Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

8 INsTITUTIONES PHILOS-mus. Varias dumtaxat mentis facultates, a

que di postiones considerabimus, ea tantum explicaturi , de quibus verba hactenus non

secimus Inter varias mentis facultates primo loco considerabimus attentionem Anima

sibi conscia est eorum , quae simul percepta distinguit; ea autem a se invicem distinguit, quorum sibi conscia est ; utrumque in nobis facile experimur Si igitur anima in perceptione totali partiales perceptiones distinguit, rerum perceptarum sibi conscia est& vice- versa si rerum. perceptarum sibi conscia est, in perceptione totali partiales distinguit, & ideoe' si perceptiones singulae partiales obscurae sunt

anima , quae eas distinguere nequit, rerum perceptarum sibi conscia esse non potest .. N scitur itaque conscientia, quam etiam cppem prionem dicunt Metaphysici, ex claritate pereeptionum partialium, quae totalem componunt, & ea claritate sublata, anima rerEm,

quas simuI percipit , sibi conscia non est

Porro facultas essiciendi , ut in perceptione composita pars una prae caeteris majorem cla-aitatem habeat, dicitur attentio. Hanc autem facultatem animae convenire, eX perien tia patet .. Nam dum percipimus arborem U.. G , efficere possumus pro arbitrio nostro, ut nobis magis conicu simus trunci, quam ramorum , surculorum, & foliorum .. IV. Si plura simul percipimus, attentio nem ad id dirigimus , quod clarius percipitur, si nulla adsit ratio , cur eam ad aliud dirigamus. Cum enim attentionem ad perceptionem aliquam partialem potius , quam ad aliam non dirigamus sine aliqua ratione,& attentio non alio tendat, quam ut unum aeteris clarius rercipiamus; id quod clarius

172쪽

METAPHYs PARs IL CAP. II L 1 Npercipitur, attentionem ad se trahit , si nulla adsit ratio, extra perceptionem totalem ,. eur eam ad aliud dirigamus .. Si ex aliqua re voluptatem percipimus , in ea attentionem nostram defigimus , & defixam in eadem re tinemus. Contra vero si ex re aliqua taedium percipimus, attentionem ab eae avertimus

Quare adolescentium animis frequentet i stillan d; est scientiae iucund itaS.. R. Plures sunt hominum circa gradus a tentionis differentiae nonnullorum attentio tanta est ut ac ne vix quidem conscii sibi fini objectorum, quae organa sensoria feriun r.. Petrus de Montmort Mathematicus Gallus. ad objectum meditationis suae tantam attentionem adhibebat, ut inter plurimos strepitus, resonantibus instrumentis muscis, cur ri tante , & patrem interpellante parvulo filio, dissiciliora problemata solveret, uti refertur in eius elogio an. 17 I9. hic Acad. Regi se Scien. Parisenia Sunt,. qui attentionem ad idem objectum diu contervare possunt , V. G. ad longam atque perplexam demonstrationum seriem alii contra attentionem suam statim expirare patiuntur, quando longior evadit ratiocinationum nexus Plerique hominum non nisi ad unum objectum attenti esse possunt ; si autem attentionem suam inter plura dividere voluerint i eam minorem esse ad singula experiuntur, indeque natum.

est hoe vulgatum: plar: bus intentus , minorosi ad si cita 1enjus Non desunt tamen eXempla eorum , qui ad plura simul proboeat tendere potuerint. Nam Julius Caesar e dem tempore, quo ipse epistolam scribebat, quatuor alias epistolas dictare potuit , & se-r: in ipse scribebat L. Quidam ad objectum

173쪽

- 16o IusTIΤUTIONES PHIL S. quodlibet eamdem attentionem afferre pos-1unt : alii contra ad quaedam objecta nullam prorsus , ad alia vi X levem quamdam

afferunt attentionem; prout enim tua quemque trahit voluptas, attentione utitur sua ;ita Poetae attentionem iraebent versibus ;ad alia eam transferre ipsis dissicile est. Contra Mathematicus stupendam calculis, ac figuris attentionem praebet; at si versus legere debeat, vel alia, quae iunt ab ipsius foro aliena, licet ea intelligere possit, Vix tamen ad illa attentionem aliquam adhibere potes Aliqui ad rem praesentem, quaecumque fuerit , omnem aiferre possunt, atque solent attentionem ; alii animum habent semper absentem , nisii praesens fuerit obiectum illud , ad quod attentionem adhibere sunt as lueti. Exempla nobis praebent in primis eruditi illi, qui animum semper habent, ut ita dicam, in musaeo suo, unice attendentes ad ea, quae memoria de rebus litterariis suppeditat. Sunt. etiam artifices, quos praeter amtem nihil delectat. Plurimum utilitatis habet animus ad omnia praesens, plurimum obeli, si quis animo constanter absens, fu rit. Quemadmodum emm alii gradus attentionis maximum usum habent in rerum cognitione, ita animus semper praesens in prudente astionum nostrarum determinatione Plurimum commendari debet. VI. Gradus attentionis exercitio comparantur; nam infantes recens nati ad nihil

Prorsus attenti sunt, sed successive excitanda est illorum ad obiecta nonnulla attentio , atque ita demum ad aliquid attendere assue-stunt . Eorum tamen attentio provectiore iatate ad eximium gradum nunquam prom

174쪽

METAPHYS. PARSII. CAP. III. ,16Ivetur, nisi actus ad gradum illum spectantes saepius iterentur. Sane, Wallisus, Monimo tius, Iulius Caesar, aliique non pervenere ad summum attentionis gradum, quem commemoravimus, nisi attentione saepius exercitata indebitu circumstantiis. Studium Matheseos praestantissimum est attentionis comparandae adiumentum, ut experientia constat; quilibet

enim in se ipso experiri potest, quod initio studii mathematici exiguus attentionis gradus successu temporis per continuum exercitium augeatur. Non omne tamen attentionis genus studio Matheseos acquiritur. Cum autem diversae sint attentionis veluti species, diu sis quoque exercitiis ad illas acquirendas opus est. Regulas autem trademus uniusc 'iusque speciei attentionis acquirendae , quis' ' quidem utilitatis maximae esse possunt. I. Si attentionis inter multos strepitus conservandae facilitatem quis sibi comparare Volu rit , is saepius omnem conatum adhibere debet eamdem conservandi inter strepitus ien-

sim, sensimque maiores; haec enim facilitat attentionem ad idem obiectum conservandi diversos gradus habet, qui proinde non nisi exercitio, seu iteratis attentionis hujus actibus comparantur. Hanc regulam confirmat

experientia. 2. Si quis attentionem Ed idem objectum conservandi iacilitatem sibi

eomparare Voluerit, is omnem conatum ad- ,

hibere debet, ut eam sensim, sensimque per longius temporis spatium confervet. Haec regula eodem fere modo probatur, quo praecedens. Caeterum si quis in disciplinis diu comi ervandae attentionis facilitatem sibi acquir re voluerit, ei nihil quidquam magis ad b pum hoc eximium consequendum proderit, quam

175쪽

161 IusTITUTIONES PHILOS. quam demonstrationum continuo longiorum evolutio, & calculorum continuo prolixiorum tractatio. Hoc exercitio attentionis diu comiserVandae tantum gradum acquisiverat subtilissimus Geometra Varignonius, ut lucubra tiones suas saepissime protraheret ad horam usque secundam post mediam noctem , &miraretur sonum Campanae horam hanc pulsantis. 3. Si quis attentionis ad plura simul adhibendae faciIitatem sibi comparare velit ; is sibi primum acquirere debet facilita

tem attentionis ad idem objectum tandiu conservandae, quandi a Voluerit. Deinde at

tentionem dividere debet inter objecta duo, felicique progressu inter plura . Antequam

enim attentionem ad plura extendere possit, necesse est , ut eam in eodem objecto pro arbitrio retinere queat, & animum ab iis obiectis, quae sensus feriunt, re care .. q. Fi quis acquirere velit facilitatem eamdem attentionem ad obiectum quodlibet afferendi , is omnem adhibere debet conatum, ut ad obiecta non modo quaevis obvia, sed studio etiam quaesita, atque ad ea in primis, a quibus retrahitur animus, attendat; hoc enim exercitio acquiret facilitatem sine molestia attendendi ad rem quam

dus cujuslibet attentionis continuo usu con-

servatur & perficitur; diu intermisib usu

mittitur quoniam enim omnis attentionis gradus exercitio comparatur, impossibile est ut amittatur quandiu exercitium istud durat , imo continuo exercitio crescit. Ex perientia autem probat , interrupto usu d crescere , & tandem amitti . 6. Ex iis ,

quae hactenus diximus, facile intelliguntur

Di iligi

176쪽

ΜΕΤΑ ΡΗYS. PARS II. C A P. III. 16γattentionis impedimenta. Attentio facilius conservatur, si pauca in sensus externos agunt,

dissicilius vero si multa simul, praesertim valide organa sensoria feriunt, & inde est

quod aurora dicatur minis amica , seu studiis; quoniam matutino tempore pauca sunt obj eha,. quae in organa lensoria agunt; cum nondum serveat solis aestus, aer strepitu hominum. non resonet, nec corpus sibimetipsi molestum sit, quemadmodum a prandio pra sertim fieri solet. Accedunt ab imaginationerationes alite plurimae Si multa phantasm ta in imaginatione continuo sibi invicem luccedunt, attentio dissiculter conservatur ; in hoc enim casu nova continuo nobis objiciuntur phantasmata. Quare ubi ad ea attendimus, cessat attentio in obiectum ad quod eamdem conservare Volumus. Idem a poste xiori liquet. Si qpis enim in frequentia mulistorum nominum fuit, & ad singula, quae ibi gerebantur , multum attendit, eidem paulo post meditaturo in mentem veniunt phantasmata hominum illorum, rerumque ab

illis gestarum, & experitur, quam dissicile sit

mentem conserVare attentam ad ea, quae me

ditatur. idem eXperimur, cum per aliquot dies rure in orbem ad consueta stud i a revertimur . Verum nihil attentioni magis obitat, q92 minord in a tus assecl uum tumultus, quem proinde summa cura declinare debent notiscium scieristiae, sed rectitudinis, & virtutis amatores' VΙΙ.. Ex praecedenti. mentis faculIate nascitur alia, quae iveni a meu, atque pro . 'funditas intellectus appellari potest, eaque est facultas in uno multa disti' guendi, A n tiones distinctas in alias simpliciores resolvendia Hinc intellectu; eo profundior est,

177쪽

164 ΙNsTITUTIOMEs PHILOs. quo longius in notionum Analysi progredi potest. Unde patet, intellectus profunditatem acquiri studio scientiarum , in quibus

partes omnes ita inter se connexae sunt, ut ab anterioribus sequentia semper pendeant, & notio quaelibet in anteriores continuo re

solvi possit, ut fit in Μathesi. Quamobrem

maxime suadendum, imo urgendum est, ut& plurima in rebus distinguere, atque uni-νerialia abstrahere, & quae disti nguimus, atque abstrahimus, ungula suo proprio nomine efferre discamus, ita demum praeclarum acuminis, o profunditatis intellectus Eradum a nobis acquiri, experiemur. Eam ob causam si immo studio curavimus, ut in nostris institutionibus philosophicis omnia, quaotum fieri potest, perpetuo nexu iungerentur. Nihil magis vagum est, & ambiguum in quotidiano sermone, quam ingenii vocabulum . Ingenii nomine vulgus intelligere solet acutis,

argutisque dictis ludendi & iocandi facilit

tem ; alii quamdam animi alacritatem intelligunt ; alii alias significationes tribuunt: sed ut plurimum praeclaro ingenii nomine abutuntur. Nos autem ingenii vocabulo eam tribuimus significationem, quae maximo in

pretio haberi debet, & de hac ingenii specie aequirenda laborare maxime debent Ρhilolophiae studiosi. Ex his intelligitur, quid sit ingenii imbecillitas; est nempe impotentia iudicandi omta ex notionum defectu, atque inopia, qualis reperitur in infantibus, & idiotis. Quia vero, sine memoria nulla potest esse noti num copia; si memoria laeditur, ingenii

acumen hebetari quoque necessum est . La ditur autem memoria, ut antea observavi-

178쪽

ΜΕΤΑ ΡΗYs. ΡΑRs II. CAP. III. 16 inus, dum a causis quibusdam materialibus, veluti morborum aeutorum vi, atque etiam' saepe ipso sens tutis morbo laeditur cerebrum. Hinc capitis contusionibus saepius obtunditur iudicii acies, ideoque barbara castigatione in pueros Leviunt Parentes, & Pra ceptores, qui eorumdem caput verberibus pessime tundunt. Quamvis autem dixerim ad ingenii aciem conferre memoriam, de illa tamen memoria dumtaxat loquor, quae notionum seriem o dine digestam habet. Aliquando enim nimia rerum farragine ingenium Obrui, atque obtundi observamus. Hinc fit, ut qui inordi nata lectione memoriam opprimunt, dive sissimos sermones sine ordine, & judicio mi scere soleant; atque hinc oritur, ut eruditio multa cum multo i enio non temper conjuncta sit. Haec pauca dicta sint de intelligendi facultate, &intellectus operationibus i amplissimum quidem foret argumentum, sed de hoc jam in aliis Metaphysicae locis, atque 'in Logica plura dispersa leguntur.

ARTICULUS II.

' De Voluntate, illi que operationibus. I. Oluntas est facultas appetendi, vel V aversandi objecta , prout ab intellectu proposita sunt , tanquam bona , vel mala . Ad hunc locum pertinet gravissima de voluntatis humanae libertate controve sa, quam quidem ut digne, & pro rei magnitudine pertractemus, nonnullis cursim , & generaliter praemissis, speciales deinde conclusiones adjungemus. Atius humanus appellat et ille, qui fit ab homine, humano modo '

179쪽

do, seu consulto operante ; unde secernitur ab eo, qui dicitur Actus hominis: seu qui ab

homine fit citra ullam mentis attentionem.

Omnis ergo actus, ut sit humanus , debet esse voluntarius , seu fieri . cum icogniti ne intellectus, & propensione voluntatis; quapropter duo maxime sunt opposita voluntario , nempe Vis, seu coactio, & ignorantia. Uis, seu coaraio definitur impetus, qui repelli non potest, quique est voluntatis

propensioni contrarius. Ignorantia est absentia cognitionis. Per vim tollitur voluntarium. V. G. Cum quis truditur in carcerem , is non sponte, sed invitus carceris ostium subit . Per ignorantiam invincibilem tollitur etiam voluntarium ; ignorantia invincibilis ea dic icur , quae, adhibita humana industria, superari nequit. H. Actus liber generatim dicitur, vel qui fit nullo cosente, vel etiam qui sic exerce tur, ut pollit ad libitum exerceri. Hinc duplex in astibus voluntatis distinguitur libem

ras , nimirum libertas a necestate externa ,sive a coactione, & libertas a necustate intri rea, sive naturali . Prima quae etiam spontaneitas dicitur, omnem Vim eXternam, id est, ab externo principio contra Voluntatis propensionem illatam removet. Hac libertate bonum generatim amamus, & malum generatim odimus; hac libertate Beati

Deum amare dicuntur , quia nullo cogenite , sed libentissime Deo per amorem adhaerescunt ex quo Patet liberum a coactione .idem esse , ac voluntarium , seu libens , aut spontaneum quod nempe fit a Voluntate citra coactionem ; ideoque omnis actus voluntarius est liber a coactione . a. Libe

180쪽

Hionis, & indi erentiae , quae & liberum arbitrim, & libertas simpliciter dicitur; & hareomnem necessitatem tam internam, seu naturae, quam eXternam, seu coactionis excludit.

ΙΙLNecessitas naturae, seu inclinationis na-ttiralis definitur determinatio, seu propenso quaedam voluntaria a natura indita ad aliquid necessario prosequendum , vel fugiendum, V. G. ad bonum generatim necessario non ex electione amandum , & malum odio habendum. ΙU. Necessitas coadsonis , seu uno verbo eoasse o dicitur vis aliqua alicui contra propriam inclinationem illata, ut cum quis truditur in carcerem , percutitur &c. Quamobrem in hoc coactio differt a necessitate naturali , quod illa sit a principio extrinseco

contra voluntatis inclinationem, proindeque tollat tum liberum , tum voluntarium ; ista autem sit a voluntare ipsa . ac proinde Voluntarium non tollat, sed dumtaxat liberum

si icte sumptum , quod fit ex electione ; si

tamen illa necellitas sit tantum ispothetica, Iibertatem non laedit. U, G. Ex hypothesi, quod me ad scribendum determinaverim , necessario scribo, sed haec necessitas minime obstat, quominus possim scribere, vel ascribendo aibliinere . Quare liberum arbitrium

in me remanet, /um remanet potestas eli- 'gendi: quae in eo m xime sconsistis, ut quis actum exerxere possit, vel omittere. U. Libertas eleestionis , seu liberum arbitrium recte dicitur vis electiva, idest facultas eligendi nnum prae alio ῆ cum autem electio alia sit ad agendum, vel non agenseyum, alia vero ad agendum hoc, vel illud,

SEARCH

MENU NAVIGATION