Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely sacrae facultatis Parisiensis doctor .. Praelectiones theologicae, De sacramentis poenitentiae, et extremae unctionis ..

발행: 1731년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

ct pilis, o Spiritus sancti. Me autem praecepto voluisse Christum , ut non tantum adulti, sed etiam infantes baptisarentur, colligi potest,tum quia universale est & indefinitum; tum quia scopus Christi eo loci est,ut doceat modum colligendi 8c conservandi Ecclesiam in terris usque alconsummationem saeculorum: cum vero Ecclesia non adultos tantum, sed N infantes complectatur, modus etiam ille ad utrosque pertinet aceommodate Et apposite ad conditionem eorum; ita ut scilicet adulti prius doceantur, quana baptisem tur, infantes vero primo bapti sentur, tum suo tempore doceantur. Tum quia antithesis id postulare videtur; nam omnes gentes videntur ibi opponi

omnibus& solisudatis, sicut postulat discrimen veteris & novi Testamenti; mcut igitur inter Iudaeos non adulti modo, sed infantes circumcidebantur 3 ita quoque in novo Foedere non tantum adulti baptisandi sunt, sed & infantes .

Tum denique quia Apostoli, qui haud dubie sensium mandrii Christi recte timtellexerunt, infantes procul dubio baptis arunt, cum integras familias hoe Sacramento initiasse leguntur, sicut in quartonostro argumento ostendemus. II. A necessitate Baptismi pro obtinendo Regno Coelorum. Ioan.3.V.F. Wo quis renatus fuerit ex aqua ct Spiritu μηcto, non poteri introire in M- Α '' ἡ gnum Dei. Generalis est Christi conaminatio, quae ipsos rivoque invol- eessitavit infantes. Mirum sata est, Novatores adversus Anabaptulas disputan- eo. res eo S. Ioannis testimonio uti posse, quod ipsi negant de vero aquae Baptismo intelligendum esse, sicut diximus antea; ex illo tamen sic argus. mus t . Qui sunt capaces Regni C orum, ii quoque capaces simi Baptistunt, sine quo ad Regnum Ccelorum pervenire non possunt se atqui infamres capaces fiant Regni Coelorum; ergo &c. Minor probatur ex verbis Christi Matth. I9. V. q. Sinite , inquit, pamvulos, nolite ειν prohibere ad me venire; talium est enfm Regnam cariorum. Idem legitur Marci Io. l . & Lucae I 8. v. 36. ubi Christus ejusmodi iu- antes jubet ad se adduci, eos in ulnas accipit, manus iis imponit ac benedicit i ergo non sunt illi a Sacrameneo Baptismatis arrendi ' Nec audiendi sunt qua reponunt , eo loci parvulos dici humilitate ficinnocentia, non vero aetate V Vel saltem eos esse intellighndos qui rationis usum jam adepti sunt, siquidem inquiunt ad Christum venire

dicuntur, non afferri vel adduci. - Namque etiam si Christus in persena puerorum humilem Rinnocentem Vitam commendare voluerit, an non etiam voluit significare infantilem aetatem non em alienam a Regno Coelorum, adeoque a mediis institutis pro

illius assecutione sensu quippe litrerali historico veri a parentibus Christo pueri offerebantur, ut ipsis benediceret; aleerre complexus ille ac benedictio

fignificant infantes esse gratiae capaces, sicut & Regni Coelorum. Quod vero citatis locis intelligantur iulantes aetate , non humilitate solum, Patet ex nomines coquo ususcst S. LucaS . Is Vocantur enim βρέφη; Τρωσautem est infans adhuc in cunis, & tenellus plerumque lactens . Lucae 1. V. I. sc . I. Petrix v. L. Idem Κ Lucas ait quod parentes suos ad Christum infantes afferebant, προσέφερον. Non est itaque quod imperite Ana baptistat vim faciant in verbo, venire, quo utitur Vulgatus interpres:

nihil enim aliud significat, quam accedere, seu appropinquare.

IIL Ab effectu Baptismi qui postus est in remissionem peccatorum , N Α, .

172쪽

interiori animae per gratiam regeneratione. U. 2. V. 3 8. Ioan.3. V.F. ad Tutum I. V.f. unde sic arguimus: Qui capaces sunt effectus Baptismi, ii capaces quoque censeri debent ipsius Baptumi; quibus enim res significata D. test convenire, ii & signum huius rei potest communicari: atqui infantes sunt capaces effectus Baptismi, remissionis scilicet peccati original is quod

nascendo contraxerunt, & interioris regenerationis & innovationis. Minor probatur 1. ex citato C. Σ. Actorum. , a

Postquam enim v. 38- S. Petrus dixit ; Baptisetur unusqκisque vestrin iunomiae reis christi , in remissionem peccamrum Nesrorum, V. 39. sic pergit tHbbis enim est repromisso di stiis vestris. Ergo eadem gratiae & remissio. nis peccatorum repromissio facta est filiis Iudaeorum , quae Iudaeis ipsis ;ergo aeque capaces sunt gratiae, & consequenter medii seu signi practici quod Clarillus instituit ad illam gratiam communicandam. a Iutantes a Races sunt peccati quod nascendo contrahunt; ergo & gratiae regeneram iise nisi velis plus rosis culpam primi parentis ad homines perdendos tiquam gratiam Christi ad eosdem servandos, quod certe impium vide-- tur, & directe pugnat cum Apostolo dicente Rom. s. V. 2 o. rubi abundat viι delutum, superabundavit gratiar,vι sicut regnavit,peccatum in mortem , iis O gratia segnet per iustitiam iκ evium aternam, per Iesum Christum D mmκm uoserum. 3. Expresse declarat Christus c. I9. S. Matth. jam citat insantes pertinere ad Regnum Ccelorum: ad illud autem pertinere non possunt sine Baptismo, dicente ipso Christo Ioan.3.v.f. 'Nisi quis re ιussu tit ex aqua o Spirisu fandio, non potest introire in regnum Dei; ergo ne

cesse est ut capaces sint Baptismi. - . - 'IX V IV. Deniaue, Probnur ab exemplo & paritate okEmpta Ab exemplo quidem Apostolorum: ii enim leguntur integras familias b, di pati- Ptitasse. Act. I 6. Lydia purpuraria cum omni domo sua baptisata est. Ideme te . narratur de custode carceris Mac edoniae ; & c. I 6. I. Cor. S. Paulus narrat se baptisasse Stepbana domum: at verisimile non est, in iis domibus seu integris familiis aliquos non extitisse infantes; ii ergo simul cumi aliis baptisati siunt . A paritate Circumcisionis et tam quippe possunt & debent baptisari infamtes in novo Testamento, quam potuerint circumcidi in veteri. Paritas oste ditur. I. quia utriusque par videtur necessitas. a. quia Baptismus subrogatus

est Circumcisioni,& ipsi successit in novo Foedere, iuxta Apostolum, Coloss. a. v. II. & I a. qui in Baptisino Christi Circumcisionem non manu factam agnoscita 3. quia unus est utriusque finis. Circumcisio enim erat Sacramentum initiationis, quo Ecclesiae veteri adunabantur & sociabantur infantes circumcisi ; per Baptismum quoque Corpori Christi, id est Ecclesiae , copulantur & sociantur quicunque eo initiantur . q. quia idem per utrumque Sacramentum significatur, nempe circumcisio interna cordis, & gratia regenerationis, cum hoc solum diarimine, quod Baptismus vere&ex opere Operato gratiam illam conferat, quam non conserebat Circumcisio carnalis Vetus; sicut ostendimus ubi de Sacramentis in gemre. s. denique, quia gratia Dei imminuta non est, nec parcioris imo abundantior in novo Testamento: si quid ergo obstat aetas puerilis in Baptismo, ne gratiam recipiat propter desectum rationis, idem debuisset obstare impedimentum in Cimcumcisione Veteri. Quod si tamen non frustra Dei beneficia jam tum per Cir

173쪽

eumessionem oblata fuere concessa Iudaeorum insantibus, quamquam non ex vi propria circumcisionis quidni eadem, imo & maiora seu ampliora Dei beneficia per Baptismum infantibus in nova Lege conserri a firmabimus' Tanto enim praestant Sacramenta nova Veteribus , quanto Lex Christi Legi Mosis superior ac persectior est.

Secunda probatio ex eo tanti Traditione EecIesiae.

Gaditionem hanc ex Conciliorum Decretis, ac SL Patrum testim niis demonstramus. - Ex Conciliis quidem. '.' .

Ex Carthaginensi cui M. interfuere Episcopi sub sancto Cypriano an .as 3. In eo quippe proposita fuit, agitata & definita quaestio a Fido Epineopo excitata, an scilicet infantes baptitari tantum possent post octavum d nativitate diem. In boe, Concilio ait S.Cyprianus Epistola s. ad Fudum, quod tu putabas esse faciendum, nemo eovensiit; sed universi potius im pdicavimus, nulli hominum nato misericordiam Dei π gratiam denegandam . Et postea 3 Porris si etiam gravissimis desidioribus, o in Deum mulium an. . Τὸ peccantibus, cum postea crediderint, remissio peccatorum datur . oe a Ba. ' .ptimo atque a gratia nemo prohibetur , quanis magis protiberi non debes imons , qui recens natur nori peccavis, nasi quod secundam Adam earnaliternat ν, eontagium mortis antique prima nativitate contraxit Hoc Decreto vetus 8c Ecclesiae ipsi coaeva Christianorum fides ac Traditio confirmata, fuit, non nova invecta doctrina. S. enim Augustinus D stola I 66. alias 28. ad Hieronymum de hae definitione loquens sic scri- Dite Beatus Cypri us non aliquod decretum condens novum, sed Ecelestaefidem migmam seroans, ad corrigendum eos qui putabant ante Oetavum diem nativitatis non esse parvulum baptisanda .... mox natum riu baptifarim secum Dis quibosdam Coepiscopia tensu/1. Ex Mileuitano cui interfuit sanctus Augustinus an. I6. Can. 2. xk-- Tom. . que, inquit, parvulas recentos ab uteris matrum baptUodos negat, auι dicit

m remissionem quidem peccatorum eos bapιssari , sed nihiι ex Idam traher. 'Τioritinalis peceati, quod regenerationis lavacro expietur, anathema sit. Tam altas apud Fidelium animos radices evrat haec fides quinto saeculo,utipsi met Pelagiani, Mimalis noxae aliunde nostes & impugnatores acerrimi , praxini tamen baptisandi infantes retinuerint , nedum damna

Ex Germdet,si ams 17. Can. s. Depcrvvlis, inquit, qui nuper materno umero meditisunt, placuit confiitur, ris infirmι, ut assolet, fuermi, re Lee materηum non μι/. oppet- , etiam eadem die, qua nata sunt fi oblati fuerint baptisentur. 898. A. Ex Bracarensi III. an. s . Can. . Plaee.lt, inquit, Rι nusquisque F scopus per Ecclesias suas hoe praecipiat, uι N Dei infanter μοι σου Bapt/-- offerunt, fi quid Volantaria pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis. Denique, ut alia multa praetereamus, Conc. Trid. Sess. T. Can. I 3. de Bapti imo, quam a majoribus acceperat finem ει traditionem, eamdem de ri. 14.elarat di confirmat his verbis r Si quis dixerit , parvulo , eo q Mactum Coue p. credendi non habent, 'septo B1ptismo, inter Fideles comparandos nin esse , 778 A

174쪽

ac promerea cum ad annos tiscretiovis per enerint. 49'rebaptis domi ext pr. Rare omittere eorum BVIUma, quam eos non ad Iu prepost aedentes baptisaram

. Probatur eadem Traditio ex testimoniis SS. Patrum. Ex S. Irenaeo Lib. 2. adVersus haereses cap. 12. aliaS 39. Domnus, inquit, P. 1 7. Omnes venιι per semeιipsum salvarer omnes. νηquam , qui per eum renaseun-- Φ. ιur in Deum , /nfantes o parvulos, o pueros, o luxuses. ω Imines. Ideo pὸν omηem venιι ἀι.rtem ἱ o infantibus infans furem, sanctificans infantes; in parviutis parvulus, sinetoicosi hane 1 am balentes glaum. i - .

No ρ. Eix Origene in cap.6. Epistolae ad Rom. Ecclesa, inquit, traditionem ab H 3. A. Apostolis suscepit, elimm parvalis dare Rapta inam . Sciebant enim illi vibus 3 msteriorum screta cammissa sunt dioinorum, quia sient in omnitas genuina so,der peccati, qua per aquam o spiritum ablui deberent. s. Ex iuerintliano, Lib. scilicet de Baptisino c. i8. ubi etsi privata sita Ientcntia vela baptisini perceptionem ad aetatem adultam differendam cc. se, eo tamen ipso non obscuro innuit. Hoetempore re optum fuisse in Ec

EO tendunt quae ipsemet Tertullianus generatim docete cap. cnim ID γ.1 i. Lib. de Βλptismo in liliincte osterit, eum elis reum perditi hominis, qui A. v. Bέ. PtismUm , quem p inuit, non administravit. Et L. de anima cap.39ac M. cλponem quλ Done, auxta Apostolum. Tii Fidelium sanct i sit ut, ait, P cina eos fretaos applicui, lam ex semum prodi Iava, εκam ex institutionis disici plina, qttacta dehoaus sanctuatis , ac per boc etiam lutis , iuxta Domini de initionem , siquis rmatus fuerit oeci na, inquit, omnis anima eo usque m

γηDatav . Censet igitur Tertullianus, infantes capaces ei e salutis, ac proiinde Baptismi. . M. S: Cypriano seid. 19. ad Fidum, ubi ex prosesia hostram probat Neonfirmat Cori usionem , ex definitione seu Decreto Cuncilii Carthagiancnsis, culus Verba mox relata iune. .

Ex S. Hieronymo Epist. ad Laetam , ubi eos steletis arguit, qui Christi norum in lautibus Baptisma recusaverint. Et in fine Lib. 3- contra Pelagia- ibid. p. nos, adducto Cypriani testimonio ex Epistola ad Fidum , concludit baptia 46. sanis1 esse ι oras, πω solium in Runum cistorum . ut asserebant Pelag-ni, sed ιιι.rm in rems onm peccatoriam, videlicet peccati Origi lis

175쪽

DE s Ac ΜΕ TO OPΤISMI. I si Denique ex S. Augustino , qui antiquae hujus fidei ac Traditionis testis

suit ac strenuus defensor . Lib. Io. de Gen. ad litteram cap. 23. Confueιudo , Tom. I. inquit, matris Ecclesia in baptisandis parUulis nequaquam spernenda est , neque ullo modo superflua deputanda , nec omnino credenda, ns Apostolica esseι traditio . Et Lib. r. de peccatorum meritis ac remissione cap. 26. ParvuIos ,

inquit, baptifundos esse s Pelagiani ) coneedunt, contra auctoritatem uni-

versa Ecclesiae, proculdubio per Dominum oe postolos traditam, venire non possunt. Denique Sermone Io, de Verbis Apostoli, nunc ITT. emo , in- . . quit, vobis susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper te- oo.A. nuis; hoc a maiorum fide accepit; hoc usque in finem perseveranter custodit . Alia ejusdem S. Doctoris testimonia superius adducta sunt, cum de necessitate Baptismi actum est. Nonnullas hic ad confirmationem nostrae Conclutionis proponit rationes Bella inus, quas ex adductis modo tum Scripturae, tum S8.Patrum testimoniis facile erit unicuique inferre. Secunda pars Conclusionis, nempe expedire ut infantes baptisentur , Probatur I. Quia homo a pueritia alicui vivendi rationi assiletus, fimmius in ea deinde perseverat: atqui optandum est . ut in iis quae sunt Christianae vitae, homo firmiter perseveret; bonum igitur ipsi ti jugum

ab adolescentia portaverit, Threnorum cap. 3. V. 27.

2. Quia periculum aeternae damnationis inquam incidere posset infans, s forte sine Baptismo repente moriatur, minime compensatur per fructum qui expectatur cx dilatione Baptismi; praesertim cum eo ctu non defraudentur inlantest quandoquidem grandiores facti informantur Ecclesi e fide ac doctrina, ut norint quid in Baptismo promiserint per sponsores suos, cui fidem suam obstrinxerint, ac sponsionis suae per totam Vitae seriem

semper memores sint ac custodes. 3. Si adulta aetas ad Baptismum expectaretur, multi male educati ac vo-Iuptatibus dediti, aut recusarent omnino baptisari, aut in ultimam usque aetatem Baptismum differrent, ne cito carni & mundo renuntiare cogerentur r atqui utrumque semper improbaVit Ecclesia, ut constat tum ex

adductis modo testimoniis, tum ex iis quae circa Baptismum Clinicorum antea obser butinus, qui in poenam dilati Baptismatis irregulares habe.hantur ad sacros Ordines percipiendos. Denique Conc. Trid. Sess.7. Can. Iq. sic Erasmi opinionem perstringit: Si quis

dixerit, huiusmodi parvulos baptisatos, cum adoleverint, interrogandos esse an ra- r. i i. tum habere Velint, quod patrini eorum nomine , dum bapusarentur , polliciti Cone.ν. sunt; ct ubi se nolle responderint, suo ege arbitrio relinquendos, nec aIta inte- 779 D. rim poena ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistia aliorumque Sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant, anathema fit. Solountur obiectiones.

objicies t. Nullum extat in sacris Libris exemplum infantis baptisati; ergo inlantes non sunt haptisandi. Resp. I. Falsum esse antecedens: constat enim ex probationibus, Apostolos

integras baptisasse familias, in quibus haud dubie aliqui fuere infantes.

176쪽

Resp.a. nego conseq. Tum quia Traditio , quae altera est fidei nostrae regula, constanter docet infantes esse capaces Baptismi, eosque debere baptisari; silentium igitur Scripturae effcax hic argumentum non suppeditat Anabaptistis, nisi cum adversus Lutheranos & Calvinistas pugnant: isti etenim reiecta Traditionis auctoritate, ab eo argumento vix sese expedire umquam possunt. Tum quia etsi nullum sit in Scripturis exemplum mulieris ad participationem Eucharistiae admissae , non inde tamen recte concludi potest, cas vel incapaces esse illius percipiendae, vel ad eam non esse admittendas: paritas manifesta est. Instabis I. Iuxta mandatum Christi Matth. 28. ii dumtaxat sunt baptisandi, qui capaces sunt doctrinae ; ait enim Christus, Docete , baptisate omnes gentes: sed infantes incapaces sunt doctrinae ; ergo & Baptismi: neque enim ibi, aiunt Sociniani, Christus agit de baptismo aquae, ted doctrinae.

Resp. dis .ant. Qui capacessimi doctrinae, vel cum baptisantur, vel postquam baptisati sunt, concedor cum baptisantur dumtaxat, nego. Christus igitur eo loci vult doctrina in Baptismo esse praemittendam, quando adulti baptisantur, de quibus potissimum hic agit: Docentes eos servare omnia quaecumque praecepi vobis. Quantum vero ad infantes, tametsi prae tenella aetate tunc doctrinae capaces non sint, satis est si postea doceantur cum ad usum rationis pervenerint. Adde quod verbum graecum, quo utitur S. Matthaeus, ματEM

M , proprie non tam significat docere, quam discipulos facere, quod fit etiam administrando Baptismum infantibus, qui per illum Christo, et usque Religioni nomen dant ac spondent obsequium, & consequenter ejus fiunt dis cipuli. Sic Ioan. . non est simpliciter docere, seu discipulos facere, seu indisciplinae Professione in admittere. Hinc patet falso pro

sus Socinianos asserere , citato S. Matthaei loco, Christum non agere de Baptismo aquae, sed doctrinae: quippe de illo Baptismo agit, de quo dixit Ioan.

. quis renatus fuerit ex aqua ct Spiritusancto , non potest introire in Regnum Dei; quem ipse Christus cum Apostolis suis usurpavit: baptisavit autem Christus cum Apostolis suis in vera & natural i aqua. Recol e quae superius dicta sunt, cum adversus SocinianoS Baptismi necessitatem demonstrabamus. Instabis 2. Marci ultimo , Christus ait: Qui crediderit oe bapti satus fuerit,

salvus erit; ubi fides Baptismo pinmittitur . Pariter Rom. Io. V. Io. Corde creditur ad sussistam , oi e autem confessio sit ad salutem: atqui parvuli talis fidei incapaces sunt. Pariter S. Petrus Act. a. v. 38. ait: Paenitentiam agite ,

o baptiΡιur unusquisque vestrum: infantes autem sunt incapaces Paenitentiae; ergo & Bapti simi. Resp. r. Ut molestum illud Anabaptistarum telum declinaret Lutherus, eo ablurditatis devenit aliquando, ut etiam in infantibus, dum baptisantur, fidei actualis motum agnoverit; exemplo fretus Ioannis Baptistae, qui

in utero materno adhuc inclusius ad prrsentiam Virginis Mariae exultavit,& Christum nondum natum agnovit . Luc. I. V. I. Verum tam putidum

figmcntum irrisere vel ipsimet Lutheri discipuli: neque eo trahi debet e-Xemplum Ioannis Baptistae, quod unicum plane ac singulare suit, nisi sorte voluerit Luthcrus etiam in exemplum trahere Asinam Balaam , quae lincula est Num. 22. V. 28. atque asinina expectare consilia , ut loquitur S. Augu-t' si stinus Epist. i 87. alias T. ad Dardan. cap. 7. n. 74 μ- Resp.24

177쪽

Resp. r. his in locis sermonem esse dumtaxat de adultis. De illis enim agitur, ad quos praedicationem suam, ut converterentur, Apolloli dirigebant, in quibus, ut Baptismi fructum percipiant, praerequiritur fides, ri- nitentia &c. Infantes autem cum proprii actus sint incapaces, actualem etiam fidem caeterasque pravias dii positiones habere non possunt: Fideles tamen recte dicuntur, a Sacramento fidei quod percipiunt; sicut recte dicuntur rationales, ab anima rationali qua informantur, licet rationis actum exercere non Valeant.

Instabis 3. Infidelis non est Baptismi capax: atqui infantes lunt infide. les, utpote qui fidem non habeant. Resp. dist. maj. Infidelis positive, id est, qui contrario infidelitatis habitu vel actu laborat, concedo: infidelis negative , id est, qui fidem non habet actualem, cusus est incapax, quales sunt infantes, nego. Fidem enim hanc actualem in iis supplet fides Ecclesiae in qua baptisantur ἔ & quemadmodum eis nocere potest peccatum personale Adami, cur ipsis non proderit fides aliena Ecclesiae, accedente Baptisini Sacramento Instabis q. Quat e potius exigitur dispositio praevia ex parte adulti, &nulla ex parte infantis λ & quare ad Baptismum potius quam ad Euchartistiam admittuntur Re . ad primum: idcirco proprium voluntatis motum propriasque dis. positiones in adultis praeexigi Baptismo, tum quia earum capaces sunt, tum uia qui proprio voluntatis motu se a Deo avertit per peccatum actuale , te debet quoque ad Deum beneficio gratiae excitantis & proprio motu liberi arbitrii converti: Qui enim creaCiι te fine te, ait S. Augustinus, non sativabit te fine te. Et, Gratia Dei mecum, ait Apostolus , ut insinuet necessariam esse liberi arbitrii nostri cooperationem gratiae Dei moventi &excitanti: at infantes nec capaces sunt illarum dispositionum , nec proprio motu voluntatis peccaverunt, sed aliena tantum voluntate, nempe primi pa- ,

rentis, in quo omnes peccaverunI.

Ad secundum: Resp. r. longo seculorum tractu Ecclesiam olim infantibus bapti latis dispensasse Eucharistiam; & quidem, ut ait Conc. Trid. Sescat. cap. 4. Sanctissimi illi Patres sui facii probabilem causam pro illius tempo- τα , .ris ratione habuerunt. Verum cum istud ad disciplinam pertineat, quaepio Cm .p. temporum ac circumflantiarum mutatione, mutatur, non amplius Eccle- 7 Casia infantes admittit ad sacra in mensam. Resp. a. Disparitatem apertam esse: Si quidem, ait Concilium loco mox, citato, infantes per Baptismi lavacrum regenerati, o chrasto incorporati, ad ptam iam fliorum Dei trutiam in illa state amittere non posen ι ; Eucharistia ero destinatur tanquam alimentum spirituale ad reparandas vires animae

quae quotidianis lapsibus imminuuntur & infringuntur. Instabis denique: Non satis intelligitur qua ratione infans possit interius renasci & renovari per gratiam baptismalem. Resp. mirum non esse si istud aperte non intelligatur, cum sit mysterium L

dei, cujus natura est, ut sit obscurum ac maxime reconditum , alioquin non ampi ius mysterium foret. Et vero quis concipit & exponere satis potest, qua ratione traducatur peccatum Adami in omnes ejias posteros λ nemo certe. An

ideo negandum Z absit. Satis ergo est, quod sciamus, Deo, cujus inexhau. sta Diqiliaco by Corale

178쪽

rso DE SACR MEN O BAPTISMI.sta virtus est, non deesse modum, quo possit infantes per gratiam suam interius renovare: qui enim de nihilo creavit hominem, haud dubie potest & illum ab inhaerente labe peccati purgare. objicies a. contra secundam Conclusionis partem: Christus anno aetatis trigesimo baptisatus est; quidni igitur ad hanc usque aetatem quisque suum disserat Baptismum a. Tertullianus & S.Gregorius Naaianrenus existimarunt, satius esse si Baptismus disseratur ad pleniorem aetatem, in qua cognoscere quisque pintest quibus se votis obstringat ; durum quippe videtur infante', cum adoleverint, obligare ad id quod inscii & ignari voverunt. 3. Multi ex veteribus dignitate & sanctitate conspicui viri Baptismum

ad provectiorem aetatem distulere, ut Constantinus & Valentinianus Imperatores; S. ipse Ambrosius paucis ante ordinationem diebus , Baptil-mate initiatus est, ut observat Paulinus in ejus Vita. Resp. ad primum e non omnia quae fecit Christus in exemplum & imita. tionem a nobis necessario esse ducenda. Eucharistiam V. gr. sero post coe nam celebravit, nec tamen ita celebramus: Christus itaque anno aetatis trigesimo baptisatus est, quia Baptismo non indiguit; sed Baptismum dumtaxat instituere tunc voluit, cum praedicationem suam auspicaretur. Ad secundum t Fatemur Tertullianum & S. Gregorium NaZianZenum in ea fuisse sententia, sed ab aliis SS. Patribus & a tota Ecclesia hac in parte deserti sunt, utpote qui infirmis admodum niterentur momentis. Unde hic observanda Vincentii Lyrinensis regula Commonitorii cap.39. Quidquid Pe. T unus vel, alter Patriam quamvis illo, sanctus oe doctus, quamvis visi

ὸζ quamvis Confessor oe Martyr, praeter omnes, aut etiam contra Omnes senia serit, id intor proprias ct occultas ct privatas opiniunculas , d communis , publica ae generalis sententiae auctoritate secretum sit; nec cum summo sternae DIutis pericula , juxta sacrilegam Schismaticorum consuetudinem , universalis dogmatis anιiqua veritate dimissa, tinius hominis sectemur errorem . Neque porro durum videri debet, si infantes, cum adoleverint, compellantur

ad observationem vitae Christianae; iugum enim Christi suave est , Nonus eius leve.

Ad tertium t Particularia nonnullorum facta in exemplum & auctoritatem trahi non debent. Qui olim Baptismum differebant, variis ducebantur motivis, ut voluptatibus securius & diutius indulgerent, poenarum Canonicarum severitatem timcntes; alii, ut ad grati)m baptismalem praeviis ac diuturnis bonis operibus sese praepararent . Priores semper improbavit Ecclesia, & adversus eos SS. Patres summo χclo ac studio invehebantur; posteriorum Vero , etsi laudarent pietatem, non semper probarunt consilium: unde si in lecto propter infirmitatem baptisari compellerentur, eos irregulares &ad sacros ordines percipiendos inhabiles habuere; quo certe significabant illi Veteres, sibi minime probari illam diu tionem Baptismi, quocumque tandem fieret praetextu. vitam

179쪽

raram infatues in utero materno inclusi, axi aliqua tantam sat parte in Imcem editi, virum monstro i m. bapιisari po*nt oe debeant. Quaeres r. utrum infantes in utero materno adhuc inclusi baptisari possint. Resp. vel infantes illos sic penitus inclusos esse ac membranis involutos , ut omnino lateant nec possint ullo pacto aqua periundi, quo casu certum est illos non posse baptisarit vel ita esse in utero materno inclusos, ut tamen cu)usdam instrumentiore possit aqua ad illos deserri, quo casu nonnulli extillimant, urgente mortis periculo, posse eos sic baptisari; si tamen postea foras prodeant, ac perfecte nascantur, debere eos sub conditione reba- Ptisari, quia non constat de veritate & validitate prioris Baptismatis: negant alii posse eos ullatenus baptitari, quia, inquiunt, lebet prius aliquis nasci, quam possit per Baptismum renasci. Rationem hanc adducit

S. Augustinus L. de peccat. meritis & remissione cap. 27. Sacramentum Baptimi, inquit, profecto Sacramenιum regeneraιionis est. Quocirca fieκι bomo B 'qui non vixerit, mori non potest; ct qui mortuus non fueriι, resurgere non potes s ita qui natur non fueris, renasci non potest. Idem repetit Epist. I 87. f., alias s7. ad Dardanum. Idem quoque docet Isidorus L. I. Sententiarum spm Cap. 22. Qui in maternis, inquit, uteris sunt, ideo cum matre baptifami non Edit. poβ ι , via qui natus adtae fecundum Adam non est , fecundum christum ρε non potest renasei. Neque enim dici regeneratio in eo poteris, quem gener ' rio non pracesito Eadem ratione utuntur Magister Lq. Senti dist.& litteraB. e I S. Thomas hic q. 68. arti II. & alii. Dicest Infans in utero materno luciusus vere jam natus censetur in Adam, Cum ejus contraxerit peccatum; quidni igitur poterit in hoc statu per aquam renasci Confirmatur: Insans capax est sanctificationis in utero, ut constat de

Beata Virgine, Ioanne Baptista fle Ieremia; quidni ergo poterit tenasci per . . gratiam Baptismatis

Respondet L. Augustinus mox citata Epistola ad Dardanum, infantem in utero matris inclusum proprie natum non debere dici; alias triplex nati. vitas foret admittenda, una in utero, altera ex utero, tertia ex aqua&SPLritu sancto; quae tamen ultima solet simpliciter secunda nativitas appellari . Contrahit quidem infans in utero inclutus peccatum Adae, sed gratiam regenerantem non potest in eo statu adipisci. quia medium a Cnristo institvitum pro communicanda illa gratia, nempe aqua baptismalis, ad eum per- enire non potest. Neque hic objicienda sunt exempla eorum qui in utero materno sanctificantem fratiam perceperunt: quae enim ex singulari Nplane extraordinaria Dei gratia ac potentia facta sunt , in exemplum trahi non debent. cum habeamus in Scripturis expressam Christi volu tatem his Verbis, Vssi quis renatus fueris ex aqua o Spiritu sancto, non potest inιroire in Rinnam caelorum. Quaeres a. an in rantes aliqua tantum sui parte in lucem editi, baptisari possint & debeant. Respondet S. Thomas hie q. 68. art. II. in re Onfione ad quartum . Dicendum, inquit, quod expectanda est totalis egressio pueri ex utero ad Ba- ρι μηm, nisi mors immineat ; si tam/n primo caput egrediarer , in suo sun-

180쪽

dantur omnes sensus, debeι baptifari periculo imminente; ct non postea rebapti. Iandas, si eum perfecte nasci contigerit. Et videtur idem facundum, quaciamque alia pos egrediatur, pericula imminente. Quia tamen in nulla exterioram partium integritas vita ita eonsistis, scut in capite, videtur quiba dam gasti propter dubinm , quacumque alia parte corporis abluta , piter post perfectam nativitatem fit baptisandus sub hac forma: Si non es baptisatas, ego te bapti-so ore. De illa forma conditionali baptisandi in dubio, diximus in Maist tu de Sacramentis in genere Qu. I. Art. 6. in fine. Quaeres I. an baptitandi sint partus monstros. Resp. diligenter esse attendendum, utrum naturam retineant hominis necnei de hoc vero potissimum serri debet iudicium ex capite, utpote suprema im ' & dignissima corporis parte, rationis domicilio, & in qua omnes Vbgent sensus. Si formam hominis retineant, debentbaptisari, licet membrum aliquod non principat e vel deficiat, vel redundet: si longius vero ab hominis forma habeant, vel superiori corporis parte bestiam potius repraesentent , planE a Baptismo est abstinendum. Quod si gemelli sibi invicem sint adnati, seorsum uterque est baptisandus, idque absolute. Quaeres ulti,no, an spurii, exposititii, filii parentum excommunicat rum fini baptisandi. Resp. ad petimum & tertium, eos esse baptisandos, quia nullus a gratia lalutari baptismi diei excludi propter Vitium parentum, ut docet S. Au- To. .' gustinus Epist. 2so. alias 7s. ad Auxilium Episcopum. Et ut loquitur S. cy- η prianus Epist. 39. ad Fidum: Haec μιι in concilio nostra sementia, a Baptismo atqae 4 gratia Dei, qui omnibus misericors re benignus re pius est, ne-P 96 minem per nos debere prohiberi. γDe infantibus vero expositis, si nulla via possit cognosci eos esse baptis tos, baptisandi sunt. Sequatur unusquisque in ejusmodi cireumstantiis pra-xim suae Ecclesiae in Ritualibus expressam. utrum Instilium filii invitis parentibus baptifari possim o debeant. Ratum esse ac validum Baptisma filiis Insidelium invitis parenti scollatum, omnes concedunt Theol gi, quia nempe voluntas patentum, intentio&fides non pertinent adessentiam Sacramenti, sed tantum ad aequitatem juris naturalis; multa autem non licet facere, quae tamen si fiant, rata sunt& valida. Τota igitur praesens controversa est, an debeant & licite possint Infidelium filii, parentibus eorum invitis, baptisari. Ubi observandum r. Infideles subjici posse Principibus Christianis, vel civiliter tantum, quales sunt omnes eorum subditi; vel serviliter, tanquam se vi & mancipia. Quastio hic tantum movetur de filiis eorum Infidelium qui civiliter subditi sunt Principibus Christianis. observandum a. Scholae Doctores in varias abire sententias. Sunt qui cum Scoto existimant, filios Infidelium, qui civiliter tantum subditi sunt Principibus Christianis, posse licite invitis eorum parentibus baptisari. Sunt qui cum S. Thoma negant id esse licitum; imo nonnulli contendunt, nequidem filios Infidelium, qui serviliter Bbditi sunt Principibus Christianis posse

SEARCH

MENU NAVIGATION