장음표시 사용
441쪽
. Alensiss . parte quael La. Marsilius, Richardus conterraneus, Gulielmus Paliliensis,& alij, quos ex recentioribus sequuntur Georgius Ragus aeus in tomo disputationum peripateticarum, disputatione integra hac de re, Cardinalis Toletus noc loco quaest.2 4. Rapinaeus dis put. 2. Philosophiae quςλ7. Leonardus Lessius lib. . de perfectionibus diuinis capite secundo, Gulielmus Estius in L. dist. prima g. um decimo, &alij. citantur etiam ex antiquis pro eadem Scotus int. distinci . Is. Parisienses 8. Physic. quaest. I. 2Egidius Romanus, & alij. sed hi, omnes sententias relatas probabiles existimant, nec ullam se. risit quuntur. hoc possito
'tremi ut hae Dicendum est, nullam creaturam,neque pernianentem,neque suc-1 1 ς iii am potuisse esse ab aeterno. Probatur primὀ. illud quod habet essentiam finitam, non est c . . . P mvis pax ullius rationis positiuae infinitae. atqui duratio aeterna a parte anus te est ratio postiua actu infinita. ergo illud quod habet essentiam finitam, non est capax durationis infinitae. sed hujusmodi est omnis creatura. ergo 1cc. Major probata est insuperioribus dum ageremus de infini to. Minor patet, di primo quidem quod ad primam partem attinet, videlicet quod duratio aeterna a parte ante sit positiva, clarissima est , nec in controuersiam reuocari potest. quod ad secundam, nempe quod illa duratio esset infinita, clara etiam videtur, nam vel illa duratio est successiva, vi supra diximus cum S. Bonaventura senrbre multos tacentiores, vel est permanens, ut nos existimamus. si primum,clarum videtur durationem aetemam esse infinitam actu exten-sue. si vero est permanens, & per consequens in diuisibilis totaque simul, est infinita actu. virtute & per aequivalentiam; quemadmodum enim ratio positiva indivisibilis, qua creatura ubique constitue retur, esset infinitae virtutis actu, vocareturque immensitas, & ratio positiva, siue potentia quae posset omnia possibilia eficere, esset in finita, cfuamuis indivisibilis vocareturque omnipotentia, & qua cognoscere posset omnia possibilia, eadem ratione infinita esset, vocareturque omni scientia, non aliam ob causam, nisi quia quaevis harum aequi ualeret infinitis actu rationibus similibus & eiusdem generis, i inmensitas infinitis ubi,&c. ita eadem ratione, ratio positiva, licet indivisibilis, quae infinito actu tempori a parte ante, saltem imaginario , siue quan tum est ex se, rem coexistere effecit, infinitae virtutis est in suo genere, recteque vocatur aeternitas. unde sic licet argumentari. illud quod aequi ualet non tot quin pluribus alicuius generis rationibus, deest totum actu,est infinitum actu secundum aequivalentiam. sed duratio de qua agimus aequivalet non tot quin pluribus durationibus,estque tota simul. ergo est infinita actu. totus stilogismus cla-
442쪽
lus est, major enim patet ex diuinis perfectionibus allatis. minόt quoque quoad primam partem, nempe quod sit tota actu, quia est indivisibilis; quoad secundam etiam, id est, quod aequi ualeat non tot quin pluribus durationibus, quia formaliter praestat essicitque quod praestarent eficerentque infinitae durationes actu succestiuae quae praeteriissent, dispositae iecundum prius & posterius versus arternitatem.
Confirmatur essicaciter. nulla ratio indivisibilis virtute infinita sematis.
potest communicari creaturae. ergo neque etiam aeternitas. antecedens clarum est inductione ex communi Theologorum consensu, nam non immensitas, neque omnipotentia , neque omni scientia,&c. ex qua inductione optime propositionem uniuersialem formare possumus, nimirum rationes positivas virtute infinitas non posse conuenire nisi essentiae infinitae, qualis est diuina. Respondebis disparitatem maximam esse, quia ex aliis rationibus istire i optime sequitur&infertur infinitum actu in re creata; non tamen ex aeternitate sequitur, quia aeternitas non efficit ut res sit praesens omni tempori simul. sed contra, quia omnipotentia diuina nequit simul ponere omnia quaecunque potest; nec Dei aeternitas ponit in actu omnes annos quibus coexistit simul, de tamen est infinita. ergo
Probatur secundo in particulari de ente successivo, Verbi gratia, Iri u ,ωρ a. de tempore. si enim ponatur tempus ab aeterno, ergo usque ad prae sentem diem pertransierunt infiniti dies. hoc autem est absurdum,ut iam diximus, & alias probauimus in peculiarij quaestione de infinito.& ratio est breuiter, quia infinitum aliquod actu pertransjste succes siue est clare contra rationem infiniti, ut docet ipsemet Philosophus, a. c.m l . . implicat enim contradictionem infinitum pertransitum, δ: unum in finitum esse alio majus. ergo, &c. Dices tempus illud non fore infinitum actu;& ratio est, inquies, guinis eis . quia ejus partes non sunt omnes simul, quod tamen ad infinitum actu requiritur, cum debeat esse totum simul actu. Sed contra, quia tempus illud vel erit infinitum actu, vel infini- - I iis . tum potentia. non potentia, emo actu. minor de qua est dissicultas, sic probatur. illud est infinitum potentia, cujus aliquae partes sunt actu, aliae vero inpotentia, seu suturae , ut cradit Arist. 3. Phys sed in temporc clapso ab aeterno usque ad praesentem diem nihil potest diei futurum, cum omnes ejus partes in actii positae sint eo modo quo potuerunt poni. ergo, dcc. Confirmatur clarissime. illa actualitas totius susscit ad insta immachi, quae satis est ad facienda aetapartes infiniti in potentia vel syncategorematici. ipatet, quia si inii nitun , syncategorematicum haberet omnes parteS actu ea ratione
443쪽
qua liabet aliquas, esset infinitum actu, propterea enim non est infinitum actu , quia aliquas tantum habet partes alibi, aliquas non, ut docet Aristoteles, sed ad faciendas actu partes infiniti syncategorematici satis est actualitas praeteritionis, siue quod idem est, sitis est ibias aliquando positas fuisse actu, ut ex ipsonaci Aristoteles. Physicorum textu 37. patet. postquam enim dirisset infinitum esse, id cuius cum aliquid sit semper, aliud & aliud in potentia manet, sicut dies, addit satis esse ad infinitum, id quod cernitur in tempore, ut id quod
acceptum est semper finitum sit, remaneat autem semper alterum de alterum accipiendum. ergo si id quod acceptum est, quacumque ratione acceptum sit, nimirum siue totum simul, ex eo quod res sit pei manens, siue non, ex eo quod non sit permanens, non sit finitum , cuiusmodi in tempus quod ab aeterno poneretur semper enim ex illo est aliquid aequale extra accipere in non erit in sententia Aristotelis infinitum in potentia, ergo necessarib infinitum actu. Probatur tertio, de cnte permanente i quod argumentum etiam r m habet de ente successivo. Probatur inquam ex SS. Patribus Hugone de S. Victore lib. I.de Sacramentis cap. Io. Figit,inquit, diuinam N, Π uirtutem , et i aliqvid i coaeternumfaciat. Damasceno lib. primo de fide cap. S. ubi sic loquitur, Creatio cum sit opin diuitiae evoluntatis, non est coaeterna Deo, quia quod ex non ente producitur, non es aptum
natum esse coaeternum ei quod prinei pio caret, oesemper est. quidam putant D. Damscenum solum velle asserere , creaturae non esse neces . sarium, aut con naturale esse ab aeterno, sed praua translatione Lati- na decipiuntur, illud enim v nripiαι non reet vertitur, non es natura comparatum, vel natura nonpostulat, sed non potest, se δε αjα , ut passim
Argyropolis Uud Aristotelein vertit, unde significat repugnantiam ex natura rei .simili modo idem Damascenus paulo ante dixerat, quod
diuina natura ου et, ιυo lammiti, intes ubi non vult dicere non, csse ei naturale sustinere passionem seu defluxionem, sed ipsam non esse aptam, seu capacem pallionis. idem tradit D. Augustinus lib. contra Felicianum Arrianum cap. . ex definitione creaturae probans filium in Diuinis non esse creaturan reatura, inquit, est de co quoiadhuc non esi, aut aliquando non fuit,r i cuiuslibet corruptibita, quantum ins est, patris omnipotentis Dei molimiate facta substantia. haec d niti, mirum in filium Dei cadat iideamis. idem habet diuus Fulgentius
lib. de fide ad Petrum cap. 3. his Deus , inquit, qui sine initio semper est,
quiaIummes,ridis rebus ase creatis visint, non tameusine initio, a nulla creatura es eiusdem naturae, cuius est trinitas , Unus D. M a quo creata sunt omni . vides creaturam secundum D. Fulgentium , non poste carere mitio durationis, quia non est natura Diuina, sed exiit luto. Hem habet diuus Athanasius . oratione t. contra Arrianos,
444쪽
PARs s ECvNDA. QUAESTIO VIGESIMA TERTIA. 1 7 ut statinx dicemus .hinc Patres Graeci definiunt creationem, ex nonente adesse oductionem, ris ἔντοι εἰσγ tinc προαγονον, .vide, Damascenum lib.primo cap.8. Athanasium loco citato,&alios. s. tho M. Re ondent aduersatij, ptimo Patres non negare creaturam esse Prima potuisse ab aeterno, sed tantum velle non decere aut conuenire,quomodo etiam scriptura Sacra loquitur, inquiunt, Matth. s. & Marci 2. ubi habemus non posse ieiunare filios sponsi, dum eis sponsus adest, α Christum non potuisse in patria sua virtutem ullam facere, propter Iudaeorum incredulitatem. Sed contr1 hanc responsionem facit, quod Patres de absoluta Iolentia loquantur, ut patet ex rationibus allatis ex ipsis. secundoiaec responsio seipsam deliruit nam cum non pollit quidquam a Deo
fieri, quod non deceat, quod non conueniat, certe ne creaturae quidem a Deo creari ab aeterno potuerunt, cum id non decere, neque conuenire in fila responsione fateantur aduersatij.
Respondent alij secundo, inter quos sunt VasqueZ S: Rubius,
Patres argumentatos fuisse defacto contra Arrianos hac ratione. omnis creatura de facto est in tempore. verbum de facto non et in tempore, sed ab omni aeternitate. ergo verbum non est creatura. quod quidem argumentum ad hominem contra Arrianos, scripturas Sacras admittentes, in quibus major & minor expresse continentur, magnam vim, inquiunt, habet. Uerum haec responsito violenta est, & contra mentem Patrum, ut constat ex allatis eorum rationibus. deinde falsum est omnino Arrianos admisisse minorem, ut patet ex diuo Athanasio orat. 2. citata, &serm. 3. vide diuum Athanasiiunorar. r. . ubi disputans contra Arrianos, clare ostendit se loqui, non tantum de facto, sed etiam de possibili; inducit enim Arrianos instantes ex occasione disparitatis,
quam ipse assignauerat inter verbum vi creaturam, verbum videlicet coaeternum patri esse . quia ex eius est substantia, creaturas autem non esse coaeternas, quia ex eius non sunt substantia ; ex hac ergo occasione inducit Arrianos initantes, petentesque, si Detis creaturas secit quando voluit, cur eas non semper de ab aeterno secit Z respondetque primo curiositatem hanc esse audaciam furiosorum. Sanctus Augustinus ii. c'nfessionum cap. ix. ait a quodam egregie esset i-ponsum, ante mundum conditum oectipatum suisse in paranda gehenna curiosis. in Secundo respondet Deum potuisse quidem creaturas aeternas facere, verum creatutas non potuisse fieri aeternas, Tria . a creaturae sunt ;esse enim creaturam dicit esse ex non entibus, dc non
esse antequam fiat. quae verba euidentissime nobis ostendunt de ratione cieaturae in eius sententia esse, ut sit post nihil sui. quod dei lem sanctus Doctor non semel docuit, praesertim dida oracione 2. litae
445쪽
Respondent alij tertio duplicem esse orationem, unam cum nouitate essendi, aliam sine noustate essendi, & priorem negari a Patriabus posse esse ab aeterno, secundam vero non negari, ac proinde posse per illam mundum esse ab aeterno, quamuis non per aliam. Verum contra hanc etiam responsionem facit, quod in sententia Patruin omnis creatio sire cum nouitate essendi, nec ulla sit possibilis sine nouitate essendi, ut patet ex citatis ipsorum verbis; quibus alde D. Augustinum rL. Consessionum cap. is. aperte docero nullum mutabile posse esse aeternum. Omnis autem creatura mutabilis est,ut ibidem docet idem sanctus Doctor. ergo in eius sententia nulla est possibilis creatura aeterna. de sane Beatus Thomas I. parte quaest. io. art. s. quem sequuntur hacun re aduersu ij, aeternitatis rationem aptiori voluit esse im nutabilitatem. videri potest D. Athanasius in epistolis decreti Nicaeni, ubi definit creationem esse vocare ad esse quae non sunt. Respondent alij quarto cum Fabro in L. dist. i.disput. s. Patres tantum velle nihil posse ex sede independenter esse coaeternum Deo,non autem velle negare posse cile coaeternum actione diuina, de dependenter a Deo.
Sed neque haec responsio subsistit, nam Patres contendunt nec actione diuina Loc fieri posse, cum existiment id rationi creationis repugnare. ipsi enim, ut ex citatis ipsorum verbis constat, sic argumentantur. Quicquid creatur caepit esse ex nihilo; ergo vel smul est de non est, vel prius non est quam sit. non potest autem simul esse de non esse. ergo rcliquum est, ut quod fit ex nihilo, prius non fuerit, de consequenter, id quod creatur noli potuit esse ab aeterno. explicatur vlterius haec ratio Patrum. quando aliquid di luitur in nihil, poste. rius est nihil quam aliquid, ta non esse etiam tempore quam este. e μή o quando aliquid fit ex nihilo, prius est non esse tempore quam esese. Consequentia clara est a paritate rationis. antecedens a nemine neqgari potest,nec negatur. Confirmatur denique a priori ratione supra tacta. de ratione creaturae est finitas actualis & limitatio secundum quamcum que sui rationem; si enim de ratione creaturae est finitas, ergo cum quwcumque eius ratio sit etiam creatura, erit de eius Tatione finitas secundum omnem sui rationem. at hoc fieri non posset, si postet esse ab aeterno, de non esse prius tempore non praecedereT esse.
Respondent denique alij quinto, concedendo Patres in nostrae
se sententia, verum pro contraria sententia esse rationem.
Haec responsio est indigna viro Catholico, de Christiana humilitate. quid enim hoc aliud est dicere, quam Patres falsum pro vero. i,obis obtrusisse, quod plane temerarium est de periculosum . . quam
446쪽
uis enim veritatis ratio nulli euidens appareret, tuenda tamen non esset sententia contra unaniarem Patrum doctrinam, sed quaerenda ratio ad illorum doctrinam tuendam. deinde falsum estpro sententia Patrum non stare rationem; ut enim iam ostensum est, de ratione erratum est prius non esse, quam esse, &c. Probatur denique nostra conclusio a silmili 1, sicut enim in aeternitate a parte post, nihil dari potest positive postremum post quod non sint alia possibilia, & alia usque in infinitum , ita etiam in aeternitate a parte ante,nihil esse potest ita primum, quo aliquid prius esse non potuerit. eodem modo sicut in linea versus oritem infinita, quae hic An. degaui, verbi gratia, terminaretur haec enim aeternitatem a parte ante clarissime reprisentat) nullus angelus, verbi gratia, produci poΩset adeo a nobis remotus, quin adhuc posset produci alius in remotiori parte intra eandem lineam , ita non potest quidquam a tanto tempore esse productum, quin potuerit esse a maiori& remotiori a nobis,&consequenter non potuit esse ab aetemo. Sed . Objicies primo cum aduersariis, creatura potest durare in aeter- III. num a parte post. ergo potest etiam durare aeterno tempore a parte Ata Garinum
Rei pondeo negando conlequentiam. disparitas eli, quia aeternI- n rar.
tas a parte post est tantum syncategorematice infinita, nec unquam adaequale percurritur, quin eius semper Apersint infinitae partes per currendae Vno verbo nunquam terminatur. at vero aeternnah a parte ante, si quae fuisset in creatura, nunc tota elapsa foret, ac proinde faceret durationem categorice & actu infinitam, quod implicare iam ostensium est. Obij cies secundo. si Deus esset agens necessarium, fecisset mundum ab aeterno cum omnibus entibus etiam successuis.' ergo,quantumcumque sit agens liberum,potuit, etiamsi,quia liber est, non fecit.
Respondeo hoc argumentum solutum esse supra in quaestione de infinito. si enim Deus esset agem necessarium, fecisset mundum ab X
aeterno,&non fecisset; unde si sol esset ab aeterno, emitteret lucem,& non emittereti vide quaestionem de infinito. Objicies tertio. Deus nunquam incepit posse creare, neque creatura unquam incepit posse creari. ergo sempet creatura potuit creari dc Deus semper potuit creare. hoc autem est posse creare & creari ab aeterno. ergo ab aetemo fieri potuit ereatura, & Deus ab aeterno illam
Confirmatur;quia hodie potest creari creatura, heri potuit . praeterito saeculo potuit, ante bis mille annos potuit, & sic in infinitum a parte ante. ergo potuit ab aeterno.
447쪽
Respondeo hoc argumento probari rem ab mmo creatam posse ab aeterno annihilati. addo idem argumentum nihil concludere; metiamsi potuerit fieri prius, & prius in infinisum, non lainen ab aeterno ; sicut etsi Petrus possit saltare hora prima, aut s unda, aut tertia, aut quarta, aut quinta, divisim loquendo, non tamen sequitur coniunctim, quod possit saltare tota die, sed quod potuerit tota die saltare una hora qua vellet. sic ergo Deus potuit tota aeternitate, siue omnibus pretieritis iaculis creare mundum, quo vellet saeculo nocitamen omnibus simul sumptis. Ad confirmationem patet ex dictis. Objicies quarto, non repugnatab aeterno aliquid esse causam ilia
terius, ergo non repugnat aliquid creari ab aeterno. antecedens probatur, non repugilat ab aeterno aliquid procedere ab alio, ut patet iudiuinis personis, ergo neque vere causare. consequentia clara est a paritate rationis. Respondeo negando antecedens ad probationem, concessb ant cedente , nego consequentiam. disparitas est, quia aeternitatem communicari , cui communicatur natura diuina, omnino necessarium est, de nullo modo absurdum. at vero absurdum es, de impossibile, communicari aeternitatem rei quae non sit Deus. Objicies quinto. uniuersas res aratas incepisse, nulla ratio nat ratis concludit. ergo nulla ratio naturalis concludit mundum non potuisse esse ab aeterno. antecedens probatur aDiuo Thoma hoc modo, quod fides docet,ratio naturalis non concluditi sed fides docet omnia incepisse in tempore. ergo ratio naturalis id non conclu
Respondeo, negando rem quae pertinet ad fidem non poste naturali lumine concludi. 3c saltem Diuus Thomas ipse concedit multas esse species entium . quae non possunt esse ab aeterno. Objicies ultimo. neque repugnat ex conceptu diuinae potenciae mundum fieri ab aeterno, quia haec semper fuit, neque ex conta creationis, quia haec non dicit intrinsece rem aliquando non isse,
neque ex conceptu rei creatae, quia etiamsi est ab aeterno talen creatura , ergo non repugnat rem ullam creatam esse ab aeterno. o
Respondeo repugnare ut ex Patribus supra explicatum elu) ex . conceptu creationis, & conceptu creaturae, quae de non esse vocari
debet ad esse, non esse, inquam, quod tempore prius sit,quam esset.
448쪽
cariam si quinta essentia, vel compositum
Hujus ouaestionis tractandae occasionem nobis praebet Aristoteles r. de coelo cap. 2. qui opinatus est coelum esse corpus simplex quintae essentiae,vel naturae aquatuor elementis, & mixto ex illis con-uituto distinctae. Aristotelem sequuntur Auenoes , D. Thomas, &alij post ipsos, eum recentioribus pene omnibus.
Contraria tamen sententia fuit ante Aristotelem communis omnium Philosophorum, qui vel coelos igneae naturae, vel aquear fecσ-runt , vel denique ex elementis conflatos. in primis filii haec sententia communis gyptiorum, qui inter alia sua dogmata docuerunt,stellas ei se coelestes ignes, quorum temperata commixtione cuncta nascerentur. Anaximander solem dixit ignem esse purissimum, Anaxagoras solem candens esse ferrum ac penitus ignitum, quapropter fertur eum impietatis accusatum a Cleone, quod solem dixerit can-
dentem esse laminam. quare discipulus eius Euri des solem in Phae-'tome fabula auream glebam appellauit. in hac sententia sunt Plinius lib.1. & Stoici omnes, asserentes sidera esse ignea, spissis humoribus terrenis &aqueis in sublime ad se attractis. pro qua Stoicorum sententia multa apud Ciceronem lib. 1. de natura deorum disputat Balbus. denique fuit sententia omnium Gentilium Philosophorum. fuit etiam duorum doctissimorum Iudaeorum Philonis&Iosephi. denique fuit sententia communis Patrum, Iustini Martyris, qui respon-ν ἴ- . .. . fidens ad 9 o. quaestionem orthodoxorum idem tradit, diui Augustini s. Σ.de Genesi ad literam cap. 3.&alibi, ut fatetur Magister sententiarum lib. 1.dist. ix. de Genesii enim ad literam cap. 3. sic loquitur. Itaque , inq-super aerempurus ignis esse dicitur caelum, inde etiam Ita ra atque luminaria facia conjecitant, istius evidelicet igneae lucis in eas fommas , quas in caelo cernimus, conglobata distositaque natura, ctrc. S. Am- bras .
brosis lib. 2. exameron, ubi longa & accurata oratione visu,tactuque,& non solum argumentis constare coelum igneum esse , asseritque contradicentes contrariam sententiam studio impugnandae veritatis defendere. tantum autem inquit,illis inest impugnandae meritatis studium, miselem imum calidae naturae esse negen eo quod albus sit, non rutilus aut rubicundus inflectem ignis,m ideo aiunt quod nee ignitru naturasit, &s. Baslij homilia 3. Iam vero,inquit, aetherem ipsum quis ambigat igneum esse ac ustiuum, quem niti fine ab opifice sibi prae-Dj0itirco by Coral
449쪽
scripto perutili, ac necessario coerceretur, quid quaeso prohibuisset
omnia sibi propinqua chemantem Vrintam viuuersum rorum omnium humorem tam absumpsisse. B edae lib. de natura rerum, α aliorum, qui omnes volunt coelum, Ut constat ex sententiis esse igneum.Theodoreti quaest. 1I.in Genesim,ubi sic loquitur;Cum scriptura diuina doceat in principio Deum creasse coelum dc terram, deinde post lucis creationem secunda die dicat firmamentum factium esse, imperitiae plena videtur huiusinodi quaestio; oportebat enim ex te oris ratione , de ipso creationis modo, coelorum diuersitatem nosse, dc unum luce prius, alterum vero post lucem, & illud quidem non ex aliqua materia, soc autem ex aquis creatum essemam inquit, fiat firmamentum in medio aquae, quoa per medium separex aquas ab aquis ; sic enim ab ipsa re coeli sunt sortiti appellationem, siquidem cum ex aquarum substantia fluida compositum sit, At natura fluida condensata & consolidata fuerit, firmamentum nominatum est. deinde quia sursum collocatum est prioris coeli usum quomodo nostro perficiens coeli nomen sonitum est. haec Theodoretus, ex quibus manifestum est ipsum velle coelum esse aqueum, quod idem censerunt alii veteres. denique Plato sequutus Timaeum in opere de anima mundi, vult coelum esse compositum ex quatuor elementis, siue ex storibus vel delictis,ut loquitur Proclus, elemetorum , potissimum tamen ex terra & igne. vide ipsum in Tiniaeo,& Theodoretum lib. de materia & mundo, qui hanc sententiam ipsi tribuit.
Dicendum existimo, coelum non esse quintam quandam naturam,& essentiam belementis, & mixto ex illis distinctam, sed vere esse corpus mixtum, constans ex quatuor elementis.
Probatur conclusio primo ex Aristotcle, ipsum sibi ipsi opponendo , nam 3. coeli text. I. α 7. metaphys text. s.de elementis loquensi Et quaecumque,inquit,ex his, Ut coelum & partes eius, Et rursum animalia. quibus verbis clarissime docet, coelum eodem modo ex elemen iis componi, quo componuntur animalia. ex quibus constat Philosoplaum in nostra esse sententia, quanquam alibi, primo nempta cc
Probatur secundo. omne illud quod est calidum, vel est elementum ignis, vel constat ex elemento ignis , aliisque elementita. sedecetum est calidum, de secundum aduersirios non est ignis, S facundum veritatem, quia ignis non est generabilis & corruptibilis,ut coelum, ut alibi diximus in quaest. de materia prima. ergo constat ex ignere aliis elementis. major est manifesta. minor quoad illam partem tantum controuerit potest, quae asserit esse calidum sed probatur manifeste ex factis literis psalmo i8. ubi de Sole loquens Propheta;Non est,inquit, qui se abscondat a calore eius. ergo coelum est calidum, dc
450쪽
habet in se calorem. idem fusius traditur cap. 3. Ecclesiastici; Soci
quit, in meridiano exurit terram, oe in conste tu ardoris eius piis poterit sustinere triplicitersol exurens montes, radios igneos exfinans, ae refulgens radiis suis obeaecat oculos. vides ex sacris Scripturis manifeste haberi,coelum esse calidum, ignemque in se continere. Respondent aduersari j, coelum esse calida effectiuE & virtualiter, μώπμ.resspnon formaliter,ac proinde no posse ex citatis locis in coelo esse calore vel igne formaliter sed tantum esse calorem effective seu virtualiter. Sed contra responsionem est. admitto quidem duplicem hanc di. mpsi tiram stinctionem calidi, videlicet formaliter & virtualiter . verum dico hie nullum habere locum.quod sic ostendo. non aliunde scimus aliqua esse effective,&virtualiter calida, nisi quia videmus sensu multa , quae non habent in se calorem, posse calorem producere. ergo ubilensu non percipimus aliquid in te non esse formaliter calidum, si calefaciat debemus necessario dicere esse formaliter calidum, de non tantum effective seu virtualiter. at nullo modo sensu percipimus, siue nullo iudicio sensus nobis constat coelum non esse formaliter, siue in se,calidum. ergo necessario debemus asserere in se formaliter continere calorem, siue esse formaliter calidum. & vero si hanc rationem inuelligandi virtualiter vel formaliter calidum e medio tollant aduersari j, nullo negotio dicent ignem non esse formaliter calidum. Confirmatur ex sentu Ecclesita, qui est in coelo contineri formaliter calorem & ignem, ut manifeste constat ex hymno, qui ad vesperas feriae secundae publice cantatur in templis; Immense caeli conditor, 'Qm mixta ne confunderent,
Aquae fluenta diuidens Caelum dedissi limitem;
Firmans locum ea lectism, Simulque terrae riuulis, Vt inda flammas temperet,
Terrae solum ne dissipent. Ex quo hymno clare habemus Deum aquas supra coelos collocasse ad coeli calorem mitigandum, & ne coeli Lo calore omnia inferiora
exurerenta ergo vere coeli in se habent calorem.
Confirmatur secundo ex Patribus citatis, praesertim ex Iustino Martyre, faueto Basilio, Beda,& aliis,qui propter eandem rationem
aquas supra coelos Deum posuisse voluerunt. Mia . . Probatur tertio. omnia accidentia coeli sunt eiusdem rationis cum accidentibus reliquorum corporum. ergo & natura coeli. Conse
quentia patet, quia unica ratio bene philolbphandi, est ex accidenti-
bus&proprietatabus venari rerum naturas. antecedens probatur in