Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

46 rusTITUTIONES PHILOS. is quoque genere conjungi debent. 4. Liber,

qui prius prodiit, in sua convenienti serie eum debet praecedere , sui tardius lucem: aspexit. Alia quaelibet dispositio ordini opposita confuso appellatur. . Ex dictis patet, ordinem quemlibet suam habere rationem ;ac proinde omnis ordo suas habet regulas. Si regulae illae , salva rerum ordinandarum

essentiat, aliae esse nequeant , ordo absolute necessiarius est . contra autem contingens est, si manente rerum essentia, regulae aliae esse possint.. II. Veritas, quae transcendentalis appellatur, est ordo eorum, quae enti conVeniunt. Unde ens verum dicitur, in quo datur Veritas, & in eo datur veritas, si in iis, quae eidem sonueniunt, ordo datur. Hinc colligitur, omne ens ese Uerum 2 etenim quidquid enti convenit, vel est essentia ipsa,

Vel inter attributa, aut modos referri debet. Porro essentia est id, quod primum in ente concipitur; ex ipsa essentia fluunt attributa, ita ut in essentia contineatur ratio, cur sinu gula attributa in sint; pariter, cur modi in esse possint, ratio in attributis continetur, 'ratio autem, cur actu insint, in aliis m dis aut in aliis entibus continetur, ut antea

demonstravimus i nihil itaque in ente concipi potest, cusus ratio reddi non possit, . vi hujus rationis unicuique praedicato sonueniens tribuitur locus . Datur ergo in

omni ente Meritas , ideoque ens omne Verum est. Veritatem entis hic consideramus ablolute sine ulla ad intellectum ratione ;in hoc enim altero casu veritas foret logica, quae sita est in convenientia praedicati cum

ubjecto. Veritatem metaphysicam appellant

alii

62쪽

METAΡΠYs. ΡARψL CAP. 1IL a aIii convenientiam rei cum ejus essentia ;ita in sermone quotidiano plurima dicimus

vera V. G. aurum Verum . Hae autem Voces : verum aurum sitne additione verbi substantivi : est: nullum iudicium continent , sed significant metallum , cui inlunt omnes

proprietates, quae constituunt essentiam metalli, quod aurum VocamuS. Patet autem, hanc ultimam veritatis transcendentalis notionem non differre a nostra definitione, in qua distincte explicavimus , quod confuse dumtaxat enuntiarunt Scholastici. ΙΙΙ. Perfectio est consentus in varietate, seu plurimum a te invicem differentium in unum consensio. Per consentum intelliginius tenetentiam ad eumdem finem obtinendum. Talis perfectio a Scholasticis dicitur: bonitas transcendentalis : ita V. G. horologium dicitur perfectum, seu bonum, propter consensum omnium totarum , quae ad hoc tantum tendunt , ut scilicet horologium. h ras accurate demonstret. Contra imperfectio est dissensus in varietate, seu plurium a te in vicem differentium a proposito fine dissensio : ita horologium imperfectum dicitur, si inter ejus partes aliquis sit dissensus, ita ut

ad tempus aceurate metiendum singulae non conspirent. 'IU. Ex praecedenti definitione patμt , omnem perfectionem habere quamdam rationem generalem, ex qua intelligitur , cur ea, quae rem aliquam perfectam constituunt, hoc potius modo se habeant, quam alio. Etenim cum rei alicujus perfectae partes singulae ad unum aliquod constituendum

tendere debeant, id, ad quod tendunt , estr/tio generalis, ex qua iptelligi potest, eis

63쪽

partes singulae dato modo se habent, & non alio. Si perfla tioni. ratio s t unica, perfectio dicitur simplex ; si autem plures fuerint

perfectionis rationes, perfectio composita appellatur . . Itaque omnis persectio 1uas habere debeo regulas, ex quibus scilicet ipsa perfectio intelligitur. E. G. in arcti tectura civili ad fenestrarum perfectionem praescribuntur regulae ; duplicem vero perfectionis rationem sibi proponere potest architectus , illuminationis scilicet, & prospectuq commoditatem ; atqua hinc pro illa perfectione

composita varias regulas esse oportet . Si plures regulae ex diversis rationibus compositae sibi mutuo repugnant, tunc regula generalis exceptionem patituri quae quidem exceptio in perfectione simplici locum habere

non poteli, sed tantum in perfectione composita . Ita fenestrarum perfectio composita est, cum pendeat ex illuminationis, & prospectus commoditate. Quare in arte archi- . tectonica aliae regulae prospectus commoditati, aliae illuminationi debentur ; fieri autem potess, ut regulae illae sibi mutuo sint

contrariae. Uerum si in excitanda fenestra aliqua consideretur ibi a illuminationis ratio , iam regulae omnes ad commoditatem aedificii conlpirare debent . Ex his omnibus patet, exceptionem haberi non polle tanquam imperi estionem, nili apparantem; etenim eum impossibilis sit regularum consentaS, vitio verti non debet , quod ille non. servetur consensus, qui nullus esse potest. Horcomnia maximam habent utilitatem ad rerum perfectionem aestimaodam .

U. Si ratio perfectionis ex fine primario derivetur, perfectio primaria dicitur; secus

autem

64쪽

ΜΕΤΑ ΡHYs. PARs I. CAP. III. 4s autem perfectio fecundaria appellatur. Quarre si in exceptione regula una alteri praeferenda, ea praeferri debet , quae derivatur ex fine primario. Inde etiam intelligitur m

jor, minorve perfectio, M scilicet perfectius

erit, quod paucioribus ex deptionibus obnoxium est. Cum enim perfectio silconvenienatia cum ipso fine; quo pauciores sunt exceptiones, eo plures sunt regulae, quae ad finem ipsum tendunt.

UI. Explicata persectionis, vel honitatis transcendentalis definitio Scholasticorum definitione latius patet. Bonum apud Meta- physicos omnes ens dicitur, quod habet , quidquid habere debet, ut eum usum impleat, ad quem a supremo rerum omnium conditore destinatum est; quia autem in Operibus suis falli non potest Creator , Omnia entia sunt metaphysice bona, illa enim bonitas metaphysica est omnino necessaria ; t quidem si ens desinat habere id, quoa in suo genere habere debet, ut fini Creatori respondeat, tum definit esse id, quod fuit. Scire datum non est mortalibus , quidquid Deus in singulorum entium creatione sibi

proposuit, neque etiam cognoscere licet intimam entium subitantiam, omnesque m-rum proprietates. Quare evidens est, abstractam, & confusam esse volgarem bonitatis metaphysicae notionem, atque adipiam dumtaxat essentiae perfectionem pertinere nolira autem definitio perfectionem quamlibet complectitur, non eam dumtaXat, quae ex attributorum essentialium convenientia i pendet, sed continet quoque perfectionem 'relati-m, quae ex mutua entium relatione,

varioque partium ordine constituitur. In ea-Jacg. T. II. C dem

65쪽

so INsTITUTIONEs PHILOS.dem definitione continetur etiam perfectio , eu bonitas moralis. Etenim vita moralis hominis ex liberarum actionum serie, & ordine componitur, eaque considerari potest tanquam totum aliquod cuius partes sunt actiones singulae. Itaque hujus totius perfectio consistit in sinsularum partium consentu, quo nempe fit, ut singulae actiones liberae ad Creatoris fines, dirigantur. Haec pauca dicta . sint de bonitate morali, quae ad praesentem locum non pertinet. Caeterum ex hactenus dictis patet, quamlibet perfectionem eX cer- . tissimis pendere regulis , ac proinde constantem omnino esse, & immutabilem. Ρer - pe tamen sit , ut verre perfectionis notioni mera praejudicia, hominumque errores sub stiluantur, atque ita genuina perfectionis notio corrumpatur; spuria autem est, & apparens talis perfectio , quκ potius imperfectio dici debet.

De variis entium esperiebus, illorumque

mi tua relatione.

ARTICULUS I.

De Ente Composito, o Simplici. I. NS co situm dicitur i quod eX plu-- Γ, ribus a te invicem distinctis partibus

eo stat. Si datae partes dato aliquo modo inter se connectIntur, datum aliquod prodit compositum; ac proinde dum intelligimus . modum, quo totius alicpius partes inter se conjunsuntur, eiusdem compositi essentiam intelligimus. Eflentia igitur compositi quatenus compositum est , eonsistit in modo ,

66쪽

METAPRYs. PARS I. CAP. IV. 3Fquo partes componentes junguntur inter se, ideoque cum partium nexus inter essentialia entis compositi haberi debeat, hinc eviden; est, per connexionem partium, ejusilemque connexionis modum entia composita reduci ad genera, & species E. G. Horologium est compotitum, illi utque essentia in eo poti- ta est, quod rotae, caeteraeque partes eo ar- tificio inter se jungantur, ut ad accurratam temporis mensuram singulae conferant; illud . autem instrumentum ab alia qualibet machina rotis etiam instructa distinguitur per

variam rotarum connexionem, di UersamqUe . ., singularum partium relationem .

II. Ex nihilo oriri dicitur aliquod ,' dirimita existere incipit, ut nihil ejus antea extiterit. Contra autem annihilari dicitur aliquid , dum ita existere desinit, ut nihil ejus postea supersit. oriri autem Iimplicitet dicitur, quod antea non existebat, sed existero incipit . Contra autem interire simplicite dicitur , quod antea existebat , sed existere desinit . itaque dum ens oritur, ex istatumem possibilitatis ad statum actualitatis reducitur, sive transit a potentia ad astum :dum vero interit , ex statu actualitatis adflatum possibilitatis reducitur , sive ab adrutransit ad potentiam; licet enim res actu esse desinat, manet tamen postibilis. Hinc patet, composita oriri posse, licet non educantur ex nihilo, nimirum si partes 1 eparatae iam existen res conjungantur . Similiter composita interire pollunt, licet non redigantur in nihilum, nempe, si partes antea coniunctae separentur. III. Quoniam in composito quatenus G m- positum est, considerari non possunt Disi par C a Iesa

67쪽

sa IusTiTUTIONES PHILOS.tes, & ipsarum partium nexus ; in composito id dumtaxat possumus Intelligere, vel pa tes quasdam extrinsecus apponi, Vel caeteris interponi, aut nonnullas auferri, & transponi, aut omnes simul ex uno loco in alium tranferri. Itaque mutationes nullae in composito accidere possunt, nisi ratione magni tudinis , figurae, situs partium, aut etiam ratione loci totius compositi. IV. Ens s lex dicitur, quod partibus c ret; quia vero ens eo ositum partibus constat, evidens' est, enti simplici convenire non posse, quae composito tribuuntur , quatenus est compositum. In vulgari tamen 1ermone simplex dici solet, quod est minus compositum. iam autem Omne ens vel partes habet, vel non, omne ens est simplex, vel compositum. Quemadmodum vero compositum dividi potest, ita e contrario simplex , quod nullas habet partes, dividi non posse, manifestum est. V. Ens simplex ex composito oriri nequit. Etenim ponamus, si fieri potest, ens simplex ex composito oriri. Quoniam compositum constat ex pluribus partibus distinctis , quidquid ex composito oritur, hoc est, quidquid existere incipit, illud oriri debet rei facta partium dissolutione, vel nova partium dis-1olutarum facta connexione; & quidem, nihil aliud his partibus accidere posse, evidens est. Si partes dissolutae novo quodam modo conjungantur, prodit ens compositum, non simplex. Si facta partium dissolutione aliquid prodit, vel existere incipit ens composi- ltum, quod antea non existebat, vel si ens simplex prodit, nullum ens existere incipit, quod antea non ratiterit; ac proinde ens

68쪽

METAPHYs. PARS Ι. CAP. I P. 33 simplex ex composito oriri non potest. Similites ex ente simplici ens simplex oriri nequit . Etenim ens simplex caret partibus , ideoque est indivisibile, ac proinde nihil ab eo separari potest , quod extra ipsum existere possit. Cum igitur ens simplex aeque ex alioente composito oriri possit, neque etiam exente simplici, ens simplex vel est necessatium. & existentiae suae rationem habet in

se i plo, vel est contingens, & eam habet inente necessario. Pari ratione evidens est, entia simplicia contingentia produci ex nihilo ;etenim ortuis haberent vel ex ente simplici, Vel ex ente composito; utrumque autem falsum esse demonuravimus: supereti ergo, ut producantur ex nihilo. UI. Ortus instantaneus est, qui non fit in tempore, instans vero dicitur, quod praeteriti, praesentis, & futuri expers nimirum partes temporis dividuntur in praeteritaq, praesentes, & futuras. Quemadmodum itaque pannum mathematicum in alia minora puncta dividi non potest, ipsamque lineam non constituit, sed terminat, similiter instans in alia tempuscula dividi naquit, neque temporis partem constituit, sed terminum denotat, a Quo tempus incipit, & in quo desinit. Hac polita definitione evidens est, ortum entis simplicis esse instantaneum. Etenim ens sim- .plex omni prorsus parte caret, ac proinde in ortu entis simplicis distinguere non licet plura , quae sibi invicem succedant; sed dum e istere incipit, totum , simul existere debet, ideoque entis simplicis ortus non fit in tempore, sed est instantaneus. Simili ratione siens limplex intereat, in instanti anni latur. Etenim cum indivisibile sit, fieri non pot-

C 3 est,

69쪽

est , ut existere desinat, & eius pars aliqua existat; quare si intereat, annihilatur, & quidem in instanti, cum non nisi totum desti

nere possito .

ARTICULUS II.

De Ente Finito, Infinito. I. Ii Initum, seu limitatum vulgo defini-

tur id , quo majus concipi potest;

distinctam entis finiti notionem explicabimus. Quod libet ens finitum variis mutationibus obnoxium este poteis; in eo enim concipere licet modos plurimos, qui adesse, &abra e possunt. V erum quia modi aliqui aliis luat contrar i, e. ideas eli, modos i hos omnes iii: aut ecte non posse, ac proinde ens finitum. la tis omnes possibiles simul habere nequit, se successive ; ita E. G. lapis calidus esse potest, aut trigidus, sed calidus, & frigidus Iimul esse nequit. Igitur ens finitum definire possumus, i ' quo omnia simul esse ne- lqueunt, quae eidem actu inesse possunt; &contraria ratione ens insultum potest definiri, in quo sunt omnia, quae eidem acta id esse possunt. II. Cum in ente infinito simul sint omnia , quae inesse possunt, nulla in eo astu mut bilia sunt. ister mutabilia intelligimus ea,

quae aestu mutantur; non enim repugnat, ea

inesse, quiae in se mutabilia sunt. Hinc colligitur, enti infinito nullos inesse modos; modi enim actu mutabiles sunt ; quidquid igitur enti infinito inest, id pertinet ad attributa essentialia, aut si quid insit, quod ad modos pertinere videatur, id instar attributi inest. Si aliquid ita se habeat, ut illius Op-

70쪽

MqΥΛΡΠYs. PARs I. CAP. IV. s i postum enti infinito simpliciter, & absolute non repugnet, illud tamen actu inellir repugnet, id instar attributi inest, quamvis ad modos pertinere videatur; ita V. G. Deus

libere mundum creavit , ideoque absolute Deo non repugnavit decretum de mundo non condendo. Quoniam tamen Deus libertate usus potius existimavit mundum condere, quam non condere, contrarium decretum in Deo nunquam fuit.

ΙΙΙ. Haec talia, quorum oppositum absolute non repugnat, quamvis actu inesse non possint, modos apparentes appellabimus. Tales modi non absolute sed hypothetice tantum sunt necessarii. Etenim eorum oppositum enti infinito absolute non repugnat, e go non sunt absolute necessarii. Quoniam tamen, eos actu existere, repugnat hypothetice, ideo hypothetice tantum sunt necessarii . E. G. Decretum de mundo condendo,& non condendo simul in Deo dari nequit;

quia tamen decretum de mundo non condendo essentiae divinar non repugnat absolute , decretum de mundo condendo non est absolute necessarium. smpossibile autem est,

ut in Deo simul sit decretum de mundo condendo, & de eodem non conden do; & pra

terea Deus, qui mutari non potest, decretum suum nunquam mutare potuit; igitur decretum de mundo condendo necessarium

est in Deo, sed hypotheticam dumtaxat necessitatem habet . Hujus distinctionis usus maximus esse potest in Theologia Naturali. IV. Ex ipsa mutabilitate, vel mutatione

actuali veram finiti notionem colligi evidens est. At si ens limitatum, ut vulgo fit, demniatur, quod habet limites, vel finitum, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION