장음표시 사용
131쪽
DR INsTITUTIONES PHILOS.medestia excipitur. Ossium externam superficiem , atque internam cavitatem cingit membrena quaedam nervosa pari tum dicta, quae primordia ossium constituit, iisque sensibilitatem confert. T. Cartilagines sunt artes ossibus analogae, attamen flexibiles , ubricae , solidae , & quadamtenus pellucidae, ossibus communiter junctae, nullam habent cavitatem, neque medullam in se continent , nec gaudent ulla sensibilitate . 8.Musculi sunt partes molles, carnosae, rubicundae, & instrumenta motuum nervorum ope. Constant ex meris fibris, nervis , & vascu- hs intertextis , & propria membrana vel titis. 9. Tendines sunt extremitates musculo- rum , ligamentosae , validae . IO. Glandul. e gaudent peculiari quadam substantia spongiosa, quam contorti nervuli, vascula, &ductus excretorius componunt. Ductus ille communi quadam membrana cingitur, Variisque secretionibus inservit II. Vasa, Canales, sunt meatus oblongi, conici, membranosi, quibus liquores in corpore Uehuntur. Huius generis sunt arteriae, seu Vasa elastica, pulsantia, sanguinem ex corde ad omnes corporis partes devehentia, ex quatuor tunicis, quarum una nervea est, composita. Venae sunt etiam vasa, pulsu destituta, Valvulis instructa, & sanguinem ex partibus corporis ad cor revehentia; constant quoque ex Latuor tunicis. Cor duas continet cavitates, eu, ut Anatomici loquuntur, duos ventriculos , dexterum, & simistrum septo quodam diremptos. Ex dextero cordis ventriculo prodit tum vena caUa, quae ramos suOS per tΟ- tum corpus diffundit, tum arteria pulmoualis, quae sanguinem ad pulmones defert. Ex sini-
132쪽
METAPHYs. PARS II. CAP. II. DI9- sinistro ventriculo oritur tum corta , seu ar teria magna, quae per ramos, &surculos in numeros sanguinem ad Omnes corporis partes vehit, tum vena pulmonalis san guinem epulmonibus ad cor revehens. Vasa lymphatica sunt canaliculi tenues, pellucidi, propter valvulas copiosas nodosi, liquorem aquolum ex partibus Versus cor deferentes. Similes fere canaliculi sunt vasa lactea, quae raptam
ex intellinis ad receptactilum adducunt . 12.
Pinguendo est substantia mollis, oleosa , exalbedine flavescens, in vesiculis membranosis contenta. Eiuidem fere indolis est medulla
Descriptis jam partibus solidis, partes fluidas corporis considerabimus . I. Sanguis est liquor rubicundus in arteriis, & venis contentuS, eX quo omnes partes solidae nutrium
ur , & humores in certis organis secemnuntur . 2. ChFlus est humor lacteus , ex alimentis in ventriculo , seu stomacho , o intestinis segregatus, quem vasa lactea , &ductus thoracius in languinem advehunt. ἰ.ψmpha est humor limpidus, gelatinosus ,
nutritivus, qui ex omnibus partibus ad cor revehitur. Perpetua fit sanguinis in corpore circulatio. Chylus namque ex cibis elaboratus, & cum sanguine refluente deXtero cor dis ventriculo illatus, ope constrictionis co dis per arteriam pulmonalem ad pulmones,& e pulmonibus per Venam pulimonalem ad cordis ventriculum sinistrum desertur, ex quo
ventriculo tandem per aortam, & ipsius rami cationes ad singulas corporis partes nutritionis causa propellitur. Sanguis vero a nutritione superfluus refluit iterum per ramulos ex trunco venae cavae ad dexterum cordis
133쪽
etao ΙNsΤITUTIONEs PHIL s. ventriculum, denuo hoc circuitu pellendus Ea enim est cordis fabrica, ut, durante con
strictione cordis, seu bsole, sanguini diverriculum praebeant cordis auriculis , donec, iterata ejus dilatatione, seu diastole, cordi influere possit. Praeterea Valvulae tum in Uen triculis cordis , tum in venarum internodiis appositae sunt, ut sanguini e corde ad arterias liberum concederent transitum, ejus Uero regressum restaenarent; & contra permi terent sanguini per venas reditum ad cor , ejusdem vero per venas refluxum impedirent. Hunc perpetuum motum sanguinis plurimum adjuvant anastbmines , sive mutuae in culationes extremitatum arteriarum, Venarum, quales ubique occurrunt. q. Serum est humor sanguinis salsus, qui per renes, & cutis poros excernitur. Sudor est illa seri pars, quae sub cute secreta per poros eliminatur ;nuc etiam referenda est tra pisatio insen-milis . 3.. Fluidum nerυeum est humor cerebri, quo nervi irrigantur; habetur plerumque pro spiritibus animalibus. Certum quidem est, omnes sensibilitates , & motus in universo corpore a nervis produci ; an Veroad motum requirantur spiritus animales, seu fluidum nerveum , quod per nervos deferatur, iis celerrime influat, illosque potenter expandat an potius nervi ob vim suam elasticam motus omnes praestare Valeant inondum satis probatum est. Id vero negari nequit, dari in nervis fluidum, quod nervoqad necessarios motus peragendos irrigat. Multi sunt alii liquores in humano corpore , ut
oliva , liquor glandularum aesophagi, bilis&α quorum ope alimenta facilius digerun-rur . Totum corpus humanum tegitur e
134쪽
ΜΕΤΑpuus Ρxis II. CAP. IL Irrdemate , seu cuticula , quae est membrana tenuissima, sensu destituta , ex squam mniis compositai copiosis fulcis, & poris distincta, per quos ludor elabitur in ervit venustati corporis, & defensioni. Cutis es integumentum
rotius corporis admodum crassum, ex meris
fibris nervosis, tendinosis, &vasculis sanguiferis intertextum, in quo copiosae papillae prominent , & cujus sulci , ac pori pro exhalante sudore, cum cuticula sunt commun*s tegit cutis partes subjacentes, vi sua constringente uapores expellit, estque ob insignem sen-1ibilitatem organum tactus. Dividitur corpus in caput, truncum , &artus. Caput est suprema eorporis pars globosa, quae cervici, seu collo incumbit. Ossa capitis constituunt cranium, & maxillas. Cranium est veluti theca ossea durissima, in cnius ampla cavitare cerebrum continetur .
Cranium dividitur in sWiput, seu sartem anteriorem cum facie glabra, & in occi'uri, seu partem posteriorem crinibus tectam. Duae sunt maxillae, superior immobilis, & inferior mobilis . Cerebrum gaudet figura globoia ,& substantia molli universum cranium replente, quae ex innumeris valculis, tubulis,& quibusdam glandulis constat. Involvitur duabus membranis, quae menin es , sive ma
tres vocantur . Dura mater est membrana
nervosa admodum valida, statim sub cranio futuris assixa. Pia mater est membrana tenuis., copiosis vasculis repleta, & totum ce-eebrum quaquaversum a te ambiens. Inter duram, & piam matrem deprehonditur adhuc alia tenuissima membrana, tunica arachnoidea
dicta. Cerebrum dividitur in cerebrum Rriete ita appellatum , quae est pars antica totiuῖIMq. T. IL F cere-
135쪽
cerebri; in cerebellum, quae est totius cerebri pars postica, cujus supernotes variis sulcis distinguitur; in medullam oblongatam, ex qua Criuntur novem , Vςl , ut quidam . Volunt ,
decem paria nervorum , inter quos .iunt
I. Duo nervi olfactorii, qui per foram mula ossis frontis ad nasum properant, suntque o vana olfactus . 2. Duo nervi optici , qui ad posticam oculorum partem producuntur , & in flando cavitatis oculi filamentorum suorum expansione formant tunicam retineam , tenerrimam, mucosam, in qua cuncta obiecta visibilia oculo opposita delineantur , estque organum Visus . 3. Nervi acuistic ι duo, qui ad aures feruntur; suntque Organum auditus . 3. Nervi linguales , qui papillis linguae distribuuntur, μ sunt organum gustus . Medulla spinalis ad cerebrum pertinet, estque productio medullae oblongatae intra cavitatem vertebrarum spinae dor si . Ex ea oriuntur 3O. paria nerborum, quo rum fibrae per omnes artus late Vagantur, atque in his terminantur. Flinc omnes nerUia cerebro ducunt originem , & cinguntur membranulis a meningibus cerebri productis. Truncus . corporis thorace , seu pectore, &abdomine, seu ventre infimo constat. In trunco reperitur Dina dorsi , quam componunt 20. Vertebrae Verae , & 9. spuriae. In medio singularum vertebrarum elio largumforamen, & foramina illa ire omnibus veri
bris sibi invicem impositis longum illum, &lum canalem formant, quo medullas pianalis continetur, qvpe nervos suos ubique i tra Vertebras utrinque per corporis partes diis
mittit. Haec pauca dicta sint , quae ad e plicandas sensationes sufficiunt. Caeterum haec. omnia
136쪽
III. Quod spectat animae sedem, certum
est, menteni humanam non esse in corpore eodem modo, ac corpus est in loco : neque enim anima utpote spiritualis in modum cor poris extendi potest. Nonnulli quidem, explicent, quomodo anima sit in corpore, admittunt extensionem animae non formalem,
seu proprie dictam , quae aperte spiritui repugnat ; sed υirtualem , ita ut anima diversis 1patii partibus respondeat per idem fui sim-s lex, Si indivi bile. Verum extensio illa virtualis intelligi nequaquam potest, & videtur
absurda. Anima non aliter corpori praesens esse cognoscitur , quam quia in illo operatur. Unde cemenda est residere in omnibus , & singulis corporis partibus , si agat immediate in omnes corporis partes. Si autem pars est unica, inquam immediate ope--retur, in ea sola parte residere dici potest.
LEx SEMATIONUM EST , UT PRODUCTA AB OBIECTO SENSIBILI IN ORGANO SENSORIO MUTATIONE ALIQUA , HUIC IN MENTE REsPONDEAT SENSATIO, QUAE IN ILLA MUTATIONE RATIONEM HABEAT, CUR ACTU SIT, AT CV et ALIS SIT.
Prob. Sensationes sunt animae perceptiones, quarum ratio, cur nempe sint, & curtales sint, continetur in mutationibus, quae sentoriis organis contingunt, quatenus Iuni
ozona, per definitionem. Quare si ab obje-
137쪽
cto aliquo sensibili in organo sensorio rite
constituto Iproducatur mutatio , ponitur id omne, quoa requisitum eli , ut in-mente EX- citetur sensatio nuic mutationi respondens, hoc est , ut excitetur talis sensatio, & non. alia. Ergo lex sensationum ea est , quae in conclusione enuntiatur. Haec eadem lex e perientia quotidiana confirmatur. Dum obj ctum sen11bile in organum sensorium rite' consti rutum agit, nascitur in anima sensatio quaedam, quam impedire, vel mutare anima non potest. Si fragor tormenti bellici aurem ferit, illum necessario percipimus, neque sensationem illam in sonum blandiorem mutare possumus. Si faetor nares occupat, emcere nullo modo possumus , ut eius loco vel
odorem suavem, vel, foetorem minus moi
flum percipiamus. Si oculis apertis objectum aliquod ex data distantia aspicimus, nostri, non est arbitrii, ut illud maius, vel minus, huius, vel illius coloris videamus. Idem' patet quoad tactum , & gustum . Quapropter si molestam, aut periculosam sensationern
impedire velimus, oportet, ut organum sensorium ab obiecto avertamus , aut ejusdem objecti actionem in organum impediamus quocumque. modo, V. G. aVe sis, Vel URu- tis oculis. . Si vero neutrum sit in nostra po-' testate , . tum sensationem illam excitata in
vobis alia sortiori, & minime periculosa ceptione, debilitamus, & frangimus ; ita faetoris perceptionem odorum sumtu fugamus. Sensatio enim fortior debiliorem ita nantiun- quam ebscurat; ut hujus vel nihil , vel P rum nobis eonicii simus. Ex hac senerali sensationum lege colli-guutur plurimae regulae . i. Si muta tio
138쪽
ΜςΥΑΡMus. PARs IL CAP. Is ra 3 in eodem organo sensorio eadem est, sensa tio quoque in anima eadem esse debet . Σ.-Si contingat, a diversis objectis sensibilibus
eamdem in eodem organo sensorio mutationem produci, obiecta eadem apparere debent 3. Si mutatio: in organo sensorio disversa est, sensatio quoque in anima dive sa esse debet. 4. Hinc si contingat , idem objectum diversam in eodem organo' muta tionem enicere, diversum quoque apparere debet obiectum . Hae regulae continent rationes generales, cur sensus, quae diversa sunt, stepe repraesentent eadem, & contra; ideoque fallant, seu essiciant, ut aliquid a pareat, quod non est. Ex his etiam fluunt generalia visionis explicandae principia , &opticarum deceptionum fundamenta . Sed de
Objic. Plures producuntur in organo sensorio rite constituto mutationes sine ulla animae sensatione: . ergo &c. Prob. ant. Dum interdiu coelum intuemur , singulae stellae luminis radios in oculum rite constitutum immittunt, quibus stellarum imago in oculo delineatur, ac proinde mutationes in organo sensorio producunt; atqui tamen stellas anima non percipit; ergo &e. . . . Resp. Dist. anti Plures producuntur sine sensatione mutationes infucticimus C. susscientes M ant.& eons. ad probationem C. Mai. Dist. Min. Anima stellas non p rcipit interdiu , id est
anima stellarum perceptiones debiliores ab aliis fortioribus non distinguit C. Min. nullas habet stellarum perceptiones obscuras N. Min. & cons. Itaque non omnis mutatio in organo senserio facta sussicit, ut anima semtiat; sed requiritur ut mutatio illa ad c
139쪽
126 INsTITUTIONES PHILOs. rebrum usque transmittatur, & idcirco n cessariam esse diximus mutationem factam
ab objeflo fensibili , hoc est ab objecto, quod
mutationem iussicientem in organo rite constituto producere possit. Quod spectat stellarum perceptionem, certum est, earum ima
gines in oculi fundo etiam interdiu deline ri, earumque impressionem ad cerebrum usque per nervum Opticum propagari ; atque ab anima obscure tantum percipi ; nam si luminis solaris actio in oculum vel solis eclipsi, vel lonsioris tubi ope impediatur, tum sterulas coeli clare Videmus ..Inst. Eidem mutationi in eodem organo sensorio iactat non respondet eadem in anima sensatio; ergo &c. Prob. ant. Sol ,.& Luna, dum vertici nostro imminent, minores videntur, quam prope horiZontem positi ; atqui in utroque loco eamdem mutationem in eodem oculo producunt Ergo ... ἀ-
Min. Eamdem mutationem in oculo producunt , sed conjunctam cum diversis mutati nibus aliis in utroque loco C. secus N. Min.& consequens Phaenomenum, quod objicitur , explicatu difficile suo loco evolvemus: hic nobis observare satis sit, Lunam , & Solem in horigontem maiores videri, quam in meridiano , quia in horizonte simul cum e rum imaginibus in oculo pinguntur interi cta corpora terrestria, coelique fornix oblo gus. At illa obiectorum series , dum Sol ,& Luna in vertice coeli conspiciuntur, oculum non afficiunt; atque inde est, quod si Solem, & Lunam in horletonte per tubum angustum conspiciamus, haud maiores via deantur, quam in coeli vertice. Dum ergo
140쪽
MEΥΑΡΗvs. PARs II. CAP. I s. I 27 dicimus, eidem mutationi in eodem organo factae eamdem in anima sensationern respondere , propositio intelligenda est de mutationibus singulis seorsim consideratis . .
DUM ANIMA SENTIT , MOTUS AB OBIE COS SENSIBILIBUS NERVIS SENSORIIS IMPRESSUS AD CEREBRUM USQUE PROPAGAΤUR ; AC PROINDE ANIMA MERITO VIDETUR HAB RE SEDEM PROPRIAM IN SOLO CEREBR'. Prob. I. pars AEx observationi hias anato. micis certum est, nerUos omnes ortum ducere a cerebro, & inde in singula organa sensoria , & in omnes corporis partes propagari ; nam a cerebro ad oculos pergunt nem 'vi duo optici, qui fibrillarum expansione formant tunicam retinam, in qua omnia visibilia oculo opposita dolineantur. Ad aures protenduntur nervi duo acustici ad nares
duo olfactqrii. ad linguam linguales; & ex . medullae spinali, quae est cerebri productio in
omnes corporis partes diffunduntur So. ne vorum paria, quorum fibrae organum tactu constituunt . Plurimis etiam experimentis compertum est, resecto, vel corrupto, aut
vehementius constricto proni sentorii nervo, ita ut ipsius motus ad cerebrum transire non possit, nullam in anima sensationem excitari . Anima igitur sentire non potest, nisi mutatio in organo sensorio facta per nervum ad cerebrum diique transmittatur. Porro mnis mutatio, quae in corpore, ideoque &in organo sensorio continSit, fit per motum,
