장음표시 사용
101쪽
ΜETAPH's. PARs IL CΑΡ. I. 8 pro merito fuae obscuritatis , perdilexitat r Uoluta, atque illu irata es aut s iam factum .se , nondum in manus nostras huju*ν-di litterat perυeverunt. Uerum in hac quaestione, quae ian ili Augustini temporibus libere propugnata suit, hoc hodie de fide certo
tenendum est: animas non χ parentibus ge-Merasi, sed a Deo immediate creari, & comporibus, quibus conjunguntur, infundi. Inst. I. Μens humana pendet a corpore, ut existat ergo perit cum corpore. Prob. ant.. Mens humana non producitur, nisi dependenter a corpore; ergo &c. Resp N. ant. ad cujus probationem Distia non producitur, nisi dependenter a corpore tanquam ab Occasione C. ant. tanquam a subjecto, in quo, & per quod existat M ant. & cons. Si mens produceretur dependenter a corpore tanquama subjecto, in quo , & per quod existeret
sicut rotunditas cerat V. G. producitur dependenter a cera, in qua recipitur, penderet quidem a corpore, ut e isteret, ac pereunte corpore ipsa interiret; sed producitur tantum dependenter a corpore tanquam ab occasione, quatenus scilicet conformato, & organis sufficienter instructo corpore , cum quo mens destinata est constituere totum hominem , statim determinatur Deus ad creandam animam huic corpori conjungendam Itaque anima non magis. Pendet a corpore , ut' existat, qyam paries aliquis pendet ab alio pariete praeexistente , ad cujus occasionem construitur, ut cum illo domum emciat
Inst. 2. Mens humana pendet a corpore,. ut operetur . ergo, ut eXistat. . .. Resp.. Distia ant. pendet ae corpore, ut operetur tanquamia, Cecatione C. ant.. tanquam a. principim
102쪽
. g8 IMITITUTIONEs PFULOS.siarum operationem N. ant. & cons Cor- .pus non cogitat , non percipit , non .vult , non lentit ; ergo non est principium operationum animae, sed est tantum occasio cogitandi, quatenus scilicet propter leges commercii, quod est inter illas duas hominis pamtes tam dispares , mens determinatur ad cogitandum ex occasione motuum , qui fiunt in corpore, praesertim in cerebro; corpus enim per se, & proprie non agit in animam
spiritualem. Porro quamvis ocoasiovis nomen
hic, & alibi usurpemus, non tamen intelligendum est, quasi causarum occasio ualumi sy-itemati faveamus. Hoc vocabulo nihil a ud' significamus , inisi conjunctionis legem inter corpus, &' animam, quaerumque sit lex illa, de qua in Metaphynces progrelsa sermonem habebimuS. Init. 3. Mens non potest operari, nisi dependenter a corpore tanquam ab occasione ;ergo extra corpus non potest Operari. . .
Res. Dist. ant. Μens, dum unita est corpori , non potest operari, nisi dependenter a corpore tanquam ab occasione, Esto ant. postquam separata est a corpore, N. ant. &cons. Distingui debet duplex status mentis
humanae; alius, cum est unita corpori , alius cum est jeparata a corpore . In primo statu aequum fuisse videtur, ut anima cogitaret d pendenter a corpore, eXcitata scilicet permotus varios in organis sensoriis impressos, si nimirum instituente Deo. In altero autem statu nempe a corpore separata, & carnis
quasi compedibus soluta, operari poterit modo longe nobiliori, sibique conveniente, per intellectiones puras sine ulla phantasmatum admixtione . Nihil etiam obstare videtur , quo
103쪽
ΜgTAPHYs. PARs IL CAP. I. gyquominus anima a corpore separata easdem,&. similes habere possit sensationes, eademque percipere phantasmata, non secus ac dum corpori conjuncta est. Etenim quis neset, animam a corpore seiunctam objecta tensi- . bilia, eorumque qualitates potis percipere quandoquidem etiam dum est coniuncta cor pori, ipsa, non corpus percipit, eadem Vero causa, quae ex occasione motuum xorporis perceptiones animae producit, easdem; similesve perceptiones sine illis motibus produc re poterit. Inst. 3. Mens extra corpus esset in statu violento; ergo naturaliter non potest existere separata a corpore ... Resp. I. permisso an- tecedente, N. C. quod iubstantia sit in sta- tu violento, non sequitur, eam continuo in
nihilum redigi, nisi lubstantia illa sit corporea, cujus partes diuisivi possunt. Unde animae damnatorum, quae simplices sunt, etiamsi in statu violento versentur, non tamen idcirco pereunt, sed dolori suo in perpetuum
UiUunt .... Rei p. 2. N. ant. Equidem antomae violentum est a corpore separari propter naturalem in corpus propensionem ; at non probant adversarii, eam a corpore separatam
esse in statu violento; nam etiamsi anima hujusmodi propensitonem servaret, non tamen dici posset in statu violento, in eo saltem sensu , quod corporis praesentia carere non possit. Et certe animae beatae, & intime cum Deo conjunctae minime sunt in statu violento, qui earum obstaret Delicitati. Inst. 4. Saltem anima a corpore separata non poterit ullas sensationes habere; ergo erit in statu violento . Rei p. Dist. ant Non poterit scnsationes habere, si per sentationem
104쪽
intelligas perceptionem impressionis alicujus fassar in corpus C. A. si intellisas interiorem assectionem animae, qualis ipti advenire si let ex occasione corporis, N. ant. &conseq. Equidem si sensatio sumatur pro perceptione alicujus impressionis factae in corpus, menSextra corpus nullam sentationem habere potest ; cum enim corpori desinat esse conjuncta, illius motibus tanquam occasionibus non assicitur. At si sensatio sumatur pro interim ri ipsius humanae mentis afictione, quae Occasionem habere sciet a corpore, certe menva corpore separata sentire potest ; etenim iisdem, perceptionibus tunc assici potest, Deo Volente, quibus afficitur, ubi corpori est smeiata : cum eo tantum discrimine, quod ubi corpori sociata est, illas perceptiones accipit ab objectis externis mediate, sciIlcet media te corpore suo; ubi vero a corpore soluta est, easdem, aut similes perceptiones ab iisdem 'bjectis poterit immediate recipere. Objic. a. Mens humana est essentialiter se
ma corporis; ergo pendet a corpore ut Gi- , stat ... . . Resp. Dist. ant. Est essentialiter
serma corporis secundum aptittidinem, C. A. secundum actualem informationem , N. A. &Cons. Μens ex propria conditione apta est coniungi corpori, & cum eo totum substantiale componere; sed cum sit substantia a corpore omnino distincta, & extra corpus agere possit, non est de ejus essentia, ut corpori conjungatur . Hanc dissicultatem fusus deinde explicabimus. Inst. Mens numana est pars hominis, ideoque substautia incompleta ; ergo de ejus es.
1entia est, ut actu coniungatur corpori ....
Res p. N. cons Mens humana non dicitur
105쪽
ΜETA PHYs. PARs IL CAP. I. 'Iincompleta eo sensa, quod sit quasi dimidia substantiae, cui desit aliquid ad rationem substantiae; sed eo tantum 1ensu, quod sit apta ad corpus informandum, & hominem una
Objic. 3. Quod crescit, viget , deficit cum
corpore, quod omnibus corporis mutationibus est obnoxium, debet dissolvi, & interi-
Te gum corpore; atqui mens humana &c.,
crescit in pueris, vi8et in iuvenibus , deficit in senibus. sana est in sanis, aegra m aegris&c. ergo &c. Resp. Dist. Maj. Si haec omnia menti realiter, non secus ac corpori, contingant, C. Μaj. Si apparenter tantum,3c ex occasione corporis, N. Mai. D. M. N. C. Illae igitur mutationes, quae Videntur menti humanae contingere , ipsi revera non accidunt, sed sunt propriae lolius comporis , cuius organis mutatis necesse est, ut anima videatur mutata propter arctissimam, quam habet cum corpore, conjunctionem . Itaque mens non ratione sui, sed apparenter tantum crescit, viget, ac deficiti scilicet quandiu mens conjuncta est corpori, ea videtur esse coniuncti a Deo initituta, ut nul lae oriantur in mente cogitationes, quas statim non consequantur aliqui spirituum animalium motus in organis corporis, & pra, sertim in cerebro , & vicissim nulli fiant spirituum animalium motus saltem aliqua ratione, quin filico mens ad varias cogita tiones pro istorum motuum varietate deter minetur. Unde cum imbecilla sint, & imperfecta corporis organa, dum nimis molle est, ac fluidum cerebrum; non tam facile ,
nec tam constanter mens determinatur ad
cogitandum, vel etiam pluribus cogitationibus
106쪽
ςa INsTITUTIONES PHILOs.bus occupata continuo distrahitur ob levitatem spirituum, δc delicatiorem totius comporis habitudinem. Hinc levitas, & inconstantia puerorum, qui seriis rebus Vix poΩ sunt attendere; hinc eorum dissicultas, Scimpotentia ideas inter se comparandi , &ratiocinandi; quia non satis diu eaedem idea menti praesentes retineri possimi, & illorum
attentio nimis Occupatur, imo tota a viviradioribus sensationibus exhauritur . At quo magis explicantur, & inter se ordinantur orsana cerebri, quo solidiora fiunt, ac fimmiora, quo liberior spirituum aditus, flu-Xus per eorum meatus eo magis cP scere,
atque vigere ipsa mens videtur, quia facilius, promptius, & fortius determinatur ad cogitandum, tumque diutius retinet easdemideas, quas inter se comparare potest, nec tam facile distrahitur, atque idcirco m2rri ,
in viris firma est; dum vero deficiunt spi-
, ritus animales, dum exsiccantur, rigescunta , que organa humoris defectu, atque inopia, vel nimia humoris copia recluduntur organorum meatus; tum iesa vis cogitandi languere videtur, ut contingit in decrepitis senibus. Ob easdem rationes mens turbatur in ebriis, phreneticis, quia cum abundet, ferveatque
nimius sanguinis, & spirituum aestus, hinc
oritur violenta fibrarum cerebri, & arteriatum agitatio, multaeque promiscue, & tumultuose excitantur idear, dum per cerebri vestigia cum impetu, & sine ordine currunt spiritus, tumque in musculos fluunt turm tim ad varios motus inconcinnos, & convulsi uis similes excitandos . Contra in lethargicis suffuso aqueis humoribus cerebro,& ipiritibus implicatis vacui laborant, res
107쪽
METAPHYs. PARS II. CAP. I. 93duntque nervi, & musculi; unde stupor altus , & diuturaus obrepit, totumque corpug Cecupat. In his autem omnibus casibus, aut morbis, non ipsa mens, sed cerebrum curatione indiget ; nec substantia spiritalis istas in ieipsa patitur vicissitudines, sed tantum
propter suam cum corpore conneXionem, a quo pendet tanquam. ab instrumento cogitandi male affecto; sicut fere manus scribentis pendet a vitio, aut perfestione calami . Quapropter mens a corpore soluta, nec jam organis ejus obnoxia, prorsus immunis erit ab illis mutationibus extrinsecis. Inst. Ipsa mens humana obnoxia est in. numerig mutationibus ; ergo naturaliter interire debet . Resp. Dist. antec. Obnoxia est mutationibus accidentalibus Conc. Ant. substantialibus N. A. & cons. Equidem mens obnoxia est variis mutationibus, quia capax est diversarum operationum , & mo- . dificationum; sed illae mutationes iunt mere accidentales , quippe substantia animae Varias, & oppositas suscipiens modificationes, ipsa quidem mutatur, sed totam sui esse tiam semper retinet. Praeterea , quod diligenter animadvertendum est, modificationes
oppositae, volitiones scilicet, & nolitiones , amor , odium stibi liiccedunt in eadem anima, sed sine ulla divisione, & separatione partium in subjecto; at modificationes corporis, quae sibi succedunt in eodem iubjecto, longe aliter se habent. Igitur dive ibe, M oppositae modificationes, quae possunt mutare substantiam ipsam, & subjecti corporei interitum importare, idem non pot- sunt in substantiam spiritualem, & simplicem, qrialis est mens humana.
108쪽
94. : INS'ITUTIONES PHILOs. . Objic. 4. Ex an i m iri tua litate non col- . ligitur illius immortalitas ; ergo nulla furit argumenta, quibus animae immortalitatem' demonstrare voluimus .... Resp. N. ant. Etenim subitantia partium 'expers eX natura sua immortalis es . Praeterea etiamsi permittimus . , ant. negare tamen 'postemug consequentiam ;non enim solo hoc argumento, usi sumus, verum & pluribus aliis argumentati enim sumus ex contensu hominum ,.ex conscientiae stimulis, ex justitia Dei, aliaque plurima' adhibuimus argumenta. Inli. Quod cogitat, est spirituale; sed brutorum animae cogitant f ergo sunt spiritua- les; atqui tamen morte pereunt cum corpore ; ergo licet mens humana spiritualis ,& simplex sit, minime sequitur, eam esse immortalem. . . . . Singulae hujus argumenti propositiones facile probantur. I . Uuod cogitat, est spirituale: sam a nobis ipus fuit fu- , se demonstrata . 2. Brutorum animae cogitaui: ex brutorum actionibus est manifesta. Innumera enim quotidie videmus a brutis animantibus fieri , quae sine cogitatione nullo modo explicari posIunt. Ira felium solertia, A dexteritas in capiendis muribus ; ita fidelitas canum erga Dominos; ita ars imitandi in sim iis; ita innumera alia omnibus Obvia , & notissima , quae fusius persequi 1.- perfluum eii, sensum , & cogitationen, in . brutis demonstrant, nec mechanice fieri pos-lunt . Haec altera propositio : Animae brutorum cum corpore pereunt: ab omnibus, ii paucos metempsicosis, aut harmoniae praeliabilitae patronos excipias , admittitur . Et
quidem si anima bruti est spiritualis , &immortalis, quid agitur de innumeris illis
109쪽
METAPAPs. PARs III. CAP. I. ' tot animalculorum animabus immortalibus λAn de corpore in corpora transmigrant Anentia in mundo inutilia fiunt post corporis interitum P Praenerea quemadmodum crudelis. merito dicitur homo, qui hommem occidit, cujus anima est immortalis; ita non sine crudelitate summa perirent .tot animalia, quo
rum an irr.ce immortales essent. . - α
Respondent Cartesiani negando, bruta animantia cogitare , aut proprie sentire , aut ullam illis est e animam a corpore distinciam; multisque rationibus probare nituntur, Deum potuisse sacere corpus bruti, quale est ; ita ut sine ulla anima, & per solum corporis
mechauismum omnes , quas in brutis miramur, actiones obiret. Totam, quantam pos
sunt, suae livpothesi probabilitatem conciliant Cartesiani nis, alitique similibus exemplis
& rationibus. 'Ea est hominum industria; ut machinas brutis animantibus fere similes fingere potuerint. Fertur Ioannes Regiomonta- nus aquilam ligneam fecisse , quae in aera isese recipiens Imperatori Norimbergam tendenti viam cemonstravit ; muscam quoque
volatilem finxisse dicitur . Notissima sunt omnibus, quae narrantur de fictili capite Alberti Magni, quod verba quaedam protulisse
legitur. Nec minus stupenda est structura ferrear statuae, quae per varios anfractus ad Regem perrexit, fleλ iique genibus , & libello supplici oblato, libertatem auctori suo capti- .vo imploravit , & eadem via reversa est ; i1ed quidquid sit de illis, quae jactantur artis mechanicae portentis, certissima est, & fere incredibilis artificum quorumdam industria , quae tanta fuit, ut difficiliores animalium
110쪽
pis . INNITUTIONES PI 'Los. motus imitati fuerint , & in variis machi- nis expresserint. Porro sit tantum potuit humana dexteritas , quid non poterit infinita Dei potentia, cui certe nulli limites praescribi possunt Igitur non repugnat , soli me- mechanismo tribui omnes, quas miramur,. brutorum operationes. Porro natura smptix. oi, mi vulgare fert philosophicum axi orna , atque frustra fit per plura , quod uerri potest per pauciora. En speciosissimam Cartesianorum argumentationem.
Respondent vulso alii, maximum esse inter bruti, & hominis animas discrimen. Homo enim ideas abstractas format, veritates necessarias, & aeternas, ac semetipsum acta. refleXo e noscit, ac tandem ratiocinatur ;at bruta 1ensationibus tantum aguntur , res singulares, & corporeas dumtaxat percipiunt, activi reflexos non eliciunt, neque ullo modo ratiocinantur, aut unum ex alio deducunt. ' Unde concludunt, brutorum animam non esse . spiritualem, sed materialem. Verum hac ratione convellitur argumentum, quo probatur,
cogitationem non nisi substantiae simplici pos- se convenire ideoque nulla est ratiocinatio inde deducta ad liatusndam mentis humanae immortalitatem . Et certe fatendum eit , mentis humanae spiritualitatem, ac immortalitatem aliis plurimis rationibuῖ comprobari, quae ad bruta transferri nequeunt; sed . tamen validum illud argumentum elevareretur hoc Peripateticorum responto . At ipsi facile satisfacere non possunt his quinitionibus e quomodo concipiant, coSitationem inesse posse subitantiae extentae, &partibus compositae a ratione statuant i. brua
