장음표시 사용
81쪽
ΜΕΤΑ ΡΗYs. PARS II. CAP. I. 67 . quae sint illius facultatesὶ Hae autem cognitiones omnes, quid nobis prosunt, si animam ipsam perdamus si ad veram immortalit tem, aeternam scilicet beatitudinem confe- quendam, nostris facultatibus non utamur Hinc patet tota praestantissimi argumenti divisio. Quae ad humanam mentem pertinent, sub triplici potissimum ratione considerari possunt: vel enim mens humana in se, &absolute spectatur; vel in ordine ad corpus; vel tandem mentis humanae facultates aliquae considerantur
De Mente humana in se spectata.
DUO poti ismum inquirenda occurrunt. Primum, an menς humana sit spiritualis, & a corpore distincta: secundum, an sit immortaliS.
De Mentis humani Spiritualitate.
I. R IT Ens humana est id , quod in uti l l quoque nostrum cogitat; a Schol
sticis vulgo definitur, Spiritus creatus incompletus : qua definitione secernitur ab Angelo, quatenus mens humana destinata est infor .mando Corpori, & cum eo apta est constituere totum riubstantiale, nempe hominem. II. Per Corpus, seu materiam intelligimus substantiam extentam, divisibilem, solidam, ex variis partibus variarum figurarum contextam. Per spiritualem vero substantiam in- te
82쪽
tolligimus subitantiam expertem materiae, seu quae extensionem , divisibilitatem , & solidi talem excludat. Quaestio est igitur utrum id, quod in unoquoque nostrum cogitat, sit substantia expers extensionis, divis bilitatis, si liditatis &c.. III. Inter veteres permulti fuere, qui materialem animam, es veluti quoddam tenuissimum corpus ex subtilissimis particulis igni, vel aeri suntlibus, celeratimoque motu agitatis conflatam fecerunt . Neque etiam hodie desunt increduli, perversiissimique homines , qui eumdem perniciosis limum errorem tueantur . Cum hae nefaria sententia confundi non debet haud satis accuratus loquendi modus a nonnullis Scriptoribus Ecclesiasticis aliquando usurpatus. Aliqui etiam Ecclesiae Patres humanam animam, Angelos, Deum ipsum corpus vocarunt, sed alio plane sensu. Etenim cum incorpoream quamdam substantiam concipere vix possent; quid, quid existeret, ut a nihilo distingueretur,
corpus vocabant, ita ut corporis nomine entia a nihilo secernere dumtaxat intenderent.
At corpus illuda materia, si ve corporea substantia perspicue distinguebant, cum actiones illas, atque attributa, quae corporeae substa tiae, sive materiae conveniunt, ab ejusmodi corpore seiungerent, id que nominis abusu dumtaxat errarunt. Ita Tertullianum excusavit S. Augustinus de Genesi ad litt. lib. Io. cap. ult. Quia corpus esse onimam credidit, non ob aliud fecit nis quod eam incorpoream cogitare non potuit, oe ideo timuit, ne ni
83쪽
MEM HUMANA Esl SUBSTANTIA SPIRITUALIS, SEU A MATERIA, VEL CORPORE DISTINCTA, ATQUE DIVERSA.
Prob. I. Pars, scilicet mentem humanam
esse substantiam. Animam dicimus id, quod in nobis cogitat; sed id , quod in nobis c gitat, est substantia . Et quidem experimur,
cogitationes in nobis continuo mutari, alias
aliis fluxu perpetuo succedere: sed mutabilia , quae enti insunt, modi dicuntur, , sine sub-3ecto esse non possunt; ergo cogitationes sunt modi, qui sine subjecto este non possunt. Illud autem subjectum est id,' quod in nobis cogitat, quod proinde aliquo ad existendum subjecto non indiget, ideoque substantia est. Etenim si id, quod in nobis cogitat, dicatur indigere aliquo subiecto , hoc ipsum subjectum cicemus id, quod cogitat. Ergo anima est substantia.
Prob. a. Pars, & I. Principium operationum, quae ad materiam pertinere non possunt, est substantia prorsus distincta a materia , ac proinde spiritualis; atqui mens humana est principium operationum, quae non possunt ad materiam pertinere, nempe cogitationum , quarum quisque sibi conscius est; ergo mens humana est iubstantia spiritualis . Prob. min. Si cogitatio pertineret ad materiam , esset intrinseca materiar modificatio. Cum enim
cogitatio sit subjecti cogitantis actio interna, Per quam res cogitans alio modo se habet. ad seipsam, intrinseca est sub ecti cogitantis modificatio ; atqui cogitatio non potest esse intrinseca materiar modificatio; si enim esset inIrinseca materiae modificatio, esset ipsa ma telia
84쪽
teria modificata; atqui cogitatio non est , nec potest esse materia modificata. Nam si ita esset, cogitatio haberet proprietates materiar, esset proinde extensa, divisibilis in partes, & fi8urata; atqui ablurdum est dicere, cogitationem esse extensam , divisibilem & figuratam. Enim vero quis possit a se obtinere, ut credat, intellectus actum V. G. assensum, vel distensum esse certo
loci spatio distusum, posse scindi in duas ,
quatuorve partes, &. habere figuram rotundam , aut quadratam , aut triangularem λ Ergo cogitatio non potest esse materiar modificatio ; ac proinde mens humana esst principium operationum, quae ad materiam pertinere non possunt. Prob. a. Si cogitatio pertineret ad materiam, vel cogitarent singulae materiae particulae , ex quibus componeretur corpus co3itans, vel non. Utumque abiurdum est. Ergo &c. Minoris i. pars ostenditur. Si cogi tarent singulae corporis particulae , vel cogitatio esset tota in singulis, vel partim in
una, partim in altera, neutrum autem dici potest. Non primum, alioqui tot erunt iubstantiae cogitantes, quot partes. Verum non
dubia conscientia novimus, unum aliquid ,& simplex in nobis cogitare. Praeterea si tot essent cogitatione , quot partes, de illis singulis partibus eadem, quae de toto corpore cogitante, quaritio temper institui poliet , num scilicet singularum illarum partium par ticulae in infinitum divisibiles cogitent, Vel
non. Si dicerentur cogitare, ergo essent actu in nobis infinita numero entia actu cogitantia seorsim, quaeque proinde separata, dum Oorpus in pulverem reducitur, etiam cogita
85쪽
rent; ita ut deinde in plantis, in terra, in lapidibus, aliisque corporibus, in quae transiret corporis nostri substantia , estent infinitar actu particulae cogitantes, quod est absurdum . Si vero illae partium cogitantium particulae in infinitum divisibiles non cogitent ; inde etiam illud sequitur, cogitationem scilicet esse partim in una parte, partim in altera, quod quidem absurdum est . Etenim cogitatio non ita potest in partes dividi, ut media pars cogitationis dicatur
esse in una materiae parte , media pars in altera . Neque enim extensa est cogitatio,
nec concipere Valemus mediam, aut quam
tam , aut millesimam ullius cogitationis simplicis partem ab aliis partibus separatam . Deinde secta in partes cogitatione, nemo
posset affirmare se aliquid percipere; siquidem unaquaeque pars non totum aliquod , sed aliquam dumtaxat totius partem cogitaret ; non ipsa cogitationum partialium collectio totam rem aliquam perci Peret, cum una earum nesciret, quid perciperet altera . Haec de I. minoris parte . Minoris 2. pars probatur , nempe eX partibus materiae non cogitantibus nuri quam fieri posse corpus cogitans. Etenim in earum partium non
cogitantium dispositione qualibet nihil deprehendi potest , quod cogitationem producere valeat; illa enim varia partium dii politio fieri non potest, nisi per variam distantiam , contactum, motum, quietem, figuram &c. ; sed haec omnia nihil continent, quod ullam positi cogitationem producere ;nam quomodocumque mOVeantur corpora,
quaecumque sit corporum distantia, fgu
86쪽
a IusTITUTIONEI PHILOS.ra &c., illa partium non cogitantium varia dispositio nunquam poterit esse cogitatio, nec cogitationem poterit continere; e fectus autem in sua causa contineri debet,& ex nihilo produci nequit; ergo particulae
materiae non cogitantes quomodocumque inter se dispositae, nunquam poterunt fieri corpus cogitanS. Prob. 3. Substantia, quae vel uno temporis articulo terrae viscera rimatur, c um immensum cogitatione percurrit, raptim evolat
in sinum Dei , spirituum caetus perlustrat, orbem universum praevadit, obiecta immaterialia, incorporea, sensibus impervia percipit, puta virtutis honestatem, vitii foeditatem, requitatis, & justitiae regulas, numerorum habitudines, & proportiones, sensuum ipsorum errores , ignorantiae turpitudinem, scientiarum utilitatem, ac decus, est Vere, ac proprie spiri tus, non materia. Qui eRim intelligi potest, substantiam corpoream, atque inertem in spatia immensa unico temporis puncto transferri, res immateriales, nostrisque sensationibus minime obnoxias percipereὶ atqui hominis anima est substantia hujusmodi, ut cuilibet constat intimo conscientiae testimonio; ergo mens humana est vere, & proprie spiritus. Prob. g. Sensationum nostrarum Varietas, uniformitas , molestae sensationes in nobis etiam invitis excitatae, voluntatis imperium in plurimos sensationum effectus; haec omnia conscientiae nostrae testimonia certo demonstrant, non solum objecta eXtra nos, eX tramentem ipsam existere, sed etiam obiecta illa, mentemque nostram essentialiter disse re, manifeste ostendunt. Et quidem si memnostra
87쪽
ΜETAΡΗYs. PARsIL CAP. I. 73 nostra ab ipso corpore non differret, nulla unquam esse pollet illa, quam tamen in nobis 1 aepe experimur inter 1ensationum effectus, ipsamque voluntatem discordia, & mutua veluti puῖna. Objectorum externorum
effectus in anima productos, nisi anima ipsi ritualis sit, nulla ratione intelligi posse, evidens est. Fingamus, animam esse materialem , objecta externa' nullam aliam menti nostrae mutation qm afferre polIunt, praeter varias motus, loci, vel figurae determinationes, quod quidem patet , & ab omnibus conceditur; led hcec omnia cum ideis inanima productis nullam relationem habent. Hu--jus argumenti ut sentiatur Vis certe maxima, & insuperabilis, vocis Dei exemplo ut mur. Dum auditur vox ista Deus latina, vir linguae latinae omnino imperitus, gladito hoc vocabulo , eundem omnino eXperitur nac tum in singulis organi auditorii fabrillis n ni cus, ac ii latine 1 ciret. Igitur anima materialis iisdem omnino motibus obnoxia *ret in cerebro hominis linguae latinae imp riti, vel bene docti, ae proindet in utroque .catu vocabuli significationem aeque intelligeret. Quod autem res aliter se habeat, pro cul dubio repetendum eli ex linguarum inlututione, mutuaque hominum conventione. Porro mutuae hujus conventionis capaces esse non possunt substantiae mere materiales, in quibus scilicet iidem aeni eosdem motus producerent, ac proinde & easdem sonorum n tiones, eamdemque Vocabulorum intelligentiam . quod experientiae, & rationi repugnat. Illa isitur conventio ad aliam subitantiam, quae spiritualis e i, necestario pertinere debet. Ob3ic. Sine ulla ratione negatur, cogit Jacq. T. II. ' D tio-
88쪽
τ4 INsTITUTIONUS PHII 'S. tionem convenire materiae, nisi omnes Ma teriat modos cognoscamus atqui omnes m eriae modos nec cognoicimus, nec possumus cognoscere; ergo. . . Res p. N. maj. Nam etiamsi non cognoscamus omnes materiae modos, tamen certo scimus, materiae convenire
non posse modos contradictorios. Porro si materia cogitaret, ipsi convenirent modi contradictorii; nam cogitatio excludit partes, exensionem, figuram, divisionem, & motum . Haec autem omnia includit materia. Ergo materia haberet proprietates coΠ-
tradictorias , si vi cogitandi praedita .esse
posset. 'Init. I, Licet eogitatio non sit extensa, dividua & figurata: tamen potest elle modificatio materiae. Et quidem motus, &quies sunt modificaxiones materiae, nec tR-men sunt . aliquid extensum, & divisibile.
Ergo materiae convenire potest cogitatio ....... Resp. N. ant. Ad cujus probationem dico, modificationem materiae dupli- eis esse generis. Alia est modificatio extrinseca, sive modus, quo res aliqua sese habet ad res alias extra se positas, alia est modificatio intrinseca, sive mCdus, quo reSaliqua sese habet ad se ipsam. Porro motus , & quies sunt modi, quibus corpus se habet ad partes spatii, seu ad corpora circumstan tia ; motus scilicet est modus, quo corpus locis pluribus successive respondet ; quies Vero est modus, quin corpus eidem loco per manenter respondet, ac proinde motus, N.
quies sunt modi materiae pure extrinseci :potest quidem materia habere modificationessure extrinsecas, quae neque sint extensae ,
neque civisibiles, neque fisur tae; nam illae
89쪽
ΜΕΤΑ ΡΥΗs. PARS II. CAP. I. 73 modificationes non sunt extenta, neque divisibiles, neque figuratae, quae sunt meri respectus, merae relationes nihil mutantes in ipsa re. At materia non potest habere modificationes intrinsecas, quae neque sint eXm
tenta , neque divisibiles, neque figuratae :illae enim modificationes lunt ipsa mei materia in se, & absolute spectata . Figura materiae V. G. quae est intrinleca materiae modificatio, est absolute, & in se ipsa materia, proindeque extensa , dc di visibilis. Cum ergo cogitatio sit subjecti cogitantis modificatio intrinseca, actio nempe, per quam res
cognitans alio modo se habet ad seipsam , non potest convenire materiae ; nisi ipsa sit divisibilis, & extensa; ergo cum non sit divisibilis, Ac extensa, non potest pertinere ad materiam ; pertinet ergo ad aliam subliantiam, ad spiritum scilicet. Inil 3. Anima easdem habet modificatio
neS, ac corpus. Etenim pro Variis corporis
motibus, & effectibus varias suscipit cogita tiones ergo cogitatio potest esse modificatio
materiae .... Rei p. N. ant. Ad cujus probationem dico , animam quidem pro variiqcorporis motibus varias sulcipere modificationes ; ita pro variis sensuum externorum mῖ-tibus varias habet sensationes; pro Varia oculorum commotione varios percipit coloreς, lonOS Varios pro Vario aurium pulsu , non tamen idcirco anima easdem habet, ac cor pus modificationes , modificatio enim corporis est motus, figura, situs &c. , quλS quidem modificationes a cogitatione longe diversas esse demonstravimuS . Inst. 3. Anima laeso corpore laeditur: ergo
operationes animae sunt modificationes ma-D 2 tisa
90쪽
6 ImTITUTIONES PHILO . teria . , ..... Resp. di f. ant. Anima laeso corpore laeditur, sed diverto modo, Estoant. eodem modo, N. ant. & Coni. Laeditur enim corpus, quatenus nexum partium corporis aut dissolvitur, aut vehementius impellitur; anima Vero laeditur, quatenus ex occasione laesi corporis in ea excitatur, pro legibus coniun- Silonis animae cum corpore, sensatio gravis&. molelia, quae Uuluus quoddam aut nae dicitur . Dixi uso autecedens, quiae nonnum-
am anima in rei alicujug consideratione ic defixa haeret, ut laeso corpore, nihil do- loris sentiat.
4 Inst. 5. Non desunt Philosophi , & qui
dem primi nominis, qui materiae Elementasmplicissima omnino esse, invisibilia, & in-ERtensa, pro certo affirmant, idque multis conantur demonstrare argumentis. Ergo in hac hypothesi , quae non solum non repugnat, sed firmissimis sole tuetur rationibus, statim Philosophis eripiuntur praecipua argumenta, quae ab extenuone, & partium compositi ne deduci solent, ac proinde absurdum non est, operationes animae esse modificationes materiae .... Resp. C. A. N, Cons. . Quidquid , sit de illa hypothesi, quam strenue propugnant doctissimi quidem Philosophi non
pauci, firmissima tamen manent argumenta hactenus explicata. Et certe cum materia ex elementis sive extensis . sive inextensis, composita sit, ut omnes Philosophi concedunt ,
totam vim servant argumenta , quae eX materiae compositione deducuntur; hac enim ratione argumentari licet: vel cogitarent singula inextensa materiae elementa , vel non: utrumque autem absurdum esse , ex conclusionis probatione facile coissitur . Ergo ne-
