Respondeo breuiter cum Doctore Subtili conterraneo in L. dist.2. quaest. . esse relationem extrinsecus aduenientem a re ubi catadi- δ' rI': 'stinctam. quod sit relatio patet euidenter, quia rem habere ubi, sius -- esse in loco, nihil aliud est ex communi hominum sensu, quam existentia rei cum loco. at in conceptu colixistentiae nihil aliud includi- iiisis. tur, quam primo quidem substantialis existentia rerum quae coexistere dicuntur, tum habitudo mutuae simultatis & propinquitatis;his

enim duobus, quonim primum est fundamentum, alterum relatio, iconceptis, fatis concipitur tota coexistentia, & omne quod est de intrinseca ratione talis coexistentiae & praesentiae. apage ergo modum illum absolutum a Suario, Vasquesio, Hurtado, alii Ret recentioribus inuentum dc confictum; neque dicas cum itidem modum illum necessarium esse, ut sit fundamentum proximum Mationis propin- aera Ree--ra.

ruitatis siue praesentiae; ne,inquam,hoc dicas; proximum enim fun- amentum relationis propinquitatis intimae, siue presentiae, est ipsa substantia rei praesentis, non modus, illud enim in fundamentum istius relationis,quod sine medio fit praessens, & ad ejus terminum refertur proxime. sed illud est substantia rei locatae. ergo Zcc. neque di cas ad ubi eme motum, qui tamen ex Arist. 3.Phys non est ad relationem. ergo ubi non est relatio. ne,inquam, hoc dicas, quia tantum neri

SEARCH

MENU NAVIGATION