Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely sacrae facultatis Parisiensis doctor .. Praelectiones theologicae, De sacramentis poenitentiae, et extremae unctionis ..

발행: 1731년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

lacum esse censuerunt, quod ignorarent absolutam esse Baptismatis neces tatem, sed quod cum illa quaestio nondum esset eliquata&totius Ecclesiae iudicio definita, posset umi quisque, salva unitate & pace, sentire & sacere quid vellet. Unde S. Basilius aliique qui S. Cypriano adhaerebant, etsi recte

nossent & Baptismum absolute necessarium esse, & apud Haereticos nullum csse, tamen ex prudenti sconomia, aliquando baptilatos ab Hareticis non rebaptitarunt, rati in eiusmodi circumstantiis divinam non deesse misericordiam; atque ejusmodi Haereticis ad Ecclesiae unitatem sincero corde re. . deuntibus suincere ad salutem Baptismi desiderium, unItatem Ecclesiae, ac persectam cordis conVersionem. Non raro Veteres in casu necessitatis, aut in dubio de validitate Baptismi, ad misericordiam Dei confugiunt. ut sine accepto in re Sacramento , de salute alicuius bene sperent atque confidant. Sic S. Dionysius Alexandrinus Δ' annuere recusavit votis alicu us senis, qui jam a longo tempore in Ecclesia n, LEreceptus & Sacramentorum particeps factus, consessus tamen fuerat, se Ve- e. 9.ro Ecclesiae Baptismo tinctum non fuisse, quique enixe postulabat ut iterum baptisaretur; non annuit, inovam, clus postulationi S. Dionysius. Quare pquia nempe existimavit in his circumstantiis diuturnam cum Fidelibus communionem, & participationem Sacramentorum sussicere ad salutem il- Iius hominis. Ita pariter Innocentius III. consultus ab Episcopo Cremonensi de quodam Presbytero defuncto, qui baptisatus non fuerat; respondet , Presb'terum qui fine unda Baptismatis extremum diem clausit, quia in sandia matris Eccloa fide oe christi nominis confessione perseveravit, ab origi, nati peccato solutum σ crisis patria gaudium adeptum se. Ita etiam qui olim post actam semel publicam poenitentiam, iterum se iisdem impli-eabant gravioribus delictis, divino relinquebantur Iudicio , nulla ipsis imposita publica , vel etiam privata penitentia , non ex desperatione veniae, sed ad rigorem disciplinae. Ad secundum i Ex factis quibusdam particularibus efficax non collugitur argumentum; quia occurrere potuere quaedam ratione&ac circumstantiae, propter quas Viri illi sancti absque peccato Baptismum in plures annos differre potuerunt, nempe ut diutius ac maturius sese aci illius gratiam percipiendam praepararent per opera pietatis & P nitentiae et quamquam non desunt inter Veteres, imprimis S. Gregorius Na-Σiamenus, qui acriori stilo insurgunt adversus eos, qui Baptismum suum ad extremam usque senectutem protrahebant. Ad tertium: Non una suit Ecclesiae disciplina circa preces & sacrificia, quae in gratiam Catechumenorum sine Baptismo defunctorum onferebantur: in aliquibus enim Ecclesiis in poenam dilati Baptismatis eRDmodi suBagia denegabantur, ut ex dicendis ad Articulum sequentem constabit; in aliis vero concedebantu , quia persuasium erat eiusmodi Catechumenos casu inopinato ex hac vita raptos, per votum Baptismi

salvari, & Fidelium precibus juvari posse.

Instabis 6. Nonnulli ex m. Patribus aperte affirmant neminem, exceptis solis Martyribus, sine Baptismo reipsa percepto, salvum fieri posse,

quacunque tandem necessitate teneantur.

L. Ambrosius La. d: Abraham cap. I I . post relata verba Christi Dan. g.

122쪽

Nisi quis renatus fueris &c. Nullum excipit, ait, non aliqua praventum ην costate. Et L. de Mysteriis c. q. Credit, inqud, Catechumenus in crucem. Domini Iesu, qua ο ipse senatum, sed nisii bapti satus fuerit in nomine Pa tris, ct Filii ct Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritualis gratia munus haurire. S. Fulgentius L. de fide ad Petrum c. 7. iisdem Christi Verbis Ioannis 3. ad ductis, addit : Absque Sacramento Bapiismatis, praeter eos qui in EccIesia catholica sine Baptismate pro christo sangmnem fuηdunt, nec segnum C glorum potest quisquam accipere, nec vitam sternam. Gennadius L. de Eccles dogmat. c. qI. alias Tq. Naptifatis tantum, ait

iter esse salutis credimus. Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credamus, excepto martyrio , ubi tota Ba ptismi Sacramenta complentur.

Resp. I. Objectionem hanc inserius solvendam esse, ubi quaestio erit an perfecta contritio votum Baptismatis includens , Vices ejus ac locum supplere possit. Resp. 2. non sine eonsilio, nonnulloS e Veteribus frequenter non inasinuasse, votum Baptismi ex contritione perfecta ad salutem in necessi late sufficere, ne scilicet favere viderentur eorum praVae consuetudini , qui ex negligentia, vel alio quocumque motiVO, Baptismum ad extremum usque vitae tempus differebant. Resp. 3. ad S. Ambrosium, cum in adVersa prorsus sententia sui ste, qui Valentinianum Imperatorem solo Baptismi Voto salutem animae assecutum filisse confidit. Verba postea proferemus. Quod autem ex Libro de Mysteriis hic opponitur, de iis intelligenda sunt, qui Vel ex negligentia, vel , quod pejus esset, ex contemptu Baptismum non perciperent. Non aliter exponendus S. Fulgentius,. aut deserendus; quemadmodum N ipse GennadiuS. Obiicies et, Pueri Fidelium salvi fiunx per solam fidem parentum ergo Baptismus non est absolute necessarius. Antecedens probatur: Quia non minorem vim & efficaciam habet fides tu Lege gratiae, quam in Lege naturae & Mosis; cadem enim est quoad substantiam , easdemque habet sibim Scripturis annexas promissiones : atqui in Lege naturae & Mosis fides parentum & Ecclesiae salvos faciebatiniantes, qui sine Circumcisione, vel alio remedio exteriori applicato ex hac vita migrabant. Ita expresse docent SS. GregoriuS Magnus Lib. Moral. c. 2. . Bernardus Epist. 77. ad Hugonem de sancto Victore, & alii quorum sen-tentiae subscripsimus in Tractatu de Sacramentis in genere uul. 2. Art. 2. .

Conclusione a. ergo &c. -

Malor videtur certa; alias fides in nova Lege , & infantes Fidelium Christianorum deterioris longe forent conditionis, quam fuerint in Lege

naturae aut MosiS .

Resp. a. nego min. Sicut enim in Lege naturae & Mosis necesse fuit in sententia multorum fidem aliquo signo exteriori tanquam conditione manifestari; ita nunc, Deo sic volente, necesse est aquam, tanquam causam. instrumentalem gratiae, usurpari. Resp. a. Esto antiquius seu retro suffecerit fides nuda , ut loquitur Ter miliaris

123쪽

DE s Ac RAMEN O BAPTISMI. rostuIlianus solvens eamdem objectionem a Cajanis , & Quintilianis olim

propositam, L. de Baptismo cap. I I. at postquam lex tingendi data est O for- p. lib. mi praescripta, obstricta est fides ad Baptismi necessitatem. Non itaque mi- D. noris est virtutis & efficaciae fidesnostra, quam Veterum; sed fidei additum est Baptismi mandatum: & quemadmodum lex moralis, licet non sit minoris efficacie in viro religioso quam in saeculari, illi tamen non sufficit ad salutem, nisi&consilia, ad quae se obstrinxit, observet; ita pariter etsi fides nostra tam efficax sit cx se, quam fides Veterum, quia tamen annexum jam habet Baptismi mandatum, sine illo ad salutem non sufficit. Neque inde sequitur deteriorem esse conditionem fidei & infantium in nova Leger imo multis titolis melior est. r. quia fides jam longe facilioc& communior, longe abundantior gratia, quam fuerit in Lege nature vel Molis. a. quia salus infantis non jam a fide parentum, sed ab ipsa Sacra menti applicatione pendet, seclusia ministrantis fide & probitate. 3. quia Baptismus statim ab ipsa nativitate potest infantibus ministrari, in Lege ai Niem Mosis circumcidi ante ostiuuin a nativitate diem infans non poterat. q. multis & infinitis pene legalibus praeceptis ac caerimoniis gravati erant & obruti Iudaei, quibus nos per Christum liberi facti sumus. s. denique, Veteribus nondum patebat Coelum; nobis vero, postquam Christus alcendens in altum secum captivam duxit captivitatem, jam apertum est rlonge igitur potior est nostra conditio, quam Vcterum. Instabis t. Quod antea sufficiebat, postea vero non sufficit, videtur deterioris ella conditionis: atqui in Veteri Lege sufficiebat fides, jam vero non sufficit; ergo &c.

Resp. dist. maj. Quod antea sufficiebat & postea non sufficit propter imminutionem virtutis, deterioris est conditionis, concedo: propter additionem Sacramenti, nego. Porro fidei virtus non est imminuta, sed fidei additum est Baptismi mandatum . Instabis a. Ex S. Augustino parentum fides prodest infantibus ad salutem obtinendam: ut possit, inquit Epist. 98. alias 23. ad Bonifacium , ν generari parvulus per ocium voluntatis aliena , cum clertur conse- r, i hcrandur, facit hoc unus Spiriιvr, ex quo regeneratur oblatus . Ita pariter S. M . . . Bernardus Epist. 77. seu Tract. de Baptismo. Dignum est, inquit, ct ad Dei spectat benignitatem, ut quibus fidem aetas denegat propriam, gratia pro- ro. t. p. diae concedat alienam. Nec enim Omnipotentis iustitia propriam putat ab iis ει o. B. exstendam fidem, quos noctis propriam nullam habere culpam. Porro aliena opus est fide. cum sine sorde non nascantur aliena . . Nec dubium, quod macula contracta ab aliis, aliorum qaoque fide valeat vel debeat emundari. Resp. dist. ant. Parentum fides prodest infantibus, cum Sacramento Baptismi, cum clertur eonsecrandus, ait S. Augustinus, concedo: sine Sacramento, nego. Nihil aliud volunt Augustinus & Bernardus locis citatis , quam in parvulis necessariam non esse fidem actualem, cujus sunt incapaces; sed illam suppleri ex Dei benignitate per fidem Ecclesiae & parentum, qua illi moventur ut infantes baptitandos ministris Ecclesiae offerant. Undesia sceptores pro iis ad singilla interrogata, resipondent, Credo, abrenuntio σα. Instabisn Tam potest insantibus Fidelium prodesse ad salutem aliena pallentum fides, quam iis nocere ad damnationem alienum Adami peccatum

124쪽

Resp. nego maj. I. Quia in rebris quae a sola Dei Voluntate pendent, nomalia inquiri debet ratio, quam ejus voluntas. Porro noluit Christus infan-- tes per solam parentum fidem sine Baptismo salvos fieri. a. Disparitas est is quia peccatum primi parentis noli cst plane extrinsecum & alienum respectu illorum infantium, sed illis proprium & internum; quia etsi solus Α-

damus proprio & personali Voluntatis motu peccaVerit, Omnes tamen ejus posteri in eo jam tum inclusi, in eo quoque peccaVerunt, ut ait Apostolus. Rom. s. V. I a. adeoque peccatum Adami proprium est naturae totius humanae, seu omnium filiorum ejus.

At vero fides parentum omni sensu externa est & aliena respectu insantium; & sicut infantibus non noceret parentum malitia & impietas, qua. eos daemoniacis sacrilegiis obligarent, ita sola sine Sacramento iis ad salutem non prodest fides parentum: quia, ut ait S. Augustinus Epistola mox ci- m.1.ρ. tata 98. cum homo, non jam in lumbis peccantis, sed in seipso est, ab eo, δε- qni genuit alter essedius, peccato alterivr fine sua consensione non tenetur obnoxius . . sed anima quae peccaυeris ipsa moMetur. Instabis A. Potest adultus per fidem propriam & actualem sine Sacramento re percepto salvus fieri : quidiu ergo infans per fidem alienam.

Parentum

Resp. I. ut supra, solam hic consulendam esse Dei Voluntatem. 2. Α, dultus non salvus fit per solam fidem, . sed per charitatem perfectam qua formaliter homo justus redditur; charitas autem illa seu gratia sanctificans non obtinetur, nisi vel per Sacramenta, Vel per proprios actus Voluntatis ex divino & supereaturali auxilio elicitos: at infantes incapaces sunt illo. rum actuum personalium. Instabis s. Sequitur ex hac doctrina, innumeros sine sua culpa perire parvulos qui sine Baptismo moriuntum, quod certe parum Videtur consenta- . neum divinae misericordiae, ac voluntati qua vult omnes salvos fieri, & adaagnitionem Veritatis Venire. Resp. cum S. Augustino Lib. de Dono perseveri C. I a. & S. Prospero L. m. de Vocatione Gentium cap. 8. Dei judicia occulta esse, sed justa in da natione tot infantium qui sine Baptismo moriuntur. Non enim damnantur illi praecise propter defectum Baptismi, sed propter culpam originalem iquam nascendo contraxerunt, & quae non deleta per BaptiHNum, eOSaeter nae damnationis reos effcit: misericordiae autem divinae mensura non alia debet aestimari, quam quae in .Scripturis N Traditione expressae nobis est . Stat quoque Dei antecedens voluntas de salute omnium, cum damnatione illorum infantium sine Baptismo morientium ; siquidem ex Voluntate illa antecedenti & sincera praeparavit omnibus media necessaria ad salutem rsed illius voluntatis virtute non tenetur Deus invertere cursum causarum secundarum, ut procuret omnibus infantibus , antequam moriantur , applicari remedium Baptismatis; istud enim pertinet ad voluntatem, ut V Cant, consequentem, ex qua alios vult perire propter labem Originalem , alios vero Vult salvos esse per Baptismum: cur autem illos potius quam alios eligat, O aIιitudo lInstabis 6. Gen. II. V. 7. Deus inito cum Abrahamo roedere, promi

sit. se. futurum ipsius Deum de seminis ejus ; quae quidem promisso ad'

125쪽

DA SAERA ME O BAPTISMI. Io mos etiam Fideles spectat, ut testatur Apostolus Rom. q.& II. & Galat. 3. Sicut igitur Iudaeorum filii incircumcisi morientes, per fidem parentum sau vi esse poterant, quia stante illo scedere nati erant; ita quoque & filii Christianorum, qui ex hac vita rapiuntur ante perceptum Bapti um. Confirmatur ex Apostolo primae Corinth. 7. V. I Sanctificatus es, inquit, Uir infidelis per mulierem si Iem; ρο sanctistem est mulier, infidelis per onram fidelem: alioquin filii vestri immundi Geuι, nunc mitem sancti sunt. Docet igitur Apostolus, filium ex uno antum parente fideli progenitum idcirco sanctum esse, quia in illo foedere gratiae ac fidei christianae nascitur. Resp. nego conseq. a. quia certum non est filios Iudaeorum incircumcisos salvari potuisse per lotam fidem parentum, sine ullo Sacramento seu signo exteriori. a. quia etsi Deus itae decrevisset in Veteri Lege, non consequens est, eum idem quoque in nova statuisse; imo certum est legem Baptismi positam ab eo fuisse: in his autem rebus non alia inquiri ratio debet, quam Voluntas Dei. O homo in cnuis es qui respondeas Deo/ inquit Apostolus Rom. 9.Wao. Pactum autem illud quod Deus cum Abrahamo pepigit, ad omnes quidem eius posteros pertinet, Non qui filii carnis, inquit Apostolus

Rom. s. v. 8. sed qui filii sunt promissonis; id est, qui parentis Abrahae fidem imitantes, participes sunt promissionum quae ipsi faciat sunt: seu, ut loquitur cap. q. V. I 6. Ideo ex fide, M secundum gratiam firma fit promisso omni semini, non ei qui ex Lege est solum, sed σ ei qui ex Me est Abraha. Porro infantes fideles non evadunt in nova Lege, nisi per Baptismum, qui Sacramentum est fidei. Et vero si foedus illud gratiae in quo nascuntur infantes Fidelium, eos sanctificaret, nullum posset assignari instans in quo peccatum Originale contraherent; generantur enim in illo scedere, sicut nascuntur . Ad confirmationem: Non loquitur Apostolus de formali & immediata sanctificatione, quasi eo ipso sormaliter infidelis sanctus sit, quod cum fideli cohabitet, sed de sanctificatione quasi praeparatoria & educationis, quia nimirum sanctius & castius educandi sunt pueri , si parentum alterutet fidelis sit; & mulier fidelis potest exemplo, adhortatione & instructione virum infidelem Christo lucrari. Ita exponit S. Hieronymus respondens ad quaesita Paulini. Congruit haec expositio scopo Apostoli: vult enim ostendere , conjugem infidelem , si commorari non detrectet , non esse dimittendum; idque duobus argumentis: uno petito a sanctificatione conjugis, altero a sanctificatione filiorum. Pelagianis ex eodem Apostoli testumonio probantibus nullum esse peccatum originale, respondet S. Augustinus L. a. de Baptisino c. 2s. & 26. & L. 3. c. o. & Serm. I de verbis

Apostoli cap. I9. multiplicem in Scripturis sanctificationem designari, non modo rerum, sed etiam hominum, quae non semper conjuncta est cum remissione peccatorum. Sic v. g. Catechumenus, priusquam baptisetur, secundum aliquem modum sanctificatur per signum Christi, de orationem manus impositionis.

objicies denique: Adulti non obligantur lege Baptismi. Namque ii vel sunt infideles Pagani, qui nibit unquam de Christo audiverunt, vel qui de Christo aliquid audiverunt: sed neutri possunt ea lege teneri. Non primi, quia Lex non obligat nisi promulgata; at apud ejusmodi Paganos non

126쪽

1M B API Is ML supponitur promulgata Baptismi lex: non alii, dici enim non potest quacitate, & quo tempore eos illa lex Obstringat; an in juventute, an in senectute: illud enim nullo praecepto aut divino aut Ecclesiastico determina. tum habemus. Resip. I. eos adultos qui in vincibili laborant ignorantia fidei christianae, non teneri lege Baptismi, quatenus cadit sub prieceptum; adeoque eos non damnari propter violatum Baptismi Eandatum, sicut nec propter infidelitatem pure negativam: sed eos teneri lege Baptismi, quatenus medium est institutum a Christo ad delendum peccatum originale; adeoque aeternum peribunt illi, non praecise , ut 31m diximus, propter desectum Baptismi , sed propter peccata, sive originale, sive actualia. Resp. r. alios adultos teneri lege positiva Baptismi: cum vero ea sit legis positivae natura, ut non obliget semper & pro semper, hinc physice nulluin tempus cst praefixum pro Bapti lo percipiendo. Cum tamen iste sit absolute necessarius, tenetur quilibet, cum ad discretionis annos pervenerit , salutis suae curam gerere, ac consequenter sibi procurare Bapti serum; ad id autem tenetur jure ipso naturali , divino Be Ecclesiastico : iure quidem naturali, quo tenetur quilibet assumere media ad saltitem necessariar jure

divino politivo; eodem quippe praecepto quo Christus pricepit Apostolis docere gentes & baptisare, praecepit etiam gentibus ut audirent Apostolos, N ab illis baptis arentur; jure etiam Ecclesiastico, quod est iuris divini interpretatio. Constat autem jus illud Ecclesiasticum ex SS. Patribus, liisque momentis ex Traditione Ecclesiae depromptis, de quibus inter probationes Conclusionis.

ARTICULUS II. An, o quomodo Baptismus aqua suppleri possit per marUriam, oe per se iam

conιritionem Naptismi votum includentem.

TRiplex apud M. Patres distinguitur Baptismus: nempe fluminis per aquam; sanguinis per passionem; & flaminis seu spiritus, per lachrymas & cordis perfectam contritionem. Ita S. Ambrosius in Psalm. II 8. E- narratione in octonarium tertium; S. Gregor. NaZianet. Orat. 39. in sancta lumina circa finem: S. Augustinus L. q. de Baptismo contra Donatistas c. II.

N sequentibus; S. Isidorus Hispal. Lib. de Institutione Clericali cap. q. S. Bernardus Epist. 77.

S. Thomas 3. pari. q. 66. art. II. hujus divisionis rationem affert, quae sundamentum habet in Scripturis, in quibus Baptismi nomen, & marririo NPoenitentiae seu persectar contritioni accommodatur, sicut ostendimus initio hujus Tractatus, cum varias nominis Baptismi significationes expo

nebamus.

Quaeritur hic utrum martyrium & contritio persecta includens votum Baptismi , ejus vices supplere possint, eamdemque vim habeant ad expungenda Peccata, sive originale, sive actualia. De utroque sigillatim hic dicendum.

127쪽

. , ct quomodo Martyrium supplevi vices Ra ismi aqua.

Martyrium generatim est omnis poena in odium Christi inflicta, & pro

ejus amore constander tolerata: proprie ae stricte est ipsa mors pro Christo tolerata. Duas igitur requirit conditiones, &poenam, dicausam. Duobus vero modis considerari potest martyrium, nempe quatenus est actus voluntarius alicuius virtutis, sortitudinis nimirum, vel charitatis; aut quato

. nus est simpliciter poena in odium Christi inflicta. Priori respectu dici potest

opus operantis; posteriori vero, opus operatum. Soli adulti capaces lane martyrii, quatenus est opus operantis; infantes vero, quatenus est opus operatum. Hinc S. Bemardus Sermone de Innocentibus, ait inter Martyres alios esse voluntate simul & opere; alios sola voluntate; alios denique klo opere. Habemus, inquit, in beato Sι bano mari se ut oe opus civoluntatem; habemus solam NoIurualem in beato Ioanne ; solum in beatis Im 7 7'ς

De utroque martyrio tam in adultis quam in parvulis duo quo tur. I. An vices Baptismi aquae suppleat, eamdemque vim habeat ad expungenda peccata, qualis propria est Baptismi aquae. a. An illos effectus eodem modo producat ac Baptismus; id est, ex eo re operato vi ipsius poenae in odium Christi inflictaei ita tamen ut tu adultis, perinde ac Baptismus ipse aquae k p requirat aliquas pra vias conditiones seu dispositiones; an vero eos effectus producat tantum ex Opere Ope rantis, id est ratione solius eliaritatis, ex cuius persectissimo motivo martyrium toleratur. , Errores di opiniones -

Inaer Veteres Haereticos, Gnostici& Valentlaiani contenderunt nullam

esse martyrii meritum, nullam eius virtutem ac laudem, nullum, cum n

cessitas postulat, illius tolerandi mandatum: Noe simplicitas ista, sed vanis 'tas, imo dementia est pro Deo mori, inquiunt illi apud Tertuli. Libro Scor-piace capa I. Ad hunc errorem odio & invidia compulsus legitur Valentinus, impatienti animo serensaliquem Martyrem sibi in Episcopatu, quem ambiebat, antepositum Bisse. Ita refert Tertullianus Lib. adversus Valen tinianos cap. q. voraverat, inquit, Episcoparum malent mus , quia re in- p. Miagevio poterat o eloquio, sed aliam ex martyrii praerogatio loci poιitum indris D. gnatus , de EecIoa auriantica regula abrupis , ut solenι aηimi pro prioratu exciti, praesumptione xItionis accendi Valentino adhaesit Tatianus Iustini Martyris discipulus. Tatianus totus fecundum Valenimum sapis, inquit Tertullo Lila de Praescriptionibus cap. a. ΑdVervis Valentinum stilum exacuere: Κ Iustinus Martyr & PhilosophuS, S. Irenaeus omnium doctrinarum euriosissimus explorator, Miltiades Ecclesiarum Sophista, & Proclus. Ita Tertuli. Lib. adVersus Valentinianos eap. s. Inter Nova resposteriorum temporiarn, Kemnitius in secunda parte Con sy eilii Tridentini ; & Illyricus Centuria f. cap. q. docent, per mariyrium

peccata. dimitti , non tanquam per Baptismum , sed propter solam fi dem mDuitiaco by Cooste

128쪽

obiit

ersus annum is R.

IIo D'E SACRAMENIO BAPTISMndem , quae tempore martyrii Christum apprehendit.: in quo certe parum sibi constare videntur; cum enim, juxta illos , etiam in baptismo Q. Ia fides justificet, sequitur martyrium eodem prorsus modo justificare , quo Baptismus. Ex orthodoxis nullus martyrio adestorum vim & emcaciam detrahit ;sed disputant dumtaxat tum de martyrio infantium, tum de dispositionibus in adultis ad effectum martyrii obtinendum necessariis, . & de modo quo

martyrium in ipsis operatur. ..

Richardus firmaeanus in Irlandia Archiepiseopus Lib. 8. de quaestionibus Armenorum c. 37. in fine, iudicat probabile ex infantibus ab Herode propter Christum occisis, eos qui circumcisi non erant, salvos non fuisse ,

sed eos tantum, qui Sacramentum Circumcistonis acceperant: addit, di secundum communem Dei Legem, tam Veterem quam n Um,. pamulOScircumcisos nullum incrementum gratiae ex morte pro Christo accepisse; &ita neque majorem gloriam virtute. illius fuisse comequutos, quam Virtute solius Circumcisionis consequerentur. Utrum autem Deus peculiari privilegio cum circumcisis usus fuerit, ut majorem illis gratiam & gloriam repen

deret, non audet inrmare. . '

Adrianus in quaest. ultima de Baptismo , cum Armacano idem sentit nempe ex sola Scriptura conitare eos infantes, 'ui ab Herode occisi sunt non

accepta prius Circumcisione, salutem obtinuis . ε .. , . 'Iacobus de Vitriaco Cardinalis L. Historiae occidentalis c. 36. docet par Vulos Christianorum non baptisatos, etiamsi a Paganis pro Christo occide. rentur, non salvari, nec ad eos extendi privilegium speciale M.. Innocentium qui ab Herode pro Christo occisi Lint . . . ICirca martyrium adultorum, sunt qui nullas in ipsis praeVias exigere Videntur dispositiones: qui etsi putent praeceptum dilectionis per se quidem

obligare, praesertim in articulo mortis,. ab ea tamen obligatione. per accidens liberos existimant cos qui pro Christo moriuntur. Sunt qui ex opere opta rantis dumtaxat, & ratione charitatis quam includit, . Velint martyrium efficax esse, saltem re spectu adultorum; alia enim ipsis videtur esse infantium conditio . . Ita VasqueE & alii quos appellat ad tertiam partemq. . disp. I 3. c. I. Vult tamen. ipse VasqueΣ, aliquem peculiarem effectum ex Opere OPerato martyrio competere,. nempe remissionem omnis poenae temporalis. Alii. dispositiones praevias exigunt in adultis, & tam eorum quam Parvulorum respectu, . martyrium operari ex opere operato contendunt. Iuxta. istos sit.

Baptismus sanguinis, seu martyrium, virtutem Baptismi aquae perfecte sup-Plet ex opere operato , tum in infantibus, tum in adultis; in istis tameni prae Viae quaedam conditiones requiruntur .. Probatur prima pars de infantibus. I: Quia ad eos extenditur g eralis: ista Christi sententia. Matth. io. v. . 39. . Qui perdideriti animam suam propter

a... Quia Ecclesia universa .infantes ab Herode in odium Christit crudeli-

129쪽

ter occisos, tanquam veros Martyres semper agnovit&coluit. Deas, inquit in oratione festivitatis M. innocentium, euius praecomum Iunocentes martyres

non loqtiendo , sed moriendo confessi sunt . Unde S. Augustinus Lib. 3. delibero arbitrἰo cap. 23. E iam, inquit, infames illas, qui eum Dominus Iesas chrissus necandas quaereretur, recor sunt, in honorem Martyrum reteplos

commendat Ecclesia. Nullam Ecelesia, nullam S. Augustinus& alii distinctio. N. i. '. nem faciunt eorum qui circumcisi vel non circumcisi fuerant; sed omnes os . C. indiscriminatim em infantes martyres appellant, di uitales colunt&hon rant: quamquam Verisimile sit, aliquos ex illis incircumcisos fuiste, cum iusserit Herodes a biaratu & intra omnes trucidari infantes qui erant in Bethleem, & in omnibus finibus Mus . . 3. Communis haec est SS. Patrum sententia. IS. Augustinus, aut quisquis est Auctor Sermonis ad Catechumenos, qui extat intex opera S. Angustini post mus Tractatum de Symbolo in ultima editione cap. h. Praestitit eis christus, inquit, ut pro Christo morerentur; praesti- ώι ut suo sanguine ab originali peccato Glaerentur . NMI suns ad mor em , sed continuo eos morε reddidis vita. Et in Epistola ad Hieronymum I 66. alias et 8. interpretans id quod docuerat Lib. 3. de libero arbitrio c. 23. de poenis parvulorum. Quis novis, inquiebat ibi, quad ipsis parvulas in secreto iudiciorum forum home compensationis reserves Deus nim, quamquam uita resu sterim, tamen ure pectan. Τtes aliquid ista perpsis sunt. Haec, inquam, sua Verba exponens, . ait et Hoc bonon immeriιo diei video de his qui vel pro christi nomine ac tera 'ligione tale aliquid nescieruta patiuntur, vel Sacramento Christi iam imbuti sunt.

Et Lib.I 3. de Civitate Dei cap. 7. nulla ficta distinctione adultorum &infantium, generatim sic loquitur et anicumqM eιiam non pereepto regetem p. rationis lavacro pro chriaeti confessone moriantar. tantum eis Diaei ad dimita 3 '' k tenda peceata, quantum s abluerentur sacro fonte Banismatis. Qui erim dixit: Si quis non renMus fueris ex aqua M. alia sementia Hos fecis exceptos, ubi xon minus generaliter dixis, Qui me came Dra Dexit oc. o aris Ioeo , qui perdideris animam suam propter me, in Uentet eam. S. Chrysostomus Hom. 3. ia varios S. Matthaei locos, loquens de infantibus ab Herode trucidatis, Mercaaetur , inquit, pinna mar rium, gloriam

singuine comparant, vitam ciernam te Mali morte commutant.

S. Leo Serm. v. de Epiphania Domini cap. 3. Necari omnes Bethleem pam x Ioe vlos labet .... sed quos Rex impius eximit mundo, Christxs inserit cito, o quibus nondumsanguiηrsyri imprndu redemptionem, iam martyrii tribuis diruitarem. Denique S. Bernardus Sermone de Innocent m haec habet: Ille pro oriasto pracidatos infantes dubitet inter Martyres eoronari, qui regenera:os m Clari- 8 so non credit ιmer adoptivos filior' merari. Alsoquis quomodo coaevos sibi pueros pκer ille qui natus est nobis, ncm eontra nos, γυπιαν occidi, quod titique solo nutu poteraι prohibere, nisi melius aliquid eu provideret ut quemadmodum exteris infantibas rune quidem Cir meoio , nunc vero Baptismus μne ullo propria voluntatis usu susscit ad salutem, se ηibilominui pro eo suscepitim martyriam illis proseeret ad se litatem. Quo in loco illud observandum , rempe martyrium loco Circumcisionis fuisse illis infantibus; non ergo sal- νι lacti sunt propter ipsam Circumcisionem, ut placet Armacam.

130쪽

P. 234. P. 142

DE BAPΤIS ME . Secunda pars de adultis Probatur I. ex Scriptura Matth. Io. V. 32. N seq. Omnis qui confitebitur me coram hominibus , conruebor oe ego eum coram Patre meo qui in Carias. Marci 8. v. 3p. Qui volueris animam suam salvam facere, perdet eam aqvi amem perdiderit animam suam propter me re maricium , salvam faciti eam, quibus Verbis lex generalis exprimitur a quae)nullus excipitur, nequidem ipsi non bapti fati. Ut enim recte arguit S. Augustinus Lib. I 3. de Civitate Dei c. 7. sam citato, Qui dixit, Ἐν si quis renatus fueris ex aqua Erc. idem re generaliter dixit, Vur me confestus fuerit scd Confirmatur ex isto Christi apud S. Ioan. c. I s. v. 13. Malorem hac dilectionem nemo habet , ni animam suam ponaι quis pro amicis suis. At perfecta charisas peccata omnia delet & omnino expungit. Probatur a. ex sententia & praxi totius Ecclesiae. . . r. Ecclesia pro Martyribus nec preces nec sacrificia offert Deo, quibus eos non indigere intelligit ; sed suas eis coronas ac trimphos dumtaxat gratulatur, eorumque apud Deum opem & gratiam implorat: Injuriam enim facit Maruri , qui orat pro Martyre , inquit Innocentius III. Cap. CAm MarιM. De celebratione Missarum; quod ex Augustino depromptum est. Tractatu enim 8 . in Ioannem, ait: Ideo quippe ad ipsam mensam non faeor Martyres commemoramus, quemadmodum alios qui inpace requiescunt, ut etiam pro eis oremus ; sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum vestigiis'aL

a. Ad preces & commendationem Martyrum Ecclesia lapsis poenitentibus poenas aliquas canonicas & temporales relaxabat, teste S. Cypriano. 3. Pro mensura charitatis, dilectionis & contritionis, easdem poenas iisdem poenitentibus eadem Ecclesia mitigabat&relaxabat; adeo ipsi semporsuit persuasum, per c haritatem hominem Deo gratum fieri eique reconciliari.

Probatur ex SS. Patribus . .. - , ... '

Tertullianus in Apologetico in fine. Quis, inquit, non pati exoptet, ut totam Dei grMiam redimas, ct omnem veniam ab eo compensatione sui sanguinis expediat omnia enim huic operi deIrcta donantvr . . Et Lib. de Baptismo cap. 16. Est , inquit, nobis etiam secundum lava. crum, sanguinis scilicet, de quo Dominus, Habeo, inquis, Baptismo ii ngi. . . . His est Baptismus qui lavacrum nempe aquae o non acceptum reprWe ntat ,

S. Cyprianus Praefatione in Librum de exhortatione martyrii r Nos, ImJuit, qui Domino permisteme, primum Baptisma aquae seu fluminis er entibus dedimus , ad aliud qaoque singulos praeparemus , in uantes ct docentes hoc esse Baptisma in graιia maiaes , in potestate sublimius , in honore praestantius: BUιima in quo baptisant Angeli, in quo Peas ct christus erus exultant ; Baptisma post quod nemo iam peceat ; Baptisma quod Mei nostra

incrementa consummaι; Baptima quod nos de mundo recedentes fiat1m Deo copulaι . In aqua Baptismo accipum peccviorum remissio ; in sanumιs corona

Et cap. 12. ejusdem Tractatus. Quis, inquit, non omηIbus virιbus eIabo reι ad tantam claritatem pervenire , ut amicus Dei faι , ut cum Christo It

tim gaudeaι Quanta est dignitas ct quanta securisas, exire hinc ἰc - ,

SEARCH

MENU NAVIGATION