Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely sacrae facultatis Parisiensis doctor .. Praelectiones theologicae, De sacramentis poenitentiae, et extremae unctionis ..

발행: 1731년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

Dg sAc. MENIO BAPΤIs MI. r93 Quaeres an sivit baptisandi ii de quorum Baptismo dubitatur . . Resp. si legitimum sit dubium, posse eos baptisari sub conditione, de qua Brma conditionali lege, si vacat, quod diximus in Tractatu de Sacramentis in genere Qu.2. Art.6.

sECUNDA CONCLUSIO.

Baptismus tum in haeresi, tum in schismate, tum in Ecclesia ipsa eath lica ficte susceptus, recedente fictione, omnia peccata quae ipsum pra cesserant, penitus tollit; peccata vero Baptismum subsequuta, delerutur per Poenitentiam. Tres sunt Conclusionis partes. Prima pars de Baptismo in haeresi aut schismate percepto , probatur ex s. Augustino Lib. 3. de Baptismo c. r 3. ubi sic loquitur: Si autem quamvis apad

Haereticos vel Schismaticos idem fit Baptismas christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum, propter eamdem discortia faeditatem ρο dsensionis iniquitatem , tunc incσιι valere idem Baptismus ad dimittenda peceata , eum ad EccI De pacem venerint: non ut iam vere dimissa non retineantur, neque ut ille B ptismus quasi alienus aut alius improbetur, ut iner tradatur; sed ut idem imse quipropter discordiam foris operabitur mortem, propter pacem intus operetur salutem. Similia legi possunt cap. 8. ejusdem Libri, Ze L.2. contra Cresconium c. I x.& LI. de Baptismo contra Donatistas cap. I a.

Secunda pars, quae est de Baptismo ficte in Ecclesia catholica percepto , probatur ex eodem S. Augustino L. I. de Baptismo contra Donatistas c. o. Sicut autem, inquit, in illo qui fictus aecesserat, fit ut non denuo baptisetur, sed ipsa pia correctione o veraei e sessione purgetκr , quod non posset fine Baptimo, ut quod ante datum est , tunc valere incipiat, eum illa fictis v rael eonfessone recesserit. Et L. 7. c. s3. inquirens in validitatem Baptismi in Eeclesia ficte dati vel accedit , contendit nihil interesse an hoc fiat in Ecclesia an extra Ecclesiam: in Ecclesia autem si iactum fuerit, cum hoc

proditur, neminem Baptismum repetere, sed culpam aut excommunicatione puniri, aut poenitentia sanari. An plus valem, inquit, ad confirmandum Sacramentum illi veraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi fati ιaces a quibus agitur, ct in quibus agitur Eι tamen postea prodatur, nemo repetit, sed aut extommunicando punitur illa similatio, avι pamisendo sanatur. Quin & ipsi Donatistae, etsi concederent Baptismum apud se cum Pervemla dis ostione perceptum, expertem esse gratiae, eum tamen non repet hant, cum sublata nctione vires suas exereret. Inde S. Augustinus argumento ad hominem eos premit, & ostendit non esse quoque repetendum Baptisma datum ab Haereticis, etsi gratia sit destitutum. Ratio etiam sus gatur : Namque peccatum originale caeteraque ante Baptismum&simul cum perceptione Baptismi commissa, non subjacent Eeclesiae clavibus: neque enim sacramentum Poenitentiae est per se institutum in remedium peccati originalis, aut actualium quae antecedunt Baptismum sed eorum tantum quae subsequuntur ἔ igitur si remittuntur ejusmodi peccata , ut de lacto ea remitti docet S. Augustinus , per virtutem Baptismi Tomest δε Baptis oe confirm. N remita 2ὸς

212쪽

remitti necesse est, qui velut flumen, repagulis remotis exundat, ac omni obice sublato, sopitam antea, & quali suspensam efficaciam suam sortitur. Unde immerito VasqueZ disputatione Is 9. cap. 3. n. 3 s. ait S. Augustinum nullum ex Scripturis, aut Traditione, aut Ecclesiae definitione, aut ratione argumentum habere, ut Baptismo tribuat privilegium quo possit, recedente fictione , reviviscere. S. quippe Doctor non ex se tale excogitavit & finxit privilegium, sed quod a tuis praedecessoribus certa traditione acceperat, hoc ipse propugnavit & asseruit. Inde est quod L Gregorius Magnus L.9. Epistolarum Epistola 6 I. nunc Lib. 9. Epist. D. ait, ab antiqua Paιrum institutione manasse, vι qui in haeresi baptisati fuerint, aut unctione chrismatis, aut impintione manuum, aut sola professone fidei ad Inum matris Ecclesia revocentur. Et mox subjungit: Quia sanctam Baptisma , quod apud Haereticos sunt consecuti, tunc in eis vires emundationis recipit, cum illi vel per xmpositionem. manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter confessionem vera fidei, sanctae ct universalis Ecclesia visceribus sunt uniti. Tertia pars Conclusionis , nempe peccata post Baptismum commissa remitti per poenitentiam, Probatur: Quia Sacramentum Poenitentiae, non Vero Baptismi, a Christo institutum est in remedium peccatorum, quae post Baptismum commissa sunt, ista enim subjacent clavibus Eccleuar; alias Poenitentia lapsis Post Baptismum non esset absolute necessaria, utpote qui possent, fictione recedente , virtute Baptisini redivivi peccatorum Veniam consequi; atqui tamen hoc falsum est; ergo &c.

Idem judicandum de peccato ipso fictionis in quo quis Baptismum percipit; deleri quippe debet per pqnitentiam: tale siquidem peccatum natura posterius est ipso Baptismo; adcoque verum facrilegiu m ex indigna Baptismi perceptione: quamobrem necesse est illud per poenitentiam expiari ac deleri .... so untur obiectiones. .

objicies I. contra primam & secundam Conclusionis partem. SanctuqAugustinus citato c. I a. Lib. I. de Baptismo tribuit remissionem peccat rum poenitentiae, seu piae eorrectioni oe veraci confessioni I non ergo Baptismo redivivo tribuenda cst. Resp. dist. ant. Tribuit pgnitentiae , tanquam remoVenti prohibens, seu obicem, concedor tanquam causae effectrici, nego. Eodem quippe modo peccatorum remissionem in Baptismo ficte in Ecclesia percepto, recedente

fictione, tribuit ipsi Poenitentiae, quo professioni fidei, in Baptismo extra Ecclesiam percepto, quando baptilatus sese ad Ecclesiam recipit: atqui ita tribuit fidei probessioni hanc peccatorum remissionem, ut Velit illam se habere tantu per modum removentis prohibenS , non Vero per modum

causae vere effectricis; siquidem in utroque isto casu sanctus Doctor asserit, eundem esse Baptismum, qui incipit prodesse propter fidei professionem& conVersionem, qui antea inefficax fuerat; igitur Virtutem illam adscribit sanctus Doctor Baptismo tanquam causae Vere effectrici, conversioni autem & poenitentiae, tanquam conditioni obicem remOVenti.

Objicies a. Non amplius existit Baptismus quando fictio per conVe

213쪽

sonem tollitur; quomodo igitur potest esse vera causa efficiens remissio

nis peccatorum . Resp. I. Baptismum esse dumtaxat causam moralem efficientem , quae potest agere etsi actu non existat. Sic v. g. mors & passio Christi semel peracta, causa est moralis meritoria sanctificationis nostrae. Resp.2. Baptismum non quidem existere in se, cum sit actio fluens , sed in aliquo sita effectu, nempe charactere, qui, in multorum sententia, tunc Baptismi vices quasi supplens, causa est vera & efficiens renovationis di remissionis peccatorum, quae recedente fictione homini conceditur coriicies 3. Inde sequitur Deum bis contulisse homini eandem facilit tem consequendi per Baptismum plenam & perfectam Peccatorum remissionem. I. quidem cum actu ei confertur Baptismus. a. cum recedit fictio, in qua receptus fuerat. Atqui tamen M.Patres affirmant semel in unico Baptismo facilitatem hanc nobis esse a Deo concessam. Resp. nego sequelam majoris. Cum enim unus & idem si Baptismus, unus & idem ejus effectus respectu eorumdem peccatorum quae ante B Itismum commissa sunt, sive nulla sit fictio, sive cum ea sublata viresuas exerit; non bene infertur , semel & iterum nobis concessam esse facilitatem illam qua per Baptismum ab omni peccato perfecte mundamur. Huic quidem oblectioni locus soret, si contenderemus omnia pe cata post Baptismum commissa deleri virtute Baptismi, quod certe non

contendimus, nat ex dictis const4t. . r.

Obiicies A. contra tertiam' Conclusionis partem . Eadem gratia quae virtute Baptismi, remota fictione , confertur ut deleantur Peccata ante Baptismum commissa, deleri quoque debent ea quae Baptismum subsecuta sunt: impossibile quippe est , ut unum peccatum sine alio remittatur; ergo peccata quae post Baptismum commissa sunt, tolluntur perBaptismum , non per Poenitentiam. Resp. dist. antecedens. Eadem gratia Hrmaliter sumpta, concedo e primcipiative, seu sumpta in ratione causae ac principii illius productivi, nego. Est igitur eadem formaliter gratia per quam delentur peccata quae Bapticinum sive praecesserunt, sive secuta sunt; non potest quippe peccatum sine alio dimittit cum igitur per Baptismum consertur gratia per quam formaliter delentur peccata quae ipsum pracedunt, eodem prorsus instanti conferturmalia,qua sormaliter remittuntur peccata subsequentia Baptismum; sed illa gratia ab eodem essecti vo principio non procedit: prior est a Baptismo, altera vero a penitentia;est igitur eadem gratia sormaliter quoad suum Hrmalem es. sectu ed non eadem quoad principium, seu causam illius productivam. obiicies s. Baptisati inhaeresi aut schismate olim recepti sunt ab Ecclesia, Vel per manus impositionem, vel per confessionem fidei, non Vero per Poenitentia mi ergo censebat Ecclesia, omnia peccata sive quae ante Ba,

ptismum , sive quae post commissa sunt , deleri per Baptiimum redivivum, non Vero per Poenitentiam.

Resp. nego ant. cujus falsitas patebit ex dicendis in Tractatu de sacra mento Confirmationis; semper enim praecedebat Poenitentia, saltem privata, ipsis Haereticis aut Schismaticis redeuntibus imposita. Unde S. A Eustinus ait eos aut excommunicatione puniri, aut pollentia fanari.

214쪽

objicies s. Com S. Ausustinus agit de reviviscentia Baptismi inter peceata

non distinguit, sed omnia indiscriminatim, sive quae praecesserunt, live quae iubsecutalunt Baptismum, deleriait per Baptismum, lictione recedente. Resp.reipsa ΚDoctorem distinctionem hancnon adducere, quia ad scopum disputationis quam habebat cum Donatistis, necessaria non erat, neque OP portunar necessaria tamen est illa distinctio ob rationes adductas. obiicies ultimo: Peccatum fictionis in quo quis Baptismum percipit, non potest deleri per Poenitentiam, siquidem tale fictionis peccatum natura prius est Baptismo, ac directe opponitur dispositioni necessariae ad Iegitimam ejus perceptionem, quae Baptismum antecedit. Reip. nego ant. eiusque probationem . Non enim opponitur tale fictionis peccatum dispositioni necessariae ad validam Baptismi perceptionem , sed tantum dispositioni necessariae ad licitam Musdem perceptionem, quae na tura posterior est valida Baptismi susceptione. Instabis: Voluntas indigne accedendi ad Baptismum, in qua consistit fictionis peccatum natura prior est ipsa susceptione Baptismi, quam

voluntas illa imperat. 'Resp. dist. anti Voluntas spectata secundum se , concedo : Voluntas ut consummata exterius per indignam Sacramenti perceptionem , nego . Hoc vero posteriori sensu peccatum fictionis completum est; nam esse tialiter includit actualem Baptismi prophanationem.

De caeremoniis Baptismi.

TNtegro eoque prolixo tractatu hic opus foret, si singulas Baptismi car L monias, & numero plures,&antiquitate sua venerandas,&significati ne graVes ac sanctas exponere vestemus. Legi potest eam in rem opus erudi-rmn Libris quinque distinctumIosephi Vicecomitis Doctoris Collegii Ambrosiani, cui titulus est, De antiquis Baptismi ritibus ae caremoniis. De iis amni Pariter ordo Romanus, Alculnus in Libro de divinis officiis cap. de Sabbato sancto. Amalarius L. 1. de officiisEcclesiasticis, Raban de Instituti

ne Clericorum L. I. Otechismus Conc. Trid. parte a. n. 6. & Libri OmneSRutuales; & inter Recentiores P. Martene de antiquis Ecclesiae ritibus. Inter Veteres quoque de iisdem passim mentionem faciunt Tertullianus, qui L. de Corona militis c. . sua aetate istas Baptismi caeremonias solitas o . serrari recensete Aquam adituri, inquit, aliquanto prius in Ecclesia sub Amtistitis manu contestamur nos renuntiare diabolo, ct pompa, ct angelis eius . Dehinc ter mergitamur, amplius aliquid respondentes quam Dominus in Evangelio determinavit. Inde 'scepti, lactis oe mellis concordiam praegustamus. E que ea die Iavacro quotidiano per totam hebdomadam abstinemus.

Similia passim narrant S.Cyrillus Hierosolymitanus in Catechesib β.Αmbrosius in Libris de Sacramentis & de Mysteriis , S. Augustinus in Libris Contra Pelagianos , ubi exorcismis aliisque Baptismi caeremoniis probat

originalis peccati veritatem. .

Sufficiat igitur nobis eas caeremonias strictim delibasse s atque ut com-'modius id exequamur, eas distribuemus in tres classes, quarum aliae an- .recedunt, aliae comitantur, aliae sequuntur Baptismum.

215쪽

caremonM qlia praecedunt Baptimum. Prima eos spectat qui ad Baptismum vel afferuntur , quales sunt insanates; vel accedunt eumque postulant, quales sunt adulti. Erga istos multa fieri antiquitus solebant quae supra exposuimus, cum Historiam Catechua

menatus percurrimuS.I. Nomen suum dabant. II. Catechismo seu doctrinae sacrae elementis imbuebantur. III. Multis ac laboriosis operibus probabantur. IV. Scrutinia instituebantur numero septem, quibus Vitae corum probitas cognoscebatur. VV. satanae, & pompis, & Angelis ejus renuntiabant. VI. Variis pulsabantur interrogationibus, an crederent in Deum Patrem

in Deum Filium, in Deum Spiritum sanctum. '' Signu' Crucis in fronte & pectore imprimebatur : quin insinculis

scrutinus, Vela Presbyteris, Vel a Clericis imprimebatur illud signum Crucis. Hujus Ceremoniae meminit S.Basilius L. de Spiritu sancto c. 27. S. Au stinus L. de catechisandis rudibus c. 2o. VIII. Exorcismis, id est adiuratione quadam certis precibus facta daemon ab homine baptisando abigebatur . Hujus caeremoniae mentionem faciunt S. Iustinus Dial. cum TryPhone, Tertuli. de Praescriptionibus c 41 SCypr1anus Epistola 2. S. Augustinus L. a. de Gratia &peccato originaliere L. a. de nuptiis & concupiscentia c. 16. ' 'IX. Ex sibi filatio quaedam exorcismis addebatur: namque & verbis exorcismorum pelluntur daemones; &exsufflatione, eorum expulsio, simulaue aia satio boni Spiritus denotatur. Ita S. Augustinus L.6. contra Iulianum c. a. &L. de peccato originali c. o. &Lib. a. de nuptiis & concupiscentia c. i X. Sal degustandum datur; quo significatur Vitae incorruptio ac bonorum operum sapor. Ritum hunc reserunt Origenes Hom. 6. super Egechielem ζConc. Carthaginense III. Can. . Alicubi dabatur panis benedictus.ut antea observavimus ex Sancto Augustino L. a. de peccat. mer. & rem. c. 26XI. Nares & aures saliva tanguntur, & dicitur nubeta, id est , adust rire. Hujus ritus meminit S. Ambrosius L. I. de Sacramentis c. r & de iis qui initiantur c. I. XII. Sacerdos manus imponit & benedicit. Ita Conc.IV. Carthaetinense

c. 8s. S. August. L. a. de peccat. mer. & rem. c.26.

XIII. Unguntur Catechumem oleo benedicto ante Baptismum in pectore

scapulis , ungendi postea chrismate post Baptismum in vertice Ita S.

Clemens L. 3. Recognitionum, S. Chrysostomus Hom.6. in c. a. Epistolae ad Co-Iostenses, S. Ambrosius L. I. de SacramentiS c.2. &L. 2. c. . remonia qua Baptismum comitantur.

Prima est aquae baptismalis consecratio , de qua S.Cyprianus Epistola o. p.r et: ad Ianuarium. Oportet ergo, inquit, mundari ct sanctificari aquam priu; d Sacerdote , ut possit Baptismo suo peccata hominis qui baptisatur alluere. Eius-

216쪽

I. I.

dem consecrationis meminere Tertullianus L. de Baptismo c. . S. Cyrillus Hierosolym. Catechesi 3. S. Gregorius Nyssenus oratione de Baptismo, S. Epiphanius haeresi go. S.Chrysostomus in Psal. 2 2. S. Ambrosius L. I .de. Sacramentis c.s. S. Augustinus Lib. F. de Baptismo c.as. Secunda spectat locum & tempus Baptismi. Quantum ad locum, tempore Apostolorum quolibet in loco Baptismus coniurebatur, ut constat exemplo Eunuchi, qui a Philippo dum iter fac rent, baptisatus est; & exemplo S. Pauli, qui Stephanae domum baptisavit.. Idem observatum fuit saeviente persecutione , cum nondum licitum erat Christianis templa publica habere, in quibus Sinaxes suas celebrarent. Reddita autem Ecclesiae pace, non omnibus in locis, sed in iis tantum quae Baptisteria dicuntur, licitum fuit baptisare, secluso tamen casu necessitatis. Quantum ad tempus solemniter administrandi Baptismum, varia fuit Disciplina. I. Ecclesia Romana & Africana aliaeque adjacentes, in solemnitate Pacchatis&Pentecostes tantum Baptismum conferre solebant. Constat ex Te tulliano L. de Baptismo c. 2o.ex Stricio S. Pontifice Epistola ad Himerium Tarraconensem , ex S.Leone Epistola ad Episcopos per Siciliam constitutos, ex SGregorio Magno in Sacramentorum Libro . In Ecclesia tamen Asticana assiditus est dies Epiphaniae, ut testatur Victor Vitensis Lib.2. de Persecutione Vandalica. II. In Ecclesia Gallicana aliquando soli dies Paschae &Pentecostes deputati sunt solemni administrationi Baptismatis, ut colligimus ex Gregorio' Turonensi L. f. His . Francorum c. I I. & Lib.6. 27.& LX. c.ε.&L. I . c. I S.& ex Fortunato L. 3. carmine 7.

In eadem tamen Ecclesia sexto saeculo addita est dies sacra Natalis Domini, & Ioannis Baptistae. Ita colligimus ex Avito Viennens Episcopo Epist laqI. ex Gregorio Turonensi Lib.8. Hist. c.9. Eundem morem ostendit miraculum quo3 Ebroduni in Natali Domini & in Coena Dominica quotannis circa Baptisterium a S. Marcellino inea Urbe erectum , teste Gregorio Turonensi L. de gloria Consessorum c. 6. contingebat. Baptisandi in Natalitiis Christi, Apostoloruiti ac Martyrum festivitatibus praxis, sexto labente seculo a Patribus alterius Concilii Matisconensis an SSI. abrogata est, quae abrogatio extra Gallias vim non habuit. Apud Hibernos& Anglos solemnior Baptismus olim traditus fuit in Panchate, Pentecoste , Natali Domini & Epiphania. Constat ex Synodo 'altera S. patricii c. I9 ex S.Gregorio Magno L.7. Epistolarum Epistola 3 o. Apud Hispanos praeter Pascha & Pentecosten, Natalis dies Domini Baptinnio consecratus filii. Patet ex Valaseido L. de divinis officiis c. r6. Disciplinam quam hactenus indicavimus, ante duodecimum saeculum apud Occidentales desiisse fidem facit pertus Abbas, qui anno II 3s obiit. L. q. de divinis officiis c. I 8. Postquam, inquit, christianitas crevit .... qaia

periculosum erat tantam multitudinem differre, propter occasiones mortis . . .

Usum est sanctg Ecelasg, passim indulgentia baptisandi eoncessa, imo oblata ,

cuncta antevenire pericvIs.

In Ecclesia oriental i dies solemnis Baptismi erant Pascha, Pentecostes, &Epiphania Domini. Constat ex sancto Hieronymo Epistola 6 I. ex sancto Chry

217쪽

stomo Serm.36. de Pentecoste, Sancto Gregorio Na Zianzeno oratione 39. Lege Goarium in tuis ad Eucliologium Graecorum notis, eo praesertim l co quo majoris aquae benedictae in lanctis Theophantis ritum describit. Omni porro tempore valide posse Baptismum conferri, observat TertuL .lianus L.de Baptismo c. I9. Caeterum, inquit, omnis dies Domini est, omnis hora, om--i ne tempus habile Baptismo: si de solemnitate interest, de gratia nihil refert. Τertia caeremonia est nominis impositio. Quarta, ut essent susccptores qui baptisatum de sacro Fonte levarent, &postea diligentius eum de fide instituerent. Tertullianus L. de Baptismo eos appellat sponsores, quia fidem suam pro baptisato obligant. Vide sanctum Basilium Epistola ret 8.Sanctum Chrysostomum Hom. I 2 .in primam ad Corinthiosc. q. S. Augustinum Sermone II 6. de tempore.

Quinta, est trina immersio, vel infusio aquae , de qua superius satis dictum suit. crremonis qug sequvntur Baptismum. Prima videtur fuisse osculum pacis, in signum unionis ac fraternitatis cum baptisato. S.Cyprianus Epistola ad Fidum.

Secunda, est unctio chrismatis in Vertice . Damasus in vita Sylvestri, Innocentius I. Epistolae I. c. 3. S. Ambrosius Lib.3. de Sacramentis c. I. S.Hieronymus Dial. contra Luciferianos.

Tertia, est cereus accensus, qui datur baptisato in signum fidei & gratiae acceptae, & translationis ipsius a potetiate tenebrarum ad lumen &sortem Sanctorum. S. Gregorius Nazianzenus oratione in S. Lavacrum , S. Augustinus in Psalm 6s. Quarta, est vestis candida, quam ferre solebant a Sabbato sancto usque ad Dominicam in albis. Illius mentionem faciunt S. Dionysius , aut quisquis auctor est I ibri de Ecclesiastica Hierarchia c. de Baptismo, S.Ambrosius L. de iis qui initiantur c. . S. Augustinus Serm. I T. de tempore. Ultima, fuit delibatio lactis&mellis, quae jam in usu non est . Illius caeremoniae meminere Tertuli. L. de Corona militis c. q. & S. Hieronymus Dial. adversus Luciferianos, ubi ait id fieri solitum in signum novae infantia in Christo. Unde in Missit Dominicae in albis legitur propter Neophytos istud ex Epistola S. Petri, Quasi modo geniti infantes lac concupiscite. Qua res, an si cogente necessitate Baptismi caeremoniae omissae fuerunt , illa recedente supplendae sint. Resp. mentem ac praxim Ecclosiae semper suisse , ut supplerentur ; ha bent enim illae omnes utilitatis plurimum ac pietatis, nec frustra eas Eccle-sa instituit ac jussit observari. Dices: Nonnullae ex illis, v. g. exorcismi, inutiles prorsus videntur post Baptismum, omnique sensu & essectu carere. Ad quid enim illi instituti lunt, nisi ad expellendum ac fugandum daemonem p Exi ab eo, immunde spiritus , o da locum Spiritui sancto paraclato, ait minister. Atqui per Baptismum jani expulsus fuit daemon, jam in baptisato Spiritus sanctus inhabitat e quam ergo effcaciam , quam significationem habere possunt illi exorcismi 8 Nonne Spiritui sancto injuriam inferre potius videri possunt, quasi cum ipso daemon

218쪽

in homine baptisato cohabitaret Quid iniquius , quam exorcisare Spiritum

sanctum i inquiebat optatus L. 2. de Schismate Donat. n. 2I. Resp. I. Ecclesiae imperanti prompto animo obsequendum esse, tametsi causas & rationes rei imperatae ignoremus . Velle autem Ecclesiam ut exorcismi omissi suppleantur, ex Rituali Romano caeterisque aliis fere omnibus particularium Ecclesiarum Libris', ac Provincialibus statutis , ita

compertum est, ut negari non possit. 'Resp. a. S. Thomam propositae objectioni sic respondere 3. p. q. I. art.3. ad 3. Ea, inquit, qug aguntur in exorcUmo , ordinantur ad removendum impedimenta I ct ideo I ne eo potest aliquis consequi effectum Baptismi. Non tamen sunt hujusmodi pr emittenda, nis in neces tatis articulo ; ct tunc cessan- re periculo debent Iuppleri, ut servetur uniformitas in Baptismo . Nec frustra supplentur post Baptismum: quia sicut impeditur effectus Baptismi , antequam percipiatur ; ita potest impediri postquam fuerit perceptus. Et in q. Lib. Sentent. dist. 6. q. a. art. 3. ad q. Dicendum, inquit, quod ad hoc quod unifo

mitas Baptismi obfervetur, oportet quod exorcismus, prrterm us fuerit, post Baptismum suppleatur; o tunc tantum signat, vel forte additur etiam aliqua eohibitio ab impugnatione diaboli. Nec hoc est inconveniens , csem etiam per aquam benedictam, qua post Baptismum aspergimur, aliqua potestas dgmonirreprimisur. Haec S. Thomas. Sicut igitur gratia virtute Baptismi collata , non obstat quin Per caeremonias quae Baptismum sequuntur, beneficii aliquid spiritualis percipiamus: ita etiam tametsi jam per Baptismum expulsus sit ac conjuratus damon, nihilominus cum accedunt subinde exorcismi , qui omissi fuerant, inutiles omnino ac superflui non sunt; licet enim dςmonem non expellant, qui jam expulsus est, Vires tamen ipsius reprimunt , vim elidunt tentationis , & ardorem concupiscentiae temperant . Adde

uod quemadmodum iis, qui ex charitate perfecta jam sanctificati acce-unt ad Baptisinum, inutilis non est Baptismus, imo cum percipi potest, necessarius, quia nonnisi per ordinem ad illum, & ex voto illius gratia concessa fuit; ita & expulsio daemonis jam facta, exorcismo subsequenti,

quem respiciebat, suo modo tribuenda est. Optatus loco citato ne Verbum quidem habet de Baptismo, & exo cismis illi annexis. Unico invehitur in audaciam & furorem Donatistarum, qui Catholicos Episcopos & Sacerdotes de gradu suo, infando ac sacrile- ΕΟ ritu , contra Jus omne dejecerant; sicque vel ipsi met Spiritui sancto, a quo illi ordinati fuerant, injuriam intulerunt, seu, ut loquitur optatu i sum Spiritum sanctum exorcisarunt quo nihil iniquius. Perfecti fuerant illi, ait optatus, opere scilicet Dei, qui in eius nomine fuerant ordinati; re vor comtra opus Dei hostiliter militatis .... Quid iniquius , quam exorcisare Spiritum sanctum, altaria frangere, Eucharistiam animalibus projicere ρ Docete tibi v bis mandatum est radere eapita Sacerdotum , cum E contrario sint tot exempla

proposita feri non debere.

219쪽

TRACTATUS

CONFIRMATIONIS

Uinque de Sacramento Confirmationis Quaestiones propone

Prima erit de natura & partibus quibus constat. Secunda, de necessitate. Tertia, de causis. Quarta, de effectibus. Quinta denique , de caeren oniis Sacramenti Confirmationis. In ipso vero harum Praelectionum limine more nostro praemittimus Canones Tridentinos circa Confirmationem Sess.7. n. I. Si quis dixeris Confirmationem bapιfatorum otiosam egrimoniam esse, o non potius verum oe proprium Sacramentum I aut olim nihil aliud fuisse , quam catechesim quamdam , qua adolescentis proximi fidei 'σ rationem coram Ecclesia exponebant, anathema sit. Can. 2. Si quis dixerit, iniurior die Spiritui sancto eos qui sacro confirmationis ebrasmati virtutem aliquam trιbuunt anathema fit. Can. 3. Si quis dιxerit, sancir confirmationis ministrum non esse solum Episcopum, sed quemvis smplicem Sacerdotem, anaιhema Id.

De natura, seu partibus quibus con ira Sacramentum Coninmatianis. UT natura, & partes quibus constat Confirmationis Sacramentum, recte, ut par est, intelligantur, quatuor sunt totidem Articulis e pendenda.

220쪽

Pagina

aox DE S Ac MENTO c O FIR ATIONIS. I. Nomen & definitio Sacramenti Confirmationis. II. An Confirmatio verum sit & proprie dictum novae Legis Sacramentum. III. Quae sit ejus materia. IV. Quae esusdem forma.

ARTICULUS PRIMUS.

De nomine oe definitione Sacramenti confirmationis.

V Aria sunt apud Auctores Ecclesiasticos hujus Sacramenti nomina ratia petuntur ab eius m peria, alia a forma, alia denique ab eius effectu.Α materia.

Dicitur r. manus impositio. Fundamentum habet in Aictibus Apostolorum c. 8. V. IT. Imponebant nempe Apostoli manus super illos , o accipi bant Spirittim sanctum. Ita passim Veteres, sanctus Cyprianus Epistola 73. ad Iubajanum, S. Hieronymus Dial. adversus Luciferianos, S. Augustinus L. 3. de Baptismo contra Donatistas c. I S. & alii. Dicitur a. Sacramentum chrismatis oe unctionis, nempe ab unctione&chrismate , quod solet in illo usurpari. Ita S. Augustinus L. contra Litteras Petiliani c. Io . unguenti mysterium , a S. Dionysio L. de Ecclesialfica Hiera chia c. . Chrisma spiritalis unguenti, a Theodoreto ad caput r. Cantici Canticorum . chrisma sanctum , di supercoeleste , a Concilio Laodiceno n. 7. de 8. Denique, chrisma salutis, a S. Leone Serm. . de nativitate Domini c. . Α forma, aut quasi forma sua administratur, dicitur Signaculum, a Cornelio S Pontifice in sua ad Fabium Antiochenum Epistola apud Eusebium L. F. His .c. 3. ubi loquens de Novato, qui in iccto baptisatus, Sacramen tu in Confirmationis subinde percipere neglexerat, ait: Hoc autem signaculo minimρ percepto, quo tandem modo Spiritum sanctum potvit accipere Ita pa- et iter appellatur a S.Cypriano Epistola 73. ad Iubalanum, a S. Ambrosio L. de Mysteriis seu de Initiandis c.7. a S. Leone Sermone . de nativitate. Colmmunis est apud Graecos presertim haec nuncupatio, a quibus Confirmatio φνανἰι, 'naculum dicitur . Hinc ista solemnis apud eos inter ungendum sorma usurpata, Sinacalum doni Spiritus sancti. Ab effectu dicitur perfectio, a Concilio Eliberitano c. 38. a S. Ambrosio L. t. de Sacramentis c.2. Ratio est, quia homo baptisatus fit persecte ac plane Christianus per accessonem gratiae roborantis ac confortantis, quae propria est Sacramenti Confirmationis. Dicitura. Consummatio, a S.Cypriano Epistolacitata. Unde S. Th. 3. parte q. 72. art. I. ad 2. appellat Confirmationem , Sacramentum plenitudinis gratia . Et in q. dist. q. I. art. I. qa. ad I. rit, inquit , pleniιudo gratiae christianae suffciens ad salutιm, ct hae datur in Baptismo ; ρο plenitudo gratia ad fortiter resistendum, o hac datvr in confirmatione. Dicitur 3. usitato&communi nomine, confirmatio, quia robur & vires se ministrat ad fidem Christi intrepide profitendam . Ita Catechismus Conc.

Trid. parte 2. nu. II. chrismatis Sacramento . inquit , adversus omnes camnis, ct mundi O diaboli impetus robustiores fiunt baptisati; ct earum animus fide omnino confrinatur ad confitendum oe glorificandrem nomen Domini nostri Digi iZ Coo e

SEARCH

MENU NAVIGATION