Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely sacrae facultatis Parisiensis doctor .. Praelectiones theologicae, De sacramentis poenitentiae, et extremae unctionis ..

발행: 1731년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

mum Mosis, non vero aequiparat Baptismo Christi. In eo vero superabat Baptismus Ioannis Baptismum Mosis, quod hic umbra tantum Hret, seu typum& imago Baptismatis, in quo nullum erat pini tentiae signum, nulla peccatorum confessio, nullum melioris vitae propositum, sicut in Baptismo Ioannis, ad quem accedentes sua confitebantur peccata, quorum remissionem statim obtinebant, non virtute ipsius Baptismi, sed rinitentiae adiunctae, ad quam, excitabat Ioannes. Promisit enim Deus in quacumque die poenitentiam egeriti peccator, se illius iniquitatum non recordaturum, EZechielis I 8. V. II. Ba ptismum autem Ioannis tantum a Baptismo Christi distare ait ΚBasilius loco citato, quantum Sol stellis antecellit. Ad S. Cyrillum, optatum & alios, eadem est responsior nempe Baptismum Joannis peccatorum remissionem dedisse, non propria virtute di efficacsa, ted ratione rinitentiae adiunctae Idem respondendum ad S. Augustinum. Ad S.Chrysologum, dicoeum citato loco nostrae potius favere, quam ad vesari Conclusioni. Pre Baptismum enιm Ioannis, inquit, puroicabatur homo ad prnitentiam, non promovebatur ad gratiam. Obiicies 3. Si Baptismus Ioannis gratiam & peccatorum remissionem non dedit, quare Apostoli eo solum Baptismo tincti, non fuerunt Christi Baptismo denuo baptisati Resp. r. S. Augustinum Lib. 3. de anima se ejus origine cap. 9. colligere eπ r i, istis Christi verbis Ioann. I 3. V. io. Qui lotus est non indiget ni i us peder ι ,. avet, Apostolos Baptismo Christi fuisse initiaths. Resp. a. quod etsi constaret Apostolos non fuisse Baptismo Christi bapti latos, non inde bene inferretur per Ioannis Baptismum eos gratiam Spiritus sancti assecutos fuisse. Cum enim Christus Sacramenta instituit, suam vi tutem illis non ita alligavit, quin absque eorum ministerio gratiam, cum Voluerit, conserre possit; adeoque Apostolis suis sine suo Baptismo regenerationis & renovationis gratiam immediate conferre potuit. An reipsa ita secerit, nihil habemus in Scripturis expressum.

U AESTIO SECUNDA .

Da necessiιate Baptismi.. Ummi momenti est praesens controversia, in qua accurare pertractanda' a paulo diutius immorari nos adigit Socinianorum temeritas& pervicacia.

Observandum P. duplicem vulgo distingui a Theologis necessitatem, unam medii, alteram praxepti. I. Illud necessarium dicitur necessitate medii, fine quo vel ejus voto seul desiderio finis obtineri non potest i hoc modo Baptismus 8e Poenitentia Sacramenta sunt necessaria nocessitate medii ad salutem. Ratio a priori est, quia ejusmodi Sacramenta ex institutione Christi eum continent &: conferunt gratiae spiritualjseffectum, qui per se ita necessarius est, ut sine illo

92쪽

nemo possit esse salvus: ita nemo potest salvus esse sine gratia , Vel regenera te inBaptismo, vel reparante in Poenitentia. Unde in rebus hujuscemodi . nec ignorantia, nec impotentia excusat; & quamquam reus non sit violati praecepti, qui Baptismi legem aut invincibiliter ignorat, vel ipsi obsequi non potest, gratiam tamen illi annexam non percipit, nisi incalu martyrii ae persectae contritionis & tum negative , ut Muct . propter gratiae illius desectum, tum positive, propter peccatum sive originale sive actuale non dimissum, aeternae damnationi ille obnoxius est. Quae porro necessaria sunt necessitate medii , ea quoque ex se necessaria sunt necessitate praecepti, quia tenetur unusauisque adhibere omnia necessaria ad salutem assequendam: non tamen siuam habent necessitatem ex praecepto, nisi, ut dicitur, praesuppositive; imo potius ex necessitate quam habent ex propria sua conditione, fit ut sint quoque ex praecepto necessaria. IL Illud dicitur necessirium necessitate pretcepti, quod sine eeccato non potest omitti; atque in ejusmodi rebus excusat vel ignorantia Vel impotentiaia Revera observatio praecepti necessaria fit necessitate medii respectu illius qui capax est praecepti, illudque observare tenetur; sed, ut ait VasqueZin 3. par.

q.73. art. z. cap. I. & 3. talis Observatio praeceptorum negative tantum necessaria est ad salutem, ne scilicet propter transgressionem praecepti aliquod ponatur saluti impedimentum: e contra quod est necessarium necessitate medii , positive confert ad salutem, quia nempe continet gratiam per se necessariam ad lutem. Unde necessitas medii & praecepti non tam ex modo Ioquendi Scripturae dignosci potest, quam ex subjecta materia, si nempe res proposita talis sit quae conserat gratiae essectum per se & absolute necessariumr eodem quippe modo Scriptura exprimit &necessitatem medii, V. g. in pinitentia his verbi prnitentiam egeritis , omnes smul peribitis; &necessitatem praecepti in Eucharistia, Nisi mandueaverisis carnem Filii hominis oe biberius ejκα sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Observandum 1.inter ea quae necessaria sunt necessitate medii, esia esse interna salutis media, qualis est gratia sanctificans; alia vero externa, qualis est V. g. ablutio exterior in Baptismo; inter quae istud discriminis occurrit, quod sine medio interno, actu& re percepto, Impossibile fit obtinere vitam me nam: ita sine sanctificante gratia nullus unquam salvus esse potest. At Vero sine medio externo , nempe Sacramento, potest quis salVus neri, nempe per fidem charitate perfecta formatam, quae justificat ante realem & actualem Sacramenti perceptionem , cum solo ejus voto sive explicito sive implicito saltem, quod in persecta charitate semper includitur. Ratio est, quia medium externum ex Christi institutione ordinatur ad conserendam internam sancti- .ficantem gratiam: cum autem divina virtus. non sit exterioribus signis necessario alligata, atque possit gratia sanctificans per contritionem perfectam obtineri, hinc est quod externum illud medium aliquibus in casibus suppleri possit per votum. seu desideriuin ipsius ia Sic suppletur Baptismus per martyrium & contritionem perfectam .. obscoeandum 3.. votum rei alicujus necessaria nihil aliud esse quam desiderium illius obtinendae. Duplex autem distinguitur r unum explicitum &Propriam, quod ex rei cognitione nascitur ; alterum vero implicitum & nerale,. quod tendit ad rem, quatenus est a Christo Praescripta, quod Votum

93쪽

seu Aesiderium adimplendi omnia Christi praecepta , semper includitur in

charitate persecta aqua ejungi non Potest, atque semper necessarium est necessitate medii. Fieri quippe non potest, ut quis salvus fiat, nisi implicite sal tem habeat voluntatem tervandi quaecumque sunt a Christo praescripta: hoc est, nisi ita sit animo affectus & praeparatus, ut illa omnia velit observare cum ea cognoscet, di adimplendi facultas dabitur. Nonnihil autem diis, minis est inter ista duo, nempe votum rei alicujus esse necessarium, & rem ipsam necessariam esse in voto. Prius enim significat, Voluntatem observam di rem praeceptam esse necessariam , quod verum est; posterius, rem praeceptam tantae necessitatis esse ad salutem, ut si non remis , saltem voto debeat haberi; quod non semper Verum est; praesertim in rebus quae ex praecepto dumtaxat sunt necessariata observandum . necessitatem Baptismi attendi posse vel remectu adultorum, et respectu infantiumr isti autem HI sunt filii Fidelium chri itianorum, vel Infidelium. Observandum denique, inter Haereticos alios esse qui impugnant necessitatem medii Baptismi, alios vero necessitatem praecepti, ut mox constabit. Duo itaque duobus sequentibus Articulis sunt nobis inquirenda. In primo, utrum Baptismus in re vel in voto sit necessarius adultis necessitate medii & praecepti; infantibus vero necessitate medii. In secundo, utrum Baptismus suppleri possit per motum illius , petcontritionem perfecta in & martyrium, de quomodo.

ARTICULUS PRIMUS.

vιrum Baptismur necessarius βι is re vel in voto adulιis, nec uptate medii re pracepti ; infantibar vero necessitare medii.

ERRORES.

Um per Baptismum Religioni christians nomea demus, adoptemur in is filios Dei, Be a temet salutis capaces emciam , mirum esse non debet

quod antiquus salutis nostrae aemulus Gaemon tot adversus illius Sacramenti ne cessitatem ac virtutem hostes inter veteres& nou Haereticos suscitaverit.

Ex veteribus, secundo saeculo Canni & Quintiliani a Quintilia femina siedicti, negarunt Baptismi necessitatem, rassi fidem suffcere ad salutem. Ita Tertuli. L. de Baptismo cap. T. Tertio saeculo , Manichei, teste S. Augustino haeresi V. Baptismum in aqua nihil cuipiam perhibent salutis afferre , nec quemquam eorum quos decipiunt, baptitandum putant. Ratio aperta est , quia illi aquam , ut 3ccaeteras res corporeas a diabolo creatas esse contenderent.

Quarto saeculo, Ascodratae, ut loquitur Theodoretus L. I. haeretic. fabrularum cap. Io. dicunt non debere divina mysteria quae invisibilium sunt signa, perres visibiles perfici. Propterea nec baptisant eos qui accedunt, nec apud eos celebratur baptismatis mysterium.

Eodem faemio, Seleuciani Ze Hermiani, teste s. Augustino haeresi s 9. Baptismum in aqua rejecerunt. Eodem

94쪽

An. 6 DE RAPTII MI.. Eodemqculo, Massaliani quod nomen ex linguavra ductum eph, 8e lignificare orantes , unde graece dicti sunt ovi se, observatiS. Aug. hnesi s . docebant, nullam ex Baptismo &Eucharistia percipi utilitatem, sed perpetua oratione peccatum tolli radicitus. Ita Theodoretus Lib. haeretic. fabul. Epiphanius haeresi 8o. Ioannes Damascenus Lib. de han esibus . ... Eodem saeculo. Archontici Baptismum damnarunt , inquit S. Epiphanius haeresi M. tametsi inter eos sint qui Baptismo initiati antea fuerint. Ita Theodoretus Lib. I. haereti c. fabul. cap. II. Quinto laculo, cum Pelagiani negantes Originale peccatum ab Augustino premerentur argumento ducto ex necessitateBaptismi, coacti sunt negare Bagismum necessarium esse ad delandum or inale peccatum. Urgente Veroncto Doctore ista verba Christi, Visi quis renvius Deris ex aqua oe Spirin sancto, non poten latroire is Regnum Criorum, quibus constat ,.vel infantes non bapti satos a Regno C lorum arceri non debere, utpote innocentes, uos tamen arcebant Pelagiani; vel eos labe originali insectos esse, ad quam fluendam opus haberent renasci per Baptismum, eo illi adducti fuere, ut distinguerent inter Regnum Coelorum & vitam aeternam; ac infantes quidem propter desectum Baptismi a Regno Coelorum excluderent, Vita tamen aeterinna donarent, quia innocentes sunt nulla originis labe maculati. Initio ejusdem saeculi Vincentius Victor dixit aliquos eorum qui fine Rinptimo Christi ex hac urta migraverint, interim non ire in regism GIsum, sed in Paradisum; postea vero in res rrectione mortuorum etiam ad rePi Celorum beatitudinem admistendos fore. Ita S. Augustinus Lib. 3. de origine animae cap. I. l I l . Ex recentioribus Haereticis qui saeculo decimo quinto Ecclesiam infestarunt, Ioannes Vvicies, teste Thoma Valdensi Τom. a. de Sacramentis cap. 96. docuit Baptismum necessarium non esse. Ita constat ex Sess. I s. Conc. Con stantiensis. Idem asseruit Zuinglius Lib. 'de vera fle talis Religione cap. de Baptismo, ubi ostendit Baptisma merum esse externum symbolum nullius ad salutem praesidii. Martinus Bucerus in cap. 3. Matthaei idem quoque asseruit, sed alio famdamento nixus, nempe, quia pueri pridemnati etiam sine Baptismo salvas ιur, non praedastinati eιiam cum BaptUmo damnantur. Calvinus Lib. q. Institutionis, necessarium quidem esse ex praecepto non inis ficiatur Baptismum; sed ad delendum iginale peccatum omnibus sive adultis sive parvulis esse necessarium, totis viribus repugnat. OP. I .nu. IO. sic

loquitur i Iam perspicuum ess quam falsum fiι quod docuerunt pridem nona' Α - xvlli, in quo alii persistant, per Baptismum solo, nos eximi ab ori inali

peccato, ct is corruptione qua ab Adam in uηiversam posteritatatem propa-P-q83, gata est. Et n. aa. expresse ait, non arceri . regno CHorum infantes quos εprasenti vita migrare continget, antequam aqua mergi datum fueris . Atqui

iam visunt ιβ fieri non levem iniuriam Dei fideri, nisi in eo acquiescimus, ac si per se infirmum esset, cum eius effectus neque a Baptismo, neque ab ultis accession bas pendeat. Accedis postea Sacramentum Midi inflar, non quod est caciam Deι promiJoni, quo peν se inUalida , eonferat, sed eam dumtaxat nobis coηfirmet. unde sequitur, non ideo baptisari Fidelium liberos ut filii Dei

tunc primum fiant qui ante alieni fuerint ab Ecclesta , sed solemni potius

3 82. D.

95쪽

signo ideo recipi in Ecclesam, quia promissonis beneficio iam an se ad chri'

corpus pertinebant. Proinde si m omittendo igno nec ρcordia est, nee conaremptus, nec negligentia, tuti ab omni periculo sumus. Ita Calvinus, quibus significat parvulos sine Baptismo excedentes ex hac vita, salvos esse propter foedus quod Christus cum Christianis pepigit; virtute cuius illos sanctos esse , nec ipsis labem originalem a Deo imputari contendit; & ita Baptismum necessarium ipsis non esse ut solvantur a labe originali, sed tantum ut obsignet divinam promissionem. Adultis quoque minime ad salutem necessarium este docet, quos ait fide Justificari; & per Baptismum tantum obsignari, confirmari& nutriri hanc fidem: Quatenus, inquit ibid. in I . erigenda, alendae, confirmanda qua fidei nostrae datar, sumendus est. Esinu Calvinistarum orti Sociniani iisdemque cum ipsis placitis innutriti ac imbuti, multo tamen longius progressi sunt audacia & temeritate in oppugnandis fidei Christianae mysteriis; seu, ut melius dicam , eo usque prorupit efflamis eorum licentia, quo proclivi ac tacili lapsu ducunt Calvini starum documenta: nempe ubi semel neglecta Ecclesiae ac Traditionis auctoritate, suum unicuique permittitur in exponenda Scriptura-ludicium, nulla amplius certa lege ac regula contineri potest humanum ingenium, sed pro innata libertate quisque liberius genio suo indulgens, novos Scripturae temfiis, nova dogmata, novamque excogitat & sequitur Rcligionem, quod certe tristi N infelici eventu contigisse videmus in Socinianis, cum aliis in mysteriis, tum in eo de quo hic disputamus Baptismi Sacramento. Α Calvunt Ilis hausere illi quidem, Baptismum necessitate medii non esse necessarium ad delendum peccatum originale, neque in adultis neque in parvulis ; sed ab iisdem edocti Ecclesiae S. Traditionis vocem spernere , ac suum dumta xat privatum consulere judicium, nullo retenti fi aeno auctoritatis, longius

processerunt, ac negarunt

I. Christum Apollolis dedisse baptisandi praeceptum: verba quippe Christi

Matth. 28. Euηιes docete, baptisantes &c. interpretantur non de aquae Baptismo, sed de sola instructione se a doctrina . Ajunt tamen post Volckelium Lib. 6. de vera Religione cap. i . Apostolos es non isses rirnm baptisandi eonvenienter usurpasse, tum quia populus Iudaeus caerimoniis valde delectabatur, utpote in illis quasi enutritas ct educatus; tum quis Baptismi cierimonia a magni nominis magnaque auctoritatis viro , nempe Dan ne , iam antea introdulta , magnoque applavsu ab omnibus recepta fuerat di tum denique quia aptissima eras ad adumbrandum Christianorum oscium ac statum; unde conveniens fuis viros huius alatis per Bapti'i tacrimoniam Christiana Religioην

adscribi. Ita Volhelius. II. Negarunt baptis andi praeceptum datum a Christo Matth. 18. si tamen prieceptum est universale fuisse, ab omnibus in perpetuum obserVandum ἐsed certis dumtaxat personis pro certo quodam tempore addictum fitisse , nempe illis qui Ecclesiae initio a Paganismo vel Iudaismo convertebantur ad Christum; ceteris vero qui vel e Christianis nascuntur, vel in christiana fide sunt educati, minime necessarium esse contendunt, cum Bapti uis sit res libera & indifferens, quae sine salutis dispendio observari possit vel omitti t. Nnde non negand posse aliquem bapti fari, si ita velit; modo fiat, inquiunt, , sin scandalo, absque ulla imposita neccisitatis lege, & persuasione talem

96쪽

ritum esse ad salutem necessarium. Ita Socinus Disputatione de Baptismo Tom. I.. operum ipsius pag. 7 Io.. Ostor ius iustitutionum Germanicarum cap. 9. Vo elius L. 6. de Vera Religione cap. I . quod integrum est de praesenti argumento. III. Docent Baptisinum esse merum ritum externum, ac publicum dumtaxat professionis christianae symbolum, omni interiori gratia vacuum ac plane destitutum: unde in Catechesi majore Racoviensi, non alia profertur Baptismi definitio, quam quod βι ritus exterior qμo homines vel e Iudaismo , .el e Gentilismo ad Religionem christianam accedentes manifeste profitentur se Christum pro suo Domino agnoscere. E Scriptis Socini Catechesim illami compegit Smalcius, & typis evulgavit RacOViae an. I 6ω. Ad Socinianos ex parte accedere videtur Episcopi Sectae Arminianorum seu Remonstrantium desenser praecipuus. RespondenS enim ad questiones.sexaginta quatuor theologicas sibi a discipulis propositas, Tom. I. Operum, ad 37. docet I. apud S. Matth. cap. 28. sermonem esse de vero aquae Baptismo. a. Si Baptilmus nihil aliud sit quam tessera , nota , vel sigillum chri stianae professionis, praeceptum ejus ad eos dumtaxat Pertinere , qui chri-:

stianam profitentur Religionem. 3. Si Baptismus sit ut ipse putat sigil-

Ium seu obsignatio remissionis peccatorum antea commissorum, ejus prae ceptum eos primario adstringere, qui a Paganismo ad Christum convertuntur; secundario Vero eos qui in Religione christiana nati, multis ta .

men se peccatis obstrinxere. q. Si qui sint qui vitam ab omni scelere immunem & puram duxerint quod rarum ) eos Baptismi lege non

teneri; non est enim opuS medico bene habentibus. Ex quo non obscure colligitur, in mente hujus Auctoris Baptismum necessarium non esse medii, ut dicitur, necessitate ad salutem. Lutherani & Calvinctae quibus nostri semper exprobravere, quod sua abi Ecclesia defectione Socinianae impietati locum & ortum dedissent, nec pestem hanc ulla arte si suis placitis starent expugnare possent . nihil non tentarunt, ut multis editis ex professis operibus, fidei nostrae capita, Trinitatis. i mprimis&Incarnationis, quae nobiscum habent communia, contra illos defenderent ac probarent; sed eventu, ut plurimum, infelici, uti ostend imus

passim , quando se dedit occasio. Nihil enim juris sibi assumere possunt therani & Calvinistat in Scripturis ad privatum suum sensum detorquendis

quod idem sibi non arrogent Sociniani; nec ullus inter eos ludex erit, qui liatem inter illos dirimat. Quis enim esset Scriptura at de ejus sensu contro- vertitur, & quisque eam ad partes suas trahere conatur. Aia ratio Τ sed omneS in sensiu suo abundant. An Ecclesia & Traditio p recte quidem: at illi vocem ejus ac judicium rejiciunt; atque ut a proposito argumento non discedamuS

dicant nobis Calvinistae quo jure verba isthaec Christi I'annis 3. v. s. Nisi quis

renatus fuerit ex aqua re Spiritu sancto , non potest introire in Regnum Cum Iorum, detorqueant ad sensum metaphoricum, neque de vero aquae Baptismo intelligant; Socinianos vero qui haec pariter Christi verba Matth. 28. Euntes docete omnes Gentes, baptisanιes eos in nomine Patris , re Filii, o Spiritus sancti, interpretantur non de Baptisino aquae, sed instructionis &doctrinae ,

rejiciant ac confutent λ Dicant pariter, quo argumento ex una Scriptura ad-

Venus eosdem evincere possunt ,ruter baptisandum appellandos esse seu inuo,

candoae,

97쪽

icandos Patrem, Filium & spiritum sanctum, atque sensum verborum Chri sti Matth. 28. non esse istum, Docere, baptisate, in fide Patris , o Filii , ct Spiritus sancti Certe absque Traditionis auxilio nusquam id evincere

poterunt: adeo verum est Calvinistas excusso semel Ecclesiae N auctori tatis legitimae jugo, vel invitos Socinianis arma subministrare, nee ab eorum manibus sese expedire posse. z Praeter illos errores, nonnulli e nostris Scholasticis singulares aliquas opiniones amplexi sunt. Scholasticorum aliqκorum opiniones. Cajetanus 3. Part. ad art. 2.3c I I. q. 68. docuit parvulos Fidelium Christia- morum, quibus per Baptismum subveniri non potest, non tantum ex privit

gio Dei singulari, sed ex lege Dei communi & ordinaria sal vari posse votis &Orationibus parentum, maxime si exterius aliquod adhibeant signum, quo generale votum parvulis applicare se testentur . Haec opinio non modo temeraria, sed etiam fidei tam parum consona visa est S. Pio V. Summo Pontifici, ut jusserit in editione Romana altera expungi Commentarium huiusce secundi & undecimi articuli. Quidam alii censiuere, lege quidem ordinaria , parvulos etiam Fidelium fine Baptismo nota salvari; verumtamen Deum pro sua summa ciementia vel exaudire parentum Vota pro salute infantium, adeoque eos hortandos ut pro illis apud Deum intercedant; Vel Deum supplere defectus essentiales Baptismi, si qui sint ex parte materiae vel formae, Vel intentionis ministri. Ita Gerson Sermone de Nativitate B. Virginis Consideratione a. Gabriel in dissi

q. a. art. 3. dubio a. Altimodorensis in Summa Lib. I. Tract. 3. q. a. art. q. S. Bonaventura in A. dist. 3. prima parte distinctionis q. a. art. a. ad 2. Durandus in q. dist. 6. q. a. n. I a. & alii qui salutem hanc infantium probabiliter ex divina misericordia praesumunt, non tamen Velut rem ce tam & indubitatam admittunt- Sunt qui infantibus sine Baptismo ex hac vita migrantibus felicitatem quamdam temporalem , & naturalem Veluti quemdam paradisum assignent, ut Pighius& Catharinus apud Bellarminum Tom. q. L. 6. cap.2.& nostra hac aet

te non ita pridem Eminentissimus Cardinalis Standratus in Libro cui titulus , Nodus praedestinationis dissolutus, parte I. para grapho I. n. I 3. docet parvulos qui fine Baptismo decedunt , cglestr quidem Regno , quasi paterna cu a

Nos nec expiatos excludi; non tamen excludi naturalibus bonis, ct a peccato

praeservari aeternoque suppIicio, quo fi adolescerent, puniendi essent; enm s la, inquit, praeservatio d peccatis pluris vateat maiorisque pretii H , quam Regnum ipsum cnesse. Idem repetit ibid. n. 23. Adversus doctrinam hanc graviter expostularunt duo Eccletiae noltra Gallicanae Archiepiscopi & tres Epi copi, data ad s. Pontificem beatae memoriae Innocentium XII. Blemni Epi E is Q. stola 7. Kalendas Martii anni 1697. quibus rescripsit Summus Pontifex die 5. Met4 Maji anni ejusdem, se Librum Cardinalis Uondrati ct res ab ipsis adnotatas, Ugnium Theolagorum discussiona commitae, ut omnibus maturae considerationis trutina perpensis, quod justam esset, subinde decernere valeret. Interim nullum, quod sciamus, a sancta Sede ad nos pervenit ea de re judicium. Sa- planter quidem ac graviter Bellarissima loco paulo ante notato observat, mi sericorin

98쪽

se nostra sententia feUeritiam . Multum autem, inquit, nobis obest, s ob inutilem misericordiam erga defunctos, pertinaciter aliquid contra Scripturas aut Ecclesiam defendamus; idcιrco non affectum quemdam humanum, quo pIerique moveri solent, sed Scriptur , conciliorum o Patrum sententiam consulere oe sequi debemus. His ita praemissis, dogma catholicum demonstrandum est, & a vanis Socinianorum aliorumque Haereticorum conatibus vindicandum.

Baptismus in re Vel in voto necessarius est adultis necessitate medii &praecepti, parvulis necessitate medii ad salutem. Duae sunt partes Conclusionis. Probatur prima pars de necessiιato praecepti, ex Scripturis quae t contortis Socisimorum expositionibus vindicantur. Primum argumentum petitur ex cap. 28. S. Matthaei V. I9. ubi perinspicuis verbis Christus Apostolis suis praeceptum & formam baptisandi exponit: Euntes ergo, inquit, docete omnes Gentes, bapιisantes eos in nomine Patris, o Filii, o Spiritus sancti. Socinus Disputatione de Baptismo scripta an. Is 8o. Cracoviae cap. 2. duo excipit adversus apertum istud testimonium s primum est, hic de vero aquae Baptismo sermonem non esse, sed de doetrina & instructione, quae sensu metaphorico Baptismus dicitur; alterum, dato & non concesso mada tum in aqua baptisandi a Christo hic dari, perpetuum illud non debere esse, neque ad omnes Omnino homineS extendendum. Utraque responsio paulo uberius &apertius evolvenda nobis est ac confutanda, ut intelligat unusquisque quam vanis & sutilibus argumentis innitatur Sociniana temeritas. Prima itaque Socini responsio est , in Scripturis Baptismi nomen saepius usurpari pro doctrina , atque eo ipso sensu sumi Matth. cap. 28. V. I9. citato. Utrumque sic probat. Prima Primum quidem ex c. I 8. V. 2 s. Actuum Apostolorum, ubi legimus Apollo ς*ψn Baptismum Ioannis dumtaxat scivisse; & cap. 19. v. a. ubi discipuli Ephesii interrogati in quem baptisati essent, respondent se baptisatos esse Baptismo Ioannis. At his in locis, ait Socinus, idem est Baptismus, ac doctrinar nihil enim, inquit, ibi ad rem faciebat. quod Apollo sciret aquae Baptismum quo utebatur Ioannes, cum de doctrina praesertim ageretur. Pariter Baptil-mus, aut baptisare, significat nonnunquam initiationem, seu initiare. Ita PauluSpriore ad Corint niosio. v. a. ait, Hebraeorum patres baptisatos fuisse in Mostse, in nabe ct in mari: idest, eos initiatos & quasi consecratos fuisse Deo per Moysen. Eadem est significatio Act. 29. v. I 3. cum Paulus ait et In quo ergo baptisati estis, idest, initiati Reiel- Resellitur Socinus, quia confundit quae non sunt confundenda, & te ii μ' parat quae non sunt separanda. Confundit doctrinam, cum aqua bapti

99쪽

DE SAc R, MENTO BAPTISMr. saetam ille contendit duo enim illa distingui debent, non confundi. In Baptismo enim Ioannis, de quo mentio fit citatis in locis, duo erant; & doctri na, qua Ioannes informabat baptisandos; & ritus ipse baptisandi in vera aqua: unum aliud includebat, nempe Baptismus doctrinam; sed doctrina illa praecise non dicebatur Baptismus, seu intinctio vel immersio. Citata igitur ex Actibus Apostolorum loca Socinum jugulant, siquidem duo distincta continent, quae ille perperam confundit. Unde sic arguere positimus rEodem sensu verbum baptisantes sumi debet apud S. Matin. cap. 28. V. I9. ac in Actibus Apostolorum cap. I 8. Ver. 23.&cap. I9. Vcr. 3. Atqui istis in

locis non pro sola doctrina usurpatur, sed pro ipso vero in aqua baptitandi ritu; Ioannes enim in Vera aqua baptisavit. Ergo pariter apud S. Matth. non sumitur pro sola doctrina seu instructione, sed pro ablutione seu immersionc in aqua, includente N praelupponente doctrinam; separat igitur Socinus aquam ab instructione scu doctrina quae non debet separari. Pariter igitur asserimus Baptismi nomine significari initiationem seu consecrati nem: at illam fieri contendimus non per solam doctrinam, sed per aquam qua intingimur, tanquam per verum & proprie dictum Sacramentum. Secundum, nempe Matth. 28.V. I9. baptisantes idem significare ac instruem tesseta docentes, probat Socinus multis, sed miseris profecto argumentis. I. Quia in graeco textu, loco docete, habetur , id est, disti .

pulos facite ; quod certe verbum ad doctrinam re disciplinam qua insor mandi sunt dpscipuli, refertur. Verum, quis hoc negat 3 nemo profecto. An doctrinam a Baptismo aquae sejungimus; non certe; sed utrumque includimus & distinguimus , ficue reipsa fecit Christus in suo praecepto: Docete, inquit, baptisantes. En doctrina, & Baptismus. Quod si per baptifantes non aliud intellexisset quam

doctrinae Baptismum, certe absurda filisset & omnino intilis repetitio in una di eadem brevi periodo; sensus enim esset e docete docentes. Esto igitur Verbum graecum significet, discipulas facite: sane per doctrinam fiunt disci puli, & per Bapti linum initiantur & consecrantur; unum enim ab altero divelli non debet. Unde S. Marcus cap. I 6. V. I 6. fidem quae per doctrinam habetur, Baptismo praemittit. II. Si Christus eo in loco per verbum baptisantes, aquae terrenae Bapti naum intellexisseti, sine dubio, ait Socinus, non minus Baptismum istum externum Apostolis suis commendasset, quam ipsam Evangelii praedicati ne in , nec minus eos ad baptisandum, quam ad praedicandum misisset ratqui tamen Apostolus primat Corinth. I. v. II. declarat se a Christo missum non esse ad baptisandum, sed ad Evangelisandum. Neque est quod respondeatur , sensum Apostoli esse, se praecipue missum fuisse ad praedicandum, quod munus per se obire tenebatur, non vero ad baptisandum, quod Per alios aeque poterat adimplere. Namque, ait Volkelius loco antea citato, ratio propter quam testatur Apostolus se non missum esse ad baptisandum, Mec est ut effugeret suspicione in nonnullorum, qui existimabant Paulum in suo baptisare nomine, unde oborta est illa discipulorum Corinthiorum contentiosa aemulatior at ratio illa tota subsisteret, si aut per se, aut per alios, aut praecipue, aut minus praecipue destinatus misset S. Paulus ad baptisandum.

100쪽

g1 . DE SAC MEN O BAPTISMI.- Verum vana prorsus ac futilis ratio. Falso quippe supponit Socinus, Apostolis injunctum non esse baptisandi sicut docendi praeceptum, quod ex praxi illorum cognosci haud dubie certissime potest. Porro in Historia Α-ctuum Apostolorum c. a. post eximiam S. Petri praedicationem, baptisatos legimus Iudaeorum circiter tria millia; & cap. q. quinque millia; & cap. 8. Philippus Samaritanos, Simonem magum, & Eunuchum; cap. 9. Ananias Paulum; cap. Io. S. Petrus Cornelium cum omni ejus familia; cap. 16. S. Paulus Lydiam cum omni ejus pariter familia; cap. I 8. Crispum & C rinthios; & cap. I9. duodecim Ephesios baptitavit: at verisimile non videtur, Apostolos non iussos praeceptum Christi datum Matth. 28. executio- . ni demandasse. S. igitur Paulus non negat sibi, sicut & caeteris, imp situm baptisandi praeceptum, sed comparate loquitur, innuitque se pra cipue destinatum esse ad praedicandum, quam ad baptisandum; quia mulisto plures ad illud, quam ad illud munus exequendum dotes requiruntur, quibus ille divinitus cumulatus fuerat: Baptismus scilicet per quemlibet administrari potest, at non ita verbum Dei. Hanc Veterum Caianorum obj ctionem ita solvit Tertullianus L. de Baptismo c. I . Neque urget quod addit Volkelius: namque hac ratione non utitur S. Paulus, ut probet se missum non esse ad baptisandum, sed ut grati as agat quod cum paucos baptisaverit, schismati & contentiosae Corinthiorum aemulationi locum non dederit .

Tanta scilicet insedebat animis primorum Fidelium opinio'& admiratio Apostolorum, ut ex humano affectu nonnulli se hujus vel illius discipulos esse gloriarentur, & ita schismati locum dederint, de quo loquitur Apostolus rquod vero id ex Baptismi administratione ortum fuerit, sane per accidens est respectu ipsius Baptismi.

III. Christus, inquit Socinus, Matth. 28. non magis praeceptum baptisandi, quam formam expressit his verbis, Docete , baptisantes in nomine Patris, ct Filii, re Spiritus Iancti. At his verbis formam Baptismi non exprimi vel ex eo potissitnum constat, quod Apostoli legantur baptisasse in alias Orma, nempe in nomine Christi. Verum ex ante dictis manifestum est, Apostolos non baptitasse in solo Christi nomine. Consule. IV. Baptismus Christi saepius in Scripturis opponitur Baptismo Ioannis , quod iste in aqua Bret, ille in Spiritu; ergo Christi baptismus in Vera aqua non perficiebatur. Verum non advertit Socinus, totam distinctionem Baptismi Christi &Ioannis non suisse penes aquam, quae in utroque pro materia erat; sed penes effectum, nempe interiorem animae purgationem Per gratiam, quam conserebat Christi, non vero Ioannis Baptisma. V. Hebraeorum 6. rudimenta christianae distiplinae enarrat Apostolus; at de Baptismo aquae omnino silet. Verum falsum est quod supponit Socinus: sic enim loquitur ApostoluSVers. I. & a. Quapropter intermittentes inchoationis christi sermonem , o perfectiora feramur , non rursum iacentes fundamentum paenitentia ab operiabus mortuis , ct fidei ad Deum, Baptismatum doctrinae , impositionis θηρο ς

manuum.

Quamam porro est illa doctrina Baptisinatum, nisi veri, quod in usu erat

is ex

SEARCH

MENU NAVIGATION