장음표시 사용
141쪽
videlicet sensatio soni per motum vibratorium particularum aeris nervi acustici fibrillis com municatum sensatio odoris per corpuscul rum effluvia nervi olfactorii fibras agitantia sensatio saporis per corpuscula linguae papillas , nerveasque fibrillas titillantiae, vel pungentia; sensatio visionis per luminis radios in retina collectos ; sensatio tactus per immediatum contactum.
Praeterea nemo est , qui nesciat aut pro pria, aut aliena experientia, ex sensatfonibus varios in corpore motus per pe oriri etiam in partibus ab organo sensorio maxime remotis, non solum inconsulta anima, verum prorsus invita. Ita dum ex fragore tonitrus, Vel tormenti bellici, ex quo nihil nobis timendum esse certo novimus , aut putamus,. inviti in terrorem, conjicimur, &varii in corpore toto consequuntur motus --
Ex fragore igitur in aures incidente nascitur
motus organorum corporis ; verum Anat
mia docet, ex organis sensoriis nervos ad cerebrum usque. protendi, & ex cerebro ad si gulas corporis partes produci nervos motΘ-xios, sine quibus motus perfici nequeunt.
Necesse est igitur , ut motus, qui nervivsensoriis imprimitur, transeat in nerUOS m tortos, quorum, Ope moventur musculi; pr indequae oportet 'ut' motus nervis sensoriiς impressus ad cerebrum usque propagetur, &in hac communi nervorum origine ad motOrios derivetur .
Prob. a. pars : Ita ea seta corporis parte probabile est animam residere, quae sola corporis pars est, in qua anima immediate Operatur; atqui anima immediate agit in solum cerebrum, etenim I. solo cerebro vitiato, ita
142쪽
ΜETA PHYs. FARs II. CAp. II. Irynt caetera membra remaneant sana, sensuum omnium usus amittitur; hinc Apoplexi a correpti k veluti invisibili fulmine percussi ,
mni sensu privantur; ita ut aciculis com
puncti, aut corpore etiam disiecti nihil sentiant , obstricti scilicet cerebri poris, vel
compressis nervis nimia humoris pinguis, aut tenacis, vel lentioris copia, impedito scilicet
per hunc humorem spirituum in xu. 2. Comporis affectiones, quae non transmittuntur ad cerebrum, mentem prorsus latent, ut in paralysi. 3. Constat ex probatione primae pamtis, omnia sensuum organa , omnes scilicet nerUOs concurrere in cerebro , & ex eadem cerebri parte ducere originem, ex qua deinde in omnes corporis partes diffunduntur; anima nempe in eo loco posita , ad quem appellunt nervi omnes, in quibus continentur 1piritus vitales , sensationum infir menta, tanquam Regina in medio imperii sui admonetur de omnibus per nervorum
motus, & inde facilius omnia perspicit, &dirigit, immittendo in nervos spiritus ani males, per quos pro arbitrio suo omnes cor poris partes moveat. Hinc fit, ut saepe e periamur vapores, qui e stomacho in cerebrum ascendunt, ibique condensati, meatu , per quos spiritus animales excurrunt , obfirmentes sentiendi potentiam tollunt. Hinc phreneticis, in quibus laesa imaginatio est, remedia capiti solent adhiberi. Hinc qui seriis rebus oceupantur, aut longo studio fatigantur , capitis dolorem sentiunt, imo nosmetipsos in capite cogitare sentimus ; quae sane omnia non contingerent, nisi anima immediate ageret in solum cerebrum, & ex solius cerebri motu tanquam occasione imis
143쪽
mediate pateretur, variasque susciperet sensationes. Ergo anima in solo cerebro residere, sedemque propriam habere, saltem probabile est. Jam vero quaenam sit pars cerebri, ex qua nervi omnes originem ducunt, & in qua proinde omnia nervorum initia concurrunt, adhuc incertum est . Quidam arbitrantur,ngrvos omnes conUenire in centro Ovato,
quae est pars quaedam ovalis cerebri; sed id
certo non constat. Cartesius existimat, nemvos omnes originem ducere ex glandula pineali ; haec autem opinio multis observati nibus refelli potest. I. Enim reperti sunt homines, qui in cerebro glandula pineali carebant. a. Teste Willisio Medico Anglo, fuit homo aeger ex hydrope cerebri, & e loco suo deciderat glandula pinealis, nihil tamen perturbato sensuum officio. In aliis oblitterata omno fuit, in nonnullis lapidea, absque ulla sensationum perturbatione. It
que id unum certum videtur, nervos omnes originem ducere e cerebro. Verum obse
vandum est, compressa cerebri substantia medullari , voluntariam musculorum actionem suspendi, memoriam , sensationesque extingui, vigentibus tamen respiratione cordisque actione. At compressa cerebelli iubstantia, respirationis, cordisque motus sistitur. Unde colligitur, nerV0s motibus voluntariis destinatos ex cerebro proficisci, ex cerebello autem oriri nervos, ex quibus pendent motu. spontanei. . Quamvis autem certo statui nun possit, sufenam sit praecise pars cerebri, in qua comant nervi omnes, ac proinde in qua praecise
cerebri parte resideat anima ; nihilominus Llentio
144쪽
METAPHYs. PARS II CAP. II. Iarlentio metermitti non debet, quod hac de re observavit clarissimus Lapeyronius Academicus Parisiensis. Perfracto cranio, separatisque duobus cerebri hemispheris, in aspectum venit corpus candens, &firmiusculum, quod callosum, & cerebri medulla nuncupatur. Si corpus illud vel leviter assiciatur, ipsas animae operationes assici, rationis scilicet, &sen lationum usum turbari, constanti Dsime observavit; quod quidem in aliis cerebri partibus non contingit, quibus laesis, vel etiam destructis, laesae tamen non sunt animae operationes; contra autem corpore calloso ad statum naturalem redeunte , ipsum quoque redit sensati Gnum, & rationis exemcitium . Idque expertus est Lapeyronius in
operatione chirurgica, quam terebrationem Uocant. Compresso enim, & remisso per vices corpore calloso, sentationum, & rationis usum adimebat, & restituebat. Caeterum ex his observationibus constat, non ita augusto spatio definitum esse sensorium commune . Itaque si praesens quaestio eo redigatur, ut nempe sedes animae appelletur illa cerebri pars, qua offensa, Vel operationes animae de sermuntur, vel turbantur; iam sedes animae hoc modo definita in corpore calloso constitui debet. Legenda sunt, quae hac de re tradidit laudatus Academicus in monumentis Parisiensibus an . I I. Objic. Adversus primam partem. Anima sentit eo ipso temporis puncto, quo in Or- ano sensorio mutatio aliqua producitur; sed hoc esse non potest, si motus nervis fensoriis impressus ad cerebrum usque propagari debeat, ut anima percipiat; ergo &c. Mai. constat. Nam si arbori oculos clausos obve
145쪽
tas, dum eosdem aperis, illico lumen oc los ingreditur, & illico vides, nec minima
quidem morula inter mutationem oculi, Manimae perceptionem intercedit. Minor vero patet, quia cum motus in tempore fiat, alia quod temporis intervallum necessarium est , ut motus retinae fibrillis impressus ad cer brum usque propagetur. EFgo &C. . . . Rei P.
Diit. Mai. Anima sentit eo ipso temporis puncto, quo mutatio fit in organo sensorio , noc est inter motum nervis 1 ensoriis imprecsum, & animae perceptionem nulla intercedit mora obfereabilis, C. Nulla absolute N.
Mai. & sic Dist. Min. N. Cons. Si motus
per exiguum spatium magna celeritate propagetur, tempus, quo per illud spatium pro-Pagatur, a nobis non percipitur, seu non diastinguitur. Sic quamvis certum sit , sonum fusicus Ue propagari, non vero in instanti ;nullam tamen possumus observare moram inter momentum, quo quis nobis proximus loquitur, & momentum, quo vox ipsius ad aures nostras pervenit. Idem quoque patet in propagatione lucis: statim ac accenditur candela in tenebroso loco , illico obiecta mmnia etiam remota lumine videntur pers
sa, quamvis lux in istanti propagari non possit. Igitur experimentum , quod nobis objicitur, id unum probat, motum a nervissensoriis ad cerebrum usque magna celerita- te transmitti . . Inst. I. Motus ad cerebrum non propagatur per nervos, qui ad cerebrum non pe
tingunt; sed sensorii nervi complures, nimi- rum 6o. qui ex medulla spinali prodeunt,
ad cerebrum non protendunturi ergo&c....
Gesp. C. Maj. N. Min. Nam medulla spinalis
146쪽
ΜΕΥΑΡHYs. PARs 1Ι. CAP. II. nalis eit cerebri ipsius, seu medullae oblo gatae productio, & nervis constat ad cere-hrum usque protensis, unde fit, ut in ve lebrarum dorsi luxationibus membra corporis infra luxationem posita -& motum, &lansibilitatem, quae a nervis infra luxationem constitutis pendent. amittant. Sunt itaque nervi, veluti cerebrum in omnes corporis partes diffusum. Inst. a. Reperti sunt homines qui sine e rebro vivebant, ac sentiebant ; ergo ad animae sensationem necesse non est, ut motus nervis fensoriis impressus ad cerebrum usque propagetur .... Resp. Dist. ant. Vivebant,& sentiebant sine maxima cerebri parte C.
sine ulla ipsius parte N. Ant. & Cons. In illis erat spinalis medulla, & in ipsius principio potuit esse specialis quaedam structura,
qua pars illa apta fiebat, ut cerebri munere aliquatenus fungeretur. Caeterum verisimila
est, homines illos stupidos admodum, atque hebetes fuisse. Si autem in aliquibus etiam abfuerit spinalis medulla, necessariae hujus
partis vices gerere debuit pars alia. quaecumque fuerit. Tandem partes illas abfuisse, ex ipsa cadaverum sectione, & observatione anatomica innotuit; fieri autem potuit, ut partes illae vi ipsius morbi corruptae, & obliteratae perierint . . Inst. 3. Si serpentes, lacertae, aliaque an malia, quae circularibus incisuris distinguuntur, transversim secentur, singulae illorum partes ad acus puncturam , aut aliam quamcumque irritationem Variis modis torquentur, & agitantur; ac proinde adhuc sentiunt sine cerebro; ergo per analogiam, quae est
inter corpora hominis, & bruti, idem dicem, dum
147쪽
dum est de homine ... Re . N. Cons S par. Alia enim est corporis numani structura, alia serpentum, & laceratum, in quibus medullie spinalis partes considerari possunt tanquam totidem minora cerebra. Hinc fit, ut partes corporis humani resectae post brevissimum tempus omni motu destituan-
' Inst. 4. Incertum omnino est, an motus ex organo sensorio ad cerebrum propagetur fibrillarum nervearum oscillatione, an fluidi nervet, aut spirituum animalium ope, an alio quocumque modo; ergo &e. . . . Resp. permitto Anti& N. Cons. Hic non investigamus modum, quo illa motus propagatio absolvitur, satis est ratione, atque experientia constare, in organo seniorio motum quemdam excitari, qui ad cerebrum usque nervorum auxilio propagatur, dum anima sentit.
Eodem modo respondendum est, si quis o jiciat, a nobis intelligi non posse, qua ratione fieri queat, ut propter motum nervis impressum anima, quae est substantia simplex, & spiritualis, percipiat objectum sen-l1bile: factum hic statuimus, rationem facti
non quaerimuς. Porro ad versus facta indubitata obscurae objectiones non valent. Inst. I. Qui organo sensorio destituuntur, sentiunt tamen, & contra sensatione carent aliqui, in quorum nervis sensoriis motus etiam validus producitur. Ergo ut anima sentiat, necesse non est, motum nervis sens riis imprimi . . . Prob. ant. Ii, quibus abscissa sunt membra, dolorem aliquando in iisdem membris sentire sibi videntur; ut contigit puellae, de qua Cartesius meminit GParte princi p. a. Furios, & delirantes h mine.
148쪽
ΜETA PHYS. PARS II. CAP. II. I 33mines objecta sibi videre videntur, quae pra sentia non sunt, quaeque proinde nullam in eorum organis sensoriis mutationem producunt. 8. S. Augustinus lib. I 4. de Civitate Dei cap. 24. hoc factum narrat: Presbyter quidam fuit nomine Restitutus, qui quando
ei placebat, ita se auferebat a senisibus, syacebat smillimus mortuo, ut non solum'eia Iicantes, atque pungentes minime fentiret, sed etiam aliquando igne ureretur admoto s- ne ullo doloris sensu. Respondeo, his obser Vationibus conclusionem nostram apprime confirmari. Nam in omni sensatione tria sunt accurate distinguenda; duo, quae pertinent ad nostrum corpus, scilicet motus Organo sensorio ab objecto sensibili impressus,& motus inde ad cerebrum propagatusi ac tertium, quod animae est, nempe his motibus respondens objecti sensibilis perceptio. Si motus organo sensorio imprest is ad cerebrum usque non propagetur, anima non sentit, ut accidit in nobis dormientibus , &contingebat in presbytero Restituto, qui mortuo simillimus iacebat. Si vero sine actione objecti sensibilis externi fibrae cerebri a causis internis eodem prorsus modo agitentur, quo moventur, ubi objectum sensibile sua in organum extrinsecum actione eosdem motus producit; tum anima easdem habet perceptiones, quas haberet ob)ecto sensibili in organum eXtrinsecum agente, & perceptionestias vi imaginationis productas a sensationibus non distingueret; uti accidit furiosis, &delirantibus hominibus, in quorum cerebro
irreὼulares, ac VehementioreS motus excitantur ; & hoc pacto, quae sibi imaginantur , confundunt cum iis, quae vident. Simili modo e
149쪽
136 ΙΗsTITUTIONES PHILOI. do explicatur, cur ii, quibus membrum aliquod abscissum est, dolorem in eodem membro aliquandiu sentire sibi videantur ; nimirum in nervis illis, qui ad partem corporis amputatam pertingebant, iisdem aliquando
a causis extrinsecis. motus oriuntur, quos o
jecta externa excitarent, si nulla pars fuisset resecta. Objic. adversus a. partem. Anima prae sens est: singulis corporis partibus ; quaecumque enim pars corporis laedatur, anima semtit dolorem; ergo non soli cerebro: praesens est. Resp. N. ant. ; ad probationem dico, animam percipere impressionem factam in qualibet corporis parte, quia impressio illa ad cerebrum propagatur ope nervorum , quia qualibet corporis parte ad cerebrum usque pertingunt; nimirum a qualibet parte comporis tensii sunt nervi usque ad cerebrum runde. cyna nervi extremitas, quae est in pede V. G. , vel manu vellitur ; pariter vellitur, seu moVetur altera extremitas, quae est in cerebro, & vi istius motus in cerebro excitati admonetur anima, doloremque sentit, si impressio facta vehemens fuerit. Illud vero multis experimentis confirmatur.' 3. Si arctissime stringatur pars aliqua corporiS c rebrum inter, & partem aliam corporis resecandam, aut pungendam, nullus aut fere nullus sentitur dolor; quia scilicet nullus, a ut fere nullus pervenit motus ad extremitatem nervi, quae est in cerebro. a. Si quis, ut aliquando evenic, alte defixus sit in alia quam co3itationem, ut plurimum, non pemcipit obsecta externa, quae tamen feriunt sensus illius externos; quia nimirum tunc
nervi it sunt tensi, ut non admittant alium
150쪽
motum, quo mens determInetur ad perti- pienda obsecta eXterna.
Inst. Quaecumque pars corporis laedatur, anima percipit dolorem veluti existentem in illa ipsa parte corporis, quae laeditur ergo mens proxime praesens est parii cuilibet corporis. Res p. N. Cons. Quamvis enim percipiatur ab anima dolor velut existens in
quacumque vulnerata corporis parte, non tamen animai dolorem percipit in illa ipsamrporis parte, quae laeditur. Et quidem ca cus bacula explorans obiecta externa, proprietates eorumdem , liquiditatem V. G. , vel duritiem percipit extremo baculo, ac e tremo in baculo velut existentem quodam, modo. Nemo tamen dixerit, animam h minis caeci residere in extremitate baculi. Sic etiam quamvis anima percipiat sensationem aliquam V. G. caloris, aut frigoris Ue- hit exissentem in extremo digito, aut qualiabet altera corporis parte, non idcirco anima dicenda est,. agere immediate in extremum digitum, & in eo proxime percipere sens trinem, qua assicitur motus nimirum e tremo digito primum communicatus, pommodum per nervos ad cerebrum diffusus per
venit ad animae sedem , ubi fit sensatio,
quam tamen. anima naturaliter refert ad alteram miremitantem nervorum, ubi facta
fuit prima impulsio. Ex. iis, quae in praecedentibus conclusionubus dicta sunt, codigi possunt plurima, quae ad corrigendas sensationum fallacias utilissima sunt. Ut autem singulas lensationum partes accuratff distinguamus, motum Organo ab objecto sensibili impressum dicemus speriem impressam I motum inde propaga
