M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

bel Io de substantia naturalium facultatum , Platonem. consequens , stirpes, caeteraque quae Oriuntur e terra, tum animalia esse dicit, tum eis sensum aliquem tribuit . Λliter Aristoteli visum est, qui quanquam interdum eas animalium nomine assicit, ut in libello deibmno & vigilia, semper tamen percipiendi modo alimenti, & crescendi potestatem relinquit, concupiscendi ac faciendi detrahit. Utrum verius sit , illi viderine, qui sibi studio habuerunt, diligentius ac solicitius ea , quae abdidit ac retrusit natura, rimari. Nobis in talium virorum dissensione iudicium nostrum interponere reliEio est e satisque nos instituto , ac suscepto muneri facere ducimus, si eorum s tentias pereenseamus . In quas quoniam ingressus sum vestraque ipsa singularis attentio , dc in me defixi omnium vulius fidem mihi faciunt, harum rerum commemor rationem vobis non iniucundam esse: provehar longius admoneboque cum Plato & Galenus appetendi vim etiam in stirpibus esse statuant, non defuisse, qui eam etiam in animalibus esse pernegarent. Siquidem Chrysippus, & alii quidam Stoicae disciplinae homines, qui

id sibi propositum , identur habuisse, ut tanquam mer ces peregrinas , ita admirabiles , & absurdas opiniones in philosophiam in serrent, amrmare ausi sunt, neque concupiscere animantes rationis expertes , neque irasci . Quod stultissimum dogma confutavit Galenus in libris de placitis Hippocratis & Platonis. Fuerunt etiam , qui sive loco, sive serio, eas animantes , quaς ratione carere dicuntur , aeque illius participes esse , atque hominem dicerent, legiturque inter Plutarchi. opustula dialogus perelegans , -ῖ ν τα ἄλογαλογνδαι, & eadem de re copiosissime disputat Porphyrius, Sed verum est , quod ait Cicero : opinionum commenta delet dies : naturae iudicia connrmat . Illae sententiae, de quibus modo dixi, vetusta F a te

102쪽

nuerunt. Aristotelicam prope omnes naturali quodam instinctu sequuntur: vivere stirpes, sed non sentire: vivere & sentire caetera praeter hominem animalia, sed non ratiocinari: has tres facultates in solo homine

coniunctas copulatasque reperiri Ex quibus eum solim , in qua ratio inest , homini propria sit, constat, proprium ac praecipuum hominis bonum in persecta illius actione positum esse . Est autem duplex in hominis animo,

μ' . non enim ea tantum pars, quae

tera quaedam, quae talis est, ut rationis imperium accipere , eique parere possit. Ut in corporibus lucida dicuntur non ea tantum , quae lucem ex se mittunt, ut sol, sed ea etiam, quae accipiunt, ut vitrum. Atinque ex hac animi facultatum divisione duo virtutum , ac totidem felicitatis genera extiterunt. Nam quae virtutes propriae sunt iuperioris illius ac divinioris partis , eae in cognitione ac contemplatione positae sunt, felicesque sunt, qui totam vitam in earum exeris

citatione constamunt. Sunt autem quaedam aliae virtutes , quae ex eo enascuntur , cum appetitio rationi

obtemperat, eiusque a praescripto nunquath discedit . eae actione cernuntur: suntque qui eas exereent, selices : sed alio quodam genere selicitatis . Haec quoniam a nobis copiosius alio loco tractabuntur , & hodierna iam disputatio satis excrevit, quae sequuntur , in crastinum differemus , EI δ''-εργονανθρώπη Quid quaeque res sit, definitione & intelligitur , & explicatur. Definitio aut genere di differentiis , aut proprietatibus constat. Genus , sub quo includenda est felicitas , Aristotele duce

pervestigavimus . Primum enim statutinus , quarumcunque rerum proprium esset aliquod Opus ac munus .

eorum

103쪽

I N I. E T II I C O R U M. Is eorum bonum eo ipso in munere situm esse . Ex quo

intelleximus reperiendum esse proprium opuS, ac munus hominis ei, qui piaecipuum homini propositum

bonum reperire meditaretur. Porro autem , cum ea

forma , qua quicque est id quod est, sit fons ac principium omnium actionum, quaerenti propriam hominis actionem ad ipsam hominis sormam, id est, ad animum recurrendum fuit . Sed animi tripartita natura est. Animo vivimus. animo sentimus, animo rationis participes sumus, Cum stirpibus vita nobis communis est : cum beluis sensus: proprium bonum hominis ratio ι ea ceteris animantibus praesta-

Omnes igitur, qui se non ad stirpium , aut ad belluarum sortem ac eonditionem abiicere , sed in coelum , quantum in ipsis est, extollere cupiunt, abducere se tquam longissime a ventris atque abdominis voluptatibus, omninoque ab iis omnibus, quae homini cum pecudibus communia sunt, debent, Ec altiora ac sublimiora spectare, & qua parte Deum conditorem suum maxime referunt, in eius actione aliqua summum bonum sibi positum esse arbitrari . Genus igitur, stib quo continetur felicitas, est usus quidam , & exercitatio eius partis animi, quae ratione praedita est. Sed ratione tum bene tum male uti possumus. Itaque longa &copiosa disputatio est apud Ciceronem lib. de natura deorum, rationem bono consilio a diis immortalibus humano generi datam, a plerisque hominum in frau- dem malitiamque converti. Nam ct venefici & sicarii & falsi testes , ct testamentorum subiectores & adulteriri, & impudici ad facinora, & ad flagitia sua rationis

ministerio utuntur: neque sine rationis usu tales unquam esse potuissent . . emadmodum igitur & bonisoc malis citharoedis commune est canere e sed hoc interest, quod boni bene canunt, mali male : ita & bo-

104쪽

36 M. ANTONII ΜUR ET Inis & improbis viris commune est ratione uti: sed ilibea bene utuntur, hi male . Nos autem bonum aliquem rationis usum quaerimus. Quibus autem rebus & bene di male uti licet , quid tandem est , quo fit, ut eis b ne utamur λ nihil plane aliud nisi propria uniuscuiusque Virtus. Virtute oculi fit, ut bene videamus, Virtu te auris , ut bene audiamus: virtus denique cuiusque id , cuius virtus est , perficit, ipsiusque opus bonum reddit. Ea demum igitur animi exercitatio bona, de Perfecta censenda est , quae virtuti consentanea est a atque is denique felix habendus , qui quantum humR-na. natura patitur , perpetuo in ea , quae virtuti con

nis cogitatio, omnis sermo, omnis aetio in virtute Consumitur : qui nihil imprudenter, nihil iniuste, nihil timide, nihil sordide , nihil intemperanter , nihil inmdecore facit : sed & sibi de aliis bene consulit , di alieno abstineas , id' cuique, quod par est, tribuit, de cum bonis sua omnia liberaliter communicat, neque dolo'ris , aut periculi metu ab honestate abduci, neque V luptatis illeeebris ad turpitudinem adduci potest . δ' si γ ἔργον ἀνθρωπου) Summa huius argumentationis eo speetat , ut doceat felicitatem esse exercitationem animi cum . virtute coniunctam. est autem longum hyperbaton , sed tamen sine ulla magna obscuritate. ἐ; εργειαὶ Non puto hoc latine ullo modo commodius verti posse , quam exercitationem animi , non enim semper exercitatio Matinαν aut ιώλετι- significat , sed interdum etiam . Cicero de Senectute. Senibus labores corpωIs sunt minuendi, exercitationes animieriam augendae videntur . idem Apius a sunt omnino aη-ma senectutis, artes exercitationesque virtutum. Cicero definibus hane. selieitatis desinitionem Aristoteleam ita expressit . Arufoteles , inquit, virtutis usum cum perse me Ditire prosperitate coniunxit. Praeclare omnino &

105쪽

IN I. E T A t c o R. V M . ' fapposite. Non enim dubium est, quin Λristoteles interdum dicit , εξιν κου'ενέργειαν, idem aliis locis dicat, Sed hoc loco non satis aperte, ut opinor,

diceretur usus animi ex Virtute. .

G δ' αὐαφα J Idem genere opus est artificis cuiuslibet, & praestantis ac praeclari artificis , ut cuiuslibet citharoedii est canere .r idemque boni citharoedi opus est canere. Sed bonorum artificum opera hoc amplius habent , quod bona sunt. Eodem etiam modo idem opus est hominis cuiuslibet, & praestantis ac virtute praediti hominis . Uterque enim ratione utitur rsed viri boni bene ea utuntur , id est secundum virturem . Virtus enim est quae perficit , ut id , quod fit, bene etiam fiat. κω in Confirmatur hoe loco id quod alias dixi: felicitatem non esse unam aliquam actionem sed continuationem , quandam actionum . 'Bκατοκδε εἶ τ υ) Idem dixerat ante Aristotelem , Hippodamus Thurius in libro . ex quo

tiam videtur ab eo sumpsisse Aristoteles: sed alias quoque , ut quod felicitatem proprium opus hominis es

statuit . Ita enim idem Hippodamus : α δε ἁρετοὶ τῶ λογον εχ'ντω , M' τις ἐντι. & non satis esse scire , quid sit virtus, nisi etiam ex Virtute vivamus: δἄναρ ἡ μονον μαθεῖν. δεῖ τώ ἀρεταῖ, ἀλλα ηm κησαιΘαι τα . & quod ait in poli 'ticis civitatem natura esse priorem singulis hominibus,

totum enim prius natura esse quam partem. Δια ' τα . ais αν εἶμιαν M' ελον τῶ ψρεν, ἡ τὐ μέρω τῶ e . Et

tamen hunc philosophum Aristoteles musquam nominat, nisi ubi reprehendit .

106쪽

18 Μ. ANTONII ΜURRTI Haec verba repetit propter hyperbaton . Εἰ δε λιμι αι ἀρετM in Non deerant enim , qui e qui' busdam sermonibus Socratis unicam putarent esse virtutem , de his dicemus libro secundo. Hoc autem loquendi genere utitur, quia ex iis quae disputata sunt,

nondum constat plures esse virtutes . Κατα ortae lalis τελώνατ-ὶ Idem etiam iisdem prope verbis repetit libro decimo. Est autem virtutum earum quidem , quae ad aetionem reseruntur , optima ac persectissima prudentia earum Vero, quae cogni tione cernuntur , sapientia . Unde duplex existit felicitas , ut suo loco dicemuSωιν- τε ἁνὶ Nemo se licem dixerit , qui diem

modo unum , aut alterum , aut mensem , aut annum ex viris te vixerit: deinde autem aut mutatus sit, aut

inciderit in gravissimas calamitates , aut sit acerba morte praereptus. Tempore opus est ad felieitatem& parandam & fruendam. Non enim est felieitas ex eo genere rerum , quae simul totae sunt: sed ex iis , quae quadam successione partium constant , qualia

sunt Iudi , dies , annus. Hoc igitur signincat Arist teles , eum ait ἐν Quod autem addit videtur idem dicere , quod αὐταρκι , ut fignificat Vitam ω quantum satis est , instructam bonis corporis de externis. Perfectum enim est , quod omnibus partibus suis constat. Illa autem bona, quae dixi, dicebantur a ve 'teribus Philosophis partes vitae . Euryphamus Pythagoreus in libro τι τέ ri λατων, risu τα τας η τὰ ς φίλων . Et tum ipse, tum Hippodamus duo genera faciunt perfectorum hominum, unum alterum καειν Nam eos 'uidem , qui virtutem colunt, etiamsi externis bonis careant, natura perfectos 'esse dicunt: καῆον βιον autem eos tantum , qui & ex virtute vivant , re

instrueti sit ni illis , quae modo enumeravi , bonis , atque

107쪽

que hos demum felices esse statuunt. Potest etiam xccipi per τιλώνί longitudo vitae , & ita Aristoteles ipse videtur exponere in magnis ethieis Ita enim loquitur : ουνώνη Φδαιιώνια τλον ἀγαθὸν μειλο- ,

Aliter Stoici, quorum . princeps Chrysippus dicebat ,

At in hoc ipse sibi pugnabat, ut ostendit Plutarchus

Ἀναγρεφειν in penicillum per easdem lineas denuo d Cere , omniaque accuratius expolire iso. ε δ 'ανὶ Faeile est, quae bene defetipta sunt, pro' movere di artieulatius distinguere, neque quisquam est medioeri ingenio praeditus, qui non hoc praestaro posse videatur . Παπὸς του τυχόντος , etsi aliter aeeep;t S. Thomas. ωο πονος in . si σόνος δεδαγρια ποικιλωτα- , ait Euri Pides . unde Sithonides interrogatus , quidnam sam Pientissimum esset, Tempus, respondit, tempore enim acquiritur hominibus sapientia . Paro autem Pytha- .goreus, qui tum aderat, immo inquit: tem-POre enim abeunt omnia in oblivionem . Narrat Simplicius in qua reum physeorum is Nul Ia enim ars simul inuenta &ab soluta est e sed omnes a tenuibus prusectae principiis spaulatim ad eam , In qua nunc sint, amplitudinem pervenerunt . Exemplum in medicina , in pictura , in eloquentia poni potest . G Mη νη-

108쪽

so M. A N T O N I I Μ U R E T Iuὶ In iis , quae modo disputavimus, non nulla insunt , quae fortassis aliquis sibi postularet cerint ius explicari , ut quod diximus, ad felicitatem requi, riri eas opes , quae satis essent ad nos, & ad parentes, & ad liberos , & ad uxorem sustentandam , & ad aliquid amicis ac civibus largiendum . Sed tamen eius rei modum aliquem esse statuendum . Quaeri enim potest , qui tandem sit ille modus : & quantum opum requiratur , antequam quis felix haberi queat. . Id autem certo definiri non potest . Non enim ut olim in hac urbe quidam erat census equester, quidam senatorius , ita felicium certus quidam census est . Sed haec Pro cuiusque conditione communi quodam sensu iudicari oportet. Idemque dicendum de longitudine vitae. Non enim potest certo constitui aliquod tempus, quod

vivere felicem oporteat. Quare revocat in memoriam

Aristoteles id quod iam aliquoties dixit, τὰ δεριας in

unaquaque re pro rei ipsius conditione & natura exigendum . Neque tantum Urius is emtolus is, verum etiam α' τοσουτον, - οσεν ο&ειον -- id est 4 quantum propositae disputationi convenit. Exempli causta, de animo, eiusque aut partibus aut facultatibus , dc dicta sunt a nobis nonnulla , & dicentur in sequentis

bus; ea quominetus accuratissime tractentur, ηνη υλη impedimento non est, potest enim de animo accuratissime disputari , ut in libris

tam exquisita tractatio illius non convenit ei, quae hoc tempore a nobis instituta est, disputationi . Agimus enim de moribus . At illa ad physicos pertinent . Λliter igitur de animo disserit physicus , aliter politicus; ille quam potest ριζωατα: hic πσοῦ νεφ' ἴσον αἰκεῖον τη ριεθοί, . Ostendit autem dc illustrat hoc Philosophus aptissima comparatione . Angulum rectum Confiderat geometres : considerat etiam faber ; sed ille quam potest accuratissime : est enim contemplator Ve

109쪽

,LN Ic E T H I e Ο R U M. 9 Iritatis: hie quatenus ad aedificandum utilis est eius cognitio ; itaque de eo aliter apud Eucliaem, aliter apud Vitruvium disputatur. Hoc praeceptum nisi in

omni disputatione teneatur, πλβιω-τc παρηγγα . ἔργων.

- Οὐκ απαπσrέον Addit aliud praeceptum ; non omnium , quae traduntur , causam requiri oportere quod etiam prope totidem verbis iurisconsulti dicunt sed ponenda esse quaedam tanquam certa per se et ut principia .ra' omJ id est , rem ita se habere, in hac facultate principium est; ut honestatem suapte vi expetendam esse ; mediocritatem in omnibus rebus retineri oportere; talia igitur ponenda sunt, neque cur ita sit, si ibtilius inquirendum est . Dicat aliquis . Quomodo igitur percipiuntur principia , si eorum caussas inquirere non licet λ respondet Aristoteles ; eorum alia percipi inductione : ut in arithmeticis , omnem numerum esse dimidium eius, qui conflatur ex iis, inter quos ipse ordine narurali constitutus est: alia sensu, ut in physicis , motum esse : alia consuetudine quadam : ut in ethicis, cupiditates crescere , si obsequare , si adverseris , minui: alia aliis modis r ut simplici mentis apprehensione intelligimus , de quolibet veram esse a Rfirmationem aut negantiam, de nullo autem utramque simul. Possunt etiam dialecticis syllogismis scientiarum principia probari: ut in mathematicis desinitiones extremitatis, lineae , puncti . Sequitur ,

Μετιένἀιδε ἡ πεφυ - . quod eo praeci

pue dictum videtur, ut intelligant omnes, qui ad hanc disciplinam accedunt , sibi diligenter videndum esse , ut affuefiant ad amorem honestatis , & ad bene compositeque Vivendum . Aliter enim nunquam satis illius principia percipere poterunt, quae, ut dictum est, πινι ἐγγινεραι πεφυκαα. Possiunt verba ediscere etiam in G a tem

110쪽

ss M. ANTONII ΜUR ET Itemperantes & effrenati, eaque ore proferre t in antismo quidem certe horum praeceptorum vim nunquam perfecte sentient, nisi bene dc honeste educati, atque

τα ἐκόμμα in Μagnum , inquit, studium in eo ' nendum est , ut bene statuantur principia . Magnum enim ad omnia sequentia momentum habent . - οἶν πλειον ι το ἔμπυ Vetus est proverbium. Principium esse dimidium totius e quod ita expressit

Horatius: εDImIvium facti, qui coepit , habet. Plato autem & Aristoteles etiam plus quam dimidium totius aiunt eme principium. Aristoteles quinto δε -π-- Plato sexto de le-

CAPUT VIII.

Σκνεώνδδὶ investiganda , inquit, est natura selieit . tis, non ex conclusione modo, id est , ex ea definitione illius, quam modo attulimus,& ex principiis, ex quibus illa essecta est: verum etiam ex iis, quae de

SEARCH

MENU NAVIGATION