Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1752년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

., DE BELLO ITALICO, duabus apparet Ferdinandi Regis epiliolis, quarum altera jubebat Rex Gagio , exercitum, atque imperium Minensi tradere , altera Castellarensi de nunciabat, uti consellim Italia excederet. Atque ita virtute, quam selicitate major Gagius in Hispaniam rediit imperator

severitate, usu , consLio cum veteribus com- Darandus. Erant tamen qui tardum, parcum-oue nimis esse dicerent: sed tarditatis culpam longissima ab Hispani 1 usque mandatorum expinatio minuebat, parsimoniam autem nulla de alieno praeda etiam commendabat . Illud reprehendendum potius, quod homo plurim 1 stipendii, & nullius sere doctrime earum suerit ignarus artium , quae non addiscuntur 1nca iris.& sunt tamen ducibus pernecesi riae. Quo factum est, ut ingenio dissi sus suo,& Ferriera usus homine imperito turpiter apud Velitras, Placentiamque offenderit. Casle Ilarensi, qui non consilio bonus, sed manu strenuus habebatur, contumacia Obsuerat, qua serocius Gagio repugnaverat, ne idem tibi aduersus successorem licere arbitraretur, & ipsius apud Elysam Reginam auctoritas , extinito Philippo Rege, criminis loco ponebatur :Interim magna facta erat in Hispania voluntatum, & studiorum commutatio. Abhoria rebat Ferdinandus natura lenis a Vehementioribus novercae consiliiS, & Camposiano irritatus colloquio Gallis dissidebat: quaedam etiam Philippi patris non probabat , inveterata fuccessorum libidine immutandi semper , quae priores secerint: &erat ipse quoque uxori obnoxius, quae viduae Reginae liud iis adversabatur . Quippe haerebat animo , regnante Soce- , IO,

42쪽

L1EER TERTIUS. , contemptus sui, multaque erumpebant iam diutura dissimulatione compressa . Novorum pars Purpuratorum obsequio erga Reges assentiri praesentibus, pars odio Gallorum, & aemulatione eorum . priore qui regno floruerunt, damnare praeterita , reique publicae causa ad privatam obrepere potentiam pro se quisque caeperant. Nam quid aliud tot sumptibus , tot exercitibus , tot commeatibus , supplementi seque quaesitum, quam vulnera, lagas , luctus,

opes paucorum, egestatem omnium satis Cre

dulitate peccatum; satis Gallis inservitum , qui quidem bellum alant ipsis opportunum , aliis Ierniciosum : respicerent aliquando vallitatem Iispaniae , quae facta esset Italicis bellis quaerendo soris regna , & dominationes : denique commodius multo Philippo Regis Fr. , quando armis jam non possit, pactione , aut scedere consuli posse . Haec iactabantur apud Regem,

haec edebantur in uulgus , hisque de causis raptim, atque turbate educere Italia exercitum, relinquere socios . ad eaque conficienda , cum satis tuto committi literis non viderentur, miseius erat summo cum imperio Marchio Minensis consiliorum gnarus omnium , & mira homo in simulandis negociis ingenii altitudine, maximeque admodum inimico in Gallos animo. Suscepto Minensis imperio Dertonam statim progreditur ; ad quem cum nonnulli de Hispaniensi exercitu Trib. mil. gratulatum venissent, ejusque ductu sese meliora sperare dixissent: Quid vos , inquit ille , meliora Z an

quicquam hoc non exercitu, sed exercitus nomine perfici posse speratis Instantique Mali-bojo , ut Dertonae subsisteret propter ejus loci

43쪽

DE BELLO ITALICO.opportunitatem, aliter Regi suo videri res mdit; & , signo dato prosectionis , evelli signa,

& castra moveri iussit. Forte autem , cum iter Borbonii facerent, acciderat, ut Marchio Novatus, qui cum x. hominum millibus primum holuum agmen ducebat, in mediam nostrorum aciem temere illatus ορprimi facili negotio posset: utque tanto ad vincendum fortunae beneficio uteretur , magnopere erat Minensi auctor Mali bolus. At illius mentem una occu-Paverat cura receptus. Itaque, spreto Malibojiconsilio , ultra Ligusticas sauces sese recipere Properabat. Interea Genuenses magn1 assiciebantur sollicitudine, ne in tanto rerum motu destituerentur ab sociis , & variantibus ab spe , metuque animis, in partem disputabant utramque . Cur enim alius subitb imperator P cur relicta Dertona ' cur non oppressus Novatus eur denique praeeeps adeo, inopinatusque Minensis receptus , ut consimis fugae videatur Movebat etiam eos auctoritas Gagii, cujus Percrebuerat sermo , quem decedens habuisse Inter coenam dicebatur apud Augustinum Grimal dum in Arenario suburbano . Cum enim illum Genuenses nonnulli , qui salutandi hominis causa convenerant, paulo curiosius de exitu rerum percunctarentur : Me quidem ,

inquit Gagius , deposito imperio , Ferdinandi Regis conssilia neque scire, neque interpretari decet a sed , si Dertonam; Gaviumque nostri reliquerint, non verisimile est, velle ab iis . aut omnino posse Ligusticas fauces teneri, sed

ulterius progrediantur oportet . occurrebantilla contra : Erunt igitur fidei , & beneficio.

44쪽

LiBER TE R T I U s. δῖrum immemor ' optime de se meritos Genuenses deserentὶ Quid turpius Z loci negligent opportunitatem : tantam commeatuum,

tantam pecuniae vim Genuae collcctam ho Ilibus tradent λ Regem Neapolis . cui , Cenua amissa , submotisque Italia Boibi ni is , nulla sere spes, Regem socium, suorumque Regum fratrem, & consanguineum deserent λ non verisimile videbatur. Itaque su perabat spes, so-re , ut circa Serrayallem , Gaviumque consisserent , & Ligulticas saltem fauces tenerent. Uerum multa in hominum vita accidunt inopinata , & nihil est spei , perplexisque hominum consiliis credendum . Nam Borbonii , paucis ad Octavium vicum reli res centuri sad speciem de sensi cnis , omnem citra Ligusticas fauces ad Lan senses exercitum cOIHIraxerunt praeter utilitatem suam , atque

mnium opinionem ; ipsorumque spe hoilium maturior Serravallensis arcis deditio facta est. Tum vero Genuenses , ad superiorum rerum metum addita praetentium opinione , Borbo nios fugere arbitrati, mittunt ad eos Dominicum pallavicinum omni Italico bello legatione functum apud Philippum Ferdinandi Regis Fr. , Philippoque ipsi , & Reipublicae

probatum . qui, sit desperarent, animum perterritis adderet, si labarent, fidei desciscentes admoneret. Eorum consilio bellum Genuenses suscepi me e eorum causa , submissis auxiliis , patriam praesidiis nudasse : socios tam m.deles hostibus tam incitatis conculcandos, diripiendosque ne relinquerent: neu nimis valde perturbarentur adversis: loca, homines, commeatus super se ad repugnandum , exercia C ' tu

45쪽

tumque commode,& sine periculo habendum: denique recordari debre , quoties ad paucissi mos redacti , redintegratis mox viribus una virtute , & perseverantia vicerint ; qua post Campo sane ense praelium , qua ad Velitra tonstantia exultantem in victoria hostem represserint : hostem ipsum aut inopiam non laturum in locis asperis, atque impeditis, aut fractum difficultate itinerum , & levium crebritate praeliorum longius recessurum . Minensis, tametsi vera Palla vicinum loqui inteIligeret, tamen ipse longe diversa animo agit bat ea spectans , quae erant apud Regem in Hispania constituta. Itaque ingenio usus suo in occultandis negociis,&fortasse ab Genuenis1ibus metuens , ne in receptu impediretur ,

consilium prosectionis quo diligentius obtegeret , studium manendi vehem ntissime simulabat. Palla vicinum sito, stat que Regis nomine sine cur1 ella iubet, de statu belli, de lo- , horum natura , Ceciliensi adhibito Genuensum copiarum legato , conlattat, denique bone pollicetur. Haec a Minensi, hare a Muniaino, quitum summis de rebus Philippus eommunicabat, publice privatimque inculcabantur, hameadem iterabantur a Gallis vel ignaris , vel necessari 1 erga Hispanos obsequentia comni ventibus quidem certe ; eratque unus omnium sermo , interclusuros suomet ipsos sanguine hostibus aditum, & pro Urbis Genuae

moenibus tanquam pro patri1 pugnaturos. Quibus rebus confirmati Genuenses , & eo decepti, quod neque causam viderent , qu re iuspicarentur , neque sine causa suspi-

46쪽

LrRER TERTIUS. 7 scandum putarent , defensione urbis neglecta, ad sublevandas Borboniorum copias curam omnem , & diligentiam conserunt & cum id Minensis studiosius expeteret, quaS ad Ur his praesidium cohortes reservaverAnt , eas etiam Savonem versus ad continendos ab ea Darte hostes , ne , ut ipse aiebat Minensis , Borbonii intercluderentur , proficisci iubent. At Borbonii eadem usi simulatione Marchionem Villadariensem Genuam mittunt, ut coram . ipse quoque defendenda: Urbis opinionem monendo, consulendo, Feginum denique ad castra locum designando excitaret . Dum autem Genuae, arque in ca- stris ad Reipublicae defensionem multa consuluntur, Respublica indefensa relinquitur. Sextum iam Philippus progressus Uarum 3mnem , Galliamque Naibonensem spectare

υidebatur . Erant omnes ad litus appulsae actuariae : tormenta , commeatusque exercitus

convehebatur ad mare ; imponebanturi mare omne litusque nautis , navibusque, Impedimentis , atque operis strepebat discedere properantibus. Quae cum fierent, erat eadem an ore Gallorum , atque Hispanorum de Urbis defensione affirmatio , pallavicinumqne Philippus , negotium ut tandem conficeret, postridie redire iusserat. Austriaci, dimisso in Cisalpinam Galliam omni sere equitatu , quod esus in montibus inutilis opera videbatur, neque satis es se pabuli poterat , & relictis, qui Dertonam, quique Gavium obsiderent, recepta ut diximus, in itinere Serra valle occupatisque Novis, bipartito copias dividunt. Subalpini Savonem , C a Fina

47쪽

Finariumque versus eruptionem facere e riteri dunt ; Germani autem, Ligulticis pii mo impetu faucibus potiuntur, cum , quae praesidio ibi erat, Hispanorum manus , clam misso ViXdum praelio , sese ad seros magis recipere squam aliena ineri cogitaret. Postridie mane Sex urn Papavicinus redibat , ut , quo tantae demum Borboniorum pollicitationes erumperent , videret . Atque i millia passuum aliquot progresso nunclatur paulo ante dii celsisse Philippum , ct mnes duces , Omnem exercitum properare, Atque eL se in itinere. itaque insecta re, in Urbem revertitur. Paucis poli di biis, cum iam Austriacorum adventu in maxima Genuenses e sent perturbatione , ac luctu, apparent a M niaino titerae , quas scriptis se is dicitur Ov lii Hiberni callidissimi hominis admonitu , ut a Borboniis relictionis invidiam averte rei in eos ipsos , qui relinquebantur . Imfimulabantur Genuenses perinde quasi ni mi a libertatis cura recipere intra Urbem auxilia noluissent , quae maxime imploraverant , aut per quasdam conditiones placare Actriacos tentassent a quibus durissima quinque patiebantur. Muniaino ex auctoritate Minnatus Passa vicinus omnium earum rerum te stis', atque actor respondit ; iisque eum sen-rentiis , rebus & tem oribus adeo repugnantibus scripsisse quae scripserat , demonstravit. ut liquido constaret intempeltivam expostulationem longe plRrimum a uero abhorrere . Tam autem anxia prosectionis occultandae

religio eo spectasse videtur , ut impeditis ci eta Genuam deditione , praedaque Austriacis, quie-

48쪽

LIBER TERTI Us. 'nquietiorem tu bonii receptum haberent. Auitriaci Cenuae appropinquabant , in

Arenariumque suburbanum pervenerant, ma gnaque erat in Urbe perturbatio, magna conmcursatio sciscitantium, quo loco Austriaci, quo Borbonii essent, & augebat tumultum agre situm mulierum , virorumque turba , quam, adventantibus Au timcis, repentinus in Urbem l avor compulerat. Erat hostis ad portas, nulum foris auxilium, nullum intus praesidium, non pecunia , non milites , exhausto aerario, distracto exercitu, paucis relictis cohortibus, iisque ex transfugarum genere infidelissimo suppletis . Urbana cum vocaretur ad arma plebs aut nomina non dabat , aut dilabebatur. Irritata enim Borboniorum receptu , &capta compendio , quod locandis operis , venalibusque vendendis belli tempore secerat, detestabatur magis sociorum perfidiam, quam hostium horrebat adventum, minusque servitutis quietae opinione quam ancipitis belli metu perturbabatur . Apud Patres variae erant

sententiae , & erat magis in promptu , quid sequerentur , quam quid sequi e Republica

kret. Mittendum tamen Escercitum caltrorum

Praesectum censuerant , qui Brounii eliceret animum namque is Austriacis tunc copiis, absente Botta , praeerat . Sed cum acerbius esset Escerius tractatus, & negligenter auditus , missi sunt Raynerius Crima idus , &Augustinus Laumellinus , qui , Brounio convento , ita locuti sunt e Bellum Genuenses nemini , minimeque omnium Reginae Ungariae intulis se , quam semper singulari obstruantia coluerint: ejus rei testimonium es-

49쪽

se, quod eorum Legatus nunc quoque Vie nae apud ipsam sit , neque certe , nisi salva amicitia , liceret esse : ad Borboniorum societatem coactos descendisse , atque omnia prius de compositione expertos, arma sumptas

se defendendi sui causa , ne sua sibi eripi si

inermes sinerent, ignavissimi mortalium haberentur . Quare neque insectandos videri. qui sua defenderint, neque hostium numero habendos, qui nunquam ab amicitia discesserint . Immo vero acerbissimorum hostium , inquit Brounius: quid enim sine vobis Borbonii potuissent iis vos auxilia vcs commeatus subministrastis,& sexennium sere, frustraque nitentibus vos soli ,Genuenses. patefecistis aditum ad ea conanda, quae si valuissent, Aut triacum in Italia nomen deletum esset. Irent pro Per Senatuique renunciarent, omittendum elIe in praesentia amicitiae nomen , easque leges ac cipiendas quas victoris ira imposuerit . Missurum se cum iis Comitem Goranum , qui eas perserret , Senatuique descripto pronun

ciaret.

Biduo, quo haec gesta sunt, Novis Botta profectus ad exercitum advolavit, IIe quis deditae Urbis gloriam , praedam ve alius inter- operet, & improvisum accidit Austriacis incommodum . Nam cum in ipso Porciserae amnis alveo tetendissent , qui latissimus est,& erat a diuturna serenitate exsiccatus, tantus repente imber coortus est , ut nunquam

illis locis majores aquas suisse constaret , &milites , tabernacula, equites, equique r3P1' dissimo amne abrepti surgitibus haurirentur, eaque tempestate homines ad mille perirent.

50쪽

LrBER TERTI Us. I9Bottae adventus , ut in malis , gratu Genuensibus fuerat, propterea quod recordatione civitatis , qua familiam suam cum lusis fragii jure honoris cauis donaverant , & aD finitatis, quae erat ei cum nonnullis Genuensibus , sacilam , mitemque sperabant . Ad quem cum Augustinus Laumellinus,& Marcellus Duratius nam valetudine Grima idus impediebatur in castra venissent, precibusque ab eo petissent , ne hostis animo , qui

civis esIet , ad communem quedam modo phtriam evertendam accederet, eum ingressos in

sermonem Botta interpellavit, & loqui plura prohibuit : Quid enim , inquit , verbis opus est aut resistendum vobis eit, aut statim sa-cienda deditio . Si resistitis , ego Urbis ruinam actutum suturam puto; sin deditionem facitis , accipite . Explicat codicillos , in qPibus eiusmodi erant scriptae conditiones: portam Urbis unam statim traderent : quae in arce Gavii, quae item in urbe praesidia essent, se uti Austriacis dederent , Senatus censeret: Austriacos bellum gerentes , eorumve socIosoppidis , arcibusque reciperent : omnes Rei publicae portus . stationesque Austriacis, sociisve nautis , Nauarchisque paterent , atque

immunes essent: adversus Austriacos , eorumve socios hostile quicquam ne tentarent Genuenses , neu tentari paterentur ab suis: arisma commeatus, tormenta , quae Gallorum , Hispanorum, ac Neapolitanorum essent, une

mora traderent ; qui item Galli , Hispani,

Neapolitanive milites , ducesve essent apud

ipsos. eorum sine ulla exceptione nomina Pro

fiterentur : qui bedo capti, quive transfugae

SEARCH

MENU NAVIGATION