Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

gat Philosophus eo loco motum ad relationesintrinsecus aduenietes ut patet ex ratione quam assert,quae locum no habet in extrinsecus ad . uenientibus, sed tantum in intrinsecus aduenientibus. quod autem illa relatio sit distincta nemine cogitante a re ubicata dc loco, patet quia rem coexistere loco cum antea non coexisteret, est nouus esse Gsformalis positiuus in ipso corpore. ergo debet dari noua forma realis per quam constituatur coexistens. sed haec forma est via. ergo datur ubi distinctum. neque hoc repugnat Arist. 8. Phys asseren ἀ perlationem mobile non recedere ab esse. Philosephus enim intelligi de bet deesse absoluto, non relativo , nam mobile alternare rationem praesentiae clarum est.

QVAESTIO VIGESIMA PRIMA.

I. O ntrouersia haec Theologica tota est,qula tamen a Philosophus communiter tractari solet,breuiter de illa aliquid dicemus.

prima senis Mia Prima sententia,& inter recentiores communis, admittit extra critos spatia imaginaria tanquam aliquid reale negativum, vulρος iis. Deum in illis esse. est Fonsecae s. metaph. cap.Is quaest. 9. sectione . Molinae I.parte M. 8.art. I. Albertini tomoa.Corollariorum Theologicorum , in praedicamento ubi, quaest. i. suarh, Gillis, Conim labScaster atii. censum, Lessij, Zumel, Scaligeri, Trigosi, re aliorum. Meum a se,nis Secunda sententia huic contraria est communis veterum. ita ex tiam dari, presse tradunt Scotus in r. dist.3 . qu st. unica, ubi ita loquitur; Ante creationem non est imaginandum macuum infinitum, quasillifue- Massilii. rit praesens Djus secundum essentiam. MarsiliuSIn I. dist. 39. art.2. ad 8 sv loquitur,c eos est insesso, nec est in alicuo imaginarios tio ques Ar . . modo extra ciAMn. D . Bonaventura in Idist. 3 7. parte Lart. 2 . qu. 2. ρυφώ, εο-e. Carthusianus eadem dist.qu. I. prope finem,Capreolus, & alij. Vide- -' tur etiam sententia sancti Thomae,quatenus vult spiritualia esse in loco peroperationem, & si nulli bi operent ur nulli bi esse, ut patet ex Ldist 37. quaest. 3. art. I. ad 4. ex recentioribus eandem sententiam sequuntur Va uea I. parte disp. 29. Moncaeius in suis disputationibus Theologicis disp. I.cap. 2. Granadus I .par. disp.j. sec2. Nauar retusco trouersia L . Philippus taber in a.dist.37. quaest unica cap.3. Smi singustomo primo disput.Theologicarum tract. 2. disput. . qu aione secunda, & alij. ego vehementer luspicor totam hanc quaestionem esse denomine. na m primoertum est extra coelos non dari spatia imagina

e recent.

432쪽

ria actu, & positive, tramuis extia coelos de facto sit negatio quantitatis realis, & eius possibilitas. secundo certum etiam est Deum non esse in spatiis imaginariis, quasi actu ambiatur a spatiis imaginariis v re, & formaliter, sed quod ambiri possit a status realibus, & abusive dicatur ambiri a spatiis imaginariis. hoc polito

Dico primo non dari ama&positive spati imarinaria, eo mo- . do quo dantur actit entia realia positiva, sed dari abuliue, sicut dantur negationes, & entia possibilia. probatur conclutio manifestὸ , A primo quidem quoad primam sebalis .isApartem, quia si spatium imaginarium esset ens positive existens, non esset imaginarium, sed verum ens ponens aliquid a parte rei. deinde spatium imaginarium dicitur esse infinitum ,non esse creatum a Deo. quod si esset quid positiuum existens, haec dici non possent. ergo spatium imaginarium non est quid positiuum actu existens. secunda etiam pars probatur facile, quia vere extra coelos nullum est spatium reale,nec potest esse, quia possibilitas est fundamentum cur imagin tur noster intellectus ibi esse aliquod spatiu;concipimus enim possibilitate illa quantitatis, siue spatij realis extra coelos,per modia extensionis,ut patet experientia. daturergo abusive spatiu imaginarium extra coelos. dixi abusiue , quia priuationes & negationes cum dicuntur esse, abusue dicuntur, quia vere nihil ponunt a parte rei, sed vere 'tollunt. unde quando dicuntur esse,si esse proprie sumatur, . in rigo re,implicat in terminis, quia non potest aliquid essemroprie loquendo, & per illud nihil esse, sed potius aliquid non esse. hinc authores primae lentetiae improprie admodum loquuntur, cum dicunt spatium

imaginarium habere esse reale negativum. in his enim terminis, reale, negati-m, includuntur duo contradictoria. si enim est reale, ponit aliquid; si negativum, nihil ponit, sed tollit. deinde particula,

negativum, coniuncta cum hoc termino, reale, multo magis alienat .

a proprio significato realis, quam a proprio significato, hominu. sicut ergo non sequitur,est nomo pictus, ergo est homo, sed bene sequitur, ergo non est homo; sic non sequitur, est reale negatiuum, ergo est reale, sed bene, ergo non est reale. & confirmatur,quia homo negativus, non est homo, sicut loqui negative, non est loqui. ergo reale negatiuum non est reale. denique spatium illud habet per

iplos aliquod proprium esse. ergo ponit aliquid a parte rei. ergo est liquid positivum. quod si est aliquid tantum negativum, Sc tantum tollat este, quomodo potest dici esse realeὰ cum potius tollat esse reati, imo sit ipsa sublatio entis realis. Dico secundo, Deum non esse in spatiis imaginariis, quasi vere am- Ut biatur ab illis, sed esse, quia ratione suae immensitatis, qua in seipse immensus est, fundamentaliter proxime aptus est esse in quibussi bel

433쪽

spatiis realibiu,si illa ponantur. ita ut ex parte Dei nihil omnino te quiratur , sed tantum requiratur ut ipsa spatia sint. μι- . Ρωbatur facile Vtraquς par . α prima quidem, quia Otia illa, Vedicti est, vere de realiter non sunt. ergo vere & realiter non possunt ambire Deum, nec Deus ab illis ambitur. & ad hanc primam partem nostrae conclusionis respexisse videntur Tertullianus libro contra Praxeam cap. . cum omnia Dein erat, selus ipse sibi mundin, m locus, oe' omnia. S. Augustinus in id Pulmi 111. habitatas in caelo. antequam, Dein faceret caelum m terram ibi habitabat Sed dicet alip u,ante rem faceret Deus sanctos, bi habitabat iose habitudiat Dein , apud se habitabat, apud sest Dein. S. Bernardus lib. 1.de consideratione cap. 6. simit, inquit de Deo loquens, antequam mun feret bis. mons quod p aeras mitra mbi erat. praeter ipsum nihil erat, erat ergo inseipso. quo non inepte Poeta quidam, Die ibi tune esset, cum praeter eum nihil esset

Tune 3 ubi nune, in se, φιoniam sibi suffcit 'se. 'Subscribere etiam videtur Mercurius Trimegistus in dialogo 3. ad

Asclepium his verbis, Vnum tantum erat lumen mentiae apud mentia Iumen, me emermensistustris, nihil aliud erat , quam hujus in lassemper inseipso existens ,semperseua mente, oelumine,aestiritis omniaeontinet. secunda pars etiam clara est, quia Deus rationei immerisitatis intrinsece proxime aptus est in quocum e spatio resi, modo illud ponatur, esse ,& hoc quidem sine ulla sui mutatione, sicut in incarnatione incoepit Deus esse peculiari modo in humanitate Chri.' sti,tae ulla sui mutatione,&post creationem mundi incoepit essem rebus creatis cumprius in illis non esset, sine ullaetiam sui mutatione. neque contrarium habet Scriptura sacra, aut Patres, quando dicunt Deum esse excelsiorem coelo, esse extra mundum octa his enim loquendi modis significare tantum volunt Deum non definiri mundo, nec ulla re creata, sed esse in seipso,qui major est mundo, & esse trares omnes,quatenus illis non definitur, denique esse extra mandum, quatenus si alios mundos crearet in illis esset. IV. Sed objicit Lessius lib. 1. de perfectionibus diuinis. si Deus non eu'. in L sis. aeri positive & proprie extra coelum , ergo non est id quo m ju

cogitari nihil potest. atqui Deus est id quo cogitari majus nihil potest

Respondeo mirari me virum Theologum, tam futili argumento in re graui uti voluisse. dico ergo ex eo quod Deus non sit extra cor-lum,non sequi Deum non esse majorem majoritate perfectionis omnibus quae csgitari possunt, sed solum non esse majorem magnitudine molis & quantitatiua;quod mirum non est, eum haec magnidu- do illi repugnet. ex his patet controuersiam propositam denomine DuiliZoo by Coo te

434쪽

potius quam de re, imos tamen vere M proprie loqui authoresse Andae sententiae.

De Uariis durationum eciebus ubi etiam tractatur utrum duratio rei creata ab eadem di tinguatur, es

si successiva.

DVratio aliud nihil est, nisi permanentia rei in suo esse, siue in sua iexistentia. tribus autem potissimum modis considerari potest. primὰ,ut omnino infinita est,&sine simul principioque caret. secundo, ut omnino finita est,finemque ac principium habet. tertio, ut partim finita, partim infinita est,fine scilicet natura sua, non tamen primcipio carens. priori modo dicitur aeternitas, & soli Deo est peculiaris. secundo modo tempus,&omnibus rebus caducis, ac natura sua defectibilibus communis est. terito denique dicitur aeuum, quo pacto rebus omnibus natura sua indefectibilibus,animabus nempe nostris, angelis, lumini gloriae, vifioni beatificae, terisque huj usmodi est propria. hoc pacto

Dico primo, aeternitatem recte a diuo Boetio descriptam esse,in- II. terminabilis vitae tota simul&perfecta possessio. alij hoc modo defi- '-- ς μωμ. niunt, est duratio interminabilis, indivisibilis & independens. Probatur simul & explicatur. dicitur duratio interminabilis, quod nempe & fine & principio careat; independens vero siue perfecta, ut aeternitas ita propria Deo reddatur, ut nec angelis, nec caeteris omnibus conuenire queat. dicitur indivisibilis, siue tota simul , aeternitas enim Dei non habet partes sibi inuicem succedentes, quarum aliae sint praeteritae, aliae vero futurae. unde egregie omnino Augustinus in psalm. Ioi. aeternitas ipsa Dei iactantia est, quae nihil habet mutabile. Us nihil est praeteritum , quasi iam non sit , nihil est futurum, quasi nondumsit, non est ibi, nisis c c. & alibi optime notat a patre de filio psalm. 27. dictum, se iis genuite, non olim, quod scilicet illum in aeternitate tota semper simulque existentem genuerit. cuius rei haec communiter a T heologis affertur ratio. substantia Dei est indiuisbi lis, & tota simul,in qua nullae partes sunt sibi inuicem succedentes. sed aeternitas realiter est ipsa met Dei substantia. ergo aeternitas est indiuisibilis , & tota simul, utpote in qua nullae partes sunt sibi inuicem succedentes. major clarissima est, alioquin enim sequeretur quotidie

aliquid substantiae diuinae effluendo deperire, eique aliquid aliud suc-

435쪽

cedere contatuenter sabaeritiam Dri ambibin esse, de equiuptibilem quod est ridiculum & imping. minor patet, quia minum

Dei aliud nihil est, quam eius duratio,eius autem duratio, nihil aliud est quam eius existentia durans, siue perseverans, eius autem existentia est ipsa eius essentia, essentia ro eius est eius submoti . ergo a primo ad ultimum aeternitas Dei est Dei substantia. secundo, si aeternitas Dei esset aliquid re ab eius substantia distinctum, duo sequere tur absurda.primum, substantiam diuinam aliquo a sedistincto perfici, & ita non esse infinite perfectam. secundum, Deum, non natura& essentialiter,sed extrinsece tantum, & quasi contingenter esse aeternum. ex his patet, quomodo intelligenda sit Scriptura lacra, quando Deo praeteritum, praesens,& futurum tribuit, in hoc enim ac onNmodat se captui nostro, non siccus ac quando eidem Deo , ochlos, manus, humanasque affectiones tribuit; cui etiam modo loquendi occasionem praebet aeternitas, quae licet praeterito & futuro careat, eminenter tamen &praeterinim & futurum continet, in quantum praeterito& futuro ipsa licet indivisibilis existit. dc quemadmodum, inquit diuus Thomas, centrumlicet imam=bilem indivisibile, totum t ν neu toti circumferentiae , 2 totum singulis it μι partibin restondet eaternitas in se, meluti punctum aliquod indivisibile, tota toti tempori, totaque singuia i in partibiu sibi inuicem succedentibus , sine successione hoc idem arboris in medio gumine positae exemplo illustratur; quemadmodum enim ipsa immota,immutata, totaque manens, singulis undis ipsam successive praeterfluentibus comistit, sic aeterni tas indiuis bilis,immutata,eademque manens, stri temporis prael rito & futut shi inuicem Becelentibus, sine ulla in se successione coexistit. ho breuiter de aeternstate, cuius fusi tractatio spectat ad Theologos. Dico secundo, aeuum proprie didium esse durationem certam, permanentem totam simul,& natura sua mutabilem, fine, non tamen principio carentem. dixi proprie dictum , quia aliquando pro aeternitate semivir, ut Ecclesiastici . nomen Domini permanens imaeuum. aliquando etiam sumitur pro nostro tempore, ut cum dicimus aeuum velox traducere. conclusio nostra est contra diuum Bonaventuram in x. dist. h. quem sequuntur Murcia hoc loco, Salas, dc alij recentiores,praesertim in Italia, apud quos est communissima sententia diui Bonaventurae. est tamen D.Tnomae quodlibeto Io. quaest. 2.art. . ubi contrariam sentetiam ait esse inintelligibilem..est etiam eius. dein I. parte quaest. io. art.1. Ubi contrariam diui Boiumentum sententiam dicit implicare contradictionem. est etiam Scoti in Σ. dist. h. α Scotistarum omnium,quos vide apud Suarium disp.so. Metaph. siet. . Gabrielem Uasqueet disput.33. cap. .& alios. fiteor tamen esse,

436쪽

qinm- non se aliter & actu, tamen virtualiter succctuam. Probatur conclasio. duratio sequitur naturam & modum essendi P . emeia,rri durantis, unde tempus est duratio successiva, partes priores & pcia β' μ steriores habens, quia sequitur modum essendi successivum motus, di part priores & posteriores eius. ergo aevum, quod est duratio angeli, verbi gratia, sequitur naturam & modum essendi angeli. sed esse angeli est indivisibile, permanens,ac rotum simul, absque ulla successione aut variatione prioris aut posterioris. ergo illius etiam duratio dςbet esse penitus indivisibilis,& tota simul, omni successione& variatione carens. confirmatur. nam ideo in aeternitate Dei nullam admittimus successionem, quia in diuino esse nulla est successio, cuius aeternitas est proprie duratio. ergo cum nulla siit etiam successio inesse angeli, nulla quoque erit in eius duratione. Dices primὀ, cum aduersariis duratio animae Adami, verbi gratia, est major duratione Petri. ergo animae rationalis duratio diuisibilitatem admittit. consequentia patet.antecedens probatur, quia coexistit longe majori tempori ,ergo de ipsa longe major debet esse duratio. R. pondeo animam Adami habere majorem extrinsecam durationem. quia videlicet longiori xempori externo coexistit, non tamen intrinsecam,quae ut ducimus est indivisibilis, de tota simul. illii strari potest soc, primo, quia angelus, verbi gratia, etsi altero angelo majorem locum occupet, non tamen propterea ubi eius intrinsecum, ubi alterius angeli majus dicendum est, cum utrumque sit indiuisii bile& spirituale, sed extrinsece tantum, per ordinem scilicet ad majorem locum . ita anima Adami plus nostra durasse dicitur, non ratione durationis internae, quae sicut ipsa anima indivisibilis est, nec potest malor aut minor altera dici, sed tantum ratione durationis externae primi mobilis, cuius plures motus anima Adami, quam anima Petri numerauit. hinc soluitur aliud argumentum, quod stibi objicit diuus Thomas, quodlibeto io. citato, videlicet, si induratione angeli vel animae non est prius & posterius, idem erit angelum esse & fuisse respondet diu Thomas his verbis, Res aeternae, melaeuiterne, Potestali darergin dupliciter. o modo ratione Vsim crite non attritai turei, necfuisse, necfuturum esse ,sed solum esse, quia in praeterito futuro implicatur priusqposterius, non autem in praesenti. alio modo ratione mensurae a Mentis mel harentis, O cattribuitur ei fuisse per concomitantiam ad tempuspraeteritum,c fucurum esse per concomitantiam ad tempus futurum. naee diuus Thomas.

Dices secundo. duratio animae vel angeli est tota simul. ergo iri angelo simul est fuisse & futurum esse. & quemadmodum implicat de facto eum non fuisse, ita implicabit eum non futurum esse, ae proinde a D eo annihilari non poterit.

437쪽

Respondeo, concesso antecedente distinguendum esse primum consequens. ergo in angelo simul est filisse di futurum esse ratione suae duratiorus, hoc est,induratione angeli intrinsece, non est aliud fuisse & futurum esse, concedo consequentiam ; in angelo est simul fuisse & futurum esse per denominationem a terminu extrinseco actuali vel possibili ,nego consequentiam. nego praetere sequi quod sicut implicat angelum non fuisse, ita implicet quoque non futurum esse. ratio est, quia futurum esse habetur completὸ per comparatio-tem durationis ipsius ad tempvis iturum, quae comparatio tolli potest ex eo quod tollatur alterum extremum , aut Vtrumque. .

Sed inquies, idem est in duratione angeli, id per quod ipse angelus coexistit tempori praeterito, & id per quod codicis et tempori futuro. ergo si non potest tolli coextitisse tempori praeterito, neque

tolli poterit coextiturum futuro. Respondeo retorquendo argumentum. idem est homo qui co existitit tempori praeterito, de qui coexistet futuro. ergo si fieri nonpotest ut non coextiterit tempori praeterito, neque poterit fieri ut non coexistat futuro. dico ergo directe ad argumentum, eandem esse durationem quae comparatur ad Vtrumque tempus , sed comparati

nem esse duplicem, de tolli propterea posse,siue potius impediri comparationem qua coexistet , non sublata qua coextitit, quae propterea non potest non esse, quia terminus ipsius non potest non fuisse. Dices. saltem aduersatur haec nostra senteutia Patribus ,asserent bus diuinae Blum aeternitati conuenire esse totam simul, absque ulla, successione praeteriti vel futuri. Responaeo neque hoc verum esse, quia Patres quando asserunt induratione , verbi gratia , angeli, esse , fuisse, & futurum esse , loquuntur de duratione angeli de aliarum rerum,quia illi non repugnat

incipere dc desinere, de qua propterea dici potest, quod antequam inciperet esset sutura, di quod possit desinere, dc consequenter quod, aliquo modo dici possit de ea fuit; quae omnia dici non possunt de

aeternitate Dei, bene tamen dicuntur de duratione angeli, quamuis illa indivisibilis sit. Ee tota simul absque vita intrinseca successione. res, an duratio intrinseca angeli,verbi gratia, seu animae ra-oaonditis du- tionalis, distinguatur, nemine cogitante,ab angelo, vel anima ratio-ramnem nati durantibus.

Respondeo controuersiam elie inter autores. nominales enim,

quos sequitur Suarius disputationeso. sectione I. existimant non distingui gurationem ab existentia rei durantiis. contraria tamen sententia Richardi in L. distinct. Σ.Henrici, de aliorum veterum commu-M Th-- . nis longe probabilior est, distingui; eamque viderar docuisse Diuus Thomas prima parte quaestione Io. articula 2. in c*pore, dc

438쪽

probatur breuiter, quia in re tantante debet assignari ratio aliqua tormalis, ex qua res nabeat maliter vico existat huic tempori, &non alteri, cum ex se sit indifferens ad coexistendum.ergo&c. secundo, qdia omne quod aduenit rei constitutae extra causas, siue rei existenti,debet ab illa praecisa omni cogitatione distingui. talis est duratio. ergo &c. hoc argumentum ab aliis hoc modo formatur. separabilitas arguit necessario distinctionem realem. sed potest dari exissentia sine duratione, saltem proprie dicta, si nimirum angelus duraret tantum per instans, aut si existentia accipiatur in primo sui esse, tune enim res existens habet existentiam,& tamen non habet durationem. ergo&α denique, uia existentia rei permanentis incipit per priumum sui esse, duratio autem per ultimum non esse. ergo nemine cogitante inter se distinguuntur. quod si quaeras, an sit aliquid absolutum,an vero relatio extrinsecus aduenienstrespondeo esse relationem

extrinsecus aduenientem, iuxta alibi dicta. nam eodem plane modo philosophandum est de duratione, siue entitate rei duranti superaddita, perquam applicaturres durans tempori, quo philosophati suamus de ubi intrinseco, per ciuod res loco applicatur; rem enim applicatam esse tempori, nihil aliud est quam coexistere tempori; per coexistere autem tempori, nihil aliud significatur quam existentia temporis, & rei quae existit in tempore cum praesentia unius ad aliam, quae significatur per illud eo ; unde communiter omnes nomine eoexistentiae nihil aliud intelligunt, quam relationem praesentae. videri possunt quae diximus de ubi intrinseco, quaestione decima

nona.

Dices. idem est quaerere quamdiu duret res aliqua,& quamdiu eadem res existati ergo duratio rei non distinguitur ab eius existen

Respondeo negando consequentiam. ratio negationis est, quia quaesto quaerimus quamdiu res existat, non accipimus nomen existentiae prici se v t dicit solum actum essendi extra causas, sed ut signuficat rem persistentem inesse,&consequenter prout inuoluit dur,tionem. sed inquies, si ponamus existere & non desinere, necessario etiam ponitur durare.ergo &c. respondeo hoc ipso quod ponitur rem existere Permanenter,sive non desinere, ponitur habere duration superadditam. Quaeres, an tempus etiam distinguatura motu 3 VLRespondeo probabilius esse etiam distingui. est Scoti in L. dist. h. ostenditur tem- φαλα. sub littera E. f. respondeo, & m Scotistis, Batali, conterranei ibidem quaesLI. Ioannis de Magistris 4. physicorum quaestione m. . 6.dubio 3 .cui valde etiam fauent Lychetius, & G ratianus in x. dist. 2. vi

439쪽

VII.

muttibilis,cuam aecidentia ancer lintralia.

quaest. 1.art.3. dubio 3. Nicolaus de Orbellis . physic. Francisciis de . Pitigianis 4. etiam physin commentariis ad qu.I3.Scoti, existitiaene tantum distingui formaliter; quibus fauet Scotus in . distini h. g. qua l. h. sublittera H. paragrapho ad 1. dicitur. probatur breuiter responsio ex Philosopho, qui . physicorum cap. II. probat tempus non esse motum. quae pr positio Philosephi cum in sensu testintelligi possit, non est confugiendum ad sensum tantum formalem. Ratione quoq; eade responuo ostenditur.primὀ,quia aliet suntpartes

motus, &aliae sunt partes temporis nemine cogitante. ergo lepus de motus nemine cogitate distinguut .antecedes probatur,quia motus

velox est ille, qui habet multas partes sub parua duratione, & morus tardus estille, qui habet paucas partes suo agna duratione. ergo sunt multae partes in motu, & paucae in eius duratione, & contra in

motu paucae partes,&induratione multae. hoc autem necessario arguit distinctionem realem inter partes motus, dc partes temporis, cum inter illas sit separabilitas. secundo ollenditur, quia quantitas continua permanens distinguitur realiter a re, quae per ipsam fiequanta permanenter.ergo & quantitas con tinua successiva debet distingui a re.quae per ipsam fit quanta successive, hoc esta motu. ant cedens superius probatum est. consequentia constat a paritate rationis , neque dici potest quod motus, ut connotat tempus extrins cum tantum, vel tantum sit ipsum tempus. hoe,inquam,dici non potest, quia motus ex se non habet ut connotet tantum tempus extri secum, potius quam maius vel minus. sed hoc habere debet ab all- qua forma, quae de nouo in ipso incipiatur.ergo &c. res quaenam durent aeuo Respondeo aevo durare, tum substantias incorruptibiles, angelos videlicet & animas rationales,item coelos & materiam primam; tum etiam accidentia incorruptibilia, ut angelorum & hominum intellectus, & voluntas si haec distinguuntur ab anima de stubstantia Ingeli de quo inferius disputandum erit in lumen item gloriae, viso beatifica,& amor beatificus; pro quibus tribus posterioribus, similibusque

accidentibus supernaruralibus, nouum durationis modum inuenerunt Thomistae, quem aeternitatem participatam vocant, atque ita sub aeuo solam rerum naturalium, angelorum, verbi gratia, & animarum incorruptibilium durationem, sub aeternitate vero participata accidentium supernaturalium durationem comprehendunt. sed hunc aeternitatis participatae modum optime negant Scotistae.& ratio est, quia accidentium s ematuralium durationi, vera ratio aeui conuenit. ergo & illa aeuo mensurantur.

Dico tertio. tempus solum hoc loco de interno agimus in duplex est,successivum,&permanens. successuum est uniuscuiusque reisuccessivae

440쪽

eessiuae defectibilis duratio. permanens s quod alij instans discretum appellant , alij instans permanens: est duratio rei habentis totum esse simul, sed cum principio & fine. sub hac duratione continentur primo subitantiae corruptibiles, siue eae fuerint animatae, siue inanima-' tae. haec eadem durationis species, tum actibus, tum etiam habitibus quibusdam ordinis supernaturalis, fidei scilicet, spei, & charitatis conuenit. quod enim ipsorum durationem, modum aeternitatis quidam recentiores vocant, videtur prorsus ridiculum , cum ipsis temporis siue instantis permanentis definitio conueniat. subnac etiam duratione continentur operationes naturales , tum intellectus humani & angelici, tum etiam humanae dc angelicae voluntatis. Ex pluribus huiusmodi inflantibus discretis , siue permanentibus, quaedam alia fit durationis species, quam Theologi communiter tempus discretum Vocant, estque duratio plurium rerum sibi inuicem succedentium, quarum singulae instanti discreto, siue permanente durant: talis est, exempli gratia, duratio plurium formarum substantialium in eadem materia ubi immediate succedentium ; talis est etiam plurium volitionum 5 intellectionum in eadem voluntate vel intellectu, sibi inuicem succedentium duratio.

QVAESTIO VIGESIMA TERTIA

munduου potuerit esse ab aetemo. P Rima sententia hac in re est eorum qui volunt mundum, tam . quo ad entia successiva, quam quoad permanentia, potuisse esse .isia riz - .

ab aeterno. tribuitur haec sententia Sancto Thomae i.parte qua Q. 46. es oart. 2. L .contra gentes cap. 28.&quaest. 3.de potentia articulor . eam- ς I. que sequuntur Thomiitae&Nominales, quos ex recentioribus sco- τι-istar' Meistis sequuntur Hieronymus Tamarit in primoesenti trach. de creatione quaeli. s. Faberin 1.distinet. i. disput. 3.in fine. ex aliis Collegium abini, Complutense disput. 29. Physicae quaest. . Archangelus Rubem in x. distinct. r. smata iam Secunda sententia est Durandi in t .dish.I. quaest. 2.&3. quem ex Re- centioribus sequuntur Suarius disput. ΣΟ. sectione 6. numero Ια. dc -ria ρεmi es

deinceps, Vasqueet, Rubius, Conimbricenses, Hurtadus, aliique UT in

complures. suarim

Tertia sententia, est nullam penitus creaturam potuisse ab aeterno

errari. ita D. Bonaventura in L. dist.t. pari. I. art. I. quaest.2. Aureolus ista'

apud Capreolum in a.dist. i. quaest .i .arti c. i. Henricus quodlibeto I. - Φ

SEARCH

MENU NAVIGATION