장음표시 사용
81쪽
functum dicas, ct aas Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne m'sterium. Quae lane Verba de ministro baptisante e poni non debent, nisi velis S. Doctorem in eo errore versarum fitisse, fidem ministri plane necessariam esse ut Sacramenta valide conficiat; hoc enim importarent verba laudata, si de ministro loqueretur sanctus Doctori verum ab illo errore alienus omnino fuit; igitur de subjecto percipiente Sacramentum loquitur ..
Porro S. Ambrosium, cum ex professo agit de forma Baptismi, assirmare eam verbis Evangelicis, in nomine Patris, o Fιlii, o Spiritus sancti, exprimendam esse, manifestum est ex Lib. de MysteritS cap. q. antea citato, ubi quaerebamus an Christus Baptismi firmam praescripserit. Consule . Denique ad S. Bemardum respondet Estius in q. dist. 3. paragrapho s. praedictam Epistolam non esse sanct Bemardi: Verum id non probat. Horiastius in notis ad hanc Epistolam, addit se non facile crediturum non esse Bernardi; cui subscribere videtur doctissimus Mabillonius laudans codices in quibus illa continetur: verum candide fatetur improbandam esse hanc S. Doctoris sententiam, quae Scripturis & Traditioni adversatur. Quaeres i. quid sentiendum sit de variis immutationibus quae contingere possitiat in sorma Baptismi λResp. graviter peccare eum qui vel tantillum sormam ab Ecclesia usurpari solitam immutat: sormam vero integram non manere, ac nullum proinde esse Sacramentum, si verbis mutatis, additis, detractis, transpontis, non maneat idem verborum sensus; secus si remaneat. De quibus mutationis
speciebus diximus in Tractatu de Sacramentis in genere, & consuli potest Estius in A. dist. 3. paragrapho 6. Quaeres a. quid sentiendum sit de forma ista, Ego te baptiso in nomine genitoris o geniti, o procedentis ab utroque i Resp. dubiam & incertam videri, adeoque Baptismum esse sub conditione iterandum: tum quia nusquam talis formaisit ab Antiquis usurpata; imo videtur ab iis improbata, ut constat ex S. Athanasio Sermone a. contra Arianos circaemedium, S. Epiphanio haeresi 73. num. Iq. Io. ω2o. Tum quia , ut observat ibid. S. Epiphanius, Vocabulum, ingenisi, suffcienternon exprimit vim hujus nominis Patris neque Vocabulum, genisi, vim nominis Filii . Tum denique quia.nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti significantur personarum proprietates & ipsae personae; nomine autem genitoris α geniti significantur tantum actus: notionales.
De diserisine Baptimi christi a Baptismo roranis
C Irca discrimen Baptista Christi a Baptismo Ioannis errarunt ex Vel
ribus ..Petilianus Episcopus Donatista, qui contendehat unum esse Chrusti & Ioannis Baptisma, tribus tamens ut inquiebat gradibus conlecratum; ita ut aquam Ioanni, Spiritum sanctum Christo, ignem denique Paracleto To.'. t. ibueret .. Ita S. Augustinus .a. contra Litteras Petiliani cap. 32 6
82쪽
M DE SACRAME VO BAPTISMI. Undecimo vergente saeculo, Bogomili, ita dicti lingua Bulgarorum, quasi
misericordiam Det Implorantes , auctore Basilio quodam medico e secta Masalianorum, docuere Baptismum nostrum, quia in aqua fit, esse Baptismum Ioannis; Baptismum vero suum esse Baptismum Christi, qui fit per Spiritum: unde quotquot e Catholicis ad sectam suam transibant, suo iteriimr Uis. Baptismo tingebant. Ita Euthymius in Panopita parte 2. titulo 23. cap. I 6.pp. r. Ortam autem illam secta in undecimo saeculo inclinante, inde conficimus , pN, quod Euthymius qui florebat initio duodecimi, asserat eam non multo ante caput extulisse. Ex recentioribus, Lutherani & Calvinistae unum esse substantia& efficacia Christi ae Ioannis Baptismum contendunt. Lutherus tamen initio suae praedicationis discrimen statuebat interutrumque Baptismum, in disputatione enim de Baptismo Legis, Ioannis, &Christi edita anno 1sro. Baptismum Christi in tribus maxime a Baptismo Ioannis discrepasse affirmat. I. quia Baptismus Ioannis non emat Sacramentum, sicut Baptismus Christi. a. quod iste peccata remittit, non alter. 3. quia baptisati a Ioanne rursus baptisati sunt, non vero ii qui Ba, ptismo Christi tincti fuerant. Verum cum haec Lutheri sententia parum cohaereat cum alio doctrinae Lu- theranae capite circa cfficaciam Sacramentorum merc objectivam, quae tota consistit in eo ut fidem excitet, improbata fuit & rejecta a discipulis Lutheri; quippe ad fidem excitabat non minus Baptisma Ioannis, quam Christi. Ita Melancthon in Locis anni Is 38. titulo de Baptismo, ubi totum discrimen utriusque Baptismi in eo reponit, quod Jomnes, inquit, de passum Christo, Apostoli de passo ct resuscitato praedicabanι; ministerium tamen fui idem, essedius eosdem habuit in credentibus. Idem sentiunt Centuriatores Centuria I. c. q. Zuinglius Libro de vera &falsa Religione cad. de Badi ps. Ptismo; Calvinus Lib. q. Institutionis cap. Is n. 7. ubi unum de isem fuisse Christi & Ioannis Baptisma probat, tum ex unitate doctrinae per utrumque
annuntiatae, tum ex remissione peccatorum Per utrumque procurata; Chrysostomum vero, Augustinum & alios Veteres discrimen inter utrumquae Baptismum statuentes, non esse audiendos inVerecunde ac proterve pronuntiat. Κemnitius in a. in parte examinis Concilii Tridentini; Vomus integra disputatione 8. de Baptismo. Quibusdam tamen proogativis, nemPecopi fori Spiritus sancti gratiae largitione, Baptismum Christi superiorem fuisse Baptismo Ioannis, non inviti concedunt recentiores Lutheri & Calvini disci puli, quamquam eundem fuisse natura & substantia Pertinacius contendant.
Inter Scliolasticos Magister Sententiarum L. q. dist. a. littera F. distinguit duo genera bapti. satorum a Ioanne: unum eorum qui in Baptismo Ioannis spem suam pone bant, nec cognoscebant Spiritum sanctum, R ii Christi baptismate subinde baptisari debuerunt: alterum eorum, qui spem suam in Baptismo Ioannis non collocabant, & Patrem, Filium, ac Spiritum sanctum credebant ,
qui alio non ipdiguere Baptismo , nec etiam postea baptisati sunt, Hanc
83쪽
Magistri sententiam recensens S. Th. 3. parte q. 38. art. 6. eam, quantum ad secundam partem, vocat penitus irrationabilem: & vero cum Magistri placitis non satis videtur cohaerere, quippe qui eadem distinctione littera D. & E. expresse doceat Baptismum Ioannis non contulisse gratiam neque Peccatorum remissionem . Distinctionem hanc eorum qui Baptismo Ioannis timini fuerant, videtur Magister hausisse ab Antiquis nonnullis, qui conterudunt eos quos S. Paulus iussit baptisari Act. I9. non fuisse vero Baptismo Ioannis prius baptisatos. iNonnulli existimarunt Baptismum Ioannis fuisse Verum Sacramentum , quod, juxta Durandum q. 3. ad Veterem Legem pertinuit; iuxta Vero
S. Bonaventuram in dist. a. art. 2. q. a. & S. Thomam in q. dist. a. qu. 2.art. I. neque ad Veterem neque ad novam Legem referri debet, sed me dium qu cmdam inter utramque locum occupat. Ab hac tamen sententia reccssit Angelicus Doctor in Summa I. pari. q. 38. art. I . in resp. ad I. ubi
expresse ait' , Baptismum Ioannis non 'Me per se Sacramentum , sed quasi quoddam sacramentale disponens ad Baptimum Christi . His ita praemissis , dogma catholicum nobis probandum est.
CONCLUSIO. Baptismus Ioannis diversus fuit a Baptismo Christi natura & efficacia.
Duae sunt partes. Prima pars probatur: Quia ille ritus natura &substantia diversus fuit a Baptismo Christi, qui nec Sacramentum fuit, nec Christum habuit auctorem, nec ejusdem formae suit ac necessitatis: atqui talis fuit Baptismus IoanniS.I. Non fuit Sacramentum. Tum quia verum Sacramentum signum est stabile ac permanens: at Ioannis Baptismus brevissimo duravit tempore. Ut enim ait S. Augustinus Lib. s. de Baptismo cap. 9. Accepit Dannes ria, Raptismum non diu mansurum , sed quantum satis esset ad parandam viam Domino, cuius eum se p cursorem oportebat. Tum quia nec VeteriS, nec etiam novae Legis Sacramentis accenseri potest: non Veteris, quia Lex oe Pr phetae usque ad Ioannem, Lucae I 6. V. I 6. non novat, quia nec a Christo institutus fuit , nec vim habuit delendi ex se peccata , nec Ecclesia unquam illum inter Sacramenta Evangelica numeraVit. Unde S.Thomas 3.p. q. 38. art. I. ad I. ait Baptismum Ioannis fuisse quasi quoddam sacramentale , disponens ac pra parans ad Baptismum Christi: unde medium veluti locum , tenuit inter ritus novae & veteris Legis. Nos, inquit Tertuli. L. . adverSus s. ' Marcionem c. 33. Iimitem quemdam agnoscimus Ioannem constitutum inter vetera
o nova, ad quem desineret 'udaismus, ct a quo inciperet Christianismus. Et L. p .is. de Baptismo c. Io. de Baptismo Ioannis ait: Agebatur itaque B timvs pG L B. rentiae, quasi Candidatus sanctificationis in cbristo subsecuturae. II. Baptismus Ioannis Christum non habuit auctorem. Hinc nusquam ainpellatur aut Baptismus Christi, aut simpliciter Baptismus, sed Baptismus Ioannis; qua limitatione Scriptura non tantum innuere voluit Ioannem
fuisse Ministrum hujus Baptismi, alias pari ratione Baptismus Christi duat posset Baptismus Petri vel Pauli, qui lunt tantum illius cause ministeria'. Iournely de Baptis oe confirm. E les,
84쪽
Ibs, quod tamen ne dicatur Vetat Apostolus I. Corinth. I. v. II. sed i nuere voluit, Ioannem auctorem esse illius Baptismi, quamquam inspiratione ac motione coelesti ductus ille fuerit ad hunc ritum instituendum. Unde Matth. 2I. J. 2 s. dicitur esse e Crio; dc Lucae 7. V. go. Pharilai dicuntur sprevisse consilium Dei, quod baptisari a Ioanne noluissent. Por, inquit Tertullianus L. de Baptismo c. Io. possumus aestimare divinum quidem eum Baptismam fuisse mandatu, non potestate. III. Baptismi Ioannis non eadem suit serma, quae Baptismi Christi: tum quia incertum plane est utrum Immnes aliqua Verborum formula inter baptisandum usus fuerit: tum quia si usus est ista quae insinuatur Act. I9. V. q. Baptisa vor in eum qui venturus est, sane omnino diversa est ab ea quam prescripsit Christus Matth. 28. Quamquam, ut observat Vossius, ea iuris mi non potuit, neque cum Christum, neque cum alios post incoeptum Christi ministerium baptisavit: tunc enim vera non fuisset formae hujus significatio, siquidem jam tum praesens aderat Christus. Et certe ea verborum mula usum non fuisse Ioannem inde potest suaderi, quod cum Phariseri linsum interrogassent, an esset Christus, respondit Ioannes se non esse. Ign rabant igitur antea Pharisaei, an Ioannes esset Christus: porro si baptisasset in nomine Christi venturi, istud ignorare minime potuissent. Non etiam in nomine Trinitatis baptisasse Ioannem manifeste colligitur ex cap. I9. Act.
ubi ab ipso baptisati declarant se nihil audivisse de Spiritu sancto. IV. Denique, Baptismus Ioannis aequalis non fuit cum Baptismo Christi
necessitatis: hic enim omnes obstringit tam parvulos quam adultos; ille Vero cum esset Baptismus poenitentiae, solos adultos: unde rursus baptisati
sunt. qui solo Ioannis Baptismo, non Vero qui Baptismo Christi iam timcti hierant.
Secunda pars probaturi Quia ille Baptismus diversus omnino fuit a Baptismo Christi virtute N efficacia, qui fuit tantum in aqua, non autem in Spiritu sancto; in poenitentiam ad quam excitabat, non in regenerationem quam non operabatur; quo qui baptisati dumtaxat fuerant, rursus bapti-
sati sunt Baptismo Christi: atqui talem suisse Ioannis Baptismum Scriptura
disertis verbis profitetur; ergo &c. Minor pro triplici ejus parte probatur ex Scriptura, I. Baptismum suum in aqua dumtaxat fuisse, non in Spiritu sancto , ipse Ioannes statim declarat Pharisaeis ad se, ut baptisarentur, Venientibus , ne sorte plus aliquid accepturos se putarent, quam reipsa accepturi erant. Ego quidem, inquit Matth. 3. v. II. baptiso vos in aqua, in poenitentiam, qui autem post me venturus est, fortior me est .... ipse vos baptisabit in Spiritu sancto ct igni. Et Marci I. v. 8. Ego baptisavi vos in aqua, ille vos baptia sabit in Spiritu sancto. Idem adhuc repetit apud S. Lucam c. 3. V. I 6. &Ioannis I. ver. 26. ubi interrogantibus Pharisieis quare baptisaret, cum nec esset Christus, nec Elias, nec Propheta, respondet se non nisi in 'qua baptisare, Christum vero in Spiritu sancto. Ego, inquit, baptiso in aqua, medius autem Uinram stetit quem vos nescisis . . . . his est qui baptisa3
in virisu Iancto . Igitur Baptismus Ioannis a Baptismo Christi in hoc maxime discrepabat, quod iste in aqua foret & in Spiritu sancto, ille vero
85쪽
Novatores duo reponuut ad haec Scripturae testimoniar primum, Ioannem noluisse citatis verbis Baptismum suum a Christi Baptismo distinguere, sed personam suam cum Christi persona coninlisse, ae declarasse se mixturum dumtaxaι aqua ; illum vero Spiritus Iancti datorem esse, quam suam
virtutem visibili miractilo declaraturna erar christus, qua die Spiritum sanctum Apostolis sub linguis igneis mitteret. Ita CalVinus L. q. Institutionis c. I s. p. R. 8. Alterum, quod magis placet Vomo Disput. 8. de Baptismo Thesi i 1. N I 3. Ioannem non comparare Baptismum suun cum vero Christi Baptitamo , sed cum illa copiosa & abundanti donorum Spiritus sancti effusione , quae sub specie linguarum ignearum in die Pentecostes facta est, quae sensu figurato dicitur Baptismus, & in qua longe inferior fuit Baptismus Ioamnis Baptismo Christi. Imo si Calvinum audiamus, loco mox citato, ipse Baptismus Christi, quem ipso adhuc in terris agente Apostoli administrabant, non tam copiosam Spiritus sancti gratiam conferebat ante Christi Α-scensionem, ac Postea; nec inde tamen inferri potest diversum fuisse Bapti mum . Hujus interpretationis auctorem Christum&S. Petrum facit Vositus' Christus enim post Resurrectionem Apostolis suis dixit Act. I. V. s. Ioannes quidem baptisavit aqua, vos autem baptisabimini Spiritu sancto non post multos hos
dies: quae Verba S. retrus repetit Act. I I. V. I 6. Recordatus M, inquit, verbi Domini, sicut dicebas, Ioannes quidem baptisavit aqua cte. Confirmabat hac observatione Vossius, quod nempe Scriptura verbo potius de suturo, brUi- Iabit, utatur, quam de praesenti; ut innuat se alludere ad illam quae istura erat, copiosam donorum Spiritus sancti in die Pentecostes effusionem. Refellitur utraque responsio.
Prima quidem: Utrumque enim distinguit Ioannes, & Baptismum suum,& personam suam: Baptiunum quidem, in eo quod in aqua dumtaxat f ret, cujus ipse auctor erat, non minister tantum; Baptismus vero Christi in Spiritu sancto. Si enim totum discrimen in eo reposuisset Ioannes, quod ipse minister esset aquae, Christus vero auctor gratiae, nihil sane habuisset ungulare ; in Baptismo etenim Christi , Apostoli ministri erant dumi Tat aquae, non auctores gratiae: habuit tamen Baptismus Ioannis istud singulare, ut semper Ioannis Baptismus appellatus fuerit; Baptismus vero Christi nusquam dictus sit Baptismus aut Petri, aut Pauli, aut cujuscumque alterius ministri . Quid ita E quia nempe Ioannes non tantum ministermit, sed & auctor seu institutor sui Baptismatis; Apostoli vero caeteriquelant tantum ministri Baptisini Christi. Ioannes igitur non tantum persinnam suam, sed & Baptismum suum distinguit a Baptismo Christi. Adde quod plerumque tempore futuro de Christo dicat, Ipse baptisubiι in Spiritu sancto .. At si Spiritus sancti gratia Baptismo Ioannis annexa iuisset perinde ac Christi Baptismo, non dixisset tempore futuro, baptisabit in Spiritu sancto , sed, baptisar.
Secunda responsio non minus falsa est. Suum etenim Baptismum Ioannes opponit non tantum laturae illi copiosiori Spiritus sancti etasioni in die Pentecostes, sed etiam Baptismo quo Christus baptisavit ante suam in Coelos Ascensionem. Non enim tantum verbo de laturo, baptisabit, baptisabimini, utitur, sed etiam de praesenti, me est qui baptisaι in Spiritu famUnde vana Prorsus ac futilis est Vossit observatio. Falsa non minus.
86쪽
ium, non tam copiosam contulisse Spiritus sancti gratiam, quam postea rhaec quippe abundantior donorum coelestium largitio non ad Baptismum praecise , sed ad Confirmationis Sacramentum die Pentecostes institutum referri debet. II. Baptismum Ioannis fuisse dumtaxat in poenitentiam ad quam excit bat, saepius testatur Scriptura. Marci I. v. q. Fait Joannes in deserto baptisans, ct praedicans Baptismum
paenitent ae in rem1 onem peccatorum . Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeo
regis, o Ierosolymitae universi , ct bastigabantur ab illo in Iordanii fumi
ne, confitentes peceata sua. Matth. D V. r I. Baptiso vos in aqua in poenitentiam, ait ipse Ioannes. Et Lucae 3. V. 3. Venis in omnem regionem Jordanis praedicans Baptimum pari
nitentiae . Idem repetitur U. Iy. V. 2
III. Bapti fatos a Ioanne rursus tinctos fuisse Baptismo Chricti, constar ex Actibus Apostoloruin cap. 19. ubi duodecim Ephesii bapti isti Baptismo Ioannis, qui se nihil de Spiritu sancto audivisse declaraverant, hapti sati 1lint a Paulo in nomine Jelu Christi. Unde S. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos ait, Baptisma Ioannis in tantum imperfectum fuse, ut connet postea christi Baptismate baptisatos qui ab es fuerant baptifati. Anabaptistae hoc iterati Baptismatis exemplo & auctoritate nixi, putanτ iterum baptistari posse, qui legitimo Baptismo jam tincti sunt. Invicte illi quidem a Catholicis revincuntur, quibus persuasum est Baptismum Ioannis Ionge diversum fuisse a Christi Baptismo: sed Novatores Lutherani&Calvi nistae, quibus placet eumdem esse natura&efficacia, ab iis se expedire vix possunt, ac sese in iis refellendis validissimo praesidio privant. Quaeropter multa confingunt, ut istud nostrum argumentum declinent & infringant. Respondent r. post Calvinum, eos qui dicuntur a Paulo baptisati Act. 19. re ipsa vero aquae Baptismo tinctos non fuisse, cum a Ioanne jam baptisatifuissent, sed abundantiori dumtaxat donorum Spiritus sancti largitione d natos, quae sensu figurato Baptismus dicitur; vel baptisati dicuntur, id est plenius edocti & instructi de Mysteriis fidei christianae .. Resellitur haec responsio. I. uuia sacer Contextus diserre distinguit, &Baptismum , & manus impositionem per quam abundantiorem Spiritus sancti gratiam perceperunt illi qui sunt a Paulo bapti sati. Baptifati sunt,
ait Hilloricus sacer Act. I9. V. s. in nomine Dominι Jesu . Et cum impo-μisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos , ct loquebant arlinguis, ct prophetabant. z. Quia Vox ista, Baptismus, cum simpliciter &sine ullo addito usurpatur in Scripturis, significat aquae lotionem, seu Baptismum verum: cum Vero usurpatur ad significandam donorum Spiritus tincti abundantem &conspicuam e Sisionem, aliquid adjunctum habet quo ista significatio determinatur, ut colligitur cx cap. I. Act. & 3. s. Matth. 3.. Quia nomen Baptismi solitarie sumptum nusquam a sacris Auctoribus usumpatur pro doctrina & instructi onc; atque merum istud est cerebri Sociniam figmentum, cui Vol inviti arm a&vires suppeditant Calvinistae, quamquam ab iis multum abhorrere se videri velint. Respondent a. ista Verba cap. I9. Ver. y. Actuum Apostolorum, His audisti, Disiligod by
87쪽
aualitis baptisati sunt, non esse s. Lucae Historici, sed S. Pauli narrantis qua ratione post praemissam a Ioanne instructionem seu doctrinam, illi Ephesii hapti fati fuissent ab ipso met Ioanne, ita ut sensus sit, His auditis, nempe audita Ioannis praedicatione re doctrina, baptisati sunt illi a Ioanne.
Resellitur illa responsio. I. Quia gratis omnino ficta est, nullum enim ne vel levissimum quidem extat in sacro textu hu us transpositionis vestigium ;& ipse Vossus Disputa 8. de Baptismo Thesi 33. non dissimulat explicationem hanc novam esse, omnibus Antiquis incognitam. a. quia series contextus postulat ut citata verba sint S. Lucae Historici narrantis quomodo Aphesii illi, post factam declarationem se nihil de Spiritu Sancto audivisse , a Paulo baptisati sint in nomine Iesu , id est Bapti lino Chrissi, in quo Spi. ritus sancti mentio erat. 3. Quia ab eodem sunt baptisati, a suo manus ipsis sunt impositae. . denique, quia dicuntur baptisati in nomine Domini Ielu: at non Ioannes, sed Apostoli ita baptisabant. Respondent 3. baptisatos a Ioanne ideo rursus baptisatos esse Baptismo
Christi, tum quia esus urgebat obligatio, tum quia copiosiorem conferebat gratiam. Refellitur r. Quia lex Baptismi eos tantum in mente adversariorum obis stringebat, qui vero Christi Baptismo tincti non fuerant: m, juxta adversarios. Baptismus a Ioanne ministratus erat Baptismus Christi; quomodo igitur a Ioanne baptisatos lex Baptismi Christi rursus obstrinxisset x. Quia gratis fingitur Baptismum Ioannis contulisse ex se interiorem gratiam & an mae mundationem, atque Christi Baptismum necessarium dumtaxat suisse ad copiosiorem percipiendam gratiam Spiritus sancti: ad illam enim asseqnemdam non Baptismus Christi, sed manus impositionecessaria tantum suis et . hinia explicanda non est Scriptura adsensum&arbitrium cujuscumque, sed juxta communem M. Patrum sententiam: at illi communi sustragio docent Baptismum Ioannis gratia interiori vacuum fuisse, ut mox ostendemus. Unde S. Augustinus L. f. de Baptismo e. s. Da Uaιos, inquit, a mulo eos qui iam Baptismo soannis baptisati fuissent, legimus m Actis i LG. solorum ; non ob aliud , nisi quia Baptismur Ioannis non fueris Eapti muscisisti. Et cap. Io. Quaero, inquit, si Baptismo Ioannis peccata dim/ttebam νrur, quid amplius praestare potuit Baptismus Christi iis quos Apostolas PMM 1 8. A.
Ius post Baptismum Ioannis Christi Baptismo voluit baptifari pRespondent denique, mirum non esse s jusserit Paulus baptisari Ephesos illos, cum baptisati non fuissent vero ac legitimo Ioannis Baptismo; sed a
discipulis dumtaxat Ioannis, violato ritu legitimo ac praescripto, fuerant baptitati. Rem autem ita se habere probant. Ex S. Ambrosio Lib. r. de Spiritu sancto c. I. ubi negat Vere baptisatos N.1. p. fuisse Baptismo Ioannis duodecim illos discipulos , quos Act. I9. iussit x M. Paulus baptisari. Ex optato Mileuitano Lib. s. adversus Parmenianum , ubi distinguit Bais Edit. ptismum Ioannis ante & post Resurrectionem Christis ac doeet Ioannis ηρ Baptismum ante Christi Resurrectionem plenum fuisse & persectum, nec iteratum, sed ost Resurrectionem ac promulgatam Baptit i legem, im- 8 n. s. persectum fuisse & iteratum, atque isto dumtaxat tinctos fuisse Ephesios iu
Ios quos iussit Paulus baptisari in nomine Domini Iesu. Narrab de Bapt. ct confirm. E 3
88쪽
- Ex Eulogio Alexandrino Lib. a. adversus Novatianos apud photium Bibliothecae codice a Nubi disertis & expressis verbis docet eos qui legun- p. i Abi. in baptisati Q. IV. non a Ioanne, sed ab ejus dumtaxat discipulis baptia' satos ruisse, violata traditione Zc ritu baptisandi praescripto; alios vero qui legitimo Ioannis Baptismo tincti fuerant, non baptisatos fuisse. Resellitur responsio; Quia Act. I9. de Baptismo ab ipso Ioanne ministrato loquitur S. Paulus, non de alio: Ioannes, inquit V. q. bapt/savit Bapti-ptimo paenitentia populum; ergo Ephesii quos iussit iterum baptifari, vero Ioannis Baptismo tincti fuerant. Ad S. Ambrosium, dissimulare non possumus sanctum Doctorem in ea
fuisse opinione, ac distinxisse Baptismum Ioannis ab eo quem ejus discipuli
Ad Optatum, contendit ille solum Apostolos rebaptisasse eos qui Ioannis Baptismo tincti fuerant post Christi Resurrectionem , non alios qui antea fuerant baptisati; quia nempe lex Baptismi Christi obligavit post Resurrectionem, non vero antea. Inallius igitur Auctoris sententia, Baptismus Ioannis ante Resurrectionem Christi collatus, ratus fuit, nec iteratus; hoc enim unum habebat ex hoc exemplo adversus Parmenianum demonstrandum, Baptisminn scilicet, qui in usu est ac probatus, non esse iterandum einde vero concludi non potest, parem visum fuisse optato natura & eff-cacia Baptismum Christi & Ioannis; imo contrarium plane infertur, cum doceat rebaptisatum esse post Ioannem, non Vci ci. post Christum, saltem postquam lex Baptismi Christi vigere coepit. Αa Eulogium Alexandrinum, non est quod curemus benigna interpreta tione eum ad nos adducere, qui totus reluctatur; sed ut optime observat, iιbi. Photius post adductum ex Libro ipsius secundo fragmentum, Sis existimaoit n. io. Eulogius, cum plinrmi Patres ostend-ιJoannis Baptismafuisseimperfectum. Cum igitur ille caeteros Patres deseruerit, a nobis deserendus quoque est. Probatur a. Conclusio ex constanti SS. Patrum utriusque Ecclesiae tum Graecae tum talinae Traditione. Nonnulla indicasse testimonia nobis suffciet , cum Veteres sibi contrarios esse hac in parte non dissimulet Calvinus L. 4.e 4 l. Institui. c. I s. n. 7. quos more suo proterVe & inverecunde sudicat esse non audiendos. Ex Graecis itaque .
ται. . OrigeneSin Ioan. TOm. 8.vitet sim m Actis baptisati erant in ioannis Baptiam1.H. smo, is neque an Spiritus sanctus esset, audieram, denuo ab Apostolo baptisantur, quia regenervire n- apudJoannem, sed apud sum pre Apostolos suos fiebat. R is. S. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 3. probat tantum differre Baptismum Ioannis a Baptismo Christi, quantum ipse Ioannes Christo fuit inserior.
S. Basilius Magnus Exhortatione ad Baptismum , Dannes, inquit, prαι 34. B. dicabat Baptisma poenitentia, ad idque egrediebatur Iudaea tota: praedicat Dominus Baptisma adoptionis; ecquis eorum qui in ipso spem reposuere, morem non gereιλ Baptisma illad vim habebaι iunodacencit hoc, perficiendi. Illud erat secessus a peccator Me confundito est cum Deo. S. Gregorius NaZianaenusinat. 9. de triplici Baptismo, Moysis, Ioannis& Christi loquens, docet primum fuisse tantum per figuram; secundum, Verum de non iudaico more: Non enim in aqua solum, inquit, sed etiam adp-L
89쪽
DE SAc RAMENIO BAPTISMI. et stentiam ; non m tamen prorsus spiritualiteri nec rata addis, in Spiritu. Τα-tium, perfectum numerisque omnibus absolutum. S. Chrysostomus Hom. II. in Matth. ait nihil aliud habuisse Ioannis Ba. ptismum, quam ut Iudaeos ad poenitentiam adduceret. S. Cyrillus Alexandrinus Commentario in Ioan. ait, Evangelistam, cum praevideret futuros esse Qui nullum statuerent discrimen inter Baptismum
Christi & Ioannis, expressis verbis discrimen illud exposuisse.
Tertullianus L. de Baptismo cap. ro. data opera de Baptismo Ioannis disserit, aitque eum mandatu quidem divinum fuisse, sed humanum condiιione P er potestate. Vibii enim coeleste praestabat, sed caelestibata praeministrabat, pω- nitentia scilicra prae fit F. . 'S. Hilarius in Matth. cap. a. docet opus Legis inefficax fuisse ad salutem; 'Baptismum Ioannis ad solam poenitentiam provocasse, Baptismum Vero Christi peccatorum remissionem largiri. S. Ambrosius ad caput 3. S. Lucae, Nyn aqua omnis, inquit, ablutio est, sed Me inter se diversa esse non possunt; π ideo aliud fuit Baptisma poeni- Ο 'te ινα, alivd gratia est. Optatus Lib. s. contra Parmenianum, probat alterum suisse Christi Baptu p. sinum, & alterum Ioannis, quia rebaptisatum est post Ioannem , non - - vero post Christum. Exemplum istud iterati Baptismatis a Ioanne collati , post S. Cyprianum Epistola 73. opponebant Donatistae , ut ostenderent semel baptisatos posse iterum baptisari; cui argumento non aliter occurrunt M. Ecclesiae Patres, Hieronymus, optatus, Augustinus, quam ostendem do latum fuisse discrimen inter utrumque Christi ac Ioannis Baptismum; a que rebaptisatum quidem fuisse post Ioannem, quia imperfectus erat & int riori gratia vacuus ejus Baptismus, seu quia Baptismus quem ministrabat, non erat Christi; e contra nusquam rebaptisatum esse post Christum eiusque Baptismum verbis Evangelicis conlecratum , quia verus ille est ac
perfectus Baptismus. S. Hieronymus Dialogo adversus Luciferianos. Ioannes, inquit, Spiritum T. . . sanctum non dedit, quem Cornelius centurio, antequam bapti aretur, accepiι 3 pari. a.
'sponde , quaso, ear non dederit λ ignoras λ Audi quid Seripιurae doceant ryoannis Baptisma non tam peccata dimisit, quam Baptisma poenitentia fuis in peccatorum remissionem, id est , futuram remissionem, qκε esset ponea per fan-e oucataonem Cisisti subseeatura . S. denique Augustinus pluribus in locis idem docet, ut in Enchiridio ad
Laurentium cap. 9. Tract. s. in Ioan. Lib. s. sontra Donatistas cap. 9. & IO. L. 2. contra Litteras Petiliani cap. 22. a 36. & 37.
Hac expensa constanti Ecclesiae traditione, merito Conc. Trid. Sess. 7. Can. I. de Baptismo, ita definit: Si quis Δxerit Baptismum Iommis habuisse rieamdem vim cum Baptismo Christi, analbama H. Conc.p.
solvuntuν Obiectiones. objicies r. Scriptura eamdem materiam & formam, eumdem auct
rem ac essectum assignat Baptisini Ioannis& Christi. De materia nulla d
90쪽
forma autem constat ex c. I9. V. q. Actorum, ubi Ioannes dicitur baptisasse in nomine venturi, quod idem est ac in nomine Christi. De auctore patet, quia Matth. 2I. V. et s. dicitur esse de Coelor denique estectus Baptismi Ioannis fuit remissio peccatorum, Marci I. V. .& Lucae 3. V. 3. Et venit Ioannes in omnem regionem Iordanis, praedicans Baptismum poenitentia in remissionem peccato. rum; quod certe consonat cum Baptismo Christi, de quo dicitur Ac . a. v. 33. Baptisetur unusquisque vestrum in nomin esu Christi, in remissionem peccatorum; ergo Baptismus Ioannis esusdem fuit natura:&emaciaecum Baptismo Christi. . Resp. nego maj. Excepta enim sola materia, quam in utroque Baptismo eamdem Hiise concedimus, fuisse eamdem formam, aut eumdem au- . ctorem Vel effectum pernegamus. De forma & auctore jam inter probationes Conclusionis dictum est: remissio vero peccatorum non Baptismo Ioan-Tq.9 p. nix, sed poenitentiae ad quam excitabat, tribuitur: seu, ut ait S. Augusti- η' nus L. f. contra Donatistas cae. Io. Ioannes baptisabat in remissionent peccatorum in spe, hoc est, obtinendam per Christum, ratione poenitentiar
ad quam Baptismus Ioannis promovebat. Hinc est quod Baptismus Christi. nusquam appelletur, sicut Baptismus Ioannis, poenitentiae, sed regenerationis seu renovationis. Quid ita λ quia poenitentia alio modo se habuit in Baptismo Ioannis, & alio in Baptismo Christi: hunc praecedit tanquam dispositio, illum vero sequitur tanquam ejus unicus effectuS.. Objicies et . aliqua SS. Patrum testimonia. p. iij. Tertullianus Lib. de Baptismo cap. q. 2 ee, inquit, quidquam refert inter C. eos quos Joannes in rordane, ct quos Petrus in Τiberi tinxit . .a. p. S. Basilius Lib. I. de Baptismo, Ioannis Baptisma, inquit, multimodis erisii i celluit. 2 tam peccata nullo modo discernebat Quin etiam me ulla prorsus dilatione simuI atque ad gratiam Dei re Christi eius aliqvis accesserat , quantacunque oe qualiacumque peccata confessus fuisset, o baptisabatur in Jordane fluvio, ct statim veniam eonsequebatur peccatorum. 3. .. S. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi mystagogica a. Per Baptismum. Ioannis, inquit, dabatur remisso peccaιorum; per Baptismum christi, adoptio filiorum. optatus L.F. contra Parmenianum, scribit baptisatos Baptismo Ioannis, per violentiam; baptisatos vero Baptismo Christi, per Legem intrasse in . Regnum Coelorum. S. Augustinus Lib. s. de Baptismo contra Donatistas cap. Io: pqηisquam, . T..9. . inquit, contendat etiam in Baptismo Ioannis dimissa esse peccata; sed 'aliquam ita 8. C. ampliorem sanctificationem eis quos inspi Paulus Apostolas denuo baptisari per Baptismum Christi esse collatam, non ago pugnaciter. Ait . S. Petrus Chrysblogus Sermone I 37. Erat, ἱnquit, penes amem venia Mabo'o', sed non me poenitemtid Ervi Baptisma quod culpam tollereι, conscienseriam non deleret.
κ ii . Resp. ad singula testimonia. . Ad Tertullianum: Comparat ille Baptismum Ioannis N Christi, ratione
materiae, quae eadem fuit, non vero ratione effectus. Nulla distinctio es , inquit, mari quis aut stagno, sumine an Dnio, Iaca amMIDeo diluatur. '
Ad S. Basilium: Extollit. ibi S. Doctor Baptismum Ioannis supra. Bapti