Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

ΜΕΤΑΡΠYs. PARS II. CAP. I. 77 bcessum est, ut praeter simplicissima materiae elementa , quibus cogitatio competere non potesti aliae admittantur diversae omnino naturae simplices substantiae, quae 'cogitationis capaces uni, illasque solas appellabimus substantias spirituales, parum selliciti de intima

corporeorum elementorum natura, quae qui-

dem quaestio ad praesentem locum non pertinet. Caeterum accurate disti figui debet simpliciras , vel inextensio ipsalpiritualitate; atque ita evidens. fiet, praecedentes probationes a philosophicis hypothesibus non pende- are, quod quidem probe observandum est. Quamvis enim divina revelatione certismime constet animae spiritualirasi tamen. contra incredulos, perditosque homines suinmo studio urgeri debent demonstrationes philosophicae, neque haec arma e nostris manibus eripi pe mittendum est, quod facere conantur insensis

simi quidam christianae, imo & omnis r .ligionis hostes.

ARTICULUS I I.

De mentis humanae immortalitate.

I. Xistentia Dei, & immortalitas mena L. tis humanae sunt duo prima principia, quibus universa religio innititur: si enim alterutrum ex illis convellas, iam omni flagitio latissimum reseras ostium si nihil est

sperandum, vel timendum post hanc Vitam, quo jam froeno coercere poteris insanas mo talium cupiditates II. Immortalitas definiri solet perpetua entis Viventis duratio, entis quidem viveutis, hoc est, habentis in se actionis alicujus primcipium; nam etiamsi aliqua materia non Vi-

92쪽

8 IusTITUTI NEs ΡΗΙLOs. . . ens in aeternum duratura esset, dici non d heret immortalis. III. Immortalitas duplex distinguitur, alia absoluta, alia relativa. Immortalitas absoluta, quae intrinseca dici potest, convenit enti viventi nullum habenti in se, & ex natura sua principium interitus. Immortalitas relativa, quae etiam extrinseca dici poteli, con-Venit enti viventi, quod non potest ab alio extrinseco destrui, vel annihilari. -- IU. Soli Deo convenire immortalitatem, ' . tum absolutam, tum relativam, certum est. Nam solus Deus ita necessario existit, ut neque a principio intrinseco , neque ab ulla causa extrinseca destrui possit , unde mens humana, quilibet creatus spiritus non habent immortalitatem relati Uam in omni .se su; quamvis enim non possint destrui , &annihilari ab alio ente creato, possint tamen absolute annihilari a Deo. V. Cum ergo quaeritur, an mens humanast immortalis, quaestio non est, an a Deo

absolute anni hilari possit, sed quaeritur dumtaXat I. an mens humana nullum habeat in se, & ex natura sua principium interitus. 2.an nulla in toto mundo existat causa creata extrinseca mentem potens destruere. 3. an Ceus nolit eam an nihilare, aut eam muta re unquam, ita ut facultates vitales, quas

in ea deprehendimus, amittat. Hic est status quaellionis, qui quidem probe attendi

debet. .

UΙ. Fide certum est, mentem humanam non interituram cum corpore, & in aete num duraturam vivenetem . Hinc Christus Dominus Matth. I a. v. 28. nolite, inquit.

timere eos, qui occidunt corpros, animam autem

93쪽

METAPHYS. PARI II. CAP. I. 79tem non pustunt occidere ἰ & JOan. I 2. U. 22. qui odit animam suam in hoc mundo, iuvitam aeternam custodit eam . Innumera alia sunt desumpta ex revelatione argumenta M. quibus humanae mentis immortalitas extra Omnem dubitationem ponitur; verum ea hic non attingimus, ne in alienam messem falcem injiciamus: non enim auctoritate, sed ratione tantum hoc loco agendum nobis est ; cumque Lateranense Concilium i tib Iul. II. &Leone X. celebratum Philosophos omnes sess. 8. excitet, ut ad illam capitalem in christiana religione veritatem demonstrandam Omnes ingenii vires adhibeant ; nostrae sunt partes ex innumeris pene rationibus , quas veteres, & recentiores Philosophi attulerunt, efficaciores in medium proferre,

CONCLUSI in

ΜENs HUMANA EST IMMORTALIS. Prob. I. Nullo corruptionis genere mentem humanam interire naturaliter posse. Et enim substantia spiritualis nullo modo perire , aut corrumpi naturaliter potest; atqui eX praecedenti conclusione mens humana est

su b antia spiritualis; ergo &c . Prob. maj. Substantia spiritualis est substantia sim plex, seu nullis constans partibus ex supc,riori conclusione; ) atqui subitantia simplex

nullo modo perire, aut corrumpi naturaliter potest. Ergo . . . Prob. min. I. Perire, aut

corrumpi non potest divisione, aut distatuti ne, cum sit partium expers, & realiter indivisibiliς. a. non compositione, quia licet ipsi annectantur vel alia quotlibet corpora . aut mentes aliae, semper in te simplex , &D 4 ea-

94쪽

' 8o IusTIT UT ONEI PHILOM eadem remanet. Etenim corpora, aut memtes substantiam simplicem alterare, aut interius mutare nequeunt ea enim nihil transponere, nullum motum internum concipere licet, qui excitari, dirigi, augeri, aut diminui pol sit; quemadmodum incompositis contingit, ubi mutatio inter partes locum habet. 3. Denique in substantia simplici intus non latent principia, quae eam annihil re, vel destruere possint. Evidens enim est, nullam substantiam polle semetipsam in nihilum redigere; etenim nihil in rerum nat ra sibimetipsi contrarium est, sed res sini;ulae, quae existunt, habent semper in se rati nem, qua sunt id, quod sunt. Nec minus evidens est, substantiam partium expertem non posse nec divisione, nec compositione, nec motu, nec alia quacumque ratione sese destrueret Ex his omnibus patet, substantiam simplicem neque ab ulla causa extrinseca, neque ab intrinseca naturaliter posse aut commmpi , aut destrui Ergo substantia spiritualis, ac proinde mens humana nulla corruaptionis genere naturaliter interire potest.

Prob. 2. Mentem humanam a Deo numquam annihilari, nec ita unquam mutari, ut facultates vitales amitta t; plurima proferuntur argumenta, qubrum praTipua seligemus.

Primum. Substantia spiritualis semel condita non est deterioris conditionis, quam substantia corporea; atqui corpora semel creata Deus non an nihilat; ergo nec substantias spirituales. Et certe cum reductio in nihilum ex se tam conceptu difficilis sit, quam eductio e nihilo, Philosophis olim visum est, eisui de nihilo nihil, in nihilum nil pol e r

95쪽

.ΜD ΑΡΗIs. PARS II. CR p. I., grverti, ex Persio Satyra 3. Hic igitur ordo ab omnipotente Deo in rebus creatis consti tutus videtur, ut quas e nihilo semel eduxit cre turaS ς perpetuo conservet: i deoque fieri non potest, manente illo ordine, quem in corpo-bus obiervari videmus , ut substantia spir tualis pereat. Hunc otarnem obserVari in mundo intellestuali, sicut in materiali, probare possemus ex variis Sacrae Scripturae testimoniis; sed quia hic non revelatione, sed ratione tantum naturali utimur, veritaIem hanc demonstramus ex praestantia mentis humanar, N. eX analogia cum corpore; si enim Deus conservat corpora omnia, ita ut tot simina teriae atomi, quot ab initio fuerunt qu modo fieri ponet, ut conditor optimuS meatem humanam, cujus ossicium est Deo vivere, & finis propter ipsum Deum vivere, destrueret, & aeternum anni hilaret Secundum . Quaedam sunt hic a nobis . sumenda postulata , quae certe sine iniquitate summa negari non possunt: Ι. est: h mani generis esse initium , quod quidem ex omnium gentium historiis , ex eorum,

quae narrant, serie, ex artium novitate, aliisque certissimis argumentis constat. II. est: Causam humana . natura praestantionem humano generi ortum dedisse; nam nihil potest per se e nihilo emergere . II L est ; a1upremo rerum Omnium auctore nos hisce in terris positos fuisse, non ut nobis noc ret, sed contra benefaceret, quod nobis comstat ex omnis generis bonis, quibus nos cimcumdedit beneficentissimum numen . IV . est: eam esse humani generis constitutionem, ut sine extremis malis homines mutuis ossi cliS carere nequeant; quis enim solus inde-

96쪽

sertis sne ulla ope humana parare sibi poterit subsidia omnia ad vitam commode d gendam , & ad facestates suas perficiendas necessaria ξ His praemissis postulatis, quae in

dubium vocari nequeunt, nunc fingamus, humanitatis ossicia sibi invicem homines ex- bibere , ita ut totum humanum genus amice conviveret, non secus ac cognati, iiqe a mi cissimi vivere solent. Nihil videretur pollea hominibus. expetendum, nisi ut morbis omnibu' carerent,utalisque Vita inemum duraret; aut liuitem, s. amittendae esset, alia non deterior Accederet Hinc sequitur , tot bona Lquae ab Deo accepimus, omnia sutura esse,

inania , nisi perpetuae felicitate fruamur Nam quamvis bonis omnibus, quae in hac. I ita mortali possunt comparari, fueremur,. quando iis carendum. esset, & moriendum ... nunc temporis praeteritae omnia bona veluti in Venenum conversa nos acerbissime cruciarent. Iam uero si moriendum esset sine ulla spe, futurae post. hanc Vita mi beatitudinis,. beneficum , Optimumque numen: tot boni g. Videretur nos cumulata non benefaciendi cassa, sed potius ad irritandam nostram cupiditatem, cui tamen nulla ratione satisfactiam: vellet, ita ut aliqua beatitudinis parte veluti nobis oransa, eam subito, omnemque spem. eriperet, & nos ad ultimam desperationem adigeret, quo, quidem crudelius nihil. feri potest. Igitur aut eum, a quo. tot, &tanta beneficia collata sunt, omnium crude-Jjssimum. esse dicendum esset, aut ab eo negari beatitudinem, quia eam dare non potest .. Prius impium omnino est, & iniquum Etenim qui nobis tot, & tanta dedit boni--ιjs indicia, hunc crudelitatis suspectum ha-

97쪽

METAPHYs. 'ΑRs II. CAP. I. 8rbere, impium simul, & iniquum est. aeque ablurdum est dicere Deum, non polle nobis beatitudinem dare. Qui enim potuit emcere, ut esse inciperemus; an non poterit em- re, ut aut pars nostri post mortem aeterna sit, aut totus homo etiam denuo vivat λ Po.

steriuς certe non est priori dissicilius Inde

igitur colligere est, Deum & velle, & posse noς aeterna donare beatitudino; quam nos consequi non possvarus, nisi laltem ea pars nostri, quae intelligit, vult, sentit, aeternum vivat, ideoque nisi mens nostra sit immortalis . Haec nostra ratiocinatio demonstrat ,. Deum bonitati suae convenienter non acturum , si nullam hominibus aeternam beatitudinem concederet, quamvis alioqui omnes hujus. Vitae bonis fuerentur .. At multo majoris erit ponderis tota ratiocinatio , si quod re :est, animadvertamus, neminem his omnibus: bonis, non frui solum propter corporis bifimmitatem, aliosque inevitabiles casus, sed pollisimum propter violatam legem, .quam natura ipsa, & hominis constitutio noS docent.. Etenim homines hic in terris a Deo, collocati sese invicem adjuvare debent, eo miseriores sint, quo minus sibi mutuo auxilium praebent; quo amplius autem , eo feliciores ..At ouotidiana experientia notum est, pleros que nomines affectibus obcaecatos sibi invicem, quam maxime posIunt, nocere.. Unde

aliquando infelicissima fit haec vita, atque

non raro contingit, ut qui maxime omnia divinar voluntatis convenienter vi ni, aliosque homines beneficiis amice iuvant, ii de mum sint mortalium infelicissimi .

Hoc posito, quaerendum, an ex his,, quae de Deoi novimus , possvmς consirere, Deaea D. 6, ali-

98쪽

84 IusTITUTIONEI PHILOs. aliquando tandem eorum habiturum esse rationem, qui legem naturae humanae ab ipso Deo conditam observant, & tamen vitam infelicem degunt. Et certe qui vitam hominibus dedit, non ut iis laceret male, eosque ita constitutos esse voluit, ut mutuo auxilio indigerent; idem sine dubio vult, at sese adjuvent, ideoque eorum probat vitam, qui id faciunt, ad quod sunt a natura sua comparati. Credibile non est, eos in hac vita miseros esse , neque post hanc vitam quidquam mercedis accipere; sibimetipsi contradiceret, qui homines ejus voluntati maxime obtemperantes omnium pessime haberi pateretur .

Isti ur ex miseriis, quibus viri probi in hac vita saepissime torquentur, certissime colligi

mus, mentes esse immortales.

Tertium argumentum multa complectitur i& de sumitur ex spirituali, & incorruptibilim is alimento, ipsa nimirum Veritate, quam sitit esuritque anima nostra , ea praeteritorum memoria, ac futurorum providentia , ex studio virtutis, & famae perenuis eonsequendae desiderio , ex conscientiae stimulis, quibus improbi in articulo mortis lac rantur, & ex conscientiae bonae testimonio,

quod bonos mira dulcedine, & ineffabili qua-Gam aeternarum deliciarum praelibatione perfundit ex consensu praestantissimorum sapiet tum tum apud Gentiles, tum apud Christi nos, imo etiam gentium maxime barbararum quibus sancta fuit septuchrorum cura. Non leve etiam momentum habet consenιus ari tum omnium, religio omni um populorum , qui inferos timent, & colunt . Maximum quoque argumentum est, naturam ipsam de

99쪽

METAPHYs. PARS II. CAP. I. 83 qmd nempe omnibus curae sunt , quae possmortem futura funt ex Tull. lib. 2. Tuic

lan. 9um . Haec autem omnia argumenta tantae sunt evidentiae, ut animos quoqlibet ingenuos , & veri amatores de sua immortalitate invicte persuadeant. Objic. r. Mens humana debet interire cum corpore, nascitur enim cum corpore; ergo non est immortalis Resp. N. anta ad cujus probationem Dis l. mens humana nasci tur cum corpore , sed modo longe diverso

C. ant. eodem modo N. ant.&Cons. Μentem humanam nun interire cum corpore Uariis, iisque invictissimis argumentis iam demonstravimus. Equidem anima nascitur cumeorpore, sed modo penitus diverso ; quippe corpus educitur e materia iam existente, anima vero creatur . seu e nihilo tam sui , quam subjecti producitur . Quare non possunt interire mentes humanae initar corporis per dissolutionem, & separationem partium, sed tantum desinere per anni hi lationem ;quod autem interire non potest, nisi per an- nihil ationem , immortale est ex natura sua . Sed quaestio de origine animae hic breviter tantum indicanda, quantum ad Μetaphysicos pertinet. De mentis Origine variae fuerunt sententiar, quae tamen ad tres praecipuas r ferri possunt. .ui mentem corporἔam statuum , eam a parentibus una cum corpore

generari aiunt; alii ab initio mundi eam a Deo sine corpore creatam fuisse dicunt; alii denique, eam a Deo creari, & corpori, cum formatum est, immitti, sentiunt. I. Qui mentes corporeas esse , easque iu- star corporis ex traduce propagari contendunt, satis refelluntur ex iis, quae de animae spiri

100쪽

. 85 INsTITUTIONES PHILO s. tualitate demonstravimus. Fuere quidem nonnulli Patrea, qui, ut facilius peccati originalis transmissionem adversus Ρelagi anos explicarent, exi stimarant, quoddam esse veluti semen incorporeum , quo animae a parentibus traducerentur ad posteros, ea quaritione de animae origine necdum eliquata , & de

II. Qui, animas initio mundi creatas, aiunt, id absque ullo fundamento asserunt iaEtenim quae ratio unquam ab illis Philos phis allata fuit,. vel afferri unquam poterit,

qua ostendatur, humanos sanimos ante corpora extitisse 2 Et quidem cum humanus animus regendo corpori accommolatus sit, atque destinatus, longe verisimilius est, ipsum

tunc solum a Deo creari, cum corpori conjungi debet .. III. Per rationem solam demonstrari non potest , vel 1 altem hactenus demonstratum non est, mentes humanas a Deo creari, &corpori coniungi eo momento, quo formatum est Praeterea non potest accurate judicari, ,.suo tempore formatum sit corpus, neque et- iam ratione sola invicte determinatur, utrum in corpore imperfecto mens aliquandiu is xit, nec tandem, quo momento corpori pe fecto conjungatur, potest definiri . Varias de animarum origine opiniones dubitanter proponit S. Augia his Verbis : Harum autem sententiarum de anima , utrum de propagine veniant ,. an in svulis quibusque nascentibus mox fiant, an in corpora nascerit m tum alicubi exi flentes vel mittantur divinittis , vel sua sponte labantur, nullam temere assim mari' oportebit y aut enim nondum isa quaestio a d virum lubrorum catholicis tractatoribus.

Diuiti se by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION