Castruccii Bonamici Commentariorum de bello italico. Liber 1. 3

발행: 1752년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

ex Austriacis essent, recte omnes redderem rDux, cumque eo Senatores sex Viennam proficiscerentur , advolutique Reginae pedibus Clementiam e)us implorarent: obsides, ea ita istura, Senatorcs quatuor darent Mediolanum deducendi s & tricies HS. , quod exercitui congiarii i ne donaretur, penderent in Praesenti , & tantumdem praeterea pecuniae C miti Cotechio ita si ei exercitus. Quaeliori curarent , quantum conveniret e de his omnibus rebus xx. horarum spatium ad deliberandum haberent . Hoc a me , inquit Botta .heneficium habetis , ut aliquae sint conditio neS , quibus vitam , ac libertatem pacisci possitis; quas non ademisse erit vobis argu- .. menti loco , me nec humanitatis , nec, quando ita vultis patriae oblitum esse . Si cuI vero conditiones latae graves , atque acerbae

Videantur reputet ipse secum , quanto illa graviora aestimanda sint expugnari domos , diripi sortunas , abi rahi in servi tuem , caedes fieri , incendia, rapinas, quae omnia necessa est accidant visis, victoribusque parere recusantibus: Perlectis Legati conditionibus, auditisque Bottae minis ingemuere , & quo sunt,

quae praeter opinionem accidunt , acerbiora , eo vehementius Bottae oratione commoti sunt.

Facilis enim qui putabatur, ad eas conditiones , quas Senatui Goranus ediderat , duri Tes ipse multo addiderat : ut autem spatium intercedere posset, dum his malis remedium' aliquod inveniretur, negarunt Legati xx horarum negotium illud esse , in quo de totius Reipublicae statu ageretur, cum praesertim linee apud ipscs sancitum est et diligenter ἔ ur,

52쪽

LrBER TERTI Us. 4 nequid e demd ede eadem re &consuleretur,& statueretur , neve quid prius statueretur, quam Senatus antea cognoviis et , & Conc lium postea Minus approbasset . Tum Botta barbare irridens. quam vos mihi, inquit, lex m , quem Senatum narratis una est hodie vobis lex parcie victori , neque arma is

hominibus cogitandum est , quid vester ille

Togatorum conventus decernat. Legati, desperata re, in Ur m revertuntur. Habetur statim noc u Senatus, ac tam et

si plerique accipiendas confestim a victore leges , ,& , polita ferocia ., fortunae cedendum existimarent, tamen non deerant, qui in extremis rebus ab animi magnitudine auxilium Ietendum esse aibitrarentur , conflantiam ,: sortitudinem veterumque Romanorum non accomodata temporibus exempla usurparent,

praestareque dicerent omnes perpeti acerbitates, quam tanta accepta ignominia , & libertate amissa , precaria salutis spe pendere . Vicerunt ii , qui neutrorum , neque apProbata, neque improbata sententia , placere sibi censebant, uti antequam quicquam de tanta restatueretur , evocarentur Pisesccti copiarum, deque statu moenium Urbis, ac defensorum, interrogarentur , Evocati raptim , interroga lique num his moenibus, his militibus de sendi Urbs posset, ad unum omnes non videri responderunt. Senatus, cum nihil in moenibus,

nihil in militibus praesidii esset , & praesenti vi cogeretur ad inique paciscendum , mos Ueretur autem misericordia populi sui, quem in expugnatione Urbis diripiendum , atque

interficiendum videbat, nece Isitati parendum

53쪽

a DE BELLO ITALICO,

censuit . Sic fuga sociorum, infirmitate prauesidii , terrore piae sentis exercitus inducti Genuenses , compulsi , coacti conditiones a

Botta latas accipiunt . Fit in eam sententiam S. C quo ex S C. Gavii arx muniti Dsima Aut riacis deditur frementibus praesidi riis , aegreque ipso arcis Praesecto Ioanne Luca Balbo serente. iussu Senatus ad deditionem compelli , cum duodecimum jam diem summa vi oppugnantum pico minaeum contem nerent. Mittit ipse continuo Botta, qui portam occupent . quae ad Pharum, novorumque, moenium ambitum pertinet , neque ea contentus mittit etiam , qui Thomasianam poris tam obtineant , quae in veteri Urbis muro

aedificata est ; cum Legati Reipublicae infimmari conditiones frustra testarentur , si duas pro unli portas occuparet; ille autem portam nequicquam tradi diceret, quae introitum non daret in Urbem . Harum enim portarum λtus is est , ut altera alteri includatur . neque adiri ad alteram nisi per alteram possit. Urbs autem ipsa duplici murorum ambitu veteri , novoque cingitur. oppressa Genua, sugatis Borboniis . inissperata rerum commutatione elati Austriaci, nactique ex diuturna egestate copiam subito rerum omnium majores sumere spiritus, majoraque multo astitare animo coeperunt, neque posse ad ea conficienda quicquam deesse arbitrabantur , cum Urbem haberent resertissimam , quam primum consilium erat penitus exhaurire & iis , quibus vitam, atque arma relinquebant, mala minitari, spoliaque omnia extorquere instituerunt. Quae

54쪽

L13ER TERTIUS. . 43 Quaestor Cotechius, cum in Arenarium suburbanum venis et , petiit statim a Senatu per literas, uti nobiles sibi aliquot daret , quibuscum colloqui , & de summa, quae Reginae Ungariae nomine curanda esset, convenire posset . Gravillimi viri, & summis honoribus usi Joannes Baptii a Grimal dus ,&Laurentius Fliscus designantur qui ea de re cum Botta, & Cotechio agant: atque iis, cum ad Quaestorem veniissent, priusquam colloquerentur , ipse ultro Cotechius edictum obtrusit , quo Senatus compellabatur, & in quo de clementia Ungariae Regina erga Genuenses multa praedicabantur : ejus beneficio suis testibus vivere, quos in potestatem redigere belli iure potuinet; & ne nunc quidem id illam agere , ut omnia illata bello damna dissolvantur ab Genuensibus , & compensentur pecunia , quod tamen esset aequissimum ; sed multum

remittere , exiguaque esse parte contentam .

Darent millies octingenties HS. tribus descriptum pensionibus aequis ; quarum ex qua die, quave hora haec scripta, editave pollulata eL sent, uti ex ea die, eave hora intra viii , &xl. horas prima pensio, altera intra octavum diem, intra quintum decimum tertia solveretur. Ni id ad certam diem factum sit, Reginam suae oblitam mansuetudinis igni, serro, Omnique cladis genere in Genuenses animadversuram . Legati demonstrata , deplorataque aerarii inopia, orant hominem , atque obsecrant, ne civitatem atroci evertat edicto, quod futurum provideant, si1 tot malis cons cta alio insuper tributo, ac foenore trucidetur ἱ multaque & de iniquitate imperandi, &

55쪽

44 . DE BELLO ITALICO.de acerbitate exigendi conquesti sunt. Ad ea nihil Cotechius , nisi parvulam temporis dilationem multis precibus expressam concede re. Re Senatui nunciata, Cum proe ter negotii gravitalcm, temporisque angustias xploratis omnibus rebus, quo confugcret, non esis et, decurritur ad ultimum illud miserum,&grave , quo ne turbulentissimis quidem Reipublicae temporibus nunquam antea Ventum Crat, uti pecunia, quae eit ad Georgii , efferatur, ex eaque prima pensio solvatur . Erat

illa quidem publica ibi fide non solum ab Genuentibus , sed etiam a reliquis plerisque

Italis, ac Transalpinis deposita pecunia, eamque Geornianae mensae tuendae Octo viri diligentissime adservabant ; sed extremis malis aliis malis remedia dabantur. Toti tantique acervi Nummorum partim in triremem impositi , partim plaustris exportati terra , marique deferebantur in Arenarium suburbanum ad Austriacum Quaestorem, palam inspectante populo , atque ingemiscente . Et Botta flagitare pabulum, flagitare frumentum , tabernacula εvecturas non desistebat increpitans, minitanseque, & cujus modo rei nomen reperire poterat , hoc satis esse illi ad cogendas pecunias, vexandosque Genuenses videbatur. Conintrahebat naves, bellumque adversus Neapolis Regem parari , idque Genuensium commeatibus, atque auro administrandum esse dicti-ctitabat; seu quod illud, si Genuam cepisset, a Regina Ungari se mandatum haberet , sive eo quod desiderium ejus interpretaretur , bellique apparatu praeveniret . Namque Regina

ardenti , veterique Neapolim cupiditate rapi

56쪽

LIBER TERTI Us. 4spiebatur, quam cupiditatem tot iacentem ad-

Vertis te meus opportunum. , & secundae subito res excitaverant, accendebantque turbari darum rerum nunquam abjecta spes, irritique semel ad Velitras dolor conatus.

At Neapoli , hoc literis , nunciisque di-

Vulgato rumore, trepidatur. Carolus Rex, etsi Ferdinandi Fr. egregiam in se voluntatem e Tliteris cognoverat plumbini, Ilvaeque Pi inci- is, quem suae Praese lum domus, audita Phi-ippi Patris morte, in Hispaniam miserat; n que dubitabat , quin illato bello , Hispan

rum auxiliis defenderetur, tamen rei ejus m ram temporisque longinquitatem timebat , quod exercitus sui receptu , novisque regn1 consiliis occupatus Frater non ita celeriter j are eum poterat. Relinquebatur, ut suis se copiis tueretur: sed veteranae italico bello distractae , ac vehementer erant diminutae, reliquat ex provinciali delectu ita recentes, ut neque expectandum ab iis solis, neque committendum iis quicquam esse videretur. It que non egredi regno , quod fuerat Veliterno bello utilismmum, neque hostibus , si ad- 'enissent, occurrere cogitabat, sed communitis ad regni fines, defensisque arcibus , repugnare , intereaque Veteranas suas . atque au xiliares Hispanorum copias, quae infesto Britannis mari . sesterrimeque coactis actuariis, Nea

ratim diversis identidem commeatibus conflueant, expectare, &, si gravius accidisset, tu Siciliam navigare constituerat . Uerum Austriacorum spem, metumque Neapolitanorum Caroli Regis videtur fortuna quaedam dise

57쪽

43 DE BTLLO ITALICO, .niae, aliam Austriacis mentem injecit . Britanni propiorem multo, atque in selliorem hostem Gallum persequi, in Galliamque Pr Pterea penetrare Narbonensem cupiebant, illa etiam spe ducti, fore, ut adventu suo Per Causam religionis excitarentur in Occitant 1ιeditiones, conflatoque domi bello, abstrahe retur Galliae Rex ab oppugnando Belgio , ad

suaque defendenda revocaretur. Sardiniae Regi non iisdem de causis eadem erat mens. Ille neque longius a finibus suis, hostem veritus, discedere Germanos, neque, recepta Neapoli. nimium convalescere suis utile rebus arbitrabatur, implicatisque bello Gallis,

magis libero solutoque animo Savonem occupare , eaque occupata quod erat illi maxime propositum optimo tandem portu Potiri meditabatur . Uilletius Britannorum , &Riccaecurtius Austriacorum Legati in Arenarium suburbanum conueniunt, eoque Marcianensem Comitem Sardiniae Rex mittit. Cum Britanni Sardiniae Regi cuperent, Austriaci autem Britannis obsequi cogerentur , constitutum communiter est, ut, deposito invadendae Neapolis consilio, in Galliam quamprimum Narbonensem eruptio fieret, eoque

Brounius proficisceretur, ad quem summa imperii respiceret. Rex Sardiniae ex maxima in Bormiensi valle itinerum dissicultate Ligusticam nactus

oram, quae est ad occasum solis. cum omni fere exercitu suo Savonem oppidum ingressus, arcem ad deditionem compellere statim non potuit . Defendebat eam Augustinus Adurnius

Oenuensis excellenti virtute ; aequei ulla de-

58쪽

' . LIBER TERTI Us. v nunciatione periculi, aut desperatione auxilii, aut denique defensitonis iniquitate permovebatur. Nam, quod erat . ut diximus , in deditionis conditionibus adscriptum , ut ne adversus Austriacos, eorumve socios hostile quippiam Genuenses tentarent, neu tentari paterentur ab suis, ejus usi foederis calumnia Brytanni postulaverant, ne, quae adversus arcem instituebantur , Subalpinorum opera a praesidiariis disturbarentur , ad eout iugulum armatis hostibus prius Genuenses dare cogerentur, quam se defendere possent . Relictis Rex cohortibus. quae allatis, & constitutis quietissime tormentis arcem oppugnarent, iple Finarium progressus, receptis arcibus, oppido politur, quae causa imprimis Italici belli suerat.

Aliquantum fuit ad Albintemelium morae, quae urbs est in finjbus Liguriae loco posita excelso, & arce satis munita. Sed ea quoque advectis mari tormentis, octavo capitur die . Deiectis inde Montealbano, Villaque Franca hostium praesidiis, Nicaeam Rex venit , pustularumque ibi morbo tentatus lenissimo , paucisque propterea diebus recreatus, reliquam eo in oppido agere hyemem constituit. Hispani, Gallique in sugam coniecti nihil de resistendo cogitabant. sub adventumque hostium omnibus statim locis excedebant, Varumque flum*n transgressi sua ipsi, & aliena, necui essent Austriacis insequentibu usui . e- Vastabant, parsque tandem in Galliam Nam honensem ultimam penitus recesserant, pars intra Allobrogum saltus, montesque sese abdiderant . Ita Borbonii Italia cellarunt non

tam hostium virtute, quam suis devicti con- suis. Rou

59쪽

B munius, praemisso terra Gorano, qui I Ca e X ploraret, extremumque carperet hollium agmen , quique ad Tropaeam in teso expeditionis initio iaculo transfixus interiit, ipse ab Arenario prospera tempei tale solvens, Britannicaque ad Villam stancam naui delatus, Nicaeam biduo post pedibus pervenit : es cum intelligeret in illis locis libi bellum gerem dum , ubi propter itinerum anguilias , agrique minime uberis naturam , & per quem etiam superioribus diebus hostis praedabundus incesserat, sutura esset in magr is res dissi ultatibus , atque unde xl. ante annis Allobrox Eugenius tantae auctoritatis imperator , gravi accepto incommodo, profugisset; non medio. crem sibi diligentiam adhibendam intelligebat . Itaque, convento Rege Sardiniae, communicatisque consiliis , cum supportaturos Geinnua tormenta , commeatusque Britanni in se recepissent, expectabat ipse, dum reliquae ex

Subalpinis , Galliaquς Cisalpina , Liguriaque

ad eum copiae convenirent, iisque augeren tur, quae . extrema iam fame coacta ad deditionem Dertona, adventabant; atque omnibus rebus paratissmmus non dubitabat , quin bellum ex sententia conficeret . ad eamque

gloriam , eumque diem properabat, quoe ipse, perdomita Gallia Narbonenti, Allobrogi Eugenio rei gestae fama anteponeretur.

At Genuat Austriaci iure belli, & patientia abutebantur deditorum . Nam Botta hibernorum instrumentum , aliaque multa, Cotechius alte iam pensionem suo more flagitabant, caelem videlicet, incendia, rapinas,

ni id essetvieleriter factum, denunciantes. Se-Μ naius

60쪽

LIBER TERTI Us. 4 natus iam a principio summos viros Caesarem Cattaneum, qui biennio post Dux fuit, Mattharum Fransonium, Augustinum Gavoltum, Augustinum item Laumellinum proficisci Uiennam jusserat, qui Reginam de his rebus certiorem facerent , iratamque placarent Rei publicae . Uerum ne hoc quidem iuris obtinere potuit, ut clarissimorum Civium legatione

totius exitium Civitatis deprecaretur. Adem pia see deprecationis , calamitates augentur, efflagitationes, minae. Tantae conficiendae pecuniae ratio quaerebatur . Tresdecim viri huic negotio praeficiuntur . Tributum extra ordinem locupletioribus imperatur. Erat tamen ad id, quod vehementissime flagitabatur, perexi guum . Effertur iterum ex Georgiana mensa argentum , eoque altera Austriacis pensio solvitur. Qua vix dux soluta, exposcitur statim tertia. Fit magnus dolor. & gemitus populi, totiusque admiratio Italiae, tam grandem, tamque impudentem Genuensibus multam irrogari, neque aliud criminari, quam volui Dis ab sese potentioris injuriam propulsare. Ipse Benedictus XIV. non tam , quod Pontifex

esset. paterna quadam benevolentia , quam quod communem Italiae sortunam miseraretur, cuius periculum in Genuensium calamitate agebatur, omni a Regina studio conten derat, ut leniret se tandem mi serae, atque Oppressae Civitati, imperataeque pecuniae partem remitteret . Ac primo auctoritate Pontificis commota flectebatur animo Regina , Legat que ejus partem remittere pecuniae benigne receperat , postea vero vel inopia pecuniae,

quae erat ei ad maximum bellum necessaria,

D vel

SEARCH

MENU NAVIGATION