Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

aliquod in eo detegere , vel majus bonum

Verum, aut apparens nobis repraesentare pol- .sumus, ac proinde illud non necesiario a petimus. Idem, proportione servata, dicendum est de objesto, quod malum nobis apparet, vel indifferens, ita ut possumus tranf- ire a statu indifferentiae ad statum appetitionis, & ab hoc ad statum aversionis , N. viceversa. Anima igitur per naturam 1uam determinata est ad bonum in genere appetendum, & malum in genere aversandum ;, sed non est necessario determinata ad objecta particularia vel prosequenda, vel avem sanda . E. G. Nobis offertur cibus , quem sapore gratissimum esse experti sumus, si id tantum in cibo illo consideremus, & judicio sensuum acquiescamus, illum appetimus; at si nobis in mentem veniat , cibum illum sanitati noxium esse , & ratione nostra velimus uti , illum arersamur. Contra medicamentum nobis exhibitum aversamur , dum unice attendimus ad illius ingratum 1 aporem,

i c sensuum iudicio stare volumus; sed si illius vim ad sanitatem restituendam attendamus , & ratione nostra uti velimus , idem appetimus, seu volumus. Inst. I. Voluntas est libera circa bonum,& malum; ergo potest appetere malum , &aversari bonum . Unde Ecclesiastici cap. I 3. legitur: rite hominem Uita , s morso bonam, malum . quod placuerit dabitur illi . Respond. Dist. ant. Voluntas est liberaeirca bonum , & malum , quatenus potet tappetere, Vel non appetere bonum, & malum aversari, vel non aversari , quae dicitur libertas contradictionis C. quatenus potest aversari, Vel non aversari bonum sub rati

192쪽

ΜETA PHYS. ΡRRs II. CAP. III. 179 ne boni, appetere malum, vel non appet re sub ratione mali N. A. & cons. Ita cibum sanum ob saporem nobis ingratum D versantes, bonum aversamur sub ratione mali ; & contra cibum sanitati noxium appetentes ob saporem nobis gratum, malum appetimus sub ratione boni. Potest itaque idem objectum sub diverso respectu bonum , &malum videri. Ecclesiasticus aruem cum dicit', bonum, oe malum, quod placuerit, dabitur illi, loquitur de praemii , & suppliciis

homini, pro libeUate sua bene, vel male agendi, propositis a Deo. Porro dum homo male agit moraliter, malum, quod sibi placet , operatur quod vero placet, Voluptatem creat, & quod voluptatem creat, nobis bonum apparet, quando in judicio sensuum acquiescimus: ideoque qui malum operatur, illud apprehendit sub ratione boni. Inst. a. Qui proximum suum odio habet, vult illi malum sub ratione mali . ergo voluntas appetere poteit malum Iub ratione mali . Respond. Dist. ant. vult illi malum sub ratione mali proximi C. sub ratione mali sui , seu quoad te N. anti &.cons. Qui

proximo, quem odit, malum Verum, ut mombum, vel mortem, aut aliud simile conti gere exoptat ; malues istud non vult proximo, nisi sub aliqua specie boni respectu sui ipsius; illud scilicet appetit tanquam sibi ju-cuadum, vel utile ; atque ideo malum appetit sub ratione boni, ac proinde malum, ut malum , simpliciter non est ratio appeti

193쪽

nolcere salsum , ut falsum ergo voluntaς appetere poteti malum, ut malum . Res p. N. Mai. Intellectus quidem cognoscere por- est falsum, tanquam falsum , utpote intellI-gibile per ipsus oppositionem cum vero; sed

non ideo voluntas potest appetere malum , ut . malum , quia malum lub ratione mali non est appetibile . Et certe voluntas potest aliquo modo conferri cum intellectu: quemadmodum enim assentiri non possumus .falso

sub specie falsi, sed tantum sub ratione veri

apparentis ; ita nee possumus appetere malum sub ratione mali, sed tantum sub ratione boni apparenti S. Inst. 4. Sanae mentis homines certissime norunt, virtutem , ti scientiam esse verum

c bonum, ex quo nulla molestia sequi potest ;ta atqui tamen plerique homines virtutem non sestantur, plurimi scientiam parum curant ;ergo saltem aversantur honum sub ratione boni ; orgo &e. Reip. Dil . Mai. virtus moralis, & scientia lunt verum bonum, ex quo nulla molestia sequi potest perie , , se- eundum vera in bonitatis notionem C. Mai. r. accideres & secundum bonitatis noti nem erroneam N. Mai. similiter Dist. Min. Plerique homines virtutem non sectantur, &m virtutis exercitio molestiam inveniunt per accidens , i &.ex perveria boni notione , C.

M. per se , & ex sincera notione boni , N. M. Quare N. Cons. Itaque ex uno aliud sequitur per se si in priori continetur ratio,

cur alterium inde sequatur. Ita ex gravi vulnere cordi inflicto. per se sequitur mors; nempe vulnuς cordi inflictum est per se lethale. At ex uno aliud sequi dicitur per amoidens, si in priori non continetur ratio, cur

inde

194쪽

ΜETA PHYs. ΡΑRs II. CAΡ. III. Igrinde sequatur alterum , sed ratio continetur dumtaxat in alio aliquo externo, non tamen necessario. ,Sic ex levi vulnere manui infli-

Eho per se non sequitur mors , sequi tamen potest per accidens, si propter hirurgi ab-1entiam nimia sanguinis copia ex di stela Ue- . . na profluxerit, & hoc tasu vulnus dicitur icthale per acciden S. Inde autem derivatur veri boni moralis notio, inconcussumque fundamentum . UNrum bonum per se nunquam displicere potest, sed per accidens dumtaxat, & ex err re. At contra bonum apparens ex se molestiam trahit, per accidens autem dumtaxat, & ex errore placere potest . Inconstantem re

rum felicitatem, atque satietatem pie, &eleganter describit S. Augustinus lib. 9. confesti cap. I. Quam suave mihi subito tactum

est carere fuaυitatibus nugarum, quas iam μtere metus fuerat, iam dimittere gaudium Gνars ejiciebas enim eas a me , vera tufumma fuaυitas reiiciebas , oe intrabas pro eis omni voluptate d&lcior. Qui virtutem exercent, medios inter hujus vitae labores beate vivunt, sinceramque voluptatem percipiunt eos contolante bona conicientia. Qui scientia ornatum habent animum, & vere scientiam amant non aliorum invidia, & malitia perturbantur, sed studii laborem, malignosque invidorum hominum sermones longe superat scientiae iucunditas. Verum quia

rerum mundanarum cupiditas menti nostra

tenebras offundit, & mentita boni imagine corda nostra seducit, enixe Deo supplicandum est, ut det amaro, quod praecipit, o ibi no

195쪽

CONCLUSIO I I.

ANIMA sESE AD VOLENDUM, UEL NOLENDUM DETERMINAT SINE RATIONE SUFFICIENTE LEIBNITIANA , NON TAMEN Sl- NE MOTI vo ALsQUO.

Prob. Rationis sufficientis principium libertati contrarium esse jam ollendimus ; ac proinde nihil est, quod de hac parte adiungamus. Quod spectat secundam partem, facile colligitur ex praecedenti conclusione, in qua demonstratur, animam nihil appet

re nisi lub ratione boni, & nihil aversari,

nisii sub ratione mali. Igitur repraesentatio honi est motivum volitionis , repraesentatio autem mali est motivum nolitionis. Ergo anima sese ad volendum, vel nolendum non determinat . sine motivo aliquo. Idem confirmatur a posteriori. Dum librum aliquem apud Bibliopolam percurris , multaque.in eo invenis ad icientiam tuam augendam utilia,esm distincte tibi repraesentas tanquam bonum, tibique utilem, & ideo illum cupis habere . At contra si tibi occurrat liber aliquis erroribus absurdisque opinionibus plenus, ratiocinando colligis, ideoque distincte cognoscis, eum esse malum, tibique inutilem , & propterea illum aversaris, longeque

a te remotum cupis. In alio quolibet exemplo unusquisque nosse potest proprio conseientiae testimonio, voluntatem sine motivo aliquo sese non determinare. Quamvis autem anima sine motivis sese non determinet , libera tamen manet; contraria enim motiva sibi potest repraesentare, & actum aliquem elicere, Vel ab eo abstinere . Sed ex solvendis ob ectionibus, & ex sequenti conclusione haec magis

196쪽

METAPYΗs. ΡΑRs II. CΑΡ. III. I 8'magis fient manifesta. Evidens autem est , haec motiva longe differre a ratione sufficiente teibnitiana, quae fatalem necessitatem

induceret, a qua tamen eam liberare conamtur plurimi. Haec conclusio cum Scholarum Theologicarum dostrina probe consentit. De gratiae efficacia diversae 1 uni Scholarum sententiae, ruae quidem omnes cum explicata hactenus octrina apprime conveniunt. Universa Augustinianorum schola docet, efficaciam gratiae reponendam esse in suaviori motione. &praeveniente delectatione, quae ipsam voluntatem moraliter determinat. Tota Thomistarum schola motionem moralem admittit, 1ed ei necessario adjungendam esse contendit praemotionem physicam. Haec utraque scholarum sententia non sine motivis determinationem admittit. Alia tandem superest opinio, eorum scilicet Theologorum, qui essicaciam grinae in consensu voluntatis, 'aut etiam in circumst antiis magis congruis reponunt. Deus scilicet indilcriminatim eamdem omnibus dat gratiam , quae ob voluntatis consensum fit emcax, vel etiam Deus prae vidit circumstantias, in quibus VoluntaS constituta ipsam gratiam reddit efficacem. Deus autem misericorditer constituit voluntatem in iis circumstantiis, quas praevidit ita con'ruas,

ut gratia suum effectum inlassibiliter sit habitura. In hac ultima opinione circumstantiarum congruitas ipsa motiva Praesupponit.

Hanc Scholarum doctrinam fusius explicare nostri non est instituti ; haec pauca breviter obsarvasse satis sit, ex quibus evidens est,

.conclusionem nostram non solum rationibus

phylosophicis, sed etiam Theologorum pla-

197쪽

184 ΙNsTITUTIONES PHILOS. citis esse omnino consentaneam. Caeterutre haec motiva si quis appellare voluerit rationem susscientem, per nos licet; de nomine

enim non disputamus dummodo tamen rationem hanc thssicientem non confundat cum ratione sussiciente lethnitiana, quae. ratio u

cesaria merito dici posset.

objic. I. Motivum est ratio, ob quam UO-lumus, aut nolumus; sed saepe volumus, &nolumus sine ratione ulla; ergo etiam, sine motivo. Prob. Μin. Saepe ex pluribus bonis cognitis, quorum unum alteri pra ferendum est, id praeferimus, ac proinde volumus , quod altero minus est; sed tum volumus sine ratione ulla, siquidem minus bonum cum meliore comparatum habet rationem mali ;ideoque cum minus meliori comparatur, illud nobis non repraesentamus 1 ub rationo boni . Erg. Res p. N. Alin. cuius probationem distinguo. Minus bonum meliori anteeoniamus, quatenus habet rationem boni C. ut minus est altero, & tale apparet N. Si plura sint oboedia, quae bona judicemus, Quoad nos singula appetimus; ubi vero ex ilFs unum alteri praeferendum est, illud anteponimus, quod nobis melius apparet, illudque masis appetimus, quam alia. Nam bonum maius appetimus magis, quam bonum minus. E. G. Si duo nobis offerantur nummi aurei, & ex iis unus eligendus sit; nobis ve- -constet, unum esse legitimi ponderis, alterum ponderis iusto minoris; si nihil aliud

in his nummis consideremus, eum anteponimus, qui legitimi est ponderis: fieri tamen

potest, ut quis alia quadam ratione perm tus eum praeferat, qui minoris est ponderist.

Inst. I. Cum duo nobis offeruntur objecta

quae

198쪽

METAPHYs. ΡΑRs II. CAP. III. I 83 quae seque bona iudicamuς, unum anteponimus alteri, ita si ex duobus nummis aureis, inter quos nullum discrimen observamus, uinnum eligamus prae altero; atqui tunc nulla est ratio volitionis; Ergo. Res p. in hoc casu semper ines e aliquam electionis rationem. Et quidem i. licet nulla adsit ratio intrinseca, cur unum nummum alteri praeferamuς, potestiadesse extrinseca , ut si V. G. scias, unum ex his nummis suis e viri cuiusdam praeclari, cujus memoria tibi iucunda est ;vel si nulla alia occurrat ratio extrinseca,

cur unum nummum alteri praeferas, eum am

ripis, ad quem commodius brachium extendis, vel qui ad illam partem positus est, ad quam consuevisti brachium extendere, dum aliquid manu capis, quia a consuetudine agendi sine ratione non recedimus. 2. Si Omnia a qui pollentia videantur, ita ut electionis unius oblecti nulla nobis adsit ratio neque intrinseca, neque extrinseca, inde colligimus, perinde prorsus esse, sive unum, sive alterum eligamus; ideoque decernimus illud eligendum, quod primum nobis obvium est, manente hoc proposito, illud eligimus, quod primum attentionem nostram in se rapit quacunque de causa. Inli. a. Ibi nulla est volitionis ratio, ubi Non Volumus, quae meliora videntur, sed quae iudicamus esse deteriora; atqui trepe videmus meliora, probamusque, & deteriora sequimur, ut ait Medea apud Ovidium: Video meliora, proboque , deteriora hequor ; Ergo. Rei p. Dist. Mai. nulla est volitionis. ratio, ubi ea volumus, quae deteriora, seu mala, aut minus bona iudicamus judicio ultimo, quod vulgo dicitur practicum C. iudi

cio. .

199쪽

cio non ultimo, & speculativo N. Μai. αΜ. N. C. . Ultimum iudicium dicitur illud ,

quod de voluntatis obiecto fertur immediate , antequam voluntas sese determinet, &propter quod proinde voluntas sese actu d terminat ; in eo judicio obiectum consideratur sub circumstantiis specialibus tum in se, tum relate ad statum nostrum praesentem & si bonum judicetur, illud actu appetimus, si malum, actu avertamur. Hoc ultimum iudicium praecedere possunt alia judicia ab ipso diversa veh eidem opposita; dum vid licet obiectum spectamus generaliter, vel sub quibusdam circumstantiis, aut sine relatione ad appetitum sensitivum, tumque malum iudicare possumus, quod sub omnibus cir cumstantiis particularibus, ac praeserit m per relationem ad appetitum sensitivum bonum nobis lapparet, oc contra. Ita si quis ratione sua utatur, virtutis praxim bonam esse, iudicat etiam quoad se, & eam sic generaliter spectatam vult, atque appetit; at si in datis circumstantiis virtutis exercitio danda sit opera, fieri potest, ut mens virtutis pra-xim in talibus circumstantiis sibi remesentet tanquam aliquod malum, eo quod appetitu sensitivo, & falsa voluptate in transversum

agatur.

Inst. 3. Hinc sequeretur, eos, qui de rebus recte judicant, recte etiam agere debere ; falsum consequens; ergo &c. Resp. Dist. Maj. Sequeretur, recte agere debere, qui de rebus recte iudicant & judicio ultimo practico C. qui de rebus recte iudicant habitu tantum , aut judicio speculativo ultumum praecedente N. Mai. & sic Dis . Mim N C. Itaque, ut Scriptura Sacra loquitur,

errant

200쪽

0rant omnes, qui operautur malum, aftit

scilicet, & iudicio ultimo, quo actionem committendam, vel omittendam decernunt; quamvis habilia, aut iudicio speculativo ultimum antec Enie tape non errent; sed vis appetitus sensitivi eorum cosnitionem ita obscur/t, ut quod iucundum in vitio sibi fin-0unt, quasi in luce constituant, ac vivide, seu clarissime sibi repraesentent; quod Vero

boni ostin virtute, luboblcure tantum, non serio, non attente considerent.

objic. a. Si anima sese ad volendum nunquam determinat sine moti vis ab in te. lectu propositis, voluntas non sese determinat, sod omnino determinatur ab intellectu; falsum cons. ergo A ant. Resp. dist. Seq. Mai. volunt non sese determinat independenter ab intellectu, C. dependenter ab intellectu, N. Nam, eum voluntas sit iacultas bonum ab intellaesu cognitum appetendi, & malum ab intellectu eognitum aversandi; non potest haec facultas in suis operationibus, seu determinationibus ab intellectu non pendere; unde Scholastici vo luntatem appellam facultMem per me caecam, utpote quia ad intellectum, non autem ad voluntatem pertinet i videre bonum , in quod voluntas fertur,l & malum, quod's git quamvis revera idem sit animus simia plex, qui intelligit, & vult. Itaque voluntas seipsam determinat, sed dependenter ab intelleseu. Hinc vulgo dicitur in scholis, libertatem esse radicaliter in intellectu , &formaliter in voluntate , hoc est, i radicem ,

seu initium liberi arbitrii esse in intellemi,

complementum vero, & formam in voluntate,' quatenus voluntas ex multis ab intelle

SEARCH

MENU NAVIGATION