Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

Itaque Deus ' per scientiam simplicis intelligentiae cognoicit omnia intrinsece possibilia, quatenus sibi conscius est idearum in tellectu suo existentium, L cognoicit omnia extrinsece possibilia , quatenus sibi conscius est suae omnipotentiae. Etenim Deus, sui ipsius, & eorum , quae in ipso sunt, ideoque & idearum rerum omnium possibilium , quae in intellectu ejus necessario existunt, & omnipotentiae suae sibi conscius est; 4ed ideo aliquid est intrinsece possibile, quia ejus idea datur in intellectu divino , 5c ex trinsece possibile est, quia Deus illud pro

ducere potest; ergo Deus cognoscit res omnes, ut intrinsece possibiles, quatenus sibi conscius est id earum, quae in intellectu ejus sunt , easque ut extrinsece possibiles, quia sibi conscius est suae omnipotentiae. E.

G. Idea Mundi hujus adspectabilis in Deo

fuit ab aeterno; quatenus ibitur Deus intellectum suum cognoicit , ideoque sibi con-4cius eli hujus ideae, ab omni aeternitate novit , Mnnduria hunc esse intrinsece possibilem. Praeterea Deus ab aeterno non minus

sibi conscius est potentiae suae, ac proinde, Mundum hunc esse extrinsece possibilem , cognovit, quatenus sibi conscius est suae potentiae. Manifeste autem patet, positis id eis in intelleξtu Dei, positaque Dei potentia, nondum intelligi cur hic Mundus adspectabilis actu extiturus sit aliquando, & cur nunc actu existat , sed ut extiturus sit, rerutri decretum divinae voluntatis. Hinc percientiam simplicis intelligentiae nondum intelligitur, quod aliquid sit futurum imulto minus, quoa aliquid actu sit, vel extiterit, sed tantummodo quod fieri possit, ut ax-

242쪽

quando existat. Unde ex sancto Thoma r. par. qu. 23. ars. 3.' ad primum in Scholis theologici tritum eii istud; scientia Dei di

quitur, seu omnia pol sibilla cognoscit Deus per scientiam simplicis intellipentiae , ex eorum numero quaedam e ficacissima sua vo- . 'luntate creare decernit, idque per omnipotentiam suam exequitur. Daus non solum novit ea omnia , quae contingunt in Mundo materiali, verum etiam quae in animabus accidunt, ipsa earumdem libera decreta, praescitque omnia. Et quidem nos rationem sumetientem eorum, quae in Mundo materiali , atque etiam in . animabus contingunt, & libera earumdem decreta nonnunquam satis certo, . saepe probabiliter , praecognoscimus. Sic Astronomus certo praescit eclypsim , & rationem praecognoscit, cur dato tempore futura sit. Si bene nota sint principia , quibus alter homo imbutus est, quid in dato casu iudicaturus sit. praevidemus saltem probabiliter; & quia

voluntas non sese determinat sine motivis, saepe etiam actum volitionis praedicimus. Quoniam itaque haec cognitio certa , Uel probabilis eorum, quae in Mundo materiali ,& in animabus alberis contingunt, est per- festio, quae animae nolirae ineli; ea quoque Deo tribuenda est in gradu absolute summo :ac proinde Deus certo praescit omnia, quae contigunt in Mundo materiali, quae in animabus contingunt, ipsaque earumdem decreta libera.

UIII. Decretum Dei est ab aeterno, immutabile, & tamen liberrimum. Nam Deia ab alterno iunt omnia, quae inesse possunt & tu eo nulla datur statuum successio, nul-

243쪽

la mutatio, & simul vult, quidquid vult; & quia est ens a se, prefectissimum, inde- . pendens, sibimetipn sufficientissimum est,

nulloque ente alio extra se indiget ullo modo, α ejus voluntas. liberrima est, quoad ea, quae Deo sunt extrinseca. Quamobrem cum decretum sit actus, seu determinatio . voluntatis ad aliquid agendum, Vel 'non gendum; decretum Dei est ab aeterno, i mutabile, & tamen liberrimum. Frustra obiiceretur, decretum aeternum, atque immutabile esse quoque necessarium, ac proinde minime liberum; nam necessitas decreti divini est tantum Mpothetica, &consequens, non absolutρ, & antecedens; quia neque in Deo ipso, neque in entibus eXtra .

. , Deum possibilibus aliquid inesse potest, quod

Deum necessario determinaverit ad decretum formandum; sed facta tantum hypothesi, quod Deus aliquid decreverit, tum' sequitur decretum esse aeternum, & immutabile, ac proinde necedarium necellitate tantum hypothetica, & coniequenti, quaelibertatem non tollit. Itaque Deus, qui peressentiam tuam sibi conscius est, dc intellectus sui, & omnipotentiae, & voluntatis liberrimae, prius prioritate scilicet rationis non temporis ) videt in intellectu suo possibilitatem rei intrinsecam , in sua omnipotentia possibilitatem ejus extrinsecam, & in εsua voluntate libera non repugnantiam, ut decretum rei producendae ponatur, Vel non.

Tum sese liberrime determinat ad illam rem producendam in tempore, seu ponitur de- . cretum, quod proinde ex natura Dei imm

tabile in , & ab aeterno. IX. Deus eorum ; quae in mundo fiunt,

244쪽

ΜETAPHYs. PARs II CAP. I. 23 Inihil in particulari vult, seu decrevit a Politis te spectatum , ted in relatione ad totum. Mundus enim ens unum est, & singula in eodem vel siritui, vel successive existentia sunt ejusdem partes . Quoniam ita Deus, qui omnia ab aeterno , & simul , seu unico intellectus actu cognoscit, mundum tanquamens unum , & singula coexistentia , & successiva tanquam unius totius partes sibi repraesentavit ab aeterno; actualitatem quoque totius mundi, & eorum omnium , quae iuiplo sunt , simul unico voluntatis actu decrevit, ac proinde nihil decrevit in particulari sine relatione ad totum. Haec propositio probe notanda est , me circa originem , &permissionem mali oriantur dissicultates gravissimae ; quaecumque enim moveri tolent, non aliunde proveniunt, quam quod rea quaedam particulares referamur ad voluntatem di binam sine relatione ad totum systema a Deo decretum . Quoniam autem homo perspicere nequit omnes rerum in mundo comtingentium relationes ad totum lystema mundanum ; decreta Dei sunt impericrutabilia . Unde Apotiolus ad Rom. cap. II. v. 33. ait : O altitudo diuitiarum Sarpientiae, G

Scientiae Deil quam incomprehensibilia funa judicia ejus, inυbtigabiles Uiae ejus l .

Hic autem obiter obiervabimus, accurate distinguenda else ea, quae sunt lupra rationem, ab iis, quae sunt contra rationem. Supra rationem elle , vel uno nomine misi

rium dicitur, quod ex principiis rationis demonstrari non potest. At contra rationem esse dicitur, quod principiis rationis repugnat. Haec duo pellime confunduntur, nempe esse supra rationem, & esse contra eandem. Patet

245쪽

Σ32 ImTITUTIONES PHIL s. autem, in divina revelatione locum esse mysteriis; cum enim Deus infinite plura in te ligere, Velle, ac facere possit, quam nos ex principiis rationis nostrae admodum limitatae percipere possimus; inter divini revelationis charactereῖ mysteria continentur ; ideoque absurde & contra, ration zm ipsam agunt re' ligionis revelatae hostes, dum myrteria revelata in dubium vocant, Vel impugnant. X. Res decretae possibiles fuere ante decretum , sed actu praescitae poli decretum . Etenim Deus per scientiam simplicis intelligentiae cognoscit omnia tum intrinsece, tum extrinsece possibilia. Quoniam vero per decretum res demum evadunt futurae, liquet , res decretas post decretum actu praeicitas

fuisse. Illud autem decretum Dei, licet immutabile, & praescientia ejus, licet infallibilis , nec contingentiam , nec libertatem tollunt. Nam cum Deus rem quamdam decernit, eam ex statu possibilitatis ad actualitatem Vult perducere ; sed cum possibilitas rerum non pendeat a voluntate Dei res ante decretum iam intelligitur possibilis : &. quidem intrins ce, quatenus idea eius in intellectu divino continetur, eXtrinsece Uero quatenus Deuς eam facere potest . Talem igitur eam decernit, qualem possibilem esse intrinsece ac extrinsece novit, hoc est, qualem a se fieri posse, intelligit, antequam eam ad actum perducere velit . Quoniam itaque decretum rei intrinsece, atqueeX trinsece possibilis nihil addit, nisi certitudinem existendi, ideoque eamdem relinquit qualis spectatur ante ipsum; evidens est, id, quod

ante decretum divinum spectatur , ut contingens, idem etiam non aliter quam emI-

246쪽

tingens spectari posse post decretum ; Rquod ante decretum intelligitur esse liberum , id etiam liberum intelligi post decretum. Igitur decretum Dei, licet immutabile , nec contingentiam , nec libertatem tollit . Similiter praescientia Dei, qui errare non potest, in re decreta nihil mutat , sed

per eam Deus tantummodo actu novit res decretas. Quare cum decretum nec contingentiam, nec libertatem tollat, praescientia quoque nec contingentiam , nec libertatem tollit.

Neque objici potest, posito decreto immutabili , positaque infallibili praescientia , n

cesse esse, ut quod decretum, ac praescitum est, eveniat. Nam id tantum necesse est ne cessitate hypothetica , non vero necessitate absoluta . Et ratio est, quia dum ponitur decretum, aut praescientia rei futurae, ponitur etiam, eamdem futuram eii . Unae ex hypothesii decreti, aut praescientia necessario consequitur , rem decretam , aut praescitam esse futuram. At illis necessitas non est absoluta , quia decretum , atque prancientiarem natura sua contingentem , aut liberam relinquunt in sua contingentia, & libertate; atque immutabilitas decreti, ac infallibilitas praescientiae non ex rei futurae necessitate , ac immutabilitate , sed ex natura voluntatis , ac intellectus Dei nascuntur. Si quis vero dicat , supponi posse , rem contingentem , aut libere futuram non esse futuram ,

quod repugnat immutabilitati decreti, &praescientiae divinae infallibilitati; respondens- dum est, id posse supponi extra hypothesim decreti, ac praescientiae divinae, seu in se udius, non autem in hypothesi facta decre-

247쪽

a34 INsTITUTIONEI PHILOS.ti, ac praescientiae , seu in sensu composio . Dum enim res supponitur a Deo decreta , atque praescita supponitur etiam, eam esse

futuram, & ideo dum in hypothesi decreti ,

ac praescientiae Dei supponitur , rem defr tam , ac praescitam non esse futuram, duo simul contradictoria ponuntur, videlicet rem esse futuram , & tamen non esse futuram .

Hactenus in decretis divinis multiplicitatem,

diversumque ordinem consideravimus at cavendum est , ne de Deo ex nobis ipsis judicemus , ipsique tribuamus , quod in nostro dumtaxat intellectu existit. Et quidem Deus omnia ab arterno , & simul, atque unico intellectus actu cognoscit, omnia Dimul unico voluntatis actu decrevit. At quemadmodum ex infinito intellemi divino colligitur, unicum esse Dei decretum, & sine ulla temporum successione ; ita etiam ex nostro finito intellectu humano colligitur, in decretis divinis multiplicitatem, diversumque ordinem spectari posse , ratione scilicet obiecti ,& ad faciliorem decreti divini repraesentatio

XI. In suis decretis Deus est infinite sapiens. Sapientiae nomine intelligimus scientiam actionibus liberis fines naturae suae comvenientes praescribendi, & media ad eos eo ducentia eligendi, atque fines particulares λhi invicem & ad totum subordinandi. In sapientia igitur tria spectanda sunt, nimiarum I. finis determinatio. II. mediorum et 'io . IV. finium particularium subordinatio. Ex hoc triplici fonte aestimandi sunt sapientiae gradus , ita ut quis eo sapientior sit, quo rarius ab his regulis aberrat. At Deo competit sapientia in gradu absolute

248쪽

ΜΕΤΑPHYs. PARS II. CAP. I. ara summo seu perfectissimo. Etenim mens humana capax est sapientiae, licet admodum limitatae turn quoad finis determinationem, tum quoad mediorum electionem, tum quoad finium partieularium subordinationem . Quare cum perfectiones, qbae animae huma

nae insunt, Deo tribuendae sint in gradu absolute summo , & quidem quae nobis insunt per modum potentiae , Deo conveniant per modum actus ; sapientia in gradu absolute summo Deo inest. Quia igitur sapientia triplicem scientiam involvit, nempe finis d terminationem , mediorum sectionem, &finium particularium subordinationem; Deus . triplicem hanc scientiam habet in gradu ab

solute summo , & perfectissimam . Quare. sapientia Dei est illimitata , infinita , &cum ea comparari non poteli sapientia entis

finiti. Itaque Deus nihil vult, nihilque facit abiaque fine; finis, quem Deus intendit, Deum ipsum maxime decet, nihilque facit frustra. Etenim Deus sapientissimus est, sed sapiemtis es agere propter finem , nec velle quidquam absque fine ex definitione sapientiae; ergo Deus nihil vult , ni bitque facit absque

fine . Ex eadem definitione pates, cinem , quem Deus sibi constituit, talem esse debere, ut Deum maxime deceat . Tandem liquet, Deum nihil facere frustra ; cum frustra quid facere dicatur, qui vel nullo fine id facit, vel facit, quod fini conlequendo

non sumcit, aut non conducit.

Igitur Deus malum non vult, nec illud tanquam finem intendere potest: Deo enim competit voluntas optima, seu in gradu a

solute summo , & absque ulla inperfectione

249쪽

ne; sed voluntatis imperfectio est, si in malum ferri possit ; Deus igitur malum non

vult, ac proinde illud tanquam finem i tendere nequit. Absurde igitur, & superbe ea , quae in mundo contingunt, existimant prophani, atque impii homines, cum s pientia, caeterisque divinis attributis conciliari non posse, eo quod ipsi non videant, ' ratione concilientur. Etenim cum scientia , ac sapientia humana sint limitatae ; evidens est fieri non posse , ut homo sciat in sing lari fines omnes , quos sibi Deus constituit, omnia media, quae ad fines illos conducunt,& totam finium particularium subordinati nem . Homini imperscrutabilis est sapientia divina, atque hic rursus, & saepe saepius exclamandum est cum Apostolo : O altitudo.

pientiae. XI . Bonum in se aliquid dicitur, quatenus suam in se habet perfectionem absque

relatione ad illud. Quare bonum relate ad aliud vocatur, quod ad perfectionem alterius aliquid confert. Malum iu se aliquid appellatur , quatenus imperfectio quaegam ipsi inhaeret, & malum relate ad aliud dicitur , quod ad imperseetionem alterius ali, quid c fert. Malum Metapbscum dicitur, 'dod ex natura sua rem imperfectiorem reddere censetur. Ita intellectus nostri limitario habetur pro malo metaphysico, quia intellectus noster longe foret perfectior , si ea limitatione careret. Malum ph rum vocatur , quod statum mundi quoad effectus naturales imperfectiorem reddere censetur E. G. tempestas, qua damnum -infertur frugubus, & aedibus , dicitur malum physicum ;Propterea quod status mundi quoad effectus

250쪽

METAΡΗYS. PARS H. CAP. L 237 naturales censetur imperfectior, quam si nul- tum unquam frugibus, aut sedibus damnum a tempestate esset metuendum. Malum de . nique morale nuncupatur, quod inhaeret a-

Bionibus liberis hominum, ob quod eaedem

dicuntur vitiosae.

XIII. Deus est summe bonus, seu optimus in se , ipsiusque bonitas essentialis est immensa. Ens enim bonum in se est, quatenus ipsi inest perfectio, ideoque ens in se optimum, 'seu summe bonum erit, cui inest omnis perfectio in- gradu absolute summo . seu quod absolute perfect i ssimum est ; sed Deus est ens absolute perfectissimum ; ergo Deus in se summe bonus est, atque haec est bonitas Dei esentialis, & absoluta, non confundenda cum bonitate relatiυa. Deus mundum in tempore creare decrevit ab aeterno, eumque propter selysium produxit, seu manifestationem sui ipsus, & pe

fectionis suae infinitar constituit finem ulti- - .mum totius universi. Cum enim Deus sit sapientissimus, ac proinde finem optimum

in suis actionibus liberis sibi praescribat; ipse . vero sit in se optimus, & sibimetipsi sum-

cientissimus ; non potuit decernere mundi creationem, ipsumque creare, nisi propter temetipsum tanquam finem ultimum rerum omnium. Quia autem nihil est extra Deum quod ad ipsius perfectionem conferre aliquid . valeat; entia enim a Deo creata possunt esse dumtaxat signum persectionis sui creatoris, nullus concipi potest modus, quo Deus propter seipsum quidquam facere possit, quam manifestando tuam perfectionem per hoc , quod facit. Ergo manifestationem persessionis suae infinitae constituit finem ultimum t

SEARCH

MENU NAVIGATION