Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

est maximum quod potest facere Deus. ratio autem eur praedim positio non sit identica, in quia totum praedicatum nou incidit eum toto subjecto. Diees. Deus potest simul essicere quidquid potest escem pona. mus ergo illum essicerci iam vel illud tactum erit finitum, vel infinitum. non primum, id est finitum. ergo secundum, id est infinia

tum.

Respondeo, manifestam esse aequi uocationem in in argumento. nam particula simia quae est in antecedente, vel cadit supra potest, Mfacit sensum verum, hunc nempe, potest smul Deus per potentiam quam totam habet simul, facere quidquid potest facere, finita videlicet in infinitum; vel cadit supra enicere, de ficit sensum coli ctivum falsissimum,quod scilicet Deus essicere possit collective quidquid potest sacer: addo distingui etiam posse antecedens hac rationα potest Deus effcere simul quidquid potest facere, distributive, concedo antecedens; quidquid potest,collectiuε, nego antecedens; id est, potest Deus producere singula quae potest producere, verbi gratia, potest lignum producere D eus, potest bovem producere , sed non potest integram collectionem eorum quae potest producere quamuis viterius addi possit, Deum etiam sacere posse quamlibet collectionem finitam. Argumenti allati infirmitas a multis declaratur hoc exemplo. sumamus, inquiunt, mille oua. potest quis singula ova comedere, quia nullum est ovum ex omnibus quod non possit comedere, si unumquodque distributive sumatur, dc tamen non potest simul omnia ova collective sumpta comedere. Sed inquies. quodlibet a Deo factibile hoc instanti, est a Deo tactibile hoc instanti. supponamus ergo Deum facere quodlibet tacti bile. Respondeo distinguendo antecedens. quodlibet distributiu comcedo antecedens 3 collective, nego antecedens. neque dicas collectio nem a Deo sectibilem hoc instanti esse a Deo faet item hoc instan thicis eoilectio omnium factibilium hoc instanti est factibilis a Deo M. instanti. ergo &c. ne, inquam, hoc dicas; quia concessa majorealegatur minor, sicut & neganda est haec alia propositio similis, omnium librarum a me portabilium hoc instanti collectio est a me po tabilis hoe instanti. neque ulterius dicas, Deum posse facere quidruid distributive facere potest; supposito autem quod hoc instantiistributive faciat quidquid potest facere distributive, erit infini

tum.

Respondeo enim, ut faciat distributive, non debere facere omnia, sed satis esse quod faciat quodcunque ex omnibus quae assignaueris. imo non potest facere omnia hoc instanti, nisi colligendu omnia.

412쪽

quando ergo dicitur faciat omnia distii bucue, est implicantia in adiecto. Dices. potest Deus quantovis corpore ficere aliud maius. ergo potest facere aliquod corpus quod sit majus quantovis corpore. ergo potest ficere inhiatum. εRespondeo consequentiam nullam esse, ut in hoc alio argumento clarissimum eae cuiusuis patris est fit ius. ergo aliquis filius est cuiusuis patris. Ratio autem cur consequentia non valeat est, quia proceditura voce in antecedente disjunctive sumpta, ad eandem sumptam disjunctim in consequente. Objicies quarto. Deus existit extra coelos de ficto in spatijsima. ginariis infinitis. ergo in illis potest producere quantitatem infinia

tam.

Respondeo, ut infra dicam, Deum proprie loquendo nulla ratione dici posse esse in spatiis imaginariis, cum talia spatia non dentur; abusive tamen dici posse occupare spatia infinita, quia potest infinita spatia creare, quibus sit praesensi infinita, inquam, sincategor

matice, non categorematice.

Obij cies quinto. materia ligni priuata est infinitis formis habetq, in septimiiones infinitas. ergo datur de facto infinitum actu. Respondeo huic objectioni facile occurri posse; priuatio enim

duo dicit, in recto negiationem formae , in obliquo potentiam materiae . negatio multiplicatur, non multiplicatur potentia. negationes autem dicuntur esse infinitae, quatenus earum essentia consistit in non esse entia finita, vel formae finitae; dicuntur enim infinitae, non perpositionem realis infinitatis,sed per remotionem entium infinitorum. cum igitur conceduntur materiae negationes infinitae, nihil aliud conceditur , nisi in materia non esse infinitas formas. quod sine dubio verissimum est, sed nihil facit pro infinito actu. Obij cies sextθ. infiniti homines possibiles, simpliciter loquendo,

sunt ens reale. ergo &c. SI confirmatur; quia quando omnes partes sunt reales, totum est reale. cofirmatur praeterea; quia tres homines sunt tria entia realia.ergo infiniti homines infinita entia realia. confirmatur tertiὀ. in tota collectione hominum, nulla pars collectionis habet repugnatiam cum alia. ergo potest tota collectio simul produci. denique confirmari potest; quia si toti collectioni repugnaret esse, repugnaret ratione sicujus partis; quod falsum est. Respondeo,homines infinitos non esse possibiles sub infinitate,sed singulos in particulari esse possibiles, neque nos inpugnare possibilitatem hominum, sed possibilitatem infinitudinis. ad primam confirmationem dico non semper quoties omnes partes distributive sumptet

stant reales, totum esse reale; partes enim Chimerae sunt reales , & ra-

413쪽

men Chimera non est aliquid reale. unde non solum requiritur ut parctes sint reales, sed ut realiter componant, oci non tantum sintriata materialiter, verum etiam formaliter. ad secundam confirmationem, respondeo internario hominum numero non esse implicantiam, esse

tamen in infinito numero. Utium itaque est, quod si darentur infiniti homines, quod essent infinita entia realia sed illud supponit aliquid

implicans contradiistionem. Ad tertiam, respondeo nullam partem distributive exceptam habere repugnantiam cum alia, totam tamen

collectionem illam habere. Ad ultimam, respondeo negando quod quidquid conuenit toti, illi conueniat ratione partis unius vel alterius adaequate, praesertim quando quaestio est de praedicatis numeralibus, videlicet de eo quod est esse quatuor, decem, centum &c. imo facile

retorquetur in aduersarios argumentum, ex eoque inferri potest repugnatia infiniti; quia cum nulla pars collectionis secum ferat infinit,tem, unde habet tota collectio infinitatem 'si habet, de non ratione alicujus partis, jam inutile ein ipsorum argumentum .implicantia ergo est,quod posita infinita collectione,esset infinita,& non esset infinita. infinita esset ex suppositione; non esset aute, quia cum illa infinitudo cogari debeat ex partibus,& singulae partes nihil coferant infinitum, sed tantum finitum, ex finito autem de finito non positi congari infinitum, sequitur non fore infinitam.

Obij cies septimθ. cognitio Dei in beatis est infinita, utpote cognitio objecti in sinit i. ergo de facto datur aliquid infinitum actu. antecedens patet; quia perfectio cognitionis crescit ad perfectionem obiecti. cum itaque Deus sit objectum infinitum,cognito ejus finita esse

non poterit. unde & hinc multi volunt Deum non posse comprehendi a creatura, quia actus ille compraehensionis esset in finitus. Respondeo perfectionem cognitionis, non crescere ad pernimo. nem objcisti proportione arithmetica , idest adaequalitatem siectam sed tantum proportione Geometrica , quae in hoc consistit, ut objecti perfectioris cognitio perfectior sit. & perfectissimi perfectissima. quae proportio inscrt tantum perfectionem superioris ordinis, de in commensurabilem a rebus alterius ordinis non autem simpliciter infinitam. & ratio clara est; quia perfectio actus non dependet solum ab objecto,sed a potentia,qM cum limitata & finita sit, producere non potest neque sub ectare actionem infinitam. ad illud quod additur de comprehensione Dei, respondeo comprehensione Dei fore infinitam, quia obiectum infinitum cognosceretur modo infinito, nempe quantum cognoscibile est, unde & adaequaret cognoscibilitatcm Dei.

Obijcies ultimo. Deus simul intelligit infinita quae erunt pα πι-

414쪽

Respondeo non cognosci a Deo infinirum cat rematicum, sed

tantum sincategorematicum , Deus enm videt res sicut sunt. cum igitur infinitum actu repugnet esse, non videt Deus infinitum aeri videt ergorantum creaturas finitas in infinitum, non autem infinitas aetiti Dices. multitudo creaturarum possibilium actu cognita a Deo, non est finitae ergo infinita categoremarice. iam vero si non repugnat infinita multitudo in statu objectivo,nm, repugnabit in statu actuali. Respondeo multitudinem illam creaturarum possibilium esse infinitam sincategorematice solum; possibilitas enim sequitur naturam amas. cum itaque existentia illarum partim actu, partim in potentia sit, quando ponuntur res in existentia, etiam potentia sue possibilitas talis est, ac proinde est infinita tantum sincategorematice; cognoscuntur enim creaturae illet ut possibiles, Una post aliam, ea certa collectione quam Deus determinauerit distributivo modo, non autem collectivo respectu omnium. Instabis. multitudo creaturarum possibilium in esse objectivo, non est partim actu, partim potentia, sed tota actu, S: unica simul cognitione perceptaeergo est infinita categorematice. Respondeo, illam multitudinem esse totam achta, per denomi

tionem a cognitione Dei, non vero per intrinsecam rerum actualita.

Dices de facto illae creaturae possibiles, ita simul existunt actu inesse obj ectivo, sicut si existerent simul realiter, & ὶ parte rei. sed si si

mul omnes existerent, essent aetii infinitae. ergo fiunt infinitae actu inesse objectivo. Respondeo negando inajorem; quia de facto objective existunt, determinant cognitionem per suam actualitatem potentia semper permixtam. si autem simul existerent a parte rei, jam simul esset expleta tota potentia, de productum infinitum actu. Sed inquies, infinitum syncategorematicum est aliquid indeterminatum & confusum. ergo non potest esse in mente Dei. Res Indeo nihil esse in diuina coegnitione indeterminatum, quod se teneat ex parte cognitionis. posse tamen esse aliquid indeterminatum, quod se teneat ex parte objecti, quatenus nimirum potest hoc vel illo modo esse.

Dicra. Omnes cogitationes angelorum & hominum per totam aeternitatem futurae sunt infinitae,&videntur a Deo. ergo a Deo Videtur infinitum,& quidem categorematicum. neque est quod dicas collectionem omnium nunquam futuram; non est, inquam,quod

hoc dicas, quia collectio omnium nihil est aliud, quam singula collecta actu. ergo si singulae non repugnant, neque singularum collectio repugnabit.

415쪽

VIII.

trum.

Respondeo, huiusmodi cogitationes neque esse infinitas neque eognosci a Deo per modum unius collectionis , sed modo distributi uo, id est plures & plures in infinitum, neque omnes cogitationes fruturae escere possunt collectionem unam ex ea parte qua procedunt in infinitum. unitas enim dicit negationem plurium,quae negatio non potest habere locum in huiusmodi cogitationibus; semper enim erit positio plurium & plurium iis infinitum. neque dicas, hoc quod est non posse fieri unam collectionem esse omnino infinitum, di consequenter dari infinitum asta successive ; ne, inquam, hoc dicas; hoc enim infinitum actii successive a parte post, non est infinitum canego-rematicum, sicut est infinitum a parte ante, quia totum jam exijsset causas. infinitum autem a parte post, semper erit permixtum potentiae.

Obij cies vltim d. in infinito syncategorematico , quod objecti ue

ponitur in mente diuina, eadem omnino sequuntur absurda, quae ex infinito a parte rei categorematico. ergo quemadmodum non repugnat infinitum syncategorematicum, nec repugnabit infinitum categorematicum. sequela majoris probatur. in illo infinito, unum est maj us alio; cogitationes enim infinitae unius beati erunt pauciores, quam cogitationes plurium, &c. Respondeo, omnes cogitationes angeli, vel unius beati non videri a D eo per modum unius collectionis, sed, ut supra dixi, distributi-uo modo, secundum quem unaquaeque cogitatio erit actu, & Vn quaeque cogitationum plurimarum collectio finita erit actu. & Demodo comparando quamcunque collectionem cogitationum unita beati finitam, videt Deus illam esse minorem quam collectionemLnitasti cogitationum omnium beatorum, in qua continetur ea collectio cotritationum viaius beati. infinitum autem categorematicum, etiam s undum quod continet aliud infinitum secundum se, vel est aequale illi, vel maius; quorum utrumque absurdum est. O ccasione hujus quaestionis disputari potest, an possit Deus qualibet specie dabili, aliam sub eodem genere perfectiorem producere. Suarius disput. 3o. Metaph. sectione Ι7. Vasqueet, Molina, Ualentia, alij que recentiores assirmant, adducuntque pro eadem S.Thomam I. parte qua st. 2 .art. 6. & 2. contra gentes cap. 26. quibus tamen locisne verbulo quidem attingit hanc quaestionem ;sed priori loco tantum docet posse Deum facere aliquas species perfectiores, qua sint species modo factae ; posteriori loco solum ait scientiam diuinam posse esse causem infinitorum, sed non explicat se loqui de speciebus infinitis; de sic sulcienter verificatur eius doctiina in indiuiduis infinitis. contra vero sentiunt veteres fere omnes, Scotus in 3. dist.I3. quaest.2. ad 3. nam illud argumentum erat,Summa natura non est facta; ergo nem m. magratia ; ad quod respondet Scotus, Antecedens iideri dubium,

contra

416쪽

retira authoritatem iam Augustim lib. 3. delibero arbitrio cap.1. quo loquendi modo indicat se magis inclinare in opinionem, quae censet summam naturam possibilem sub genere animalis esse humanam, quia comparat humanitatem Christi cum summa gratia errabili, decenset inter illas non esse improportionem, quam tertium illud ars

mentum concludere nitebatur. unde quemadmodum opinatur bgenere animalis esse statum in homine tanquam perfectistima specie possibili, ita diceret etiam sub aliis generibus statum esse in aliqua j

cie perfectissima. omitto alia Scoti loca breuitatis gratia. Henricus quodlibetos. quaest.3. dc quodlibeto 8.quaest. 8.Αureolus in I .dist. quaest. unica art. . Durandus quaest. 2.&3. alij que; quibus accedo. Ratio est quia omne genus entis creati, certam quandam ac limitatam perfectionis latitudinem dicit. ergo implicat sub illa latitudine semper in infinitum abire ad speciem 1erfectiorem qualibet specie dabili sub illo genere, sed sistendum est in specie aliqua determinata

perfectissima. antecedens videtur clarum ; quia genus dicit gradumentis finiti, omne autem finitum est limitatum , ob quod Deus a Patribus quos in Logicis disputationibus citauimus dicitur non esse in genere liue praedicamento, quia suae perfectionis limitem nullum admittit. Consequentia probatur; quia natura generi ca& disserentia specifica habent se tanquam potentia determinabilis oc actus deter. minans. sed illa potentia est limitata. ergo dc iste actus, alias non esset inter illa proportio. ergo & constitutum ex illis, nempe species, est limitatum ; itavi no modo quoad hanc vel illam speciem, sed etiam quoad totam specierum latitudinem possibilem sub illo genere, perfectio specifica sit limitata ad gradum determinatum, in quo sistem dum sit. haec posterior consequentia, de qua sola meo iudicio controuersia esse potest, probatur; quia non solum haec vel illa differentia specifica, led etiam tota latitudo differentiarum specificarum, per quas determinabile est illud genus, limitata esse debet, ut intra illam latitudinem de genus detur proportio determinantis bo determinabilis , cum determinabile sit finitum de limitatum. ergo non tantum quaelibet determinata species, sed praeterea tota latitudo specieru', quae constitui possunt ex tali genere, Ac tali differentiarumlatitudine, necessario it dulitata. Confirmatur; quia propter hanc limita: nem cujusque generiis, nullum genus accidentis contrahi potest per differentiam Libstantialem , nee genus substantiae corporeae per differentiam substantiae angelicae, &c. nec enim horum ulla alia rati assignari potest, nisi quod singulis generibus commensuratur contrahens determinatae perfectionis , potestque dari contrahens tam perseetiam, ut hoc vel illud genus non sit capax talis contrahentis. Confirmatur secundo, quia omni potentiae Physicae activae finitae re- 'spondet effectus determinatae perfectionis, itavi ultra illum non pos-e μ

417쪽

sit producere perscissiorem, Ut claram est; nec enim potest homo an. gelum creare, nec leo hominem generare, &c. ergo etiam omni po- tintiae Metaphysicae, qualis est genus ob suam limitationem, corte Dondet actis Metapnysicus determinatae perfectionis, videlicet dictfctentia,&c. Ex quo patet solutio ad recentiorum, quos citauimus, fundamentum , nimirum quod non repugnet, neque ex parte causis primae, neque ex parte effectus, 'ualibet specie dabili,dari perfectiorem repugnat enim ex parte estectus, ut ostensum est. IX. Quaeres,aVossit saltem Deus qualibet intensaqinlitate assigna. in aliam intensiorem producere e Respondeo, Scotum, Durandum,. - Αureolum, Henricum, Paludanum, aliosque veteres negare; imo Carthusianusini. dist. II. quaest.8. ait, Vix alipvem, praeter D. No p eoninam . Ratio est, quia non solum omnis potentia

Metaphysica, sed etiam Physica est limitata. ergo omni potentiae Physicae respondet actus ita limitatae & determinatae perfectionis gradualis, ut repugnet in tali specie actus dari aliquem actum magis intensam seu perfiniorem

idem numero corpus possit esse circumscriptiue in diuersistas i qua actione P etsi de etsi intrinseco

agitur.

NO s est quaestio virum naturaliter id fieri possit. certum enim

est naturaliter non posse; quia neque apparet modus quo naturaliter id fieri possit, nec unquam Iraturaliter ractum est. habemusquamultas dissicultates ut persuadeamus nobis supernaturaliter id neri posse.dissicultas itaque tantum est in ordine ad potentiam Dei,utrum videlicet per potentiam Dei fieri possit, ut unum corpus ponatur simul & semel extense in pluribus locis. dixi extense in pluribus locis, quia corpus duobus modis potest esse alicubi, videlicet extensὰ locum replendo, &inexterae, siue sacramentaliter. unde triplex hic institui posset quaestio. prima, qua praesentia extensa, quae communiter dicitur locadis, conferatur cum Sacramentali, id est, an unum & idem corpus simul habere possit praesentiam extensam, cte sacramentalem. Secunda, qua plures sacramentales inter se, id est, an simul habere

possit plures dicramentales. Tertia, qua e contrario plures extensae, Disiligoo by Corale

418쪽

& locales, id est, an idem corpus possit esse simul extensὸ, & circumscriptiue inpluribus locis. verum quod attinet ad duas priores, suppono contra sectarios nostri temporis contra quos hic agere non est locus in fide certum esse, non tantum posse Deum ficere ut idem corpus simul habeat tales praesentias, sed de facto corpus Christi in coelo& taustissimo Sacramento illas habere. dissicultas ergo tantum superest de pluribus extensionibus localibus, id est, an idem corpus possit simul esse extense in pluribus locis. quia in re Prima sententia, est eorum qui negant id fieri posse per potentiam

Dei absolutam.est S.Thomae in .dist. 4.quaest.2.art. 2.quqst.3.ad 4. temia& communis Thomistarum; quos ex recentioribus sequuntur Vas' rL- .-- queat o 3. in 3.part. disput. I 89. capite . Collegium Complutense amplieare emt disp.rs. Physicae quaest. 8. de alij. Secunda, & communis, assirmat posse hoc a Deo fieri. ita Hugo de sane ho Uictore, libro de Sacramentis, part.8. cap. 2. QMfecit, m- 2, δ' suisistici ait, Vt unum corpus esset in uno loco, fecit quomodo voluit,insi aliter voluisset, aliter facere potuisset. ex Theologis Scotus in .dist. io WΣ. quo ut bene Monceius in suis disputationibus Theologicis, disp. Io. cap. i. in nemo antiquorum solidius hac de re disputauit. eum sequuntur omnes omnino Scotistae . ex aliis eandem amplectuntur Alexander Alensis quarta parte quaest. i I. art. I.alias quaest. 4. numero 7. Richardus, Aureolus, Occam, Major, Marsilius,&alij,&ex recentioribus Cardinalis Bellarminus tom. 3. controuersiarum, Claudius deSainctes, Suarius, Valentia , Albertinus, Moncejus, BaranZanus, Cratatius, de Raconis, de alij, quorum multi quaerunt qua ceόsura digna sit contraria sententia. Scotus ait authores illius negaturos etiam forte corpus Christi esse in sanctissimo Sacramento, nisi fides obstaret. Et forte, inquit, illi qui negant Deum possescere eorpus se umis pluribus locis, aliter quam per conuersionem in Sacramento, negarent esse in eo, nisi quia fides dicis esse. Valentiato m. .ait oppositam sententiam a Catholicis rejici, ut minus congruentem rebus fidei. Mo celus ait secundam hanc sententiam sibi eo usque placere, ut contrariam nunc procul amandatam esse vellet, tum quod parum seu eat doctrinae fidei de mysterio Eucharistiae, tum quia rationes quibus probari videtur, si quam vim habent , aeque militent aduersus praedi etiam Eucharistiae Sacramentum. Denique , ut alios omit ram, Ioannes Major loco inta citando, ait se credere hanc secundam sententiam certam haberi ab omnibus, qui non jurarunt in Verba Magistri. Dicendum est cum hac secunda sententia, posse per diuin m pQ- 1 itentiam Vnum corpus poni extense smul & semel in pluribus

locis. Dissilirso by Corale

419쪽

s ELECT. DISPVT. PHILOSOPHIC.

Probat haec conclusio primo a Majore conterraneo nostro dist. , - io. quaest. 4 exemplo corporis sancti Baldredi. Patre, inquit, de eo a..-M-mi, is beati Besdredi, dicitur esse in Aldhame ,Preston, Mibamj. Idem habet de geliis scolorum lib. II. cap. 7. Sus id tempus,inquit, id est sub anuum . sanctus Baliseiuu extitit , -- corpus integrum in tribus templis non longe distantibus locatum esse dicitur ocilicet Aldhaime, ny., is in fabi. TIning 'ame, o Precton. Sanctus Besdredin in his tribus locis docuit p.

Iii de r V ς pulum merbo,stexemplo. in eius morte omnes tres συrbes ad arma ruunt, certaturae quae et rbs eius corpus haberet. inuentum est idem corpuι numero

tu mariu locissimul, lactu libet illarum mrbium corporesancti Baliadredi hodierna disgaudet. Dio in laut, non deesse Theologos negantes illud Deo psibile, quod idem corpus circumscriptiue poniposiit in mariis locis , quorum modum inopinabilem reor, mi aliau in . sentent. disserui. Idem de lanisto Baldredo testatur Hector. Boetius lib. s. hist. Scoticae sol. i 7 7. Diuus Baldredus, inquit, Pictorum Doctor, qui rubi PiIEos reta

di depio instituisset sudore, in Basi arcis est nomen in Laudonia

Scotiae prouincia, loci natura omnium munitissimae, scopulo altissimo amplius duobus passuum millibus, a continenti undique mari cincto, sitae in mita defungitur, cumque trium parochiarum mn,Ald me, Uni hame, Precton , pro esserendofunere decertarent, omnibus. t tam incto pignore honestarentur, contendentibusdectaretque res prope ad iniuriam,placuit omnium consensu sequentem noctemplis isteu- res precationibus sacras facere migibas, postridie quod loci Pontifex siν tu/n forte illuc it sacrae supplicationi ad set venerat) in refaciundum ii,

ceret, absique lite exequerentur. exacta nocte, tres capuli tris I cum corporibus, estimentissacris decenter ornati, nulla interse magnιtudine, mucolore, aut alio quouis di crimine, o sacerdotibus dubiam lucem inue ii, iubente Episcopo pus ae laeto acclamationibus ad irraticina templa funt delati; ibi idem funus diuina opera tribus in locis.celebri pompa,

honesti uesarcophagueonditum. ct 'o a ligioso populo pium ris hiet: .h e Boetius. idem etiam de sancto Bald red testatur

Ioannes Lessaeus Episcopus Rossensis lib. .erus dem histoliae, in Aidano rege. idem denique David Camerarim frater meus, in opere,de statu hominis, veteris simul ac nouae Ecclesiae,& sanctis regni Scottis, libro primo, in S. Baldrς40' , ori Probatur secundὰ conclusio ex sacra Scriptura. de facto unum iis filii in duobus locis modo communi, ac diuisibiliter. ergo id non est impossibile. ergo a Deo fieri potest. Antecedens, in quo est dissicultas, probatur. nam, ut habemus exactuum Apostolorum capite s. cum diuus Paulus Damascum proficisceretur, quaerens ad necem Christianos, apparuit illi Christus Dominus in via, & consequenter fuit id terra, non rantum facramentaliter, sed etiam extense

420쪽

ae diuisibiliter. apparuit etiam eidem dum detineretur in eustodia iussu Lysiae tribuni, ut habemus ex cap. 2 s. eorundem actuum.hoc posito, sic argumentor. Christus Dominus ex quo ascendit in coelum, nunquam vel momento abfuit ab eo corporaliter, nec desinet esse usque in diem iudici j, & tamen ex quo ascendit in coelum, filii in terra, non tantum lacramentaliter, sed exteme, de diuisibiliter. coelum M terri stat duo loca. ergo fuit de facto extense & diuisibiliter in duobus locis. ergo potest esse in duobus locis. quod Chri ibas num aquam vel momento abfuerit a coelo, ex quo illud ascendit, patet ex

Psalmo Ios. ubi psalmista Regius in periona Dei patris sic filium alloquitur,sede a dextris meis,donec ponam inimicos ruosseabellum pedum t runs, quod non penitus complebitur, nisi in generali omnium resurrectione. unde Augustinus tractatus. in Ioannem, Donee siniatur faeculum sursum est Dominus. idem videtur docere diuus Paulus, qui' propterea epistola ad Colossenses cap. 3.hortatur nos, ut quae sursum lunt sapiamus,omni videlicet tempore,& continuo, ubi,inquit, Chrι-stus est in dextera Dei sedens. Apertius idem docet diuus Lucas cap. 3. actuum Apostolorum. quem, inquit, nempe Christum, oportet caelum suscipere, e sue ad tempus restitutionis omnium Christum in caelo permanere. Ex his probatum manet Christum semper futurum in coelo, nec inde discessurum usque ad diem iudici j. iam probandum manet ipsum post ascensionem aliquando fuisse in terra, vel certe prope terram. c autem facile probari potest ; & primo quidem.ex Apostolo i. ad Corinth. 11. ubi sic loquitur, adissi mobis quod accivi, quoniam Christus mortuus estpro peceatis 'ris,stqui pultus est,stquia resurrexit tertia die secundum scripturas , quia visus est Cephae,'post hoc in decim; deinde ii 2s est plusquam quingenti ratribus simul; deinde ii-seus est Iacobo, deinde solis omnibus ἱ nouissmie autem omnium tamquam abortivo, illus est mihi cme. quibus verbis Apostolus postquam scripturat authoritate Christi resurreetionem probasset, pro- alucit restes ejusdem resurrectionis, & inter alias seipsum, ut bene notauit D. Chrysostomus homilia 83. ini. ad Corinth. quod confirmat Ananias, qui,ut actuum 22 .habemus, Apostolum Paulures postquam

in itinere Christum vidisset sic alloquitur. Druspatrum nostro N - - ordinauit te ut cognosceres voluntatem ei.s, e videres iussum, nempe Chri tum, em audires iocem ex ore eius, ι'ia eris testis illius ad omnes homines eorum quae idisti, audisti. congruit de oratio ipsus Christi, qui ut A postolum Paulum resurrect ionis suae idoneum testem faceret, non solum in itinere praesens illi adfuit,& ad id testimonium reddendum hortatus est, verumetiam in castris Claudii Lysiae Tribuni militum, cum ibi in custodia teneretur, sic enim narrat S. Lucas achrum 23. Sequenti autem nocte agistens ei Dominus , ait, Congans esto,

SEARCH

MENU NAVIGATION