Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

16 IvsTITUTIONES PHILOS. habet sines, id omnino nugari est. Caeterum patet in praeeedentibus sermonem esse de emte infinito realii, non autem de infinito mathematico . Infinitum dicunt Mathematici id, cuius nulli assignari possiunt limites, ultra quos augeri non possit. Ita lineam in infinitum producendam sumimus tanquamens, eique existentiam non repugnare ponimus, talem lineam vocamus infinitam. At magnitudinem quamdam insultam intrinsece repugnare, & contradictionem involvere, manifestum est. Et quidem numerus omnis, me multitudo, quaecumque illa fuerit, ex unitatibus simul conjunctis, & multiplicatis exoritur numeruS autem, ac multitudo qua libet novis unitatibus augeri posse concipi tur, & nulla prorsus multitudo effingi potent, cui numerus alius, unitates aliae, aut alia multitudo adjungi non possint; ac proinde numerus ipse additionibus possibilibus

carere non poterit, nec proinde erit Vere infinitus. Quaecumque vero denumero, aut

multitudine dicta sunt, de alio quolibet m gnitudinis genere intelligi facile possunt. Quamvis autem impossibile sit infinitum mathematicum absolutum , quod scilicet ultra datos limites augeri non possit, extitit tamen infinitum mathematicum relatiUu': lnempe in magnitudine qualibet finita concipi possunt partes numero infinitae. Sed infinitum illud mathematicum ad Metaphysticam non pertinet.

72쪽

ARTICULUS III.

De Causis.

I. ε Asiae nomine intelligitur ens illud ,

quod ad alterius existentiam, vel πο- ductionem confert, & ad i plum producendum requiritur. Vicissim essetitus nomine ens. illud intelligi debet, quod aliqua ratione a causa pendet, atque ab illa producitur. It que enectuq omnis a propria causa distingui, i piaque posterior esse debet. Hinc veteres Ecclesiae Patres, ubi de divinis loquebantur, i Patrem non causam, sed principium Filii appellarunt, quod nimirum Filius ipso Patre posterior esse non possit, nec ab illo in subitantia, sive natura distinguatur, sed ipsit coa temus, atque consubstantialis sit. Aliquando tamen Graeci Patres cauis nomen ampliori quodam 1 ensu usurparunt, Patremque Filii causam vocarunt, sed Filium Patri consubitantialem esse, contra Arianos defenderunt. Itaque quam Via principium, causa aliquando confundi Ioleant , tamen latius patet principii nomen. Principium satis apte definitur id, unde aliquid eli, ac proinde omnis causa esst principium, sed non viceversa. H.inc indefinitione caulae adjungitur, earn conserre ad alterius entis existentiam; nam, ut jam diximus, Pater aeternus est persona distincta a Filio, sed non alterius naturae est quidem altus a Filio, non aliud, ut loquuntur, subsantiis. H ec pauca monuisse satis sit , quae quidem fusius explicare ad Theologiam pertinet.

II. Causa a Philosophis omnibus ita di- stingui solet, ut alia quidem essiciens, alia materialis, alia formalis, alia denique sinatis C et dica-

73쪽

38 INsTITUTIONES PHILOs. dicatur. Ens illud, quod virtute sua effectum producit, illumque transfert a pol nila, ad actum, esiiciens causa vocatur. Quia Vero nulla creata vi ens ullum ex nihilo produci poteir; efficiens causa operari, suumque enectum producere non poterit, nisi sub u- ctum aliquod , sive materia reperiatur, e . qua offectus ille formatur: ideoque praetero sicientem, materialis quoque causa, si, emateyia requiritur. Praeterea cum materia sit natura sua prorsus indifferens, ut hic potius, quam esses ius alter ex ipsa producatur ῆ prcein rer materiam ipsam formalia insuper cauta adjungi debet, quae materiam determine , ut certuς aliquis, distinfluique esseclas oria

tur. Insuper cum res omnes non temere, M.

inconsulto, sed sinis alicujus gratia produci esuerint, & effectus omnis ad finem aliquem dirigatur, qui vel a natura conlii tutus sit, aut ab efficiente causa, si lihertate, & cognitione pradita fuerit, eligatur; finis i pie ,

uel finalis etiam causa agnoici debet. Tandem quintum aliud causae genus admitti potest, quod causam exemplarem appellant, &ea dicitur, ad cuius imaginem, &. similitudinom effectus aliquis producitur. III. Ex variis illis causarum generibus, emciens, finalis, di exemplaris extra effectum ipsum reperiuntur, ideoque extrjuhecae Vocari solent. Materialis vero, simulque formalis causa, quae a Philosophis appellantur male ma , & forma, effectum ipsum componunt , intrinsecas ac essentiales ipsius partes conii i- Iuunt; quin etiam ab affectu ipso sola int Llectus operatione distingui post unt; sic per solum Τntellectum, hominis iubstantiam a

co re, R anima simul conjunctis distingui posse,

74쪽

IETΑΡΗvs. ΡARs I. CAP. IV. 39posse, concipimuς. Itaque cum materia, & . forma veluti intrinsecae enectus partes spectentur, finalis autem, & exemplaris caulaad efficientem referantur; evidens eit, solamessicientem cauiam superesse, quae vere, SCproprie effectum ipsum producat. Ex his p tet , de materia prima, & forma a Schol sticis prolixius disputari. Et quidem materiae primar nomine nihil aliud vulgo intelligitur, nisi materia omni forma destituta, & ad omnes formas indeterminata. Porro, talem . materiam intelligi nequaquam posse, nisi . permentis abstractionem, evidens ei ; quidquid enim exiliit, determinatum est . Similiter quid formae sub auriatis nomine intelligi d beat , ex dictiς obscurum esse non potest ;quemadmodum nempe materia prima est se, iectum in determinatum ad formam quamlibet idoneum; ita forma iubilantialis dicitur id, quod materiam primam ad certam substantiam determinat. Talem vero formam seorsim consideratam non existere, manis stum ell, sed initar modi se habet in materia aliqua determinata ; veὲ etiam aliquando eli sub fantia: sic in homine anima ra tonalis forma suo tantialis hominis appellari potest. Haec autem ita clara sunt, ut a nem ne in dubium vocari possint. IV. Causa essiciens in varias alias classes dii tingui solet, quarum praecipuaS, earum que discrimina brevillime explicabimus. Efficiens causa vel prima , vel fecunda esse potest. Causa prima vocatur illa, quae caeteris rebus ita dat esse, ut ipsa a nullo existentiam receperit, causa prima est tu; Deus. Causa vero secunda dicitur illa, quae

alteri quidem dat elle, sed ipsa quoque suum C 6 elle

75쪽

do INNITuTIONEI PHILOs... esse ab alio recipit; tales sunt causae creatae. Causa proxima, G mmediata dicitur illa, a qua enectus ipse proxime producitur, ut .. filius a patre; remota vero, veI mediata est illa, inter quam, & effectum ipsum intem edia quaedam causa intercedit, ut inter

Causa principatiis vocatur illa, quae Virtute sua esse m producit, ideoque ipsi tanquam principio, veraeque causae effecius tri-Dultor, ut statua artifici. InsertimentaIis Vero dicitur illa quae causae principali tanquam medium, & initrumentum inservit, ipiaque dirigente effectui producendo conferre pia est, ut Scalprum, Serra, Penicillus. Causa per se vocatur illa, quae natura sua ad ineElam producendum dirigitur, ut ignis ad comburendum ; causa vero per accidens censetur illa, quae praeter naturae, aut Operantis intentionem essestam producit, ut si Venator seram iaculo interimere volens hominem occidat. Causa generalis dicitur il- da , quae plures effectus inter se similes: pamricularis vero, quae unicum effectum prod cit. Causa tinivocis est illa, quae este m ibi similem producit, ut in J a plantam' aliam , aequivoca vero, quae effectum sibi dissimilem producit, ut artifex statuam . Causa toralis, & adaequata vocatur illa, quae solitarie accepta integrum, totumque est Elam producit, ut si currus ab uno equo, ponduς ab unico homine moveatur. Partia- is vero, vel inadaequata dicitur, si in producendo effectn cum altera causa coniunga-- tur ideoque Ptacitas ab utraque causa simul operante oritur; ut si pondus idem a duobus hominibus seratur. V. D

76쪽

ΜETAPHvs. PARS L CAP. IV. MV. Denique effectrix, vel efficiens causa respectu at icti ius effectus, aut vere essiciens, aut occasionalis selum censeri debet. Eniciens, yeraque effectus causa dicitur, si ad enectum ipsum producendum natura sua dirigitur, i piumque virtute sua producat . occasionalis autem vocatur illa , quae licet effectum ipsum minime producat, efficientem tamen causam excitat, illamque ad operandum impellit; ideoque occasionem ipsi praebet, ut suam vim tutem exerat , & euectum producat, qui, sublata hujusmodi occasione, minime produceretur. Ad haec ipsa causarum occasionalium genera revocantur conditiones illae, quae nccessario requiruntur , ut est ciens causa vim

suam exerat, re effectum producat; ita ignis

comburere, novumque ignem producere non

poterit, nisi lignum admoveatur. Itaque qui lignum igni admoverit, occasionalis combullionis causa vocabitur, atque ignis proximitas dicitur conditio sine qua non . Neque praetermittendae sunt causae illae, quae non physicoe -- reque effectum ivirtute sua producunt , se=Qnoraliter selum , ideoque morales causae vocantur. Ita qui homicidium imperat , aut contulit , moralis homicidii causa vocabitur. Unde s leges ipsae, morumque regulae spectentur, eadem prorsuς in hoc imperio , consilioque gravitas reperitur , ac si

vere , physiceque hominem perimeret .. Uerum morales causae, quae si ulmodi ratione

enectum pro cunt, cognitione, & lideriate praeditae esse debent; alioqui si necessariae

illae forent, neque morales causae vocari , neqae actus ille morali bonitate , vel pravitate donari posset. Liberae autem cauiae dicuntur illae, quae ita operantur , ut etiam

77쪽

ΜETAPIlYs. PARs Ι. CAP. IV. Ovel tripla diceretur. Uerum causae illae in enfectibus physicis, quaecumque stat, ex spatiis dato tempore percursis facile cognoscuntur, quod quidem Physicis satis est. Ex ambigua virium, & caularum notione ortae sunt lites plurimae , quae rebus mechanicis tenebras densissimas offundunt. Sed de his in

Physica ἀUt L Ea omnia, quae de Variis entium generibus, ipsorumque attributis exposita sunt, absolute ditia fuere; entia enim, illorumque indolem, ac naturam solitarie, & seortina ab aliis consideravimuς . At nullum propemodum ens ab intellectu nostro percipitur, quod nutura sua, vel saltem ab intelle tu adens aliud referri non possit, si ve cum alioente comparari inultus ergo eis relationum

usus in disciplinis omnibus. Ita E. G. in

Arithmetica numeros in se primum consideramus, deinde referimus ad se invicem. Similiter Geometriae pars maxima in m a'nitudinum, & figurarum relationibus considit. Musica in sonorum, leu tonorum relationibus. Relatio appellatur id, quod rei absolute non conueuit, sed dumtaxat dum ad aliquid aliud refertur . Aliis nominibus appellari etiam 1olet : habitudo respellus , couno-- tatio. In omni relationum genere tria distingui debent, nempe subjectum, terminus, ac fundamentum. Subjectum relationis vocaturons illud, quod refertur ad aliud. Terminus

vicissim est illud, ad quod relationis subjectum

dirigitur , atque eam ob causam lubjectum

ipsum, ac terminus communi nomine corr

lata dicuntur. Tandem ratio relatiouis, sive

id, unde in ligitur, relationem adesse, fundamentum. relationis dici solet. Ita si nix ad

78쪽

ω IusTITUTIONEs PHILOS. ad lac referatur, simulque nix, & lac comparentur, nix erit subjectum, lac terminus, albedo autem similitudinis causa relationis fundamentum dicetur. Itaque iuxta varia affectionum genera, quae duobus entibus inesse possunt, varia quoque relationum fundamenta, ideoque etiam, & varia relationum

genera distingui debent. Ex his manifestumeli, relationes vagari posse per omnia praedicamenta, hoc est, entia referri poste ad se invicem, tum quoad essentiam, tum quoad qualitatem, N. quantitatem, tum quoad comxistentiam, tum quoad extilentiam successivam &c. Uaria relationum genera sibi facile reptaesentabit qui1quis ad ea attenderit, quae in Logica de Categoriis explicavimus. Satis erit observare, relationes alias esse imtrinsecas, si de reatis , aut necessarias , alias Vero extrinsecas , seu fictas , & conti entes . Intrinseca relatio vocatur illa , quae

ex ipsa rei natura di manat ; si nempe res illa extitere, vel concipi non possit, nisi cum

ordine quodam ad aliquem terminum; ita filius ad patrem: effectus omnis ad caulam. Extriniec relatio dicitur illa, quae ab intellectu , soloque hominum arbitrio pendet. Ita relatio lauri appentae ad tabernam : ita relatio voci ς ad id eam voce expressam , eX-trinseca , & contingens censeri debet. Pra, terea relatio dividitur in increatam, & cremtam . Increata, sive divina quadruplex est ;tot enim iunt in Deo relationes, quot sunt ordines, seu reipectus. Sunt autem in Deo quatiaor ordines , seu respectus, paternitas

tio passisa ; nempe paternitas essentialiter refertur ad filiationem, filiatio ad paternit

tem I

79쪽

tem, spiratio activa ad spirationem passivam,& vicissim spiratio passiva ad spirationem activam. De fide est contra Sabellianos, in divinis realiter distingui relationes, paternitatem scilicet, filiationem , & spirationem passimam. Et quidem prima per na distinguitur a secunda , quod sit Pater; secunda, quod sit Filius; tertia, quod sit Spiritus sanctus ; sed prima , secunda, tertia persona sunt Pater, Filius, & Spiritus sanctus per relationes ; prima nimirum per paternitatem ,

secunda per filiationem, tertia per spirati nem passivam . Quia autem spiratio activa

nihil aliud est, quam actio productiva Spiώ-tus sancti, non distinguitur realiter a pate nitate , aut filiatione , ac proinde suartam rem in Deo non eonstituit. Unde licet quatuor sint relati Oees in divinis , sunt tamen dumtaxat tres personae. Sed haec ad sacram Theologiam pertinent. Quod spectat relationes creatas , breviter ostendemus, nullam enti realitatem superaddere relationes illas, sed eas in mera dependentia unius entis ab alio, in mero respectu positas esse . Etenim dum ens aliquod ad aliud refertur, nihil consideramus , nisi ea, quae duobus entibus ablolute insunt, eaque simul spectamus . Evidens autem est, ΠΟ- strum considerandi modum nullam rebus ipsis superaddere realitatem. E. G. Si Cainus in Ie consideretur, intelligimus, eum non esse

a se, sed genitum ab alio: ideoque ab alio

pendere quoad existentiam; ubi vero refertur ad Adamum, a quo existentiam accepit per

generationem, tum nulla ipsi nova realitas additur, sed tantum denominatio extrinseca, quae

realem illam dependentiam supponit, seu quae

80쪽

66 IusTITUTIONES PHILOς. habet fundam utum in re . Ex hiς paucis clarissime patere arbitror, quid sit relatio.

rituquersatur, Deum, Angelos, me remque humanam, praestantissima entia contemplatur. Paucissima iunt, quae lumine naturali de Angelis novimuq; hinc tota de Angelis doctrina in sacra Theologia opportunius tra statur. Itaque praetermissis iis, quae a nonnullis Philosophi ς de his lublimioribus spiritibus disputari intent, de mente nostra primum sermonem instituemus ex hac autem mentis nostr contemplatione ad spiritum infinitum , rerum omnium auctorem , & dominum asturgemus . Hanc secundam Metaphysicae partem , maioris, distinctionis causa, in varias sectiones dividemus.

- . .

SECTIO I.

De mente humaua.

PRaeclarissimam ferunt veteris cuiusdam sapientis lententia mi nosce teipsum : &re quidem vera, quid prodesse nobis possunt sublimiores scientiae , si nolmetipsos ignoremus i si nesciamus quid sit anima nostra, an spiritualis , & immortalis P quodnam interipiam , & corpus commercium intercedat

quae

SEARCH

MENU NAVIGATION