Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

ΜΕΤΑ ΡΗYs. PARI IL CAP. I. 97 bruta nullo modo ratiocinari P Unde per ra . tionem sciant, ideas abstractas, & ratiocinandi facultatem non posse esse nisi in substantia simplici, ideas vero singulares, at . que memoriam posse esse in substantia composita, & extenta Relpondent alii, nihil, si rationem solam consulamus, obstare, quominus belluis tri-huatur aliqua ratio imperfecta, & substantia spiritualis inferioris ordinis. Qua enim, inquiunt, ratione humana demonstrari potest, Deum naturas quasdam intelligentes minus perfectas, ac in breve tempus duraturas non creasse P Sed hac responsone subvertitur principium istud : Deum nullam βί- antiam annihilare . Si vero animae illae brutorum immortales dicuntur, jam vel metempsicosis absurda opinio admittenda , vel respondere coguntur hujus sententiae auctores gravissimis difficultatibus, quae proponi potiunt circa statum earumdem . animarum , postquam a corpore seiunctae sunt. Nos vero in nac tanta opinionum varierate, in hac rei ipsius obscuritate dicimus,

non ideo neganda esse, quae clara sunt, eo quod obscura quaedam evolVere , aut mente , capere nequeamus i cum vero argumenta ,suibus mentis humanae spiritualitatem, tiam mortalitatem comprobamus, Valida certe sint, atque perspicua, objectiones ex ignora brutorum natura desumptae certa, evidentia argumenta non labefastant . Igitur

his , aliisque id genus plurimis quaestionibus

non alio respondemus modo, quam candida ignorantiae nolitae confessione ; fatemur scilicet, hoc nobis esse per solam rationem incognitum; hinc tantum pro anima nostrap Iuce. T. IL E suase

112쪽

ς8 INsTITUTIONES PHlLOS.gnamus, sed ratione sola, neque, Omnibus dissicultatibus ex incognita belluarum anima satisfacere possumus: arSumentum nobis Oppositum est ad ignorantiam , non ad judiaetum ς contra vero argumenta pro spiritualitate, & immortalitate animae sunt ad iudicium , atque desumpta ex ipsius rei natura . Id autem maxime cavendum est, ne certissimas demonstrationes philosophicis opinionibus misceamus; atque religiosissime praesem tim 1ervari debet haec regula , si agatur de sanctissimis fidei nostrae decretis. Objic. 3. Sapientiae cap. 2o. legitur: pose hoc, id est ρι δε mortem , erimus tauquam

non fuerimus .... Ciuis erit corpus nostrum , est uiritus di undetur, tanquam mollis aer sergo mens aura tenuis, quae homine mo.

riente evanescit. Resp. N. ConL Non ex propria persona Sapiens loquitur, sed experiona impiorum, ut capitis initio admonete dixerunt impii cogitantes apud se non recte; & vers. a. subjungit: Haec cogitaυ

runt impii, erraderunt. . . nec judicaUe- . runt honorem animarum fanctarum, quoniam creaυit Deus hominem inexterminabilem,

ad imaginem similitudinis suae fecit illum.

Inst. i. Ecclesiastes cap. 3. U. II. eX Propria persona loquens sic ait: Unus interitus es hominis, s jumentorum, o aequa utriti que conditio, sicut moritur homo, sic in illa

moriuntur .... nihil habet homo jumento amplius ς ergo tam moritur anima hominis ,

quam belluae o Resp. N. Cons. Nam haec Scripturae verba non debent intelli hi demente humana, sed de vita hominis animali , quae non magis stabilis est quam bruti cujuslibet . In hoc toto libro 'declarat Ecclesiastes

113쪽

salles praesentium , & sensibilium bonorum

vanitatem , nosque admonet, ut ad vitam aeternam, Sc bona increata aspiremus, antequam reυertatur pulUis in terram suam, reu-

de erat , s spiritus redeat ad Deum, qui

dedit illum, cap. ult. U. q. v. Ini f. a. Eodem cap. 3. V. 2I. ait Ecclesiastes: quis novit, s spiritus filiorum Adam ascendat fumum, O s spiritus jumentoruma

descendat deorsum P Ergo aequalis est conditio hominis cum iumento etiam quoad i 'teritum .... Resp. N. cons. Verba Ecclesia istis non iunt dubitantis, sed increpantis amorem sensibilium , & damnantis judicia , in quibus plus sensibus, & sensuum praejudiciis tribuimus, quam rationi,& auctoritati divinae. Si omnia velimus metiri sensiiabus: quis novit, s spiritus filiorum Aduis ascendant fumum ' Hinc ait, Deum probare Voluisse hominis fidem, quod nempe, quantum sensus suadent , habeat interitum citra

belluis; certus tamen esse .debeat ex purae rationis lumine, & ex divina auctoritate, feesse immortalem quoad mentem , seb spiritum, qui ad Deum reversurus est. Inst. 3. Ex I. ad Tim. cap. 6. v. I F. Deus δε- Ius habet immortalitatem , emo &c. . . . Rei p.

Diit. ant. ase ipso, & necessariam immortalitarem , Con. Ant. ab alio, Neg. Ant. & Con. Equidem solus Deus est immortalis immortalitate necessaria, & nullo indigente conserva tore, mens autem humana indiget conserva. xi a Deo, ut aeternum existat. Pariter, quod dicitur in 6. Synodo Cecumenica , animam , non natura, sed gratia Dei esse immortalem,so sensu intelligendum est, quod anima immortalitatem habeat Deo volente, & co E a ta ser-

114쪽

ΜΕΤΑ ΡHYs. ΡARS II. CAP. IL Iorse intelliguntur daemones, & animae damnatorum in inferis cum igne materiali conjungi. Tandem spiritus ita potesso corpori con-3ungi , ut mutua sit connexio inter spiritus cogitationes, & certos motuς corporis, ac Uicissim, quemadmodum in nobismetipsis experimur. Nam ea est conjunctio animae cum

corpore, ut certa ratione moto corpore cogitet mens, & viceversa. II. Ut tommercium animae cum corpore, hujusque commercii circumstantiae melius in telligantur , triplicis generis motus distinguere est in corpore . Alii naturales dicuntur, quales sunt motus cordis , cerebri, a teriarum , Venarum iac. alii dicuntur volum rariι , qualis est superciliorum , & palpebr rum motus, cum aliquid subito oculos per cellit. Alii denique motus appellantur' libe ri, qualis est motus pedum ad ambulandum . Motus naturales nullatenus oriri ab anima, certissimum est ; fiunt enim illa non adve rente , nolente , atque etiam dum nondum est conjuncta corpori. Isitur motus illi pendent tantum a mechanica dispositione motuum corporis . Motus voluntarii creduntur oriri ab aliquo voluntatis imperio, licet necessario; id tamen non ita certum Videtur, cum illi motus ipsam reflexionem plerumque

antevertant; quare ad motus naturales reUocari possunt. Soli ergo motus, qui liberi dicuntur , certo pendent ab anima , quod exsequentibus manifestum erit. III. Quaeritur, qua ratione fiat, ut moto . corpore cogitet mens, & viceveria, seu quaeritur , quomodo fiat, ut res adeo diversae, quales sunt cogitatio , & motus, reciproco veluti agantur aestu . Difficultas hinc etiam

115쪽

i IMsTITUTIONES PHILO . augetur, quod corpore male affecto mens facultatibus suis recte uti nequeat. Si enim longa vigilia , aut alia de eausa somno oppresium lit cerebrum , frustra de ulla re attente cogitare nitimur, inviti fatiscimus, donec somno refecti ad pristinam attentionem redire liceat ; brachio etiam male affecto frustra mens motum imperat; si paralyticum sit, aut si refectI fuerint nervi, non magis voluntati obsequitur, quam corpus aliud a nobis longius r Otum.

Tres sunt praecipuae Philosophorum hypotheses circa conjunctionem animae. Altera Vulgaris, quae statuit, animam in corpus, &corpus in animam reali infiuxu , seu phmee agere , & haec hypothesis dicitur systema

in xus ph ci. Altera Cartesianorum, quΟ-rum sententia est, animam non agere 'physice in corpus, nec corpus in animam , sed tantum occasionaliter, & dicitur systema cauis farum occasionalium . Tertiam tandem hypothesim invenit Lethnitius , statuitque nullo modo, neque physice, neque occasionaliter agere corpus in animam , aut vicissim, sed tantum harmoniam quamdam , seu con tensum inter corporeos motus, & an imae cogitationes reperiri , diciturque systema hammoniae praestabilitae. Tres illas percelebres hypotheses fusius explicabimus. Substantia una dicitur influere in alteram ph sice, si quaedam realitas, quae inhaeleat

uni substantiae, transfertur in alteram. Hinc corpus nostrum organicum physice influere dicitur in animam , quatenus ex corpore in animam transfertur realitas aliqua ; anima

uicissim physice influere dicitur in corpus ,

116쪽

aliquam . Hinc in systemate influxus physici anima movet corpus , vel organa corporis, & vicissim cerebrum eroducit in anima perceptiones rerum sensibilium in organa1ensoria agentium, ac proinde vis ex corpore in animam transiens dirigit vim animae,& eam determinat ad percipiendam sensationem in organis sensoriis productam , &vicissim anima dirigit fluidum nerveum in

musculos , quorum actione motus in corpore perficitur, & sic determinat motus spontaneos, & voluntarios. Porro ut anima hunc in corpore motum producat, necessum est , vim quamdam animal transire in corpus, eamque in vim motricem mutari ; contra autem dum corpus influit in animam , vis motrix corporis transit in animam, & in vim aliam transformatur ; cum vis motrix soli materiae competere possit . Hinc vis aliqua motrix , quae materiae prius inhaer bat, perit, dum corpus agit in animam; dum vero anima agit in corpus, otitur vis motrix, quae antea non erat, ac in illo systemate non conserUatur in universo eadem 'virium mstricium quantitas . Hoc est 1in

xus p sici systema, quod o uidem non parum difficultatis habet; intelligi enim nequaquam potest, quomodo anima physice agat iii corpora, & vicissim . Causae occasionales dicuntur , quae Vi agendi propria destituuntur , agendi tamen

occasionem praebent. Hae igitur causae o

ponuntur causis physicis, quae vi agendi propria instructae sunt . Ita in systemate influxus physici corpus , & anima sunt causae physicae; contra vero in systemate causarum occasonalium Deus modi cat animam in gra-

117쪽

i DsTITUTIONES PHILOS. tiam corporis, & corpus in gratiam animae, producendo scilicet has ideas, non alias, quia hi sunt in corpore motus, non alii & producendo hos corporis motus non alios, quia anima has , non alias habet perceptiones . Unde apparet , in hoc systemate animam destitui vi activi , qua motus in corpore . producitur, & tantummodo per suas volitiones occasionem praebere Deo hos motus producendi; similiter corpus per motus suos occasionem Deo praebet producendi has in anima ideas. Hinc juxta systema causarum occasionalium Deus hasce constituit leges. 1. Quoties organi sensorii motus ad- cerebrum propagatur, toties in anima oriri de-.bet idea he ualis, ob mutationem in org no sensorio factam , atque huic mutationii dea quoque sensualis in anima coexistere debet a. uoties in anima eadem est motus cuiusdam volitio , toties quoque idem in corpore oriri debet motus per organorum

constitutionem postibilis ; & quoniam ista

volitio in anima existit, eidem quoque mo-' . tus coexistere debet; ac proinde Deus in hoc systemate ita modificat animam in gratiam corporis non secus, ac si corpus in animam influeret, seu vi sua motum corporis produceret . Hoc est percelebre systema causarum occasionalium , in quo quidem salva esse non posse videretur voluntatis libertas , si animae adimeretur omnis vis activa s ita ut Deus in eadem producat omnes percepti nes, appetitiones, volitiones . Si vero Deus animae vim tantummodo dirigit in percipiendo vel si perceptione sensibilis obiem,

suae motus organici occasione producitur ,

118쪽

elicit, per systema causarum occasionalium libertati nulla vis insertur . In systemate harmomae praestabi litae ponitur in anima series perceptionum, & Volitionum vi propria productarum sine ulla a corpore aependentia. Similiter in corpore datur series quaedam motuum vi mechani iex se invicem nascentium, qui pendent ab impressionibus externis in organa sensorias Elis; neque corpus pendet ab anima, ita ut sine corpore anima easdem haberet perceptiones, & volitiones, quas habet, & in corpore iidem producerentur motus, qui prod cuntur etiam, si anima non existeret. Porro singulae perceptiones animae consentiunt si gulis corporis motibus, ita ut idem omnino contingat, ac si corpus in animam, & ani .ma in corpus influeret. Nec tamen Volunt

hujus systematis patroni, Deum effecisse compus juxta seriem perceptionum, & appetitionum animae , atque animam Ju in seriem 'motuum corporis, quod libertati manifeste repugnaret; sed unice asserunt, appetitiones animae nasci ex perceptionibus; Deum autem harmoniam tantum constituisse inter

motus corporeos, & perceptiones. animae, non vero inter appetitiones ejus, itaui anima ex perceptionibus suis libere eliciat vclitiones suas independenter a corpore, utpote tales futuras etiamsi nullum corpus ipsi coexisteret. Hoc est celeberrimum systema ,

quod harmonia praestabilita dicitur, in quo

quidem praeter alias plurimas deinde exponendas difficultates, haec remanet gravisirma, quod motus corporis sint necessarii,

cum alii esse non pos lint, quam qui sunt actu. Et quidem Leibnitius ipse cum ab

119쪽

surda plurima probe intelligeret, quae ex ipsius nypothesi necessaria manabant, ingenue test tus est, selypothesim illam non serio, graviterque proponere. Ita enim scribit ad Psamum : Nequa philoyophorum est rem ferio femper agere, qui in fingendis υ- pothesbus ingenii sui Sires experiuntur. IV. Cum his, quae hactenus explicavi mus, conjuncta est vulgatissima apud Scholasticos quaestio, qua 1cilicet ratione anima dici ponit forma ytibistantialis corporis. Facile solvi videtur quaestio, si dicatur cum Cartesio , animam ex sela Dei destinatione,& libero decreto esse sormam iubstantialem

corporis, itaut ex se, & ex natura su a non exigat conjunctionem cum corpore . At alii

non pauci volunt, huic opinioni adversari auctoritatem sanctorum Patrum, qui pro-ιcribunt sententiam Origenis nullum afleren-ris esse discrimen naturale animas inter, &Angelos, sed illas in corpora tanquam in ergastula detrudi, in poenam scilicet criminum ante tuam cum corpore coniunctionem

admissorum. Verum duo in hac Origenis lententia distingui ossunt; duo quippe dicit 'Origenes. I. Animam humanam non esse ex natura sua formam corporis . a. Eamdem lanimam informare corpus jussu Dei eam punientis . Illud secundum error est manifestus a Patribus merito damnatus. At non ita certum Videtur, primum fuisse a Ρatribus reprobatum. Definitum videtur in Conciliis Lateranensi, & Viennensi, animam peris, & estentialiter esse humani corporis 1ormam . Cartesiani Conciliorum definitionem eo sensu intelli sunt, quod anima spestata formaliter ut anima, hoc est, ut actu con

120쪽

ΜΕΤΑ-Ys. PARs II. CAP. II. I iuncta corpori, sit forma corporis. Sed haec explicatio displicet multis, qui volunt, definitionem Conciliorum intelligendam esse de anima sempliciter, oe absolute considerata. Quapropter contendunt, animam ex se, N. ex natura sua exigere conjunctionem cum corpore. .Exigentiam illam alii uide repetunt, quod anima separata non possit exe

cere quasdam facultates sibi essentiales,. ut facultatem videndi, audiendi, &c. Alii autem inde exigentiam illam ducunt, quod anima talis sit naturae, ut cogitandi vis sensationibus corporeis plurimum adjuvetur. Sed haec omnia videntur gratis assirmari, nec ii tis rationi sonsona; unde vix quidquam ce ii de hac re non latiς cognita, & terminis aequivocis implicata statui posse videtur. Ce tum quidem est, animam esse formam corporis eo sentu, quod corpus perficiat, quod ipsum reddat corpus hominis, quodque cum ipso corpore totum quoddam subitantiale, unicumque suppositum, nempe hominem constituat. At quid sit. & an existat illa exigentia essentialis animae, ut corpoIi conjungatur, non satis intelligimus. His praemissis, intricatissimam de hujus coniunctionis legi-hus quaestionem sequenti conclusione exami

SEARCH

MENU NAVIGATION