Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

198 INsTITUTIONES PHILOS.& eorum , quae per Deum fiunt, vel fieri possunt. Dividitur in naturalem & superum turalem, seu reυelatam, aut sacram. Prima solo lumine naturae, altera divinae revelationis luce acquiritur, atque hac ultima simpliciter Theologia per excellentiam dicitur . Gentiles, quibus divinae revelationis lumen non affulgebat, Theologiam distinguebant in fabulosam, naturalem& civ Iem fabulosa complectebatur Poetarum de Diis commen-ra, quae M thologiae nomine hodie insignivnfir ; naturalis Theologia Deum exhibebat

ranquam primam causam rerum continge

Ilum, quae in hoc mundo aspectabili obse vantur; civilis autem Theologia ex naturali, & fabulosa componebatur, a Civibus, &Sacerdotibus colebatur , eamque a Politicis ad multitudinem facilius coercendam in en- tam suisse , tradit Aristoteles Metaphysicae lib. I 2.. cap. 8. , ubi Theologiam fabulosam , & civilem tanquam spuriam reiicit solamque naturalem probat Theologiam na-guralem cum civili impiissime confundunt Athei, dum Theologiam omnem pro figmento Politicorum habent L Itaque ostendemus, existere naturalem Theologiam, eamque esse veri nominis seientiam Amplissimus esthujus scientiae usus , tum quia animos praeparat ad Theologiam sacram facilius , & clarius intelligendam ; tum quia iuris naturalis principia continet; tum quia per eam confutantur perversissimi homines, qui . excusso auctoritatis Ecclesiae jugo, Ρhilo pnia abutuntur , ut errores suos tueantur . Porro ut rem gravissimam ordine tractemus, considerari potest Deus vel absolute, ut in se ost , vel relative secundum ordinem , quem dicit ad

212쪽

ΜETA PHYs. PARS II. CAP. III. I99 ad creaturas. In Deo absolute Eectato , &prout est in se , duo rurius consideranda Veniunt . I. Quidem ipsius existentia. a. Eius dem attributa . Deus secundum ordinem , quem dicit ad creaturas, considerari potest. I. Ut illarum creator & conservator a 2. Ut primus motor . 3. Ut rerum , & creaturarum gubernator. q. Ut iupremus Dominus,& ab hominibus colendus. Ultimo tandem de erroribus Theologiae naturali adversiis appendicem adjungemuS.

CAPUT I.

De Deo in se , oe abistute considerato.

ARTICULUS I.

De Existentia Dei.

I. KNS necessarium in Ontologia liximus esse illud , cuius existentia est ab

lute necessaria , seu quod perinde est, quod rationem existentiae suae sufficientem inesse tia sua habet. Ens vero contingens dixi mus, quod necessarium non est, seu quod existentiae suae rationem sussicientem non habet iusua et sentia, sed in alio en te a se diverso . Quare ens omne est necessarium, vel contingens & quidem ens necessarium , cum habeat in seipso rationem sufficientem suae existentiae, vi propria existit, seu sibimet ipsi sufficit ad existendum; at ens contingens indiget vi alterius entis, ut existat. II. Ens a se est ens, quod rationem existentiae suae sufficientem in essentia. sua habet , seu est ens, ex cujus essentia necesiario fluit existentia , ita ut scilicet concipi non possit , nisii existens ; unde patet, ens a se

I 4 idem

213쪽

illud vi propri existere , & vi alterius ad

existendum non indigere . Igitur assitas est independentia existentiae ab alio, seu est id, quo ens est a se . Ens ab alio est illud, quod rationem sufficientem existentiae suae in essentia sua non habet, sed in ente alio a se diverssi, ideoque indiget vi alterius ad existendum, & idem est , ac ens contingens. Est igitur omne ens, vel a se, vel ab alio. Ex hac di finitione patet, ens a se nullum habere existendi initium , nullumque finem. Etenim ens a se existentiae suae rationem sussicientem habet in sua essentia; ac proinde posita lipsius essentia ponitur etiam ejusdem existentia, ideoque salva essentia poni

non 'potest non existentia. Igitur non existentia repugnat essentiae entis a se.

III. Ens a se non est composilium , sed simplex . Etenim ens a se per essentiam suam nullum habet existendi initium , nullumque finem k sed ens omne compositum Oriri, ac interire potest , existendi initium , ac finem potest habere, ut demonstratum est in Ontologia. Igitur ens a se compositum esse nequit, ideoque nullas habet partes, ac

proinde simplex est. Hinc cum Omne extensum partes habeat, quarum unaqua que eX-tra alteram existit ; ens a se extensum esse

nequit, & quod extensum est, a se esse non Potest. IV. Mundus aspectabilis non est ens a se, sed ab alio , ideoque non est necessarium, sed contingens. Est enim ens compositum, sed ens compositum nequit este ens a se ; mundus igitur aspectabilis non est ens a se . Ens vero quod non est a se , est ab alio ,

214쪽

METAPH . PARς II. CAP. I. 'ideoque contingens ergo mundu est ens ab alio , ac proinde contingens. Quamobrem mundus hic existere non potest , nisi existatens aliud necessarium, seu ens a se a mundo diversum ; mundus ergo indiget vi alterius ad existencium. U. Si ratio existentiae mundi hujus aspectabilis reperiri potest in ente uno, quod est a se , plura entia a se admitti non possunt. Etenim quaerimus rationem lassicientem existentiae mucidi in ente aliquo , quod est a se ; quamobrem si per ens unum a se intelli

gatur, cur hic mundus existat, ens hoc unum sussicit, cur mundus existat, ac proinde praeter ipsum aliud admitti repugnat. Haec pro positio communis est notio ab omnibus recepta; nam quotiescumque effectus alicujus cau-1am emcientem quaerimus , in una acquiescimus statim, ac eam essectui producendo su ficientem invenimus, nec aliam aliquam admittimuS.

VI. Existit ens necessarium , seu ens a se . Existit enim aliquod ens; nam anima nostra existit, seu nos existimus. Quare cum omnes ens existens sit a se, vel ab alio; ensillud, quod existit, vel est a se, vel ab alio:

si dicatur esse a se , jam existit ens a se : usit ab alio, cum ens ab lilio rationem existentiae suae sufficientem habere debeat in ente a se , existet etiam ens a se, seu ens necessarium, ergo existit ens necessarium, seu ens a se. His praemissis, in memoriam revocatis

Ontologiae principiis, sit

215쪽

CONCLUSIO P

EXISTENTIA DEI DEMONSTRATUR .

Existentiae Dei demonstrationes duplicis potissimum generis afferri possimi. Aliae deducuntur ex contemplatione mundi hujus aspectabilis di Inυsiblia enim ipsius a creatura mundi per ea , quae facta sunt, intellecta con Diciuntur, sempiterna quosve eius virtus, divinito, ad Rom. I.) Aliae hauriuntur ex notione entis perfectissimi, & contemplatione animae nostrae; Habet enim Deus testimonia, totum hoc, quod fumus , est in quo humus: Ex Tertuli. lib. I. contra Marcio

nem cap. 1Oά

Prima demonstratio ex contemplatione mundi

aspectabilis Dei nomine hic intelligimus ens a se, in

quo sontinetur ratio sum ciens existentiae mundi hujuς aspectabilis ; sed existit ens a se ,

in quo continetur ratio sussiciens existentiae mundi hujus aspecta ortis; ergo Deus existit. Maior est definitio nominiς, quae in controversiam vocari non potesti Μinor demonstratur: mundus aspectabilis est ens ab alio, sedens ab alio non habet rationem sussicientem existentiae suae, nisi in ente a se; ergo existitens a se, in quo continetur ratio suffciens existentiae mundi hu)us aspectabilis . Ergo existit Deus Tota demonstratio haec pendet eX principiis hujus capitis initio praemissis Quoniam autem Deus est ens a se , ipsi conveniunt omnia, quae enti a se convenire, demonstravimuς. Deus igitur vi propria , &Per essentiam tuam ex tit, nullumque proin

216쪽

de habere potest existentiae initium, nullum finem. Quare cnm aeternitas sit existentia nec initium, nec finem habens , Deus ellaeternuς. Est quoque ens simplex, ideoque incorporeum , & non extentum ; unde impossibile est, ut spatium infinitum sit Deus,

vel attributum Dei; & quia simplex eit,

nec sensibus, nec imaginatione percipi, ac repraesentari potest; eli igitur invisibilis, atque etiam omnimode incorruptibilis. Haec quidem omnia Scripturis sacriς consona sunt ; nam Exodi v. I . Deus hoc sibi nomen tribuit: Ego sum, qui sum: ait

Moysi: Sic dices filiis Israel: qui es, mist

me ad vos. Hoc nomine: qui est: significatur aliquid Deo essentiale, alteri cuilibet enti incommunicabile, ideoque existentia ad es entiam Dei pertinet, & Deus per essentiam suam existit ex Scriptura sacra, Hinc etiam sepe appellatur Deus aeternus, principiMm , Afinis, qui est, qui erat, o qui υeuturus es. Dicitur etiam incornuptibilis, invisibilis, nulla imagine corporea repraesentabilis: mAta- Ueruut , scilicet gentes, gloriam incorruptib

iis Dei hi smilitudinem imaginis corruptibilis hominis, is volucrum s quadrupedum, oeserpentium ad Rom. I. v. 27. Itaque ex notione entis a se ea derivantur attributa, quae Deo in sacris Scripturis tribuuntur, ac proinde ex hac sola notione patet existentia Dei. Praeterea in Deo continetur ratio sussiciens

existentiae Mundi hujuς aspectabilis ; ratio vero est id , unde intelligitur, cur aliquia

potius sit, quam non sit ; necesse est ergo, ut Deo ea tribuantur praedicata, per quae intelligi postit, cur hic Mundu; potiuS GII 6 iiat,

217쪽

et IusTITUTIONES PHILO s. stat, quam alius. Porro ratio sussiciens existentiae Mundi in atomis, aut elementis, seu primis, internisque corporum principiis contineri non potest, ut dicunt Athei. Nam r. si hoc verum esset, Mundus abs luta necessitate existeret, essetque proinde ens necessarium, seu ens a se , quod absumdum esse demonstravimus. 2. nulluS major existentiae gradus, nulla maior perfectio concipi potest quam existentia necessaria digitur existentiae necessariae gradus est infinite summus, perfectio infinita. Porro atomi sunt entia finita, atque limitata; cum ergo existentia absolute necessaria sit persectio infinita, entibus finitis ea convenire nequit, sed tantum enti infinito. Simili ratione patet, animas nostras non esse entia a se; quia Uero animae corporibus conjunctae sunt, patet illarum existentiae rationem contineri in

illo ente, in quo est ratio existentiae totius Mundi huius aspectabilis. Deus ergo est ensinfinitum, in quo continetur ratio existentiae totius Mundi, partium ipsius, elementOIum, N animarum. Igitur totus Mundus aspeEtabilis, partes ipsius, elementa, & animae suntentia contin sentia, quorum existentiae ratio in Deo continetur, quae proinde existentiam suam a Deo recipiunt. Deus igitur fecit Mundum' aspectabilem cum ipsius partibus,& elementis, atque animabus . Quia Vero Prima corporum principia, animaeque sim-fices ex aliis praeexistentibus oriri non pol

ant, Deus haec omnia ex nihilo produxit seu creavit. Est ergo Deus creator totius

Mundi aspectabilis & animarum. Hinc si quitur, Deum & intellectu, & propria v

iuntate gaudere; has enim duas lacultates in

218쪽

METAPHYS. PARI II. CAP. I. 2o3 nobis observamus: nemo autem dat, quod non habete ut vulgare fert axioma. Ergo Deus, qui animas nostras creavit, est ensintellemi, ac libera voluntate praeditum ,

ideoque spiritus; & quia est ens a se, ac proinde infinitum, atque independens ab omni alio ente, est quoque spiritus infinitus, &independens. Tanden constat, corpus, quod moVetur, posse quiescere, vel alio modo mo-Veri; ac proinde motum, ipsiushue directionem esse quid contingens respectu corporis ideoque rationem , cur corpus quodlibet data celeritate, & directione moveatur, in ipsa corporis esentia non eontineri; sed recurrendum esse ad causam extrinsecam corpori, ut' haec ratio inveniatur; invenitur autem in Deo, qui mundum creavit, partesque ipsius disposuit, ac movit nunquam satis mirando

ordine. Hinc mundus aspectabilis est veluti speculum , in quo tum existentia Dei, tum eius attributa resplendent, & Physica est perpetua Dei, divinorumque attributorum demonstratio, sive corpora mundi totalia, e rumque ordinem , ac motus, sive partialia contemplemur. Ergo cocti enarrant gloriam Dei, opera manuum ejus annuntiatfirmamentum. Psal. I 8. Interroga jumenta, oed

cebunt te, s volatilia coeli, s indicabunt tibi : loquere terrae, o respondebit tibi,

narrabunt pisces maris. Duis ignorat, quod omnia haec manus Domini fecerit Z Iob cap. I a. Altera demonseratio ex notione entis

perfectissimi.

Nomine Dei hie intelligimus ens perseisl mum ; sed existit ens perfectissimum;

ergo

219쪽

ergo existit Deus. Prob. Μin. I. Enspers Elissimum possibile est, seu nullam contradictionem involvit; cum enim ens perfectissimum sit, quod omnes perfectiones possibiles continet in gradu absolute summo ; si ens perfectissimum contradi ct ion em involveret, vel involveret contradictionem quoad ipsas perfectiones, vel quoad ipsirum gradum ;atqui neutro modo contradictionem invol-Vit. Non quoad ipsas perfectiones; etenim

persectiones possibiles dicimus, quae eid mlubjecto una inesse possunt, seu quae sibi

mutuo non repugnant: igitur notio entiς

perfectissimi nullam contradictionem involvit quoad perfectiones; quia Vero perfectiones illae in gradu absolute summo tribuuntur Deo, omnem prorsus excludunt imperfectionem, ac proinde nihil, quod ad ea idem pem sectiones quomodocumque pertineat, de iisdem negari potest; ideoque nullam involvunt contradictionem , quae in smultanea ejusdem de eodem .rmatione, in Noeoti ne consistit. 2. Ens perfectissimum necessario extitit, estque proinde ens a se. Etenimens perfectissimum continet omnes perfectiones possibiles in gradu absolute summo ; existentia autem necessaria, & aseitas sunt perfectiones in gradu absolute summo; enti igitur perfectissimo competit existentia necessaria , ideoque necessario extitit, estque ens a se. Ergo existit Deus. Duabus praecedentibus demonstrationibus tertia addi potest, quae ex Philosophorum,& gentium omnium consensu delum itur. Praeclare, sapienterque observavit Cicero:ς cd ntilla gens si Iam immanis, neque tam

Iero, bi ae ncn, eti ams ignoret , qualem Deum

220쪽

' ΜΕΤΑ ΡΗYs. PARs IL CAP. I. 2or habere deceat, tamen habendum fiat. Qui x vero, ut ait idem Cicero, omni in re con- fensia omnium gentium sex natori putanda est

supremi Numinis, primae causis cognitio ita est a natura impressa, ut a nemine in dubium vocari possit. Neque praetermittenda est praeclarissima alia Ciceronis ratiocinatio in quaest. Tusculan: Ipsa enim cogitatio de vi, est natura Deorum sudium incendit iulius aeternitatis imitandae, neque se tu brevi

tate vitae collocatAm ptitat, cum rerum Cau

sas alias ex aliis aptas , o necessitate nevast videt. 6uibus ab aetemo tempore suentibus

in aeternum ratio tamen, men istie modera

tur . . . . Hinc illa cognitio Virtutis exsit,. in Orescunt genera, partesque virtutum s imvenitur, quid sit, quod natura spestet bonum

is extremis, quod in malis ultimum, quae referenda sint ossicia, quae degendae aetatis ratio deligenda ..

Tertium illud demonstrationis genus, quod' ex Philosophorum , & gentium omnium consensu desumitur, fusius explicabimus, utpote facillimum, & tamen certissimum. Existere Deum, seu ens a se, mundi hujus aspectabilis creatorem , certissimum est ex antiquissima Moysis historia, quae germanos veritatis characteres simul omne; sibi Vindicat, quaeque ipsam mundi creationem describit, recentemque ejus aetatem assignat. Et quidem I ex perpetua Israelitarum traditione, & Paganorum, atque Christianorum conlansu multo masis certum est Pentateuchum Moysi Auctori tribuendum esse, quam ex latinae, ac graecae auctoritatis testimon io constet, Ciceronis orationes, & Ar illo telis opera ipso

SEARCH

MENU NAVIGATION