장음표시 사용
101쪽
DE SACRAMENTO BAPTIS ML Syex Christi mandato, Baptisinatis λ Baptismatum dixit in plurali Aposto.
Ius, vel more Hebraeorum ad maiorem emphasimi Vel quia etsi unum specie, numero tamen plura multis administrantur ; Vel denique quia nostrum B, ptismae multis Iudaeorum baptismatibus opponit. VI. Denique, quia S. Petrus Epistola: L. cap. 3. V. a I. docet Baptismum nos salvos facere, non quo camis sordeS abluuntur, sed quo fit ut bona comscientia Deum interroget: at non ita locutus suisset S. Petrus, si aquae Baptismum omnibus ex praecepto necessarium esse credidisset.
Verum fallitur Socinus. Verissima quippe est S. Petri sententia, nempe effectum Baptismi positum non esse in ablutione sordium corporis, sed in gratia interiori ac conscientiae munditie. Opponit enim ibi Baptismum Christi
frequentibus Iudaeorum lotionibus, quae mere carnales erant ad iustitiam &emundationem carnis; Baptismus Vero Christi, etsi perficiatur in aqua, ejus tamen effectus ad animam usque pertingit, nec haeret in carne. Secunda Socini respontio est: Dato & non cqncesso citatis Christi Verbis sε uti Matth. 28. baptisandi praeceptum contineri, illud tamen ad certum tem- da repus ac personas restrictuin fuisse, non OmnibuS in perpetuum injunctum .. 0 'Probat autem his momentis . curiana.
I. Quia ii soli baptisandi sunt, quos Apostoli docuere : utrumque enim
conjungitur; ergo alii qui ab Apostolis aut eorum successoribus edocti non fuere, illo Baptismi mandato non adstringuntur. Verum nihil ea ratione miserum magis ac stolidum afferri potest. Ubi enim legit Socinus, eos tantum baptisandos esse qui ab Apostolis fuerant edoctii certe nullibi. Revera ii tantum sunt baptisandi, qui sunt imbuti fide&doctrina Christiana; sed eos tantum esse baptiandos qui sunt ab Ap.
stolis edocti, non alios, certe figmentum est cerebri Sociniani. Et vero multos docuere Apostoli, quos propriis manibus non baptiarunt; unde S. Paulus fatetur se ad praedicandum missum esse, non ab baptisandum: nec verisimile est S. Petrum propriis manibus baptisasse una die tria, & altera quinque hominum millia quos sua praedicatione ad Christum adduxerat. Aliquos pariter baptisarunt, quos ab aliis edoctos noverant: sic Ananias Paulum baptisavit Act. 9. & S. Paulus Act. I9. curat eos baptisari,
qui ab aliis iam instructi & informati fuerant fidei Christianae documentis.
Quod vero mandatum Baptismi ad omnes omnino omnium aetatum homines pertineat, patet. I. Quia nullam limitationis ac restrictionis notam praesesert. a. Quia continua saeculorum omnium praxi evidenter demonstratur praecepti huius universalitas. . 3. Quia continet praeceptum docendi simul & baptisandit at praeceptum docendi universale est ac perpetuum. q. Quia Christus eodem loco promittit se Ecclesiae adfuturum usque ad confiimma tionem saecul ii quod igitur ibi praescribit, ad omnes omnium aetatum homines spectat. s. Quia unio spiritus ac mutua charitas, quam ex unitate Baptismi commendat Apostolus Ephes. 4. in perpetuum ab omnibus Fidelibus est observanda. 6. Quia praeceptum Baptit mi simile est praecepto E charistia r sicut enim dixit Christus, Hoc facite; ita dixit, Docete, ba is te Ergo sicut Eucharistiae praeceptum omnibus ad futuraS omnes aetates injunctum esse agnoscit Socinus, ita&praeceptum Baptismi. 7. denique, quia eL sectus quos Apostoli Baptismo tribuunt, ad omnes omnium temporum hin
102쪽
mines aequaliter pertinent, quales sunt communio cum Christo, Rona. 6. v. N q. Galat. 3. V. 27. remissio peccatorum, Act. 22. V. I 6. regeneratio spiritus, ad Titum 3. v. s. Vita aeterna, Marci I 6. V. I 6. Ioanni S 3. V. 3.1Ι. Ii soli sunt baptisandi, inquit Socinus, qui e)usdem sunt conditionis 3: rtis cum iis quos Apostoli ex Christi mandato baptisarunt, illi scilicet qui vel a nulla, vel a falsa Religione, a Paganismo vel Iudaismo ad Christum convertebantur; ergo alii qui in Religione Christiana vel nati sunt, vel ab
ineunte aetate ei nomen dedere, Baptismi lege non tenentur.
Uerum absurda consequutio. Cum enim per Baptismum Christo ejusque Religioni nomen detur, ii omnes baptisandi sunt, qui Christo nomendar volunt, sive nullam, sive falsam antea Religionem coluerint vel non coluerint. Quod vero Apostolorum aetate non alii baptisarentur, quam qui vel a Paganismo, vel a Iudaismo ad Christum convertebantur, mirum profecto vi deri non debet, cum non alii tunc temporis forent homines, quam Religione aut Pagani aut Iudaei. IIL Inquit Socinus, mandavit quidem Christus Apostolis ut baptisarent sed non omnibus hominibus injunxit ut baptisarentur. Uerum quid absurdius proferri potest, & ad demonstrandam figmenti Sociniani stoliditatem aptius Θ Quasi non sit eadem necessitas quae Apostolos obstringit ut bapti sent, N Gentes omnes ut bapti sentur: nonne ista correlata sunt Nonne dicere pariter quis posset, iniunctam quidem fuisse Apostolis legem docendi, non vero Gentibus ut doceantur λ An ferret Socinus 'non puto. Quare quia doctrina necessaria est ad fidem, sine qua nemo sal-Vus esse potest; at pariter Marci I 6. v. I s. salus Baptismo adscribitur: quiere. diderat oe baptisaius fuerit, bis salvus erit, inquit Christus. IV. Denique, ait Socinus, multi veri Christiani in Actibus Apostolorum memorantur, quos tamen baptisatos fuisse non legimus; ut Apollo, de quo Act. I 8. V. et q. & ipsimet Apostoli ac septuaginta Discipuli; item illi centum Viginti, de quibus Act. I . V. I s .& quingenti illi fratres, quibus simul Dominum Iesum, postqua a mortuis resurrexerat,visum fuisse Paulus scribit I .Cor. Is .V. s. Verum I. argumentum istud Socini mere negativum est, ex quo nihil certo concludi potest: neque enim valet ista consequentia, Hi & illi non leguntur baptisati; ergo re ipsa baptisati non sunt. Imo potius sic argueret uisquis adhuc sui compos esset: Extat expressum Baptismi percipiendi manatum Christi; ergo etsi hi & illi Christiani non legantur baptisati, praest
mi debet eos re ipsa fuisse baptisatos: neque enim necesse est, ut res communis, certar ac publicae omnia exempla proferat Historicus; imo quo reSmagis trita est, communis & publica, eo sepius ab Hillorico praetermittitur. a. Reipsa baptisatos fuisse Apostolos innuere videtur Christus, cum dixit Ioan . Ig. V. Io. ad S. Petrum, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Unde T. io . meritU S. Augustinus L. 3. de anima & ejus origine cap. v. sic loquitur: Si 37q. F. ipsos Apostolus baptisatos esse per boc nobis innotescere potuit, quod beato Peato Dominus ait, sis , Iot ut est, non indiget nisi ut pedes laOet: quid de aliis, de quibus vel tale nihil Iegimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, deo. 1. A. Sila, de Philemone, de ipsis Evangelistis, Marco re Luca, de innumerabili ip . π bus cateν is, quos absit ut baptisatos εβe dubitemus, quam Uis non legamus p.
103쪽
Secundum argumentum pro confirmatione primaepartis Conclusionis ad- cu ductae, petitur ex cap. I s. S. Marci v. Iq. & I s. ubi Christus ad Discipulos ait: Evntes tu mundum universum praedicate Evangelium omni creatura . Qui pruri, crediderit o baptifatus fuerit , salvas erit ἔ qvi υρου non credideris con- argu-demnabitur. Praeceptum baptisandi quod eo loci Christus Apostolis suis in mςΠxsi iungit, perpetuum esse & universale, seu ad Omnes cuiuslibet temporis homines pertinere, duo invicte demonstrant. I. quod iubeat Christus Apost Ios ire permundum universum. 2. quod salus Baptismo perinde ac fidei promittitur: at id cui annexa est salutis promissio, non ad certum tempus, nec ad certos homines restringitur, sed perpetuum est & universale. 'Socinus citata ram disputatione de Baptismo cap. 3. idem respondet ad R iii hoc S. Marci testimonium, quod ad testimonium S. Matth. nempe, neque de vero aquae Baptismo intelligi deberet neque si intelligatur, consequens esse ni praeceptum illud in perpetuum & ab omnibus sit observandum i atque nova quaedam figmenta excogitat ut istud assequatur. Respondet itaque I. per Baptismum apud S. Marcum intelligi aut poenitentiam, aut publicam nominis Christi&ejus Evangelii professionem Vel utrumque simul. Quid enimen, inquit ille, quod per Baptismum convenientius post significari, quam prηitentia vera quae anima re spiritus ablutio est; aut Evangelii ct nominis Iesu Christι professio publica, tum mptimus ipsa aquae ab Apostolis usurpatus m eum Inem potissmum respiceret, κι quis publice chri.
Responsionem probat I. quia si nomine Baptismi veriis aqua Baptismus intelligatur, sequitur vi huius loci parem esse fidei& Baptismi necessitatem ad salutem: sed hoc absurdum est; potest enim quis salvus esse sine Baptismo, nemo sine fide. II. Ruia favet Codex Comnlutensis, in quo articulus o repetitur . Sic quippe verba reddi debent; Qui crediderit, o qui baptisatus fuerit , fati
abitur. At articulus ille alium, quam aquae verae Baptismum significat, iste enim tantae non est necessitatis. 'III. Apostolus Ephes. s. V. 26. & ad Titum I. V. s. affrmat Deum lavacro aquae mundasse suam Ecclesiam, & nos Iavacro illo regenerationis salvarer at his in locis per lavacrum aquae intelligit aquam metaphoricam, scilicet pinitentiam, quae animam lavat sicut aqua corpus: tum quia eo iΠ-lo sensu aquam usurpat idem Apostolus ad Hebr. Io. V.22.chmait: Accedamus cum vero corde m plenitudine fidei, aspersi corda d conscientia mala, oe abluti corpus aqua munda. Tum quia aqua naturalis nunquam potest mundare animam, cum qua nullam habet proportionem.
Denique, quia publicae fidei in Christum professioni Christus salitem aeternam pmmisit, Matth. Io. V. 32. Rom. Io. V. 9. Ergo citato S.
Μarct loco, per haec verba, baptifatus fuerit, intelligi recte potest publica fidei in Christum professio . Adeo rara & exquisita vita est Socino ista solutio, ut gratulabundus eam sibi maxime placere fateatur. Gratuletur ergo sibi omnem sen tu' ac pudorem, qui tam inepte & misere planum & Reses
apertum scripturae sensum cistorqueat. litur
Resellitur Sociniana reisonsio. Et si enim fateamur Baptismi nomen ali- quando transferri adsignificandam penitentiam, non tamen inde bene colli- 'ς
104쪽
gitur, eo tensu usiurpari citato capite S. Marcit imo naturali & obvio sensu verum aquae Baptismum significari, series ipsa textus sacri, Apostolorum usus di praxis aperte demonstrat. Quod si quis contenderet, citato loco Baptiumi nomine significari martyrium, ut revera aliquando significatur, quo iure, quave ratione expugnare illum posset Socinusὸ Praeterea S. Petrus Act.2. V. 38. expresse distinguat Baptismum & poenitentiam : Pomitentiam , inquit , agite, oe baptisetur unusquisque vestrum in re Issonem peccatorum, o accipietis donum Spiritus sancti. Etsi ergo daremus , per Baptismum poenitentiam designari, quam nempe tanquam praeviam dispositionem supponit, non tamen. excludi debet Verus aquae Baptismus. Ad primam responsionis Socinianae probationem, dico parem esse necessitatem fidei, di Baptismi saltem in voto seu desiderio, licet par non sit eiu necessitas inresuscepti. Neque distinctionem hanc gratis fictam esse, insta . Deo dante, ostendemus: qui enim Baptismi ejusque necessitatis legem tulit, idem perfectae contritioni ac martyrio vitam aetemam promisit; ergo qui Baptismum in re percipere non possunt, eundem plane euectum consequuntur Per votum ipsius, Per contritionem perfectam ac martyrium. Ad secundam: Otiosa est 3e vana Socini observatio, cum&ipse fateatur articulum . in multis Scripturae locis redundare , nec ad probationem vim habere majorem. Quod si juxta Codicem complutensem geminatum articulum legamus, &Socini regulam sequamur, repetitio articuli citato in loco probationem nostram confirmat, nedum instingit: emphasim enim quamdam habet, di indicat non satis esse ad salutem quod quis fidem habeat, nisi & baptisetur, quod unum hic contendimus. Ad tertiam:Nihil potuit Socinus aptiusproserre ad suammet convellendam sententiam, quam loca S.Pauli ad Ephes.s . V.26. & ad Titum 3. V.F. in quibus lavacro aquae, id est Baptismo, vim sanctificandi ac mundandi animam tribuit, non quidem ex propria seu naturali aquae virtute, ut falso suppouit Socinus, sed ex virtute viritus sancti aqua utentis tanquam instrumento; unde
gratis&inepte omnino more suo existimat ille, aqua nomen figurate & meta-Phorice usurpandum, contra mentem & naturalem verborum S. Pauli sensum. Nec quidquam potest assequi excitato cap. Io. V.aa. Epiliolae ad Hebraeos: tilla enim verba, abluti corpus aqua munda, alludit Apostolus ad Baptismum , hortaturque Fideles, ut cum ea mentis & corporis munditie Vivant, quam
exigit Baptismus. Quod si per illam ablutionem Apostolum ad varias Iudaeorum lotiones respexisse contendas, nihil inde inferri poterit adVe Sus Veritatem quam propugnamus. Lege Estium in hunc locum. Ad quartam: Non negamus professioni fidei in Christum annexam esse salutem: non negamus quoque per Baptismum eam significari ; sed contendimus Elemnem hane fidei professionem fieri in uno Baptismo quae quem includit & praesupponit. . . Respondet a. ad citatum S. Marci testimonium Socinus, praeceptum Illud Baptismi nec perpetuum esse nec universale ; duasque ae noVo addit probationes cap.3. & s. siue disputationis de Baptismo. Prima est, Quia, inquit cap.3. post citata verba apud S. Marcum, haec
quuntur: Sina autem eos quι crediderint, hac sequentur; ιn nomine meo damnia ejiciem , linguis liquentur novis sς. At cum illa conspicua Spiritus san
105쪽
DE SAc RAMENTO BAPTISMI. 8 icti dona jam cessaverint, dicendum est, & cessasse praeceptum Baptismi ,
quod cum illis conjunctum erat. Secunda est Quia, inquit cap.s. praeceptum Baptismi simile est praee pio abstinendi a sanguine & su catis, quod sane perpetuum non fuit, sed
datum ad tempus, i icet conjunctum cum praecepto fugiendi fornicationem, quod in perpetuum debetobservari; ergo pariter, licet S. Petrus Act. I. V. 38. utrumque simul praescripserit, poenitentiam scilicet &Baptismum, dici tamen merito potest, Baptismi ritum temporaneum esse, licet poenitemtia semper fit necessaria. Verum nullo negotio evertitur utraque Sociniana responsio.
Prima quidem: Si enim inferri merito possit, jam abrogatam esse Bapti
mi legem, quia cessarunt conspicua illa dona quibus initio Ecclesiae orna-hantur recens baptisati, concludi etiam poterit nullam quoque jam esse fidei necessitatem, propter eandem causam: dicitur enim de primis fidelibus, signa autem eos qui crediderint, hac sequentur; at istud consequens non admittit Socinus. Distinguere igitur ille debuisset inter manifesta illa Spiritus sancti dona, quibus ad confirmandam naseentem Ecclesiam ornari debuere prim ideles, & quae proinde adulta iam Ecclesia cessare debuere; & inter ritus stabiles atque permansuros, qui omni tempore necessarii sunt, qualis est v. g. Baptismus, Eucharistia &c. Secunda quoque responsio plane nulla est. Ubi enim unquam Iegit socinus,
Apostolos utrumque praeceptum baptisandi & abstinendi a sanguine&su catis inter se contulisse, &eiusdem plane conditionis fecisse J Qu i inlatum enim est inter utrumque discriment Namque I . Christius est auctor precepti Baptismi; Apostoli vero abstinentiae a sanguine & se catis . 2. Ratio hujus abstinentiae temporalis fuit, & ad oeconomicam Ecclesiae disciplinam spectans, nempe ne infirmi quidam Iudaei scandalum paterentur , si promist cue licitum foret uti sanguine & su eatis: Baptismi Vero lex perpetua fuit, non tantum ad distinctionem Fidelis ab Infideli, sed ad regenerati
nem & sanctificationem Fidelium cuiuscunque sexus. aetatis, conditionum &temporum. 3. Ipsi Apostoli decretum de suffocato & sanguine interpretati sunt in suis Epistolis, & plane confirmata libertate Christiana tanquam inmtile abrogaverunt I. Corinth. Io. & Coloss. 2. aliam tamen ejusdem decreti partem, quae spectat fornicationem, confirmarunt, & in perpetuum o servandam esse monuerunt: quia nempe sornicatio non ideo tantum mala
est, quia prohibita, sed idcirco prohibita, quia per se mala, contra Llsam nonnullorum Gentilium opinionem; ergo toto Coelo aberrat, qui existimat Apostolos idem de oraec to Baptismi statuisse, quod de prucepto abstinendi a sanguine Se sufiscato.
. Hactenus manus nobis dedere Lutherani& Calvinistae, ut adversus Socinianos demonstretur, Baptismi praeceptum pirpetuum esse ac universale , quo obstringuntur omnes adulti r nunc se illis contra nos adJungunt, ut impugnent eius lem Bapt smi absolutam seu medii necessitatem; sed hac variati ne satis ostendunt nihil apud se fixum esse: quo enim jure Scripturae testimonia, quie nos adducimus pro necessitate medii Baptisimatis, illi detorquent & desola necessitate precepti exponunt, ita Sociniani testimonia Scripturae, quae
106쪽
detorquent pariter ac de lege ad tempus lata interpretantur; atque, ut jam observavimus, nullus inter eos judex esse potest, qui litem illam dirimat , quandoquidem nec Ecclesiae, nec Traditionis auctoritas ab illis agnoscatur.
Probatur secunda pars de necessitate medis, ex scripturis, qua is contortis Socinianorum oe aliorum expositionibus vindicantur. Primum argumentum petitur ex cap.3. S. Ioan. v. . ubi Christus alloquitur Nicodemum & ait: Vis; quis renatus fuerit ex aqua o Spiritκ sancto , non potest introire in Regnum Dei. Decretoria plane sententia, Stam claris Verbis expressa, ut Pelagiani illius evidentia superati, ausi non fuerint negare necessarium csic absolute Baptismum, sed novo figmento distinguere maluerint inter Regnum Ccelorum & vitam aeternam, ut Iam ob maVimus qu. I. art. 2. in solutione ad primam objectionem: ut nempe infantes sine Bapti Lmo morienteSexcluderent quidem a Regno Coelorum, propter Verba Christi mox relata, usta tamen aeterna donarent propter innocentiam. Novatoribus nostris Lutheranis &Calvinistis tam clara etiam visa est haec Christi sententia ad exprimendam absolutam seu medii necessitatem, ut coacti fuerint verba Christi ad metaphoricum sensum detorquere, nec de Vero aquae Baptismo interpretari, adversus quos editus est ex professo Canon secundus Sessionis 7. Conc. Tridentinia
Sociniani qui ex Calvinistis hauserunt hujusce loci metaphoricam & figmratam ex Plicationem, eadem quoque licentia usi sunt ut ista verba Christi Matth.28. Euntes docete omnes gentes , baptisantes eos in nomine Patris , re
Filii, ct Spiritui sancti, ad metaphoricum pariter sensum detorquerent τneque licentiam hanc ipsis vitio vertere merito possunt Calvinistae , cui ipsimet locum & ortum dedere. Verum ipsa anxietas &inconstantia Calvinistarum in hoc Christi testimonio Dan. 3. Versando, satis ostendit difficile esse a primo , naturali robvio& communi verborum sensu discedere. Namquc ista erronea opinione Occupati, nempe filios Christianorum per fidem parentum N pactum Christi salvos fieri, consequens est ut negent, Baptismum esse ipsis absolute ad salutem necestarium,& verba Christi relata Ioan. q. quae necessitatem illam manifeste exprimunt, a naturali & obvio sensu desectant ad figuratum & mcta-Phoricum. Aliunde Vero cum iidem adversus AnabaptistaS probant infantes esse baptisand os, non alio firmiori argumento utuntur , quam eo quod petitur ex citatis Christi verbis Ioan. . quasi illi obliti essent, se Verba illa non intelligere dc vero aquae Baptismor adeo verum cst parum sibi constare& co haerere errorem, ac spreto Ecclesiae Iudicio mentem nostram perpetuo fluctuare, ac circumferri omni vento doctrinae : sed haec sufficiant pro isto Primo argumento. Lege uuae diximus supra Quaest. i. Art.a. in solutione ad primam objectionem, de illo Christi testimonio apud S.Ioan. c-3.V.F. Secundum argumentum petitur ex iis locis in quibus salu6 aeterna, regeneratio & renovatio hominis, peccatorum reinissio, Baptismo annexa legitur. Dan. 3. V. s. mox citato. Ephes. v. et s. & 26. Christus dilexiιEc-ςlesiam ct seipsum tradidit pro ea, ut it in Iuncti ea ι, mundans lavacro ι
107쪽
Ad Titum I. v. s. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis o renooati nis Spiritus sancti . Somniat haud dubie Socinus , cum respondet his in i cis sermonem esse dumtaxat de interiori animae lavacro seu mundatione Per gratiam, non de vero aquae Baptismo: utrumque enim Apostolus e primit, sanctificationem, per aquae lavacrum. Actorum 2. v.38. Baptisetur unusquisque Uelirum in remissionem peccatorum, ait S. Petrus. Et cap. 22. V. I 6. Quιd moraris p inquit Ananias ad Paulum rexnue o baptisare, ct abIue peccata tua in Socato nomIne ipsi s. Neque vero scopum attingit Socinus cap.7. suae disputationis, cum ait verba haec, ablue peccata tua, connectenda non esse cum Verbo praecedente , b.rptismre, sed cum sequentibus invocato nomine ipsiuri, ita ut remissio peccatorum
detur invocationi nominis Christi, non aquae Baptismo. Namque I. gratis omnino & absque ullo prorsus sundamento talis fingitur Verborum conn xio & constructio: quod si cuilibet ad arbitrium verba sacra connectere eum aliis, transferre, exponere liceat, nihil tam firmum erit quod perdiatus aliquis convellere non tentet. a. Quia etsi talis supponeretur qualis a Socino fingitur, & peccatorum remissio fidei seu invocationi nominis Christi tribuatur, an propterea excludi deberet Baptismus aquae, cujus toties expressam mentionem facit sacer Contextus 3 non profecto. Neque plus urget quod addit, Verbum, mandandi, purgandi, remitιendi peccata σα cum Baptismo accommodatur, non rem ipsam, sed rei declarationem significare; id est, Baptismum nudum signum esse quo declaratur jam dimissa esse per fidem peccata. Quod ut probet, remittit lectorem ad caput II. &Iq. Levitici, ubi cum de mundatione leprosi agitur, Verbum, mundare, fanare , usurpatur pro mera declaratione mundationis iam factae. Namque Baptismus signum quidem est remissionis peccatorum, non vacuum & iners, sed practicum& cffcax, tanquam instrumentum Christi;hoc enim importat particula causalis, per, qua utitur S. Paulus citato cap. 3. V. 1. Epistolae ad Titum. Neque si aliquando in Scripturis verbum , manda- c Ratur Pt O re1 declaratione, sequitur nusquam significare rem Ipsam effective productam: alias dicere quis posset, Christum, qui peccata remisit Magdalenae, vere ea non remisisse, .sed declarasse dumtaxate in remissa. Sacerdos legalis vere a lepra non mundabat, sed mundatum dea clarabat; ejus tamen declaratio meret otiosa non erat ac sterilis siquideiri jus conferebat ad civilem cum aliis societatem, & legalem quamdam seu carnis munditiem effciebat: Sacramenta vero Christi non exteriorem, sed
interiorem animal purgationem operantur. S. Petrus Epistolari. cap. 3. V. a I. comparans Baptismum cum Arca me,
seu rem figuratam cum figura , docet homines per Baptismum salvos fie-ii, sicut salvi facti sunt ab aquis diluvii qui in Arca mclusi suere, in qμα, anqua, pauci, ides octo enima salva facta sunt par aquam; quod o Nos nuης similis foms salvos facit Baptisma. Socinus citata toties disput. de Baptismo c. rg. ad solitum effugium se recipIt, nempe S. Petrum sensu metaphorico Baptistari vocem hic u surpasse, pro interna mundatione animae, quae tam necessaria est ut salvi simus, quam necessaria fuit Arca , ut ab aquis diluvii emergerent qui in ex includebantur. Fundamentum responsionis petit ex verbis sequentibus S. Petri.
108쪽
so DE SACR MENIO BAEPTIS MLearnis, inquit, depositio sordium , sed conscientia bona isterrogatio in Deum per resurreisionem fesu Christi.
Verum natura comparationis quam ΚPetrus instituit inter Arcam & aquas diluvii, & Baptismi aquas salutares, huic solito Socini effiagio locum non relinquit, ac eum Verum aquae Baptismum intellexisse manifeste demo strat. Nec ullius momenti est probatio adductar merito enim declarat Α-postolorum princeps, Baptismi effectum positum non esse in emundatione seu depositione sordium corporis, sed in purgatione animae interiori; idque apponte omnino adversus falsam Iudaeorum persuasionem , qui se justosti puros arbitrabantur, si pluries in die corpus lavassent frequentibus illis Iotionibus de quibus loquitur S. Marcus cap. 7. V. 3. & q. Ex his porro Scripturae testimoniis secundo nostro argumento adductis,& aliis eiusmodi sic arguimus: Illud est absolute necessarium, seu medii ,
ut dicitur, necessitate ad salutem, cui annexa est salus, animae mundatio, interior regeneratio & renovatio, peccatorum remissior atqui talis est Baptismus. I ergo &c.
Neque ulla fit exceetio eorum qui sunt a FideIibus parentibus progeniti: sed omnibus indistincte dicitur, Qui baptisalvs nonfuerit,eondemniabitur. Nessi quis renatus fuerit ex aqua ct Spiritusancto, non potest introire in Re num Dei. Et vero filii Fidelium nascuntur obnoxii peccato originali, sunt filii irae & indignationis, sicut alii omnes; atque parentum fides prodesse iis non potest, nisi quatenus impellit eos ad remedium Baptismatis a Christo institutum ipsis conterendum. Iacob& Esau filii erant optimi parentis Isaac; Deus tamen Iacob dilexit, Esau autem odio habuit. David pariter erat filius hominis fidelis,&tamen Psalm. so. V.7. dicit, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, oe in peccatis coaecepit me mater mea. Hinc trita T. Patrum sententia, homines Christianos non
p. ij.c msi, sed fieri, nempe per Baptismum. Ita Tertuli. Apolog. c. i8. S Hiero-π- nymus Epistolas 7. ad Laetam. Divino ergo Iudicio relinquere debemus eos infantes qui sine Baptismo ex hac vita discedunt, nihil de illis definire ac sen-r 'φ' tire, nisi quod Scriptura & traditio docet, a quibus regulis nulli Christiano licet discedere. Ut enim observat antea citatus Bellarminus, nostra nec severitas nec cIementia infantibus illis aut nocet, aut prodest; verissimumque est quod ait Catechismus Romanus parte a. de Baptismo n. 3o. Nihil magis resurrum videri, quam ut doceamur omnibus hominibus Baptismi legem a Domino praescriptam esse, ita ut , nisi per gratiam Baptismi Deo renascanιur, in sempiteνnam miseriam ct interitum, aparentibks, fite illa delas, fis infideles sint, procreentur. Ex quibus fatis intelligitur, quale sit serendum iudicium de semientia Cajetani, & aliorum nonnullorum prius memorata. Tertium argumentum petimus ex iis testimoniis quibus constat nos per Ba- pessimum induere Christum, ejusdem spiratiis & corporis fieri membra, .eluudem fidei, unionis ac charitatis esse participes, unius Delesse cultoreS; quae quidem totidem sunt necessitatis absiolutae argumenta. I. Per Baptisimum Christus induitur, sine quo nulla speranda salus. Galat. I. V. 27. Quicunque in cisisto baptisati estis, chrissum induistis. Indu re autem Christum, in phrasi Scripturae, est Christo consormem fieri imitatione Virtutum & bonorum operum. Rom. o. v. 3.& q. & cap. 13. V. I
109쪽
DE sia cMAMENIO BAPTISMI. 9I 'Socinus cap. Io. suae disputationis fatetur eo loci loqui Apostylum de vero aquae Baptismo, sed negat per ista, Christuminduistis, significari, reipsa Galatas Christum in Baptismo induisse; sed tantum eos eromisisse &professos suisse quod vellent Christum induere: solus quippe Deus , ait
cinus, potesticire an reipsa quis in Baptisino Christum anduat ; solus enim intuetur cor, ac dispositiones cum quibus ad Baptismum quisaccedit. Probabile autem esse Galatas non induisse Christum , innuit ipse Apost
luS, Cum cap.3. miratur eos tam cito transferri ab eo qui ipsos vocaverat in
Christi gratia, ad aliud Evangelium; unde dementes eos&fascinatos appetilat. Addit Wolaelius, istam particulam, quicunque, vel, quotquot baptisa si estis, innuere aliquos tantum inter Galatas, non vero omnes baptisatos fuisse; hincque colligit Baptismum ad omnes non pertinere. Verum cum Apostolus absolute affirmat Galatas Christum induissequam do baptilati sunt, respicit tantum ad virtutem & effcaciam Baptismi, cujus participes esse debuerant Galat qui per Baptismum Christo nomen ded rant,&se legem ipsius sequi velle professi fuerant;quamquam fieri potuit eorum nonnullos Baptismi gratiam non percipere, propter pravam at inam com scientiae dispositionem. Ut autem ita ab lute pronuntiet Apostolus , satis est, quod ad hoc institutus sit Baptismus, ut Christus induatur, non int rim tantum per gratiam, sed citam exterius per publicam & externam fidei Christiana professionem, quae Baptisino semper praemittebatur. Quod addit Socinus, plane vanum est, quasi non potuerint Galatae a gratiabaptism Ii brevi excidere erae humana inconstantia & infirmitate. Observatio Wol-kelii ejus oscitantiam N imperitiam prodit: nemo enim ignorat , partic
tam hanc, quotquot, quicunque, apud Auctores tum prophanos tum sacros, non semper vim habere exceptivam; ut cum S.Paulus I. ad Timolia. V. I.
ait: Quicunque sunι sub iugo servi, non innuere vult ex servis alios esse sub jugo, alios non esse; sed omnes haud dubie sub iugo esse intelligit. II. Per Baptismum nos ejusdem & unius Spiritus participes, ejusdemquel corporis membra fieri, docet Apostolus I. Corinth. I 2. V. I 3. In uno Spiri-
tu, inquit, omnes nos in unum corpus baptifati sumus, siveJudaei, Decem
tiles, bive servi, sive liberi; ct omnes in uno Spiritu potati sumus. Ergo sicut nemo potest salvus fieri, nisi unus sit cum Christo spiritus, ae Ecclesiae membrum fiat; ita quoque nisi bapti se tur, cum per Baptismum&unuscum Christo spiritus, & Ecclesiae membrum eVadat. Socinus cap. 8. suae disputationis contendit eo loci Α postolum loqui dumtaxat de interiori per gratiam Baptismo, sicut de interiori potu; non vero
de externo per aquam veram Baptismo, aut potu.
Verum, etsi non diffleamur, nonnullisex Catholicisexplicationem hanc probari, altera tamen rejicinon debet; imo potius accommodata videtur ad scopum & institutum Apostoli, quo hortatur Fideles ad mutuam unionem &charitatem, quia sunt ejusdem spiritus participes', & ejusdem corporis membrat illius autem communitatis seu spiritus& fidei participationis debet esse aliquod exterius symbolum, quo nempe omnes Fideles inter se colligentur, Nin unum Religionis nomen adunentur; symbolum autem illud
exterius, est Baptismus & Eucharistia, quia omnes Christiani ejusdem Baptic mi, ejusdemque mensae participes sunt. Igitur per Baptismum & potum im
110쪽
telligit Apostolus verum aquae Baptismum & verum Eucharistiae Sacramentum. Neque est quod dicat Socinus, eos omnes qui baptisantur, non fieri participes interioris spiritus, nec vera Christi membra: namque satis est quod id postulet&efficiat Baptismus quantum est ex se; licet per accidens, & r,tione subjecti obicem gratia ponentis, suo interdum frustretur effectu. III. Denique unitatem Dei, fidei, spei & charitatis probat & commendat Apostolus ex unitate Baptismi. Ephes. . v. 3. Solliciti , inquit , fervarennitatem spiritus in vinculo pacis. unum corpus ct unus spiritus, ficis vocati extis
in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum Baptisma , unus Deus oepaser omnium. Sicut igitur necesse est ad salutem, ut unum agnoscamus &Colamus Deum,ut una fidem,spem ac charitatem habeamussita quoque unum
Christi Baptismum, in quo fidei in unum Deum professio Publica emittitur.
. Socinus cap.9. more suo Baptismatis nomen hie metaphorice usurpandum e pro sola interiori gratia Spiritus sancti contendit, non aliis nixus rationibus quam iis, quas antra refutavimus. Verum si Baptismi vocem ibi metaphorice sumendam pugnaciter ille contendat, quidn I alter Socino non minus. Perditus cavillator, per fidem, militare Sacramentum; per Dominum, Ressem; per spiritum, aerem interpretabitur λ Adde quod Baptismus sol ritua lis, prout contra Baptismum aquae distinguitur, non sit aliquid a fide, spe,charitate, aliisque donis Spiritus sancti distinctum ; dc tamen Apostolus ea distinguit, ac variis exprimit terminis.
Probatura. Conclusio, ex constanti ct perpetua Traditione Ecclesim. Dissentiunt a se invicem Sociniani, 8c Novatores Calvinistae. Socinus ratus Baptismum ritum esse liberum de indifferentem, docet cap. I s. disput. de Baptismo, non semper ab Ecclesia usurpatum fuisse, quod probat duplici momento: primo, ex Lib. . Hist. Eusebii cap. 8. ubi, referente Dionysio Alexandrino, Novatus dicitur Baptismum abrogasset secundo, ex Can.9. Concilii generalis Nicaeni I. in quo Cathariseu Novatiani recipiuntur ad Ecclesiam redeuntes, per poenitentiam, nulla facta Baptismi mentione. Verum non potuit Socinus vel malitiam , vel crassiorem imperitiam suam apertius Prodere. Quantum enim spectat ad primum, certum est No-Vatum non penitus abrogasse Baptismum S ille siquidem non tantum suos baptisabat, sed etiam baptisatos a Catholicis iterum tingebat, &quidem eadem Observata forma quae a Catholicis ex praescripto Christi observabatur , sicut colligimus ex S.Cypriano Epistola 69. ad Magnum, & Epistola 73. ad Iubajanum . Hoc igitur dumtaxat sensu dicitur Baptismum abrogasse,quod repet do Baptismum a Catholicis collatum, illum quasi nullum haberet S
abrogaret. Ad secundum: mirum non est Catharos a Concilio Nicaeno per solam poenitentiam admitti, utpote qui legitime baptisati suissent, nec ite- .rari debeat Baptismus legitima forma a quocunque collatus. At non idem de
Paulianistis Can. 19. decernit Concilium , quos jubet baptisari ubi ad Eccle-sam redeunt. Quid ita quia illi legitima & a Christo praescripta forma baptisati non sucrant; atque vel ex hoc ipso Canone intelligere debuerat Socinus, quam constans N perpetuus fuerit semper in Ecclesia Christi Baptismatis usus, quam certa necessitatis illius apud omnes Fideles persissio.