장음표시 사용
71쪽
M DE BELLO IT a Lyco, confinebat a praelio. Sed auditis paulo post
Albarenses, quae Genuae erant acta, rursuς in Austriacos impetum secerunt , iisque , Petri Canevarii Protrib. mil. legionis Ligusticae, nobilissimi , sortissimique adolescentis interventu, deditionis uti conditionibuς permiserunt, atque Ayrolio irasci simulantes, quod stetisse per eum quominus caedem Austriacorum facerent , Videbantur , caeterum praedae cupidi villam ejus incenderunt. Deditorum autem in numero cohors fuit legionis Callianae. At populus audacior iam factus quod complures nobiles, & militares viros patriae cha ritate , atque Austriacorum injuriis permotos sensim in causam descendere, plebeiisque o volutos penulis consilio, manuque adesse perspiceret , alacer , speique bonae plenus hostes
aggreditur . Botta, cum contra , atque ipse existimaverat, augeri populo animum . numerumque videret, atque ex constantia Sena.
tus aliquid subesse gravius suspicaretur. qui nihil primo timuerat . nimium postea timere, suisque dissidere viribus coepit . Itaque , ut
spatium intercedere posset, dum milites, quos evocaverat, convenirent, aliquid interim agmre de compositione constituit , ocheliumque Trib. mil. ad Auriam mittit Melphitanorum Principem , quem populo acceptum , facilliamisque moribus cognoverat . Cum eo ita Ochelius egit: misericordia Genuensium comis motum imperatorem , quibus extremum iam fatum impendeat , petere a Melphitanorum Principe , ut populum ad interitum ruentem voluntarium pro sua i se auctoritate retineat,
patriaeque consulat universae . Quibus A uria
72쪽
rebus eognitis Ducem Brignotium extemplo convenit, & quanta sit conciliandarum rerum oblata facultas, ollendit , suumque ad eam rem studium ultro pollicetur. Dux, et sit recte intelligeret , quo haec omnia Bottae consilia pertinerent , neque sine causa nobilissimum, atque optimum virum productum existim ret tamen ne Videretur per se stetisse, qu minus componeretur, palam liberaliter Auriae respondit, eumque e llaudavit, sui, suorumque Maiorum memorem esse iussit: clam per certos homines , quos Reipublicae causa officiis, largitionibusque allexerat, populum m nuit , ne nimium hosti crederet, neve ullam, nisi traditis statim portis, omnique de argemto exigendo, asportandisque tormentis subi
ta mentione, conditionem probaret. Itaoue,
cum ad populum A uria , adhibito Augultino
Laumellino , de conditionibus loqueretur, conclamat Omnis multitudo de nunciandum A striacis esse, ut portas confestim traderent ,
tormenta ne attingerent, ne ve ullum unquam
amplius de argento sermonem inserrent. His Bottae mandatis renunciatis, diem ille ex die ducere, quaedam reiicere , nonnulla accipere, portas uero traditurum se negare; & tamen, ut manerent induciae , non dissimulanter ρο- tere . Populus, ubi se diutius duci intellexit, redire Auriam , Laumellinumque , de nunciarique Austriacis iubet, si rem conditionibus ,
quae essent allatae, componere velint, ante horam v. alterius diei sine periculo licere, post id tempus non fore potestatem. Illi redeunt, iterumque populi mandata exponunt. Uictus
Botta consentientis Populi pertinacia accipe-
73쪽
re se ait conditiones, & portam tradere. A. gnovit Laumellinus verbum, reritusque, ne. quod ab Senatu postulaverat, in se Botta recusaret, portamque tradens Thomasianam , alteram ad Pharum teneret, non portam, inquit , Imperator, sed portas tradi sibi PopuIus postulat. Quo ille dicto adeo excanduit ,
ut Auriant, Laumellinumque retineri ausserit; atque aliquot post horas, ne sanctum ad omnes gentes Legati nomen violasse uider tur, dimisi. Posteaquam in vulgus hominum elatum est, qua iracundia usus Botta Populi Legatos detinuisset, eaque res colloquium ut diremisset, nemini dubium fuit, quin per causam compositionis insidiarentur Austriaci tempori, expellendique essent, priusquam illi sese
evocatis subsidiis confirmarent . Tota it ada a Civitas . Non religio, non sexus, non aetas satis est cuiquam causae, quare se domi teneat. Prodeunt armati, seseque invicem adhortantur . Nemo imperat , omnes eXequuntur . Rapiuntur e navalibus, moenibusque eommenta , atque opportunis iocis collocantur .
Arduus ad eum loetum , qui Petraminum a pellatur, & ad viam Balbam pertinet , di ei lisque adeo est adscensus , ut expeditus ea homo vix possit repere . Illuc evestigio baiulorum , Puerortinaque multitudo, incitato cursu , mortarium advehit aeneum maximi ponderis. Tanta vel patriae Charitas. vel puniendi doloris erat cupiditas, aut etiam, quae Permultum valet apud mortales, exempli vis.
Ibi tum Uisettius Iesulta, qui antea etiam privatim cum Botta egerat . quadam notitia productus, quod erat ei cum Bottae Fratre am citias
74쪽
cItia , imperatorem convenit , eumque , neu se, neu populum in apertissimum deducat distrimen, monet, atque obsecrat, & de con ditionibus loqui incipit . Cuius mediam ora tionem interrumpunt undique subito tela immissa. Omnia statim e sacris turribus repulsa aera personant, Exceptusque longe , lateque fragor perturbat hostes tanto obstupefactos strepitu. Acerrimo contenditur praelio. Detu bare Austriacos e fano, domoque Equitum Hierosolymitanorum cum Genuenses iaculis non possent, adactis procul a maritimo propugnaculo telis, sani turrim concutiunt ζ qua concussa, qui ibi sunt Austriaci projicere arma,& deditionem sacere coguntur . Botta post Thomasianam portam in area , quae est ante Principis Auriae domum , equitum , peditumque aciem instrui jubet. Tela accidunt creberrima, superincidentibusque e Petraminuta ollis incendiariis perturbatur equitatus. Interim, qua est inter veterem Urbis, novumque murum aditus, instructi proruunt Genuenses, refractaque Thomasana porta dant reliquis, qui in Urbe erant , erumpendi spatium . Hoc omnibus audacius viis Genuenses succedunt Multi ex Austriacis capiuntur, multi interfucluntur. Ipse, dum in foro Nigriano milites
retinere, atque instruere fugientes conatur ,
Borta impacto ad murum quendam telo, lapideque disjecto leviter in faciem vulneratur; eodemque ictu Comes Castaleo , qui Bottae aderat , perfosso equo dejectus magnum adierat vitae Ipericulum . Tum 'vero popularium multitudine, suorumque eaede perterritus imperator terga vertit, eodemque acti, pertu bati-
75쪽
hatique timore permixti cum equitibus pedi tes Pharum petunt . Genuenses ab summis , novisque moenibus proximos nacti colles horribili & multitudine , & specie descendentes cernebantur. Illi, ne a tergo circumvenirentur . veriti Pharum ipsum , Benignique munitionem relinquunt . seseque ad Arenarium fugientes recipiunt. Ea statim loca Genuenses occupant. Nox appetebat , & totius diei labore, & pugna delatigati ab insequendo desistunt. Portas valido praesidio firmant, & tanto alacres successu in Urbem revertuntur. Unus de plebe homo Ioannes Carbo , ut erata praelio horridus, & cruore oblitus Praetorium ingreditur, atque ad pedes accedens Ducis, portiarum traditis clavibus, victoriam ejus diei Duci, Senatuique gratulatus est. Eodem sere tempore qui Recci , quique Nervii erant, nonnullique item , qui, ut se Bottae adiungerent, accelerabant Austriaci nova re perturbati, interclusique in Genuensium potestatem venerunt . Qui vero a Claverino ad Segestam Tigulliorum litus omne praesidi1s tenebant, periculum veriti, quod eius homines orae Genuensis praelii fama excitati ad vim atque ad arma spectabant, discedere pro-verarunt , Sergianumque profecti , Sergianiosum si arcem satis natura munitam occupas sent, ibi subsistere cogitabant. Sed cum sortiter defenderet Petralba Protrib. mil. de exeriscitu Genuensi , nullaque illis propter assidua, quae ex arce adigebantur, tela, suspectumque oppidanorum animum consistendi in oppido
lacultas , nulla utem commeatus, omnibus
circa locis infestis , nulla effugii spes esset ,
76쪽
LIBER TERTI Us. 6spactis, quas Petralba voluit conditionibus, datisque obsidibus inde emissi ad Aullam sese, omni dimissa Liguria contuleruot. Botta cum in fuga a serocissimis hominibus , qui Porciseram vallem incolunt, opprimi facile ad angustias locorum potuisset, dum alii morantur , & dubitant, quid sit capiendum consilii , alii exitum rerum ignorant incolumis evasit . Erat eo praeterea usus dolo, ut, antequam rei fama latius manaret, pronuntiari iuberet : omnia convenisse ; ipsum, facta cum Genuensibus pace, discedere. Qua simulatione deceptis , & nonnulla largitione permulsis rusticorum animis , ipse, relictis aegris, abducta pecunia , Ligusticas raptim fauces
transcendit, mutilatumque Novas exercitum reduxit . Ita Austriaci , conversis su bito rebus, maximam spem, maximamque utilitatem amiserunt. Genuaque pulsi sunt ab iis, quos ne que inimicos tollere, neque amicos Parare cognoverant .
78쪽
80쪽
LIBRI III. PARS ILT Genuae plebs parta victoria serox Academiam Iesultarum, quae est ici
Balba via sedem concilio suo delegerat . Cujuscumque loci homines arma serre, pro portis, stationibusque excubare cogebat, neque s iis habere videbatur expulit se Urbe Austria- eos, set arcem evestigio recipere Savonensem contendebat, ad eamque rem , quantum gratia, auctoritate , pecunia valebat, nobilitas nitebatur , exemploque praeibat . Comparatis cibariis, & aliquot praemissis Reipublicae militibus, signum datur prosectionis. Armata celeriter magna convenit multitudo , fiduciaeque plena proficiscitur . Hic cognosci licuit, quam vana sit animorum alacritas nullo cerrito duce, atque imperio firmata . Nam portis egressa plebs, cum commeatus quosdam, im inpedimentaque Austriacorum offendisset, ad ea