장음표시 사용
151쪽
138 INsTITUTIONES PAsLOS. tum ad cerebrum usque ideam materialem
appellabimus; ac denique ideam se ualem
Vocabimas, qua ' a senm in anima producitur. Jam vero dum anima sentit, idea se sualis determinatur per ideam materialem , haec vero per speciem impressam. Igitur si in ex his tribus unum ponatur, duo alia quoque ponuntur. Etenim dum animae sentit, singulis speciebus impressis singulae respondent ideae materiales tales, & non aliae, &ideae sensuales tales, di non aliae. Et contra singulis id eis sensualibus singulae respondent ideae materiales, & singulae species impressae, singulis aue ideis materialibus respondent tam singulae ideat sensuales, quam singulae species impress e. Hinc si in duobus casibus, ex his tribus, nempe idea sensuali, idea materiali , &specie impressa, unum fue-
rit idem, reliqua duo erunt quoque eadem; at si unum fuerit diversum, at versa quoque erunt reliqua duo. Itaque si organum sensorium eodem modo fuerit constitutum,
idem objectum sensibile eodem modo ad o sanum se se habuerit, idea materialis, &sensualis eadem esse debet. Si vero organum sensorium non fuerit eodem modo constitutum, vel obiectum idem non eodem modo ad organum referatur, diversa esse potest idea materialis, & sensualis. Etenim in primo casu nulla est ratio; cur motus organo sensorio impressus non sit idem, cum motus nervis sensoriis imprimendus pendeat
tantum ab interna, atque extrinseca organi constitutione, atque a modo, quo obiee umidum ad organum refertur 3 igitur species
impressa erit eadem, ac proinde idea mate- lrialis, & se sualis erit quoque eadem. Ob
152쪽
ΜΕΤΑ ΡΗVs. PARS II. C AP. II. I 39 rationes contrarias in altero casu fieri potest, ut motus organo sensorio ab eodem ob
jecto impressus non sit idem , ac proinde species impressa, ideoque & idea materialis, & sensualis sit diversa .. Rem exemplis illustrabimus. Ponamus oculo sano, eoque nudo eumdem videri hominem, lumine e dem illustratum , & in eodem aeris statu ;nemo non novit, hominem illum eumdem apparere, sive magnitudinem, sive formam, sive gradum distinctae visionis spectes. P namus jam, eumdem hominem in planitie constitutum longius recedere, distinctam vi sionem hominisque magnitudinem sensim imminui videbis, ita ut tandem obscura prorsus fiat visio, & magnitudo evanescat. In primo casu idem Objecium ad idem omganum. eodem modo constitutum refertur eodem modo, . in secundo casu diverto modo. Si oculus vitro concavo muniatur, idem
objectum, in eadem distantia, eodem modo illustratum, & manente eodem aeris statu, valde' imminutum apparet , ita ut homo pueri formam mentiatur ; diversitas in hoc casu in diversa organi constitutione extrinseca posita est. Iaero laborantibus objecta praeIertim alba videntur flava in hoc casu 1dear sensualis diversitas Pendet a constit Hono interna oculi. At si ponamus, hominem ita fastigio turris non admodum altae consistentem videri per vitrum concavum perinde hic sese habebit, ac si nudo oculo 1n turris praealtae fastigio conspiceretur, at- qtie in hoc casu diversitas vilionis pendet
tum a constitutione organi, tum a modo,nuo objectum ad organum refertur. In aliis sensibus res eadem experientia confirmatur; ita
153쪽
sese habet, quam ubi nulla facta fuit contusio.
Itaque ad detegendam, cavendamque sensuum fallaciam plurimae statui possunt regulae. Et primo quidem organum sensorium rite constitutum censeri debet, si idem ob jectum, quod eodem mudo sese habet ad organum, quo alias sese habebat, tale quoque apparet, . quale alias apparuit sic oc ius rite constitutus est, si idem obiectum , in eadem distantia, eodemque situ, lumine ad claram , distinctamque visionem sussiciente collustratum tale apparet, quale antea in eadem distantia, eodemque situ , & eodem Iumine illustratum nobis apparuit. 2. Si constet , organum sensorium rite es e constitutum , objectum vero non idem appareat,
quale alias visum est; in ipso objesto, vel , in ipso modo aliquid immutatum fuisse, recte colligitur. q. Si constet, objectum idem eodem modo sese habere, sensualem vero
ideam nobis diversam ineste; organum 'se sorium non eodem modo constitutum esse, merito infertur . Igitur ex his reθulis co stantes objectorum apparentias ab inconsta
tibus licet discernere. Ek iisdem resulis diversa quoque organo rum officia colliguntur. Si objinum idem sensibile in diversa organa sensoria agit , ideae materiales, & sensuales divertae sunt. Nam experientia constat, obiectum sensibile
non posse eodem modo agere in unum o ganum , quo agit in alterum ita eolorata agunt in oculum mediante lumine , in o panum tactus per contactum immediatum .
Evidens igitur est, motum fibrillis nerveis ab
154쪽
ab eodem objecto sensibili impressum dive
sum omnino esse ab eo, qui alterius organi
fibrillis imprimitur, ac proinde species im- pressas esse diversas, . ideoque & diversas
eas materiales, ac sensuales. Diversas esse
notiones diversis sensibus acquisitas confirmat eXemplum , quod in transactionibus philosophicis legitur . Caecus a nativitate
cum visus usum chirurgica operatione recuperasset, solo visu corporum distantias, &solida corpora a pictis non bene primum distinguebat; omnia enim visibilia veluti oc lum tangentia-ipsi apparebant, ex figuris, ac coloribus sensu perceptis eanem a fele, quos adhuc caecus saepissime tractaverat, &tactu probe discernebat, non poterat distinguere ; nesciebat enim, utrum sensatio canis visu percepti producta esset ab eodem obj cto, quod ante per tactum producebat sensationem canis diversam, an ab illo obj Eto, quod per tactum producebat sensati nem fetis. Hoc propria experientia, & a tentione adhibita potuit addiscere. Nec licet objicere, quod caeci tactu col
res distinguant, & surdi loquentium verba visu intelligant; nam si duae qualitates in sodem obiecto simul necessario insint, uno sensu dignosci potest ex una, alteram . ades se , quae ad alterum sensum pertinet; in hoc
enim casu una est signum alterius . . Porro cum colore, quo objectum tinctum videtur,
coniviacta est quaedam , superficiei dispositio, vi cujus lumen reflectitur, ita ut istius coloris sensati excitetur, atque ea dispositio tactu discerni potest ab iis praesertim, qui visu privati minimas in tactus organo differentias subtilius, &facilius percipiunt. Ubi erSo
155쪽
ergo ista deprehenditur superficiei dispositio ,
concluditur, ibidem quoque adesse talem colorem, V. G. hanc qualitatem, quae avi su pollentibus .appellatur color ruber, Vel niger. Verum caecus, qui colorem unum ab alio per tactum ita distinguit, non eamdem habet coloris ideam, quam nos habemus tactu non percipit, nin speciem quamdam asperitatis, vel laevitatis in ipsa superficie quae cum . dato. aliquo colore conjuncta est. Idem patet evidenter in surdis loquentibus, qui verba ore prolata ex labiorum motu, cc variata oris figura, situque labiorum intelligunt, non autem ex spno. Etenim cum singulis verbis stingulae conjungantur oris configurationes, labiorumque motus, ita ut abl-que illis uerba proferri nequeant; surdus autem cum illis conjungere uita didicit ideas, vel notiones, quas mos cum vocibus, deusonis diversiis tanquam idearum , vel notionum quarumdam signis iungere consuevimus. Quando igitur caecus tactu colores di Dcernit, ideam quidem colorum, ut ita dicam, sociam habet; sed quae cum tactu irespondeat, diversa prorsus est ab ea, quae Vinonis organo convenit. Tactum visionis vices mirifice . aliquando gerere demonstrat exemplum artificis cujusdam, qui, narranti-
bus viris fide dignissimis, solo tactu faciei ideam valde distinctam acquirebat, & ex cera effingebat imaginem simillimam, qualem. qui vitu pollet, artis suae peritissimus
perficere posset. Caepit ejusdem rei experimentum Dux Braciant, qui in cella profunda contra omnem luminis accessum optime munita imaginem suam fieri curavit, ut certissimus esset, artificem ne minimum quia
156쪽
dem visu iuvari. . Fecit idem artifex imagi nes statuis marmoreis Caroli primi. An rum Regis, & Urbani VIII. Pontificis Maximi simillimas. Similiter turdus, qui visu verba loquentis distinguit, ideam sonorum sociam habet ; sed quae cum invisui respondeat, diversa prorsus est ab ea, quae auditui propria evi. Hinc quamvis caeci, & su di loquentes iisdem nobiscum utantur nominibus, ubi de coloribus, vel de sonis sermo est ; res tamen omnino diversas nos, illique intelligimus. E. G. caecus natus nigri coloris nomine certam quamdam intellisit si perficiei dispositionem tactu perceptib/lem, nos vero visibilem quantitatem. Surdus natus , si de musica sermo sit, cogitat de figuris instrumentorum, & motibus musicorum , nos vero tonorum combinationem cogassideramus. Caeterum ex his omnibus patet, sum. dum natum diligenti educatione ita institui polle, ut ex Oris , labiorumque motu, &configuratione intelligat, quae alii homines proferunt , & suas etiam cogitationes aliis manifestet. Potest enim ita doceri, ut &legere , & scripturae sensum percipere V leat , quae quidem omnia pluribus experimentis confirmata fuere . .Μaximi autem momenti est haec animadvertere, ut paIUuli quibus auditum natura negavit , cogitationibus illis non priventur , quae ad salutem aeternam pertinent.
I. Acultas ima inandi. seu Imaginatio ,: J vel Plantasia dicitur facultas pro-
157쪽
144 'INsTITUTIONES pr nos. ducendi perceptiones rerum sensibilium absentium. Ideam ab imaginatione productam deinceps dicemus Phantasma, ut illam abi dea sensuali, quae vi actualis sensationis in anima existit, distinguamus. Quod autem animae competat imaginandi facultas, demonstrat quotidiana experientia . Nam patriae nostrae, Parentum , Amicorum , aliOxumque objectorum sensibilium absentium ideas revocamus, seu iterum producimus. uod imaginamur, minus clare imagina- Uur, quam si idem sensu percipiamus ; faci- .dius vero , & clarius id imaginamur , quod sensu distincte, quam quod confuse tantum percipimus. Id pariter quotidiana experientia certissimum est. Multo clarius Solem Praesentem , vel quodlibet aliud objectum vi-lu percipimus, quam absentem imaginatione. Facilius, ac AElarius producimus ideas di-.Hinctas figurae, magnitudinis, situs partium, di metus, quam ideas consulas coloris, Odoris, saporis; & ideo si quaedam imaginari conemur , unusquisque in seipso experitur statim sibi occurrere obiecta vilabilia, & verba seu sonos articulatos, quorum ideas distinctas habemus; colores autem , Odores, sapores, quorum ideas confusas habemus , vix nobis imaginari licet. Igitur Phantasmata minus clara sunt, quam ideae sensuales.
Quia vero sensatio illa debilior est, quae minorem claritatis gradum habet , actus imaginationis aequi pollent sensationibus debilioribus ; A. quemadmodum sensatio fortior obscurat debiliorem , sic etiam sensationes ita obscurant actus imaginationis, ut horum actuum subinde nobis prorsus conscii non si
mus ; ideo si actus imaginationis soli sini
158쪽
METAPHYs. ΡARD II. CAP. V. rasm mente, c riores sunt, quam si sensationes simul praesentes habeant. Hi ne in somno,
ubi cessant sensationes, & soli imaginationis
actus in anima dantur, hi multo clariores, sunt, quam dum vigilamus: cum in semnophantalinata pro ideis sensualibus habeamus existimantes, nos vigilare, & reipsa conti
gere, quod tantummodo apparet. Ob eamdem rationem amas imaginationis clariores sunt, dum in tenebris versamur, & dum oculos claudimus; alia enim obiecta, quae caltera organa feriunt, imaginationis adius
ΙΙ. Vim imaginationis, & memoriam,
quae ab illa pendet, la:so per morbum cerebro, ita lardi certum est ex observationibus, ut perceptiones, & idear 'antea sensu productae, iterum produci non possunt. Refert Thucydides, quosdam a peste convale scentes memoria adeo orbatos fuisse, ut nec
fele, nec suos familiares nossent, litet o jecta praesentia discernerent . Ρlinius histinat. Lib. I. cap. 24. haec habet : Ictus lapide oblitus es litteras tantum , ex praealto tecto lapsus matris, s affinium , propinquorumque coepit oblivionem , esius aegrotuSyemorum tantum, Crugerus Hevelit summi Astronomi Praeceptor febre ardente memoriam adeo
debilitatam deprehendit, ut multiplicationisae divisionis Arithmeticae etiam in simplicissimis numeris non recordaretur . Necesseisitur est , ut quidpiam in corpore, ac ξOtissimum in cerebro insit, quod imaginationis operationi in anima respondeat . Quamobrem cum ideis sensitatibus respondeant i- deae materiales in cerebro, hinc facile colligitur, easdam ideas materiales in cerebro Iucq. T. II. G ite-.
159쪽
i4ὸ. INSTITUTIONES PHILOs. iterum produci debere, quoties idear sensuales iterum in anima producuntur; ita nimirum apparet, vim imaginationis eodem modo deficere, quo deficit vis sensationis. Quat-Dam vero mutationes in cerebro, & quomodo producantur, nos explicare non posse fatemur, tum quod structura cerebri non siit satis explorata, tum quod incertum Omnino sit, an motus in organo seniorio ab odiesto
impressus in fibrillarum nervearum os tillatione consistat, an in motu fluidi cujusdam subtilissimi, quod a nonnullis suidum nemvetim, ab aliis spiritus animales appellatur, In tandem in fibrillarum oscillatione, simulque spirituum animalium motu . Sed quamcumque hypothesim amplectaris, rem
perinde explicabis. Nos autem certis incera eta miscere noluimuS.
III. Si quaedam simul percipimus, &
nius perceptio denuo producatur, sive sensuum, sive imaginationis ope, imaginatio producit & perceptionem alterius , Uerum
ut imaginatio cum perceptione praesente rei alicujus iterum producat perceptiones aliarum rerum simul cum illa perceptarum; ne,
cesse est, res istas vel saepius, vel diu limul
perceptas fuisse. Si enim res, quam nunc percipimus, luccei sive cum variis rebus aliistimul percepta luit, ratio' aliqua adesse debet, cur inter varias illas res una potius recurrat in mentem cum re actu percepta,
quam alia ; nulla autem alia ratio es e pomo' , quam quod illius rei, quae in mentemr Vatiar, perceptio laepius, Vel diutius conit a filorat cum perceptione, quam actu biIbemuς. idem patet a polleriori. Si obie-E in aliqqod vides, illud diu contemplaris ,
160쪽
METAPHYs. PARSIL CAP. IL 14 ut perceptionis illius iterum producendae facilitatem tibi compares. Imo ab eodem o
josto digressus phantasma vi imaginationis
conservas, & aciem mentis in eodem co
templando adhuc defigis, ut ejusdem objeat
absentis perceptionem imposterum producere valeas. Igitur facilitas producendi percepti
nes rerum antea perceptarum cum iis, quae nunc percipimus, acquiritur dum res saepius,
.vel diu sive sensu, sive imaginatione simul percipiuntur. Qua res si res plures saepius, vel diu percipiantur, illarum perceptiones
inter se connectuntur, seu ex perceptione unius intelligitur ratio, cur producatur ait ra. Itaque s ex una perceptione vi imaginationis producatur perceptio altera, necesseeli, ut idea materialis, quae primae perceptioni respondet, iterum etiam producat aliam ideam materialem alteri perceptioni denuo productae respondentem; si nempe imaginationis vi ex una perceptione nalcatur altera; idea materialis, quae primae perceptioni . respondet , resulcitat, ut ita dicam, aliam ideam materialem cum altera percellione conjunctam. Quia vero idea mat, rialis consitit in motu, qui cerebro imprimitur , hinc paret, imaginationem a statu cerebri pendere, & morbos cerebro infesto
imaginationem quoque turbare, ac corrumpere. Verum nemo a Nobis requirat , ut
distincte exponamus, unde oriatur facilitas producendi ideas rerum , quas antea habuimus, & qualis sit mutatio in cerebro pro ducta , an, ut feri commun4s opinio, posiat sit in certis cerebri vestigiis, quae cum sensationum ope fuerint a spiritibus anim libus impressa cerebro, ii rituum animalium
