Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

218 IusTITUTIONES PHILOS. aliud esse, quam rerum coexistentium ordi- .nem, idque illustrant exemplo numerorum. Si res diversae considerantur tanquam multitudinem aliquam constituentes, omissis per abstractionem rerum illarum qualitatibus , vel determinationistis, sam formatur idea numeri. At nisi foret realis entium multitudo, nullus existeret realis numerus, sed numeri forent dumtaxat possibiles. Igitur cum tot existant dumtaxat unitates, quot sunt res actu existentes, ita etiam non plures existunt spa-tsi partes actuales, quam quae rerum actu

existentium ordine designantur; ita ut subla to ordine illo, nullae in spatio partes actum les admitti possint. Quia vero res utcunque multas imaginari possumus, & ab illarum determinationibus asserahere ; hinc nascitae

idea spatii infiniti, immutabilis, immobilis,

quod quidem spatium omnino est imaginarium. Hac extensionis notione abutuntur,

rui mentis nostrae facultates tanquam entia iversa extra se invicem existentia sibi r praetentant , & inde concludunt, mentem numanam esse extentam: quod quam sit averitate alienum, demonstravimus tractantes de animae spiritualitate; facultates enim men eis nostrae non sunt ipsius partes extra se invicem exissentes, quamvis per abstractionem distinguantur inter se . Caeterum patet . in exposita Leibnitianorum sententia nullius roboris esse proponam objectionem. lAliis videtur spatium non esse substantiam aliquam, sed ens negat tim , sive priυativum , spatiumque existere dicunt eo fere m do, quo extitissent tenebrae, si Deus nullam

lucem produxisset. Rursus in hac opinione luim nullam habere potest objestio .

Alii

232쪽

METAPHYs. PARI IL CAP. I. LUAlii tandem assirmant, spatium per se subsistere, atque inter eos, qui id asserunt, aliqui putant, spatium fuisse creatum. & esse

capacitatem recipiendorum corporum nonnulli autem spatium quoquoversus infinitum, atque increatum dicunt . Quod primam spectat opinionis partem, evidens est , nullum omnino supereisse objectioni propositae locum. Quod ultimam partem spectat, eam negare, ac refellere possem. Verum cum ea a Philosophis illibatae, minimaeque suspectat fidei, propugnetur; alia mihi ineunda est via, &in qualibet philosophica hypothesi totum manere demonstrationis robur, facile ostendam. Itaque dum in prima demonstratione a itatis notionem adhibuimus, per ens a se intelligimus ens omnino independens, quod con tinet rationem non solum suae exissentiae, sed etiam totius mundi hujus aspectabilis. Porro ratio illa tribui non. potest spatio quantumvis infinito, & aeterno. Hujus opinionisiectatores spatio intefligentiam nullam, vim nullam tribuunt, nec tribuere possunt. Spatium considerant velut substantiam mere passuam. Praeterea substantia illa ex partibus componitur, ac proinde non potest considerari tanquam absolute infinita; cum in ea intelligi possint partes finitae, qui quidem conci piendi D: ,dus ab infinitate divina abhorret omnino. Ob eamdem rationem non foret absolute independens ; quidquid enim compositum est. ex is sius partibus pondet, ac proinde spatium non foret independens, nisi sub conditione partium. Ex his erg0 patet, crassissimum, atque impiissimum esse recentiorum quorumdam errorem, qui spatium fingunt tanquam essetitiae

233쪽

aeto ΙNsTITUDONES PHILOs. . divinae attributum. Hanc impietatem Ne tono imponunt aliqui , Verum hanc calumniam depellere non videtur dissicile. Newt nus quidem spatium infinitum appellat et Huti fensoriMm Dei. At cum in scholio generali principiorum enumeratis Dei attributis, Deum spatium non e se, concludat, hoc figurato loquendi modo nihil aliud intelligere videtur Newtonus, nisi Deo omnia esse pra sentia , ita ut per suam immensitatem sit ubique praesens. Haec pauca dicta sint, ut ineptissimi erroris socium in rebus Μathem licis non satis laudandum, audacissimis scriptoribus eripiam. Caeterum, ut jam observavi, deceptricem, & fallacem esse extensionis notionem, huic obiectioni cum Leibnitianis reponere potuissem, vel etiam ex propositis opinionibus aliam quamlibet tenere, α difficultatis nodum statim solvere expeditum fuisset. Uerum in demonstrationibus philosophicis, quae ad sanctae religionis dogmata pertinent, id semper religiose curabo, ut nempe a Philolophorum placitis minime pendeant. Et certe probare non possum quosdam scriptores, qui optimo quidem fine, sed

ardentiori animo velut fidei contrarias traducunt philosophicas opiniones a viris catholicis , & incorruptae ndei propugnatas ; hi

quidem dum religioni prodesse volunt, nocent plurimnm. Obsistendum quidem est isto pectore perniciosis, temerariisque opini nibus, sed nenigne tractanda sunt illa Philosophorum placita, quae in scholis catholicis innoxie, & sine temeritatis nota defenduntur; atque id maxime caVendum est, ne aliquod Theologiae naturalis dogma innitatur hypothesi, aut alicui argumento, quod a Phi-

234쪽

a Philosopho catholico negari possit. Illud

quidem saluberrimum consilium iis vel maxime inculcari debet, quibus contra incredulos tuenda, . atque Vindicanda sunt The logiae naturalis dogmata .

ARTICULUS II.

De Divinis Attributis.

I. HEuq semetipsum, & omnia, quae ipsi insunt, distinctissime, & unico actu,

seu simul cognoscit. Nam anima humana semetipsam cognoscit, & haec sui ipsius cognitio est persestio, quae animae humanae V re inest; sed Deo tribuendae sunt perfectiones, quae insunt animae nostrae & quidem in gradu absolute summo; ergo cognitio sui ipsius Deo tribuenda est in gradu absolute summo, adeoque sine ulla imperfectione. Porro e perimur in nobis, animae nostrae cognitionem in eo imperfectam esse, quod omnia, quae animae insunt', quaeque in eadem contingunt, nec clare distinguere, nec simul cognoscere valeamus; necesse est igitur, ut Deus, in

quo nulla dari potest imperfemo i semetipsu & omnia, quae ipsi insunt, distinctisume,

atque simul cognoscat. ΙΙ. Deus non solum mundum hunc aspectabilem, sed etiam omnes mundos possibiles distinctissime, & simul cognoscit EN enim anima humana mundum hunc adspectabilem cognoscit, mάltaoue in eo distinguit. Praeterea vim habet ubi repraesentandi multa, quae ad hane rerum seriem non tinent, quaeque sunt mere possibilia; &haec animae vis perfectio est, licet admodum li- mitata. Deo igitur tribuenda est in gradu

235쪽

absolute summo, ac proinde Deus hunc mundum aspectabilem, omnesque mundos poli,

hiles distinctissime , ac simul cognoscit; &quia nobis conscii sumus eorum, quae distincte nobis repraesentamus, Deus omnium mundorum postibilium , & eorum, quae ipsi insunt, atque sui iplius sibi conscius est, &quidem clarissime, ac plenissime. III. Deus omnia a te diversa cognoscit in seipso, seu quatenus seipsum cognoscit. Cum

enim Deus sit ens omnium primum, caetera vero entia ab ipso sint, perfectiones divinae sunt omnium primae, sunt prima post sebilia, & in illiς continetur ratio possibilitatis omnium aliarum persectionum, ita ut sublato Deo nihil amplius possibile concipi tur . Hinc cum Deus perfectiones illimitatas, quae sunt in eius essentia, perpetuo intueatur, omnes quoque limitationes persectionum postibiles, & finitorum quorumlibet entium combinationes omnes postibiles videt, seu niuia possibilia cognoscit in seipso, seu qu tenus seipsum cognoscit. Hinc colligitur, ideas rerum Deo es entiales esse, ac proinde necessarias, & immut biles . Nam intellectus divinus Deo essenti*lis est: est autem intellectus divinus omnium possibilium tum singularium, tum univers lium distincta, ac semultanea repraesentatio iergo cum idea sit repraesentatio rei in mente , ideae rerum sunt Deo essentiales, ac proinde necessariae, & immutabiles. Hinc ideae

rerum non sunt arbitrariae, seu non sunt tales, quod Deus eas voluerit esse tales; γ- . ne enim, eas esse arbitrarias, mi ergo i les, quia Deus voluit, eas esse tales, & in-

u intellectui divino, quia Deus, eas ines e,

236쪽

ΜETA PHYs. PARS II. CAP. I. 22 qesse, vult; ideoque cum voluntas Dei in nacre ponatur libera, non repugnat alias inesse intellectui divino ideas, quam quae insunt, quod absurdum est. Igitur essentiae rerum

lunt aeternae, earumque aeternitas a Deo est.

Etenim rerum essentia in earumdem possubilitate intrinseca consistit; quamobrem cum possibilia etiam in se spectata repraesententur in intellectu divino, α quidem perpetuo, essentiae rerum perpetuo fuere in intellectu divino , earumque aeternitas a Deo est. Hinc clarius patet, quod in Ontologia ostendimus, nimirum essentias rerum esse necessarias, immutabiles, & aeternas, intellectumque divi- 'num esse fontem omnis possibilitatis intri

ΙU. Intellectus divinus est illimitatus, i finitus, immensus, omni intellectui finito incomprehensibilis; intellectus enim limitari nequit, nisi quoad objectum, & modo repraesentandi objectum. Quamobrem cum in-

intellectus divini obiectum sit, quidquid est possibile, illimitatus est quoad objectum, si

ad omne possibile extendatur; illimitatus e iam est quoad modum repraetentandi, si omnia possibilia simul, & distinctissime repra sentet. Quoniam itaque intellectus divinus indistinctillima , & simultanea omniurn possubilium repraesentatione consistit, prorsus illimitatus est. Est quoque infinitus, qualentis nihil est cognoscibile, quod non actu in intA- lectu divino repraesentetur, ac proinde omnia ei insunt actu, quae inesse possunt. Est etiam immensus, quia fieri non potest, ut intellectus limitatus. etiamsi pluries utcunque sumatur , fiat illimitatus, seu pro mensura il

limitati intellectus adhiberi possit; itaque i

237쪽

224 ΙεsTITUTIONES PHIL s. tellectus divinus respuit omnem mensuram , ideoque immensus est. Denique omni intellectui finito incomprehensibilis est; nam com prohensibile aliquid dicitur, si modum; quo est, vel fieri potest, clare, & distincte n

bis repraesentare valeamus; contra autem aliquid dicitur incomprehensibile, si modum, quo est, vel fieri potest, nobis minime repraesentare valeamus. Porro intellectus fini tus non simul, sed successive cognoscit ea , que potest cognoscere, non potest omnia inter se conferre, nec proinde omnia inter, seriistinguere. Quia ergo ens intellectu finito praeditum qualis est anima nostra, intellectus sui ideam habet, quatenu; sui ipsius si bi conscium est; non habet ideam claram , nisi successivae refinesentationis posmibilium,& quidem inadiqiuve, seu non nabet ideam claram, nisi intellectus finiti ; repraesentare igitur sibi non potest modum , quo intellectus infinitus omnia possibilia simul, ac distinctissime sibi repraetentat, ac proinde in tellectus divinus intellectui finito incomprehensibilis est. U. Deo inest ratio absolute summa , seu

infinita. Nam ratio est facultas iratum vn iveriali una seriem, nexumque intuendit, seu percipiendi, ac proinde qui Veritatum univer- falsum seriem, nexumque intuetur, ratione praeditus est; & quidem eo major est ratio, quo plurium veritatum universalium nexum percipit, & quo longius nexum illum continuare valet. Quapropter ratio absolutaesumma, seu maxima est, qua omnium veritatum nexus simul, seu actu unico perspicitur; sed haec Deo competit; ergo Deo inest ratio ab-lolute summa. Patet vero, hanc in Deo non

-u . .

238쪽

ΜETA PHYs. ΡARs IL CAp. I. 22 nudam esse potentiam, sed illum, nec minus liquet, eam esse infinitam, & omni intellectui finito incomprehensibilem. Prima , & secunda mentig operatio comis petunt Deo in gradu absolute summo ; te tia vero eidem tribui nequit, nisi eminenter. Prima mentis operatio in nobis absolvitur, dum attentionem nostram successive dirigimus ad ea, quae in id eis duorum, vel plurium individuorum eadem sunt, atque essicimus, ut ea majorem claritatem habeant . Unde quoad primam intellectus operationem major gradus concipi nequit, quam intuitus omnium universalium in omnibus singulariabus, omni modo possibili inter se combin iis , simultaneus quam maxime distinctus; hic ergo intellectus Deo competit. Quia vero vi intellectus divini omnia sing laria & universalia distincte, ac siimul repti sentantur cum omnibus relationibus, & combinationibus possibilibus, earumque Deus s- 'hi conscius eii, unico aseu intustur, & distinguit in omnibus universalibus, & singularibus ea omnia, quae ipsis insunt, edrum que mutuas omnes relationes; . in hoc Vero consistit secunda mentis operatio; ea igitur Deo inest in gradu absolute summo . Pater Vero, quod Deus per duas i lias operationes omnia intuitive cognoscat, nec proinde opus habeat ex iudiciis praeviis alia sormaro iudicia ratiocinando ; Deo igitur tertia mentigoperatio, seu ratiocinatio tribui non potvi proprie. Quia tamen Deus veritatum omni umseriem , nexumque intuetur , quod quidem ratiocinationi aequivalet, tertia mentis Ope ratio eminςnter Deo tribui potest. VI. Deo competit. scientia in gradu abs

239쪽

a26 ImTITUTIONES PHILOI. lute summo per emineutiam. Et quidem am-naae nollrae inest scientia , qua per demonstrationem, ideoque per tertiam mentis operationem cognOlcimus . Veritatem aliquam, seu praedicatum propositionis convenire, vel

non convenire lubjecto ; unde scientia ethpersectio , quae animae nostrae inest. Porro omnis persectio Deo tribuenda est in gradu absolute summo; Deo igitur competit lcientia in gradu abstaute summo i quia vero tem. Ita mentis operatio Deo inest tantum pereminentiam, scientia quoque Deo inelt per eminentiam. Hinc scientia Dei est omnium si pia Iarium , &. universalium , atque ad O

mnes veritates, earumque neXum Omnem eX-

senditur ideoque DeuS est omni scius.. Similiter otienditur , Dcum nosse , quid sub data conditione futurum esset , vel non

futurum. Experimur enim, nos multa cognoscere , quae sub posita conditione sutura , vel Poni futura essent ; conditionatam hanc eosnitionem esse perfectionem aliquam inan*ma libitra ex Mentem , nemo non admittit. Quamobrem Deo tribuenda est in summo gredu , ideoque omnis , sub conditione data. futuri , vel non suturi cognitio tribuenda est Deo, eaque per modum actus;& quia divina co'nitio omnem incertitudinem excludit, conditionata illa Dei cognitio

certa est.

Quamvis una sit in Deo, simplicissima que scientia , ut, ex diffs patet at Ramen humanus intellectus duplicem cum frand men c scientiam in Reo distinguit ob variam scilicet considerationem obiectorum, ad quae sese extendit divina scientia . Scientia Dei

dividitur in scientiam se lucis intelligentiae,

240쪽

ΜΕΤΑpHYs. PARs II. CAP. 1. 227& scientiam υsonis. Ρrima Vocatur, qua . Deus res tantummodo cognoscit, ut possibiles, tum intrinsece, tum extrinsece . Scientia visionis est, qua Deus ab aeterno cognoscit,

quae in tempore futura sunt; eademque scie tia cosnoscit, quae praesentia sunt , & quae , . Praeterita. Praescientia in specie dicitur cognitio futurorum , seu scientia visionis , qua Deus ab aeterno novit, quae futura sunt . Ut autem quae de scientia Dei nobis dicenda s persunt, melius intelligantur; principia quae'

Gam necessaria prius exponemus. Itaque

VII. Quoniam Deus est ens partectissimum, ac liberrimum , Mundum adspectabilein animasque libere creavit, ipsique cona- , petit potentia libera at actum perducendi

ea, quae intrinsece possibilia sunt; & quia potentia illa perfectio est, tribui debet Deo

in lummo gradu: ita ut Deus sit omnipotens, seu facere possit omnia possibilia. Quae enim impol sibilia sunt, contradictionem i Volvunt, & potentia faciendi , quae contra- μditionem involvunt, enti perlactissimo inense non pote L Igitur Deus est ens omnium

primum, prima rerum omnium causa , &1ublato divino intellectu nihil est intrinsece pollibile; sublata vero divina potentia nihileti extrin 1ece pollibile. Patet itaque, intrinsecam rerum possibilitatem a divino intelleξtu,&extrinsecam a divina potentiam flere. Denique quia a posse ad asseum non et alet cons quentia, & quia Deus est liberrimus in rerum productione ; requiritur decretum divinae Voluntatis ad rerum exiitentiam, seu ac ualitatem in tempore: ideoque res Pendent a libero decreto divine voluntatis ut

exi tant in tempore. ε -

SEARCH

MENU NAVIGATION