Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

148 INsTITUTI NES PHILO s. reditu iterum teruntur , rursum trita revo

cant ideam rei antea perceptae, & ex uno vestigio in aliud propter mutuum utriusque commercium transeant; an potius posita sit in facili fibrillarum cerebri plicabilitate, qua fiat, ut facile eodem modo plicentur , vel oscillentur, quo saepius antea plicatae, Vel oscillatae sunt. Haec nobis ignota esse ca dide fatemur. IV. Somnus est status ille mentis, quo omnes sensationes clarae prorsus cessant, nilque eorum quae praesentia nobis sunt, nobis conscii sumus. Dum in illo statu versamur, dormire, dum Vero redeunt sensationes clarae, eυigilare dicimur. Somnus profundiis appellatur, quando cum sensationibus claris cessant etiam phantasmata clara, ita ut nullius perceptionis prorsus nobis conscii simus; at dum in somno phantasmata clara menti insunt, somniare dicimur ; & ideo homnium est status ille mentis, quo rerum absentium tantummodo, nullius Vero rei praesentis nobis conscii sumus ; hinc dum somniamus, res , quas percipimus imaginamur. Porro inter imaginationis actus, dum somniamus,& dum vigilamus, haec consti tuenda est dis ferentia. quod in somnio perceptiqnes ino dinatae sint, seu repraesentent res nullo omdinv set invicem consequentes, & in vigilia sint ordinatae , seu res exhibeant constanti ordine sibi invicem succedentes. Haec vero conitam experientia. Si actum imaginandi clare percipiamus, . sed phantasmata obscura fuerint, quid somniemus, . non agnoscimus. Quando enim phantasmata obscura sunt,

Tem, quam repraesentant, non agnoscimus,

nec a eaeteris distinguimus; etiam si actum

162쪽

METAPHYs. PARs II. CAP. II. I 49 ipsum imaginandi clare percipimus. Quamobrem nobis conscii sumus, nos somniare, non tamen quid somniamus, agnoscimus. Somnia igitur perinde ac perceptiones singulae distinguencla veniunt in clara, & ob-ycura. Somnium clarum est , quando agnoscimus, quid somniemus; oscurum vero est, quando quid somniemus, non satis agnoscimus, etsi actus percipiendi nobis conscii si

mus.

V. Ideam aliquam recognosere dicimur, quando nodis conscii sumus, nos eam jam antea habuisse. Sic dum hominem videmus, dumque jam antea a nobis visum fuisse , nobis conscii sumus, illum recognoscimus. Memoria dicitur facultas recognoscendi ideas, ideoque & res id eis illis repraesentatas. Igitur memoria supponit quidem imaginationem, attamen ab illa distinguitur e fieri enim potest, ut idea aliquae vi imaginationis

iterum producatur, & tamen non recognoscatur, ut contingit illis, qui vi imasinationis in mentem revocant, quae olim in libro aliquo legerunt, sibi tamen conscii non sunt se illa unquam legisse ; sed contra existimant, a se nunc inventa esse . Quia vero

dum ideae. rerum sensu, vel imaginatione in

mente iterum producuntur, ac recognoscuntur, rursus etiam producuntur in cerebro ucleae mat ales illis respondentes: Memoria materialis seu in cerebro considerata nihil aliud est, quam facilitas iterum producendi ideas materiales. Hinc cum ista facilitas in actuali quadam cerebri mutatione consistat,

a causa materiali pendet: ac proinde a causis quoque materialibus, vel prorsus destrui, vel ex parte tolli potest. Μemoria igitur a. G 3 ca

163쪽

1ω IusTITUTIONES PHIL s.caulis materialibus laedi potesti &. ideo o servamus , memoriam saepius debilitari vi morborum acutorum , atque capitis, & ipsa senectute, quiu nervis , az proinde cerebro ereari solet mutatio aliqua. UL Plures sunt memoriae in diversis subjectis differentiaia I. Alii diuturniore obj cti contemplatione facilitatem ideas recognoscendi sibi comparant alii minus diuturna contemplatione ad id opus habent 2 Alii plures. ideas recognoscere Valent , alii pauciores .. 3 Alii frequentius iterata idearum productione, memoriae semel' infixa retinent. 4. Alii ideas memoriae demandatas Valent recognoscere, etsi a multo tempore eas in memoriam non revocaverint : alii ideas iterum producere', & r cognoscere non valent, si eas ab aliquo tempore in memGriam non reVocaVerint. Bonam

memoriam habere dicitur, qui cito, & fa- lcile aliquid memoriae, mandat, diuque reti net maguam Vero memoriam habere dicitur , qui multarum rerum ideaes iterum producere, & recognoscere , longamque re rum seriem memoria retinere Valet Videmus enim, esse aliquos, qui cito , & facile aliquid memoriae mandare , & diu etiam

retinere Valent, non tamen multis eam onerare; eorum enim, quae antea tenuerunt,

oblivi lcuntur, aut longam rerum seriem eo ordine recentere non possunt, quo eas m moriae mandarunt. Illa memoriarum dive

sitas peculiares fibrillarum nervearum dispositiones, seu constitutiones requirit; unde eum in diversis iubiectis, imo in eodem subjecto diversis: temporibus memoria diversa sit; fibrillae nerveari ex quibus nervi, atque

164쪽

ΜΕΤΑΡΗYS. PARS II. CAP. II. ruercerebrum constant, nec in omnibus hominiabus , nec in eodem homine diverso tempoρ re sunt eaedem . VH. Imaginatio , & memoria exereitio amplificari, & extendi possunt. Imaginatio quidem , quatenus per exercitium apta redditur ad plures ideas simul producendas ,& easdem productas , diutius conseruandas memoria Vero, quatenus i stas ideaς continuo recognoscit. Verum ad iugandam confimmandamque memoriam maXime conducit rerum ordo , distinctaque singularum perceptio Ponamus in obiecto aliquo nos distinguere partes A, B, C, D, E, &c. ealque eodem ordine se excipere, quo litterae se in-Vicem consequuntur; & I. quidem ipsum A sigillatim nobis repraesentamuS, non attentiς caeteris partibus; atque deinde cogit

tionem successive ad B, C, D, E, &α

promoVemuς.. Dum per aliquem temporis tractum singula haec sensui, vel imaginati ni praesentia sistimus, & ad ordinem, quo se invicem consequuntur, respicientes ,. A.

N. B simul, B, & simul &c. percipimus,

facilitatem acquirimus una cum A producendi perceptionem ipsius B , & cum ipso B perceptionem ipsius C, & ita porro; ita

ut excitata idea ipsius A , rectarrat quoque

idca ipsius B, di deinde ideas ipsius C, at

que ita deinceps.. Hoc autem modo ipsum qbjectum memoriar mandamuς eo quidem successu, ut perinde sit, ac si unicum A,. vel B, vel C, vel E memoriar mandar muS . Contra Vero, qui objectum nonnisi confuse percipit, partes objecti non distinguit, ac proinde ad numerum, ordinemque partium non attendit; ideoque subsidio de-

165쪽

stituitur, quo in distincta perceptione idea ipsius B producitur ope alterius A , idea ipsius C ope alterius B, & ita porro. Haec

Juvandae memoriae ratio confirmatur etiam

a posteriori. Ponamus enim , te legere historiam quamdam prolixiorem , multisque perplexis circumstanti is involutam. Si lecti nem ita instituas, ut textum auctoris distincte resolvas, singula facta, circumstantiasque singulas a se invicem separans, & eo ordine , quo se invicem excipiunt perpendens , ea , 'quae legisti, te accuratissime enarrare posse, intelliges. Illa autem non adhibita diligentia, idem a te fieri non posse, ani

advertes , licet eodem consumpto tempore rextum auctoris saepius relegeris. Idem experiri licet sive librum historicum, sive dodimaticum legamus; & his consentanea est Praxis, qua memoria iuvatur, qualis est usus tabularum, in quibus uno quasi conspectu exhibentur dogmata, quae de aliquo a sumento tenenda sunt, & in classes quasdam generales revocantur. In his vero ta-hulis conficiendis habenda est ratio ordinis, quo dogmata ad idem argumentum pertinentia sese invicem excipiunt. Ex his ergo patet, duplicem esse memoriae speciem; Mlia naturalis appellatur, qua sine ulla exemciratione, ullove artificio praediti sumus; alia autem artificialis, quae exercitatione, tiartificiorum ope extenditur, atque comparatur. Memoria distingui solet a reminiscen-ria ς nempe perceptionum praeteritarum mediata reproductio, & recognitio dicitur reminiscentia; si nempe ad circumstantias loci , temporis, resque alias, vel similes, aut

amnes, vel contraritas attendamus, ut rem

166쪽

aliquam recognoscamus ; tunc reminiscι dis

cimur.

VIII. Ad hunc locum pertinere potest quaestio , utrum scilicet homines omnes iuprofundissimo etiam somno semper aliquid

Percipiant, suarumque perceptionum sibi conicii sint, licet cogitationum illarum memoria non remaneat. In hac quaestione ignorantiam nostram ingenue fatemur ; & quidem animam perpetuo cogitare neque eXperientia, neque ratione probari potest. Propria quidem conscientia quisque convincitur, se, dum vigilat, aut somniat, cogitareὸ ac proinde concladendum esse, semper nobis inesse cogitandi facultatem. At utrum id,

quod in nobis vigilantibus, & somniantibus cogitat, seu anima, in arctissimo etiam

somno semper cogitet, quamvis a somno excitati nullam harum cogitationum memoriam habeamus, hoc ipsum est, quod experientia nullo modo demonstrat. Assirmant

Cartesiani, intelligi non posse, quid sit anima, nisi concipiatur tanquam lubstantia astu cogitans. Unde concludunt, animae essentiam in actuali cogitatione positam esse; verum nos animam dicimus 1ubstantiam, quae habet cogitandi facultatem: necesse autem non est, ut inde inferamus, sub tantiam ii tam semper cogitare . Praeterea haec inest' menti proprietas, ut ideae, quas antea habuit, ipsi quodammodo inhaereant, cum eas possit iterum producere , & recognoscere. Quis autem amrmare poterit, sublata omni cogitatione praesenti tales idem quae red cari possunt, non superesset . . Neque observare abs re erit, quibus, ut

ita dicam, gradibus a vigilia in somnum G 1 Pa

167쪽

r 4 INsTITUTIONES PHILOMpaulatim delabamur . Mentem sentimuς vividissimis, distinctisquε ideis,. ac sensationibus occupatam, aisue attentam paulo post minuitur earum vi Viditas , attentio, veluti subsidit; jam uni ideae non magi&, quam alteri attenta mens res praesentes perfunctOrie spectat, neque uni prae caeteris immoratur, tuncque vulgo, dicitur de nihilo cogitare. Tunc confusa omnia apparent, mens ea spectare, dedignatur, & ita leviter assicitur, ut Vix ea percipiat, donec tandem torpedi-nΘ quadam Velut oppressae nec sui ipsiuς, nec aliarum, rerum sibi conscia sit; tum demum producta somni cortina omne clararum idearum spectaculum menti intercipitur Ex his paucis manifestum est, de hac quaestione nihil certo assirmari posse ia

De aliis quibusdam mentis humanae facultatibus

DUas primarias animae facultates distin guendas esse, statuimus in ipso Logices initio . Prima nempe est facultas cognoscendi, altera autem facultas appetendi .. Hae autem duae primariae facultates juxta nostrum conci piendi modum rursus duas partes habere intelliguntur, inferiorem scilicet, & superiorem Facultatis cognoscitivae pars inferior dicitur illa, qua rerum sensibilium notiones obl curas, & confusas, hoc est, per sensus. tantum acquirimus .. De hac prima parte in praecedentibus articulis sermonem habuimus, sensationum doctrinam explicantes. Faculta iis ccgnoscitivae pa)ς superior Vocatur, quae uoticinos disti: Elas acquirimus, N. a, i magii ' i ita

168쪽

METAPHYs. PARs II. CAP. II s. r 3 nibus corporeis separamus. Haec intellectus proprie dicitur .. Facultatis appetitivae duae etiam partes distinguuntur, nimirum inferior,. seu appetitus sensitivus, & superior, sau appetitus rationalis .. Prior est facultas objecta appetendi vel aversandi ex notione boni vel mali confusa, 'seu per sensus acquisita; atque hinc nascuntur animi assessus,. ac proinde haec prima pars ad Ethicam proprie pertinet.. Posterior est facultas appetendi, vel aversandi objecta, prout ab intellectu' proposita sunt tanquam bona, vel mala, & voluntas proprie appellatur. Itaque intelligendi, & volendi facultates. dumtaxat hic considerabimuS M

ARTICULUS' L

m facultate intelligendi, seu de intellectu ses eius operationibus is

L TMellinus, dicitur facultas res distincte, I & universima repraesentandi .. Quam Vis

intellectus nomen ambiguam,. vagamque significationem vulgo habeat, non invito tamen communi ulu loquendi, sensus ad rerum praesentium in singlilari repraesentati nem refertur . imaginatio autem ad rerum absentium repraesentationem per imagine;

confulas itidem in singulari: at intellectus: ad repraesentationem distinctam universim refertur . Attamen intellectus dici stilet purus , Vel non purus ; dicitur nempe purus, si n-tioni rei, quam percipit, nihil confusa admiscetur, nihilque obscuri. Non purus dicitur, si in notione rei aliqua sint, quae confuse ,

aut prorsus obscure percipiamur Oniam Vero perceptiones cosisPsae ad sensu D , O ima G si t

169쪽

ginationem spectant; intellectus purus est , si a sensu, atque imaginatione liber sit. Hic

autem caveri debet verborum ambiguitas;

. dum intellectum purum dicimus, non ita res est intelligenda, quasi existant in anima perceptiones, quae a sensibus neque mediate, neque immediate pendeant. Itaque ideas pure intellectuales dicissius rerum illarum ideas, quae nullam cum rebus sensibilibus habent Iamilitudinem, quaeque proinde sine imagine corporea percipi possunt . Uerum quamviSidear pure intellectuales nulla imagine corporea repraesentari possint; eae. tamen ex sensibus originem mediate trahere possunt. Ita licet animae nostrae idea sit pure intellectualis, fieri tamen potest, ut animae nostrae existentiam ex aliqua sensatione primum nou rimus. Pari ratione licet pure intellectualis sit idea Dei, eam tamen ex rerum sensibilium contemplatione haurire possumus. Itaque ideas pure intellectuales ex sensibus riginem mediate habere, non repugnat quod quidem probe observandum eta. Haec enim quaestio: utrum ideae omnes a sensibus saltem mediate originem habeant, intellectus nostri limites longe excedit; pendet enim ex animae, corporisque commercio , cuius quidem commercii leges tanquam divinum a canum Venerari potius debent Metaphysici , quam curiosius scrutari. Tandem observandum superest, haec omnia nequaquam repugnare iis, quae de id eis innatis Logices initio tractavimus. Haec enim qua lio perinde se habeti sive ideae pure intellestuales

mediatam originem a sensibus habeant, sive a sensibus nullatenus pendeant. Hanc autem qua tionem fusius explicare non li-

170쪽

METΑΡΗvs. ΡARs I f. CAP. III. I et cet, tum quod eam mortalibus imperviam. crediderim, tum quod eam minoris , quam putari solet, utilitatis habuerim.

II. Hinc quo plura objecta distincte intellectus sibi repraesentare potest, eo major censetur illius vis. Hic autem intellectus gindus cum ab obiecto desumatur , objectivus appellari potest. Similiter quo plura qu s in eodem subjecto distinguit, ecc m jor etiam dicitur vis intellectus, atque hic est alter gradus, qui cum a forma, seu modo repraesentandi desumatur, gradus formatis dici potest. Quoniam autem in intellectu non distinguimus, nisi objectum, quod repraesentatur,& modum , quo repraesentatur: primus Vero gradus illius ab objecto , alter a forma petitur , intellectus major concipi nequit, quam qui omnia possibilia distincte sibi rea

praetentare valet, ac proinde intellectus omnia possibilia distincte repraesentans est mnium maximus , seu absolute summus ;qου alis est solus intellectus divinus; nostrum vero intellectum ad aliqua tantum possibilia extendi posse, & in uno subiecto omnia non distinguere , ideoque limitatum esse

tum materialiter, seu ratione objecti, tum formaliter, seu ratione modi, ac proinde ab intellectu maximo infinite distare, unusquisque continuo eXperitur. Quare patet veritas vulgatissimae sententiae : maxima pars eorum , quae scimus , es minima eorum, qua N Icimus.

III. In Logica ostendimus, tres esse intellectis operationes, de quibus quidem operationibus satis fuse dictum est. Quare non est, quod hoc arguinentum iterum revoce

mus.

SEARCH

MENU NAVIGATION