장음표시 사용
271쪽
238 IusTITUTIONEs PHILDI.dam non potest determinari, nisi a seipso . Quare ut conserventur, tam necesse est, Deum velle . existentiam illarum rerum pro secundo , ω tertio instanti, quam necesse fuit, ipsum velle earum existentiam, ut Primo inciperent existere. Inst. . 3. Statuere potuit Deus, ut mundus creatus permaneret sine ulla actione positiva; erso &c. Resp. N. Ant. Deus enim non potuit velle, ut creatura non esset necessario dependens ; atqui nisi creaturam , mundum V. G. conservaret positive , Cre tura non esset necessario dependens; posset enim concipi permanere independenter a Dei
existentia, & supposito per impossibile Deum
non existere , conciperetur tamen creatura permanere; ergo non esset necessario dependens, nisi positive conservaretur Obite. Contra secundam partem. Creatio ,& conservatio habent definitiones diversas; ergo non sunt eadem actio. Resp. Dist. Anti creatio , & conservatio habent definitiones
diversas relatiis ad diversa tempora, quae eonnotant, C. Ant. praecis, ut sunt acti hes, ad existentiam creaturarum terminatae, N. ant. & conseq. Creatio, & conservatio directa, ut terminantur ad existentiam creaturarum, definiuntur voluntatis divinae actus . dans existentiam creaturis : at si spectentur diversa tempora , quibus creaturarum eXi- 'entia respondet, creatio pertinet ad primum Instans. quo creatura existit, conservatio a tem ad sequentia. Inst. I. Creatio unico instanti perficitur, conservatio autem pertinet ad sequentia instantia, duratque per successionem temporis I ergo creatio, & conservatio directa non sunt
272쪽
ΜΕΥΑΡΗvs. PAit, II. CARII. 2 'sunt eadem actio . Resp. Dis . ant. Creatio spectata, ut dans primam existentiam creaturae, unico instanti perficitur, C. Anti spectata, ut actio, quae conservat creaturis exustentiam iam datam , N. Ant. & conseq. Creatio generatim est amo dans existentiam creaturae sive in primo, sive in altero instanti ; creatio quatenus dans existentiam creatu rae in primo instanti, perficitur unico inita te', quatenus Uero dans existentiam in secundo, & sequentibus, non perficitus temporis Puncto ; itaque conserratio, quamvis diu multumque duret, dici potest creatio. Inst. a. Absurde diceretur, Deum nunc Creare mundum; ergo creatio differt a conservatione. Resp. Dist. Ant. absurde diceretur juxta usum loquendι, C. Ant. proprie, philosophice loquendo, N. Ant. cons. Usus loquendi obtinuit, ut actio, qua Deus dat existentiam creaturis, vocaretur creatio, quando refertur ad primam existentiam , &conservatio appellaretur, quando spectatur in ordine ad perleverantem existentiam : licet
utraque astio sit ejusdem generis, seu potius
De Deo primo motore. Ι. Reaturae pendent a Deo non tam
tum , ut sint, & esse perseverent i
sed etiam ut operentur, atque in hoc constastit perfectum Dei in creaturas dominium, ut ipsa demonstrat idea entis infinite pers cti. Ouapropter certum est, & extra controvertiam positum, actus creaturarum etiam
273쪽
MO INSTITUTI EI PHILOs. iam liberos pendere a Deo. Quomodo a
tem explicanda sit illa dependentia actuum liberorum a Deo, disputant Philosophi. Ut
quaestionis status clare exponatur, praemi tendae iunt definitiones aliquae . Praemor O, seu praedeterminatio generatim est praevius quidam actus unius rei, vel causae in aliam, quo haec ad adtum determinatur . . Praem tio, seu praedeterminatio relate ad voluntatem est motio praevia, & antecedens volucitatis actum, qua motione voluntas ad alia
quid agendum impellitur. Praemotio duplex distinguitur, alia moraliae , physica alia. Prinmotio moralis est invitatio quaedam , adhortatio , suasio , vel quaelibet altera impulsio ad aliquid agendum, sed quae consistere potest cum negatione actus. Physica praemotio est praevia , & antecedens impulsio ad alia quid faciendum , talis ex natura sua , ut non possit consistere cum negatione actus , ad quem impellit. Concursus in genere est
cooperatio unius causae cum altera secundum
huius exigentiam, & indigentiam. Itaquae
concursus Dei cum creatura defitur coop ratio Dei cum creatura agente pro exigentia , & indigentia creaturae, quae ope, auxilio Dei destituta non valeret per se sola agere. Rursus concursus Dei duplex distinguitur, mediatus, & immediatus. Μediatus est actio Dei conservantis potentiam agentem; dicitur mediatus, quia Deus producens , & conservans immediate potentiam agentem, mediante eadem potentia eumdem effectum producit, ac proinde non afficit Dctum, nisi mediate. Concursus immediatus est actio Dei apsum actum creaturae cum creatura producentis ; immediatus dicitur, quia
274쪽
MET A PHYs. PARs II. CAP. II. 26r quia cadit immediate in actum ipsum , ita Ut effectus sit a Deo , & a creatura simul agentibus unde etiam dicitur simultanetis. II. Aliqui volunt, omnes, & singulos actus creaturae liberos etiam ordinis naturalis sive honos, sive malos pendere a Deo tum ver singularem praemotionem , tum per concursum simultaneum . Volunt alii, actus li- heros in ordine naturali pendere tantum a Deo per concursum simultaneum. Nonnulli cum Durando solum Dei concursum mediatum ad actus liberos quoslibet creaturarum admittunt, voluntque, Deum non aliter ad EOS concurrere , quam creando, & conser vando vim activam creaturis libere conces-fam , ita ut illa vi activa semel donatae creaturae non indigeant ulteriori actione Dei, quae eorum eflethus immediate attingat. Haec opinio , si ad astus naturales restringatur, quamvis rationi humanar fatis consona videatur , & a multis dissicultatibus facile libera, paucos tamen habuit festatores. Alii enim numero frequentiores & Philosophi, & Theologi volunt , specialem esse Dei actionem ,
quae immediate attingat effectus creaturarum,& concursum immediatum, qualem superius explicavimus, admittunt. Hic autem serm0nem habemus dumtaxat de actibus liberis inordine naturali, ad quos edendos suffcit naturalis facultas nobis in creatione data , ut ad scribendum , deambulandum &c. Quod autem spectat actus supernaturales, ad quos producendos auxilium supernaturale necesia rium est, quales sunt afius charitatis, fidei&c. de his actibus quystio ad Theologiam
III. Conscientiae testimonio cuique comis
275쪽
pertum est, se tiaturali , & necessario pondere inclinari ad amandum bonum in genere, seu felicitatem, & indeliberatis motibus, seu primo primis ferri ad quaecumque obj ista singularia, quae praeseserunt aliquam bonitatem, & velut imaginem quamdam beatitudinis. Talis inclinatio, & impulsio necessaria est vera, praemotio physica, qua Deus
impellit voluntatem ;. cum enim voluntas
creata hujusmodi inclinationem naturalem ita se ipsa sentiat, nec eam pro arbitrio producat ; necesse est, ut hanc ipsi Deus impresserit, continuoque confervet. In hac praem
tione physica naturali, quae non differt a voluntate ipsa, nihil est, quod minimum OL iiciat humanae libertati ; quemadmodum nim voluntas necessario, & motibus in deliberatis sertur ad quaecumque objecta singularia, quae ipsi exhibentur, ut bona; ita po est 1is motibus indeliberatis dare, vel den gare consensum , & ex duobus bonis singularibus propositis hoc, vel illud eligere, qui quidem posterior actus liber est. His praemissis, praesen. quaestio tota in eo versaturian Deus physice specialiter praedeterminet
voluntatem crearam ad actus liberos naturales, per quos Voluntas eligit hoc, vel illud bonum , per quos consentit, vel dissentit impulsionibus au bonum aliquod fuagulare. Sed lcum haec materia abstrusissima Iola ratione ldiicuti non possit, utriusque lententiίe praecipua argumenta referemus, &. deinde concursum immediatum adjuncta conclusione ostendemus, i
276쪽
eruntur rationes, quibus probatur prae
motio physica ad actus liberos
Primum argumentum. In actibus liberis, qui vires naturae non superant, Voluntas creata est indisserens ad agendum, vel non agendum.; ergo seipsam determinare non potest , nisi a Deo physice praemoveatur e Nam mens non potest sele determinare nivagat ; seie determinare agere est : ergo si seipsam sola sine praemotione phy sica dete minet, requiritur adhuc alia praedeterminatio, qua se determinet , seu qua agat tali modo . Circa hλnc secundam determinati9nem, quae Vera est actio libera , eadem c diis cultas, & sic deinceps in infinitum. Ergo necesse est, ut prima voluntatis determi-nvio a Deo sit. Respondent, non dari in mente humana . determinationes determinationum in infinitum, mentem gaudere potentia sese determinandi vere aftiva , quae semeptipsam deter- 'minat sine alia determinatione preteVia, quae eam efficeret mere passivam . Itaque I. ad bonum generatissi tendimus necessario . - 2. Intellectui ob)iciuntur bona singularia, quaecum non sint summum bonum , necessario non determinant. Consideratis illis Manis mens ad ea prosequenda , vel omittenda semetipsam aciive determinat, cujus de terminationis vera causa est ipsa mentis actio . Si valeret argumentum propositum , in systemate praemotionis physicae urgeri codem modo posset ; nam cum sese determi-νare sit revera agere, necesie foret, ut mens
277쪽
264 ImTITUTIONES PHIL S. ageret ad sese determinandum, atque ita requireretur secunda determinatio , & secunda praemotio physiaca, &. sic deinceps in infini
Secundum argumentum. Voluntatis dete
minatio est aliquid positivum , aliquid re te, aliqua persectio, cum sit actio; illa perfeAio non erat in mente, antequam Produceretur atqui mens humana novam perfectionem in se producere non p9test, niti eam Deuς producat, ergo &c. Mai. evidens est: . Prob. Min. Nemo potest dare, quod non habet, nec proinde plus, quam habet; ergo ens creatum non potest tibi dare. perfectionem, quam non habet, nec suas ullo modo perfectiones augere; ergo mens humana n vam perfectionem in se producere non potest , ac proinde nec primam determinati nem, inisi eam Deus producat .; alioqui ne-icessum foret, ut perfectionem illam e nihilo mens educeret.
Respondent, maximum esse discrimen inter substantiae creationem e nihilo , & modi alicuju in subjecto jam praeristente generationem , facultatem activam sese varia ratione modificandi menti humanae a Deo esse concessam , ita ut possit mens novam modificationem, quam antea non habebat, in se producere . Illae enim mentis modificationes in potentia .activa quodammodo continentur, cum nulla esse possit activa potentia, misi sit Vera potentia agendi, ac proinde actiones ante non existentes formaliter producendi. Unde, inquiunt , si argumentum probaret, jam foret concedendum, mentem nulla ratione proprie agere posse , cum omnis actio in mente a Deo necessario
278쪽
METAPHYs. PARS II. CAP. II. 2 uerio fieret, mens ergo esset mere passiva non libera, quod absurdum est; imo sentimus&ipsit, mentem nostram a nobis modificari ;ipsi volumus, voluntatis impetum cohibemus, prout Videtur , ipsi etiam conseii sumus, eaque conscientia cogitatio est, seu mentis modificatio, & perfectio, quae plane nostra est. Neque noc quidquam divinae gloriae detrahit; quod enim modificationes nostra procreemus per beneficium creationis, a Deo, non a nobis habemus, cum praesertim Deus modorum productionerri, quae a crea.
turis fit, & noverit, & impedire, ut ei vi detur , possit.
Tertium argumentum. Oportet, creaturas quam maxime a Deo pendere, non modo pro creationis, & conservationis ratione, sed etiam in ipsis operationibus liberis, quod solent Metaphysici ita efferre : . causas secundas pendere a prima in fieri, in esse, atque in operari. Deus enim summum dominium habet in creaturarum voluntates, potestque eas flectere, & inclinare quocumque Voluerit , estque earum primus motor; atqui hoc summa creaturarum in suis actionibus liberis dependentia sine praedeterminatione physicae intelligi, & esse nequit: ergo &c. Mai. constat. Prob. Min. Summa non est dependentia , qua major esse potest. At vero cre tura ad actus singulares physice non praedeterminata minus a Deo pendet, quam ea, quae praedeterminata foret, ergo &c. Praete ea quomodo Deus voluntates creataS, quocumque vult, flecteret, atque earum etiam liberrimas actiones certissime praevideret,
nisi eas ipse ad agendum physice praemOUeret Nam sine praemotione physica actiones Jacq. T. H. id li-
279쪽
METAPs s. PARs 1I. CAP. II. ficetur, creaturis nullam inesse per se operandi facultatem, sed Deum proprie loquendo esse facultatem activam creaturarum, hoc ipsum est, quod quaeritur, meraque est petitio principit. Sin autem pendere in operando significet, Deum posse vim 6perandi creaturae detrahere , impedire, & dirigereptout vult, quod quidem nemo negaVerit, qui Deum agnoscet; iam allatum in arqu-mento axioma non probat, Deum per physicam praemotionem actionum creaturarum
proprie auctorem esse. Et certe, inqu1unt ut iummam Dei in omnia sua opera potestatem agnoscamus, non videtur necesse ipsi ea trisui, quae a creaturis fiunt ; sta tam tum, quemadmodum quidquid habent cheaturae, id a Deo acceperunt, id etiam moevolente posse amittere, nec suis facultatibuet inscio, aut invito Deo posse ullo modo uti. Hoc posito satis a prima causa pendere in telliguntur, neque ulla ratione divinae potentiae subtrahuntur. Igitur speciosus ille crea turarum a Deo dependentiae praetextus, quo probare nituntur Thom istae, omnia a Deo
1olo active, & proprie fieri, plane, inquiunt,
inanis est. Praeterea tantum abest , subjiciunt Thomistarum adversarii, ut haec praemotionis physicae opinio divinam gloriam extollat , quemadmodum ejus fautores jactare solent ', quin potius divinis perlamonibuς aliquid detrahat. Dum enim ita deprimuntur opera divina, ut machinam perpetuo movendam imitari videantur, divinae gloriae non satis consultum esse, aiunt. Ecquis enim horologium , quod fune circumducto vi elateris sui, aut ponderis horas sine alio subsidio
demonstrat, ei non anteponat, quod idem Μ a non
280쪽
n praestaret, nisi quis perpetuo indicem di
to moveret Quartum argumentum . Deus conservat omnes creaturas creatione continuata , Ut diximus; ergo Deus omnes creaturaS in
mnibus suis actibus physice praedeterminat,
ac praemovet. Prob. Cons. I. Deus perconservationem continuo creat animam, ac proinde singulis momentis eam totam cum Ο-mnibus suis actibus, ac determinationibus
creat: ergo Deus mentes humanas, omnesque substantias physice praemovet . 2. Deus omnes actus , ac determinationes mentis nostrae conservat, sed conservatio non est, nisi continuata creatio; ergo Deus creat omnes nostras actiones, atque determinationes non
solum eo tempore, quo sunt, sed eo primo instanti, quo incipiunt esse. Ergo Deus pra movet physice ; nam physice praemovere est nostras determinationes physice operari , &
Respondent I. hoc argumentum esse ad hominem, & nihil probare adversus eos, qui conservationem dicunt non esse cum creati ne proprie dicta confundendam . a. Nihil etiam probare adversus eos , qui fatentur quidem , conservationem esse continuatam creationem, sed substantiae tantum , & 1acultatum ipsius naturalium; eam vero immediate ad actus ipsos a lubstantia productos extendi debere. 3. Posito, quod Deus conservet, non solum potentiam agendi, Verum & actus ipsos , ac proinde quod immediate concurrat cum creaturis, ipsosque actus creatione producat s inde tamen non robatur praemotio physica, quia creatio il-a actuum, seu concursus non est praevius, sed .
