장음표시 사용
81쪽
. I Η Ι. E T A I e o R U Μ . . teret, quoties expergiscuntur viri boni , toties eis nova exercitatione .iu virtutem eomparandam opus foret. Ita ergo argumentatur Aristoteles . Eiusmodi bonum, quod etiam ab eo qui semper dormiat; retineri potest, non est summum bonum .,Tale autem est virtus. Non est igitur virtus summum bonum. Epimenides, qui totos XLVII. annos dormiisse dicitur, si quo tempore sopitus est , virtutem habuisset, retinuisset eam dormiens: neque tamen felix fuisset. Aliud igitur est viditus , & aliud felicitas. l , , . . Tatia Fieri potest , ut ei qui virtute praeditus est , nulla unquam se offerat exercendae virtutis occasio . Talem autem , id est , το αανακτουν τα nemo felicem dixerit.
Mia ἀπορον τὰ μόγDαὶ ita ut nihil ei prospere suec
Του ουτω ονταὶ Θέας quid sit, disces e primo topic.
rum . Inde apud Ciceronem ς. .ν . Καὶ πλυν Mae)1γαυκλιων libros duos hoc titulo
scripserat, quibus quaedam & pervulgata di sciplinarum,& philosophiae praecepta complexus erat. Τριτω δέ Lbν ό θεωρητικὸς Libro decimo . . Dubitare aliquis poterat, cur tres tantum Vitas posuisset, neque addidisset quartam , eorum, qui pecuniae tantum & opibus cogendis ac congerendis student: quales sane multos videmus. Huic dubitationi duobus modis occurrit: primo, Nuod illi vix vivere videantur : sed sit eorum quodammodo αοῦν enim lego , ubi vulgo est , βιαι , d inde quod satis per se constet, divitias non esse summum bonum: cum sint e genere bonorum utilium , quaeque tantum propter aliud eX petuntur . Argumentum a maiori . Πρὸς --J adversus ea ut in loco topicorum, quem
82쪽
I οὐδὲ καθ Cum multa sunt in Philosophia, quae
diniciles , atque arduos habent explicatus , tum quaestio de ideis tam multis est, tamque variis dissentientium inter se eruditissimorum hominum agitata contentionibus, ut ii quis hodie in eum arbitrum se aedisceptatorem idoneum profiteri audeat , vix ullo pacto apud cordatos , dc harum rerum intelligentes h mines impudentiae, aut potius temeritatis notam effugere posse videatur. Λ qua quoniam semper quam Io gissime abesse sui dui ,:& mihi, conscius mediocritatis meae sedulo cavi, ne quid unquam pro certo atque e plorato traderem , quod ipsi mihi non satis perceptum ac cognitum esset , servabo eam , cuius me nunquam adhuc poenituit, consuetudinem , & , cum aperte ac dilucide, quantum in me erit, exposuero, quam Platonis , quam Aristotelis fuisse sententiam. putem, quid mihi verisimillimum videatur , ita proponam, ut &suum cuique , & mihi meum, si quid postea probabilius occurrerit, iudicium liberum ac 1blutum relinquam. Alia fortasse ratio aliis placeat: mihi quidem Certe nunquam non incredibiliter arrisit illa in disputando veterum modestia, qui, cum abundarent doctri nae copia , vix tamen unquam de rebus, in quibus liqua inemet obscuritas, asseveranter & amrmate pro nunciabant. Corrupit hoc, ut pleraque alia sequens aetas , eruditionemque coepit ex confidentia pendere, eoque paulatim perducta res est , ut homines adolescentes reperias . qui quadriennio aut quinquennio in Philosophiae studiis utcunque consumpto,iquovis faci lius adduci possitant, quam ut se ulla de re dubitare fateantur. Me vero& timidum natura finxit,& experientia atque usus rerum timidiorem etiam reddidit : cana
83쪽
I N I. E T , I C O R U Μ . , saepenumero mihi usu venerit, ut quarum me rerum scientiam habere animo conceptam ac comprehensam existimabam , earum me postea ipsarum animadverterim magna in ignoratione versari . Itaque fio indies tardior ad affirmandum : neque ullum fere maiorem
ex studiorum laboribus fructum capio, quam quod mi rius quotidie mihi blandior , & si nihil aliud, saltem eduobus ignorantiae malis altero liberor , cum , quae nescio , consequor ea nescire me ut sciam . Non enim aut tam turpe, aut tam incommodum est, nescire aliquid, quam si , quod nescias , id te scire opineris. Sed
haec fortassis alieniora sunt. Nunc illuc, quo institui, Veniam , eaque ut potero , explicare ingrediar , quae de idea boni adversus Platonem Λristoteles disputavit. Exordiar autem a nobili & admodum celebrata docti se simorum hominum sermonibus quaestione : sitne inter Platonem & Aristotelem verborum tantum, an rerum di sententiarum discrepantia,& num ea, quae tam multis locis adversus Platonem disputantur, ad ipsam Platonis sententiam reptehendendam pertineant, an Potius adversus eos, qui ex male acceptis Platonis verbis salsam aliquam sententiam elicerent, dirigantur. Simplicius quidem , cui ex Aristotelicis interpretibus non facile quemquam aut ingenii acumine , aut doctrinae magnitudine antem sis, convenire de rebus ipsis inter Platonem & Λristotelem arbitratur : isque cum aliis locis , tum in tertium de coelo testatur,
his verbis r πολλοικις ειωθα, νυν εἰπειν ἄροτον, ἔτι ου
φαίνεοαιηομὶς σατ- . id est e suod autem crebris usurpare ser1mnibus soleo : id nunc quoque vicere operae pretium est,
inter Philosophos Platonem autem & Aristotelem dicit mulam quidem-de rebia ipsis discrepantiam, sed aris o-E teles
84쪽
teles saepenumero dum occurrit ei sentemjae , quam quis ex male accepta Platonis oratione elicere posset s eorum nominibus parcens , qui Platonis verba modo , non sententias intelligunt, ipsi Platoni adversari ac contra eum dicere vide
tur . Sic & in secundum Physic. ait , Aristotelem non disputare adversus ideas, sed adversus vulgares opiniones de id eis . -τας ἐννοίας . In eadem sententia dc Ammonius fuit & Boetius, qui etiam in librum .ina ἐρμ ιμ, se de Platonis dc Aristo telis concordia scripturum esse profitetur . Et patrum nostrorum memoria duo admirabili eruditione praediti viri, Bessario Cardinalis Nicenus & Ioannes Picus Μirandulanus, id ipsum. multis di exquisitis rationibus confirmare studuerunt . Ego tamen nullo modo adduci possum , ut credam Λristotelem , cum Platonis sententias probaret, verba tantum illius reprehendisse , moveor autem his argumentis . Primum , quoniam hoc ab Aristotelis gravitate maxime alienum foret . Quid enim est tam leve, tam nugatorium , tam Sophisticum , tam Philosopho indignum, quam cum de rebus gravibus disputes, cuius sententiam probes, eius verba captare ac cavillari Sophistarum hoc esse ait Aristoteles ipse in Topicis , eius , qui cum disputant, verba non ita , ut ab eo sensum est, accipere , sed in aliam aliquam sententiam detorquere, in qua reprehendenda diserti ac copiosi esse possint. Praeterea si Aristoteles non adversus Platonem , sed adversus eos , quos Platonis. Verba parum intellecta in errorem aut induxerant, aut inducere P terant, disputasset , videtur hoc , si non ubique , at certe alicubi, aperte ac disertis verbis expressurus suis. se e idque duabus de caussis. Primum, ut effugeret iulam invidiam , in quam se incursurum apud multos Platonis amatores facile prospicere poterat. Ita enim
videtur gratus in magistrum fuisse, & persolvisse ei
85쪽
IM I. ET HICORUM. 6 i praeclara δεδουκτρα , si dicta ipsius interpretando veram eius sententiam aperuisset. Nunc videtur multis , ut Herculem est in fabulis necem attulisse Lino,quo magistro in musicis usus fuerat, sic Aristoteles a quo Philosophiam dedicerat, hoc ei praemium reddidisse , ut omnes prope illius sententias iugulare ac confodere u . luerit. Deinde quod ipsemet incideret in eandem illam culpam, quam in alio reprehenderet. Posset enim non immerito aliquis dicere. Quid in Platone repre-d ndit Aristoteles λ dicendi genus . Quid ita ' quia
tale est, ut multis obiicere errorem queat. At ipsemet eodem vitio implicatus tenetur: si cum a Platone non dissentiat , ita tamen loquitur, ut vehementissime ab eo dissentire videatur. Quis autem est , cui ista ad re Prehendendum via non pateat re aut quis unquam ita proprie atque exquisite locutus est, ut illius oratio nemini prorsus errorem asserre posset ξ Quam multa sunt, in ipsius Aristotelis scriptis , quae , si quis nuda tantum verba consideret, absurdissimas sententias contineant λ ut cum is secundo poster. analyt. in extremo ait, sensum esse F aut cum in sexto Ethicorum, sensum esse mentem , aut cum , qui in categoriis species & genera substantias esse dixisset , idem sexto ροτα τα docet nihil commune posse esse substantiam , aut cum in topicis Deum animal eme dicit, aut cum in quinto de generatione animalium, animae plena esse omnia . Quid plura persequar λ quamlibet enim multa nullo negotio colligi possunt . Ergo si hoc tan- , tum in Platone reprehendit Λristoteles , quod ex verbis ipsius male intellectis falsa quaedam & absurda colligi possint, suo se ipsemet gladio iugulaverit . Eadem enim reprehensio in ipsum retorqueri potest . Illud quoque non iniuria quaesierit aliquis, cur tanto studio Platonicorum princeps Plotinus , Proculus , Simplicius ipse Aristotelis argumentis respondere , dc adver-
86쪽
Μ. ANTONII ΜUR ET Isus ea Platonis sententiam defendere soleant , si ea nihil ad Platonem pertineant . Nam si contra eos tantum argumentatur Aristoteles, qui Platonem male intelligunt, quid caussae est, cur tu , qui Platonicus es, argumenta illius di silvas λ quasi imperitorum desensionem suscipias , dc illorum caussa labores . Postremo si Aristoteles ipse clamat , se Platonem ipsum petere ,& ab eo dissentire , dc interdum excusat se, ut hoc loco, interdum indicat caussas , quae Platonem in err rem impulerunt : quid est, quod quisquam velit ingeniosus esse in conciliandis iis , quorum unus se ab altero dissentire profitetur Sed sunt quidam , quibus nefas videtur, duos, quo rum de doctrina magna sit opinio, distentire inter se ritaque omnia conantur, ut eos etiam invitos in concor
diam redigant, qualem fuisse dicunt in medendi arte quendam, cui ex re Conciliatori nomen inditum est , quod efficere voluit, ut inter Galenum dc Avicennam Perpetuo conveniret . Μemini cum puer in studia iuris civilis incumberem , idem factitare solitos magistros meos, qui veteres iurisconsultos, etiam in iis, an quibus constabat alium aliter sensisse, aut constitutiones Imperatorum cum responsis prudentum , etiam eas, quibus ius antiquum correctum erat, quoquo modo tamen conciliare nitebantur. Quod idem puto evenisse iis , qui contenderunt Aristotelem de rebus ipsis idem sensisse , quod Platonem , cum tamen, ut ante dixi, ex ipsius verbis luce meridiana clarius perspici possit , multis in rebus eum a Platonis iudicio discrepare. Nisi sorte cum in politicis ita disputat advertus
utramque Platonis rem p. ut prope nihil probet eorum, quae Plato dixerat, Verba tantum aucupari , ac non ipsas sententias convellere dc labefactare videatur . ,
Quid in libris de anima . cum de oculorum sensu disputat, dc videre nos non emittendo, sed accipiendo
87쪽
IN I. ET HICORUM. docet, nunquid voculam aliquam Platonis cavit Iari, an sententiam ipsam reprehendere videtur ' Quid in
libris de coelo , cum disputaturus , fueritne mundus ex omni aeternitate, an aliquando esse coeperit, ita se. diligenter excusat , aitque in disputatione , qua veritas inquiritur , neque amori , neque odio locum esse debere , num quis est , qui putet illum tam accurata excusatione usurum fuisse , si adversus eos, qui male Platonem ipsum intelligerent, ac non adversus Pla- tonem disserere voluisset Nam in tertio quidem e rundem librorum aperte loquitur , ct Platonem ait nimio quodam amore Geometricae multa peccasse : ne que minus confidenter loquitur libro primo de sapientia, ubi ait Platonem ipsum male intellexisse ea, quae dicebantur a Socrate, & putasse ab eo constitui ideas quasdam separatas a rebus singulis , ac per se cohae rentes , cum tamen ille nihil tale diceret. Nolo hoc loco iactare me , in iis omnibus , quae se osterunt, per sequendis , Satis est enim mihi , si doceam in ea re , quae nunc agitur, hoc est, in id eis, ita dissensisse eum .a magistro , ut non ignis magis aquae contrarius sit , quam Platonis sententiae Aristotelis contraria senten tia est . Non enim hic tantum adversus eas dispillat, sed multo vehementius in libris de sapientia, in Physicis, in libris de ortu dc interitu , ac denique ubicunque datur occasio, etiamque quodam loco ait Omnia, quae a Platonicis de ideis disputantur
& in secundo posteriorum Analyt τά. 1 εἴδη, inquit, χαιρέτω . τερετμματα si εἰαν . & in dialogis κέ-
re Cicero primo Acad. Aristoteles , inquit , primus θecies , quas paulo ante dixi , labefactavit : quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam ditinum esse diceret . E 3 Satis
88쪽
ro M. ANTONII ΜUR ETISatis probatum puto in disputatione de ideis , Aristotelem neque verba Platonis reprehendere, cum sententiam probet , neque adversus eos , qui male Platonem intelligerent,sed adversus Platonem ipsum disputare, atque ab eo quam maxime dissentire . Neque tamen hoc ita accipi velim , ut quisquam oratione mea suspicetur , nunquam Aristotelem adversus Platonis verba disputare, facit enim hoc quoque nonnunquam, ut in libris de anima , cum ostendit animam non posse esse circulum. Etenim quod senserat Plato, cum animam circulum. esse diceret , id Λristoteli quoque ipsi non improbatur. Sed exagitat loquendi genus , quod non satis proprium , neque Philosophicae disputationi conveniens videbatur, at haec aliis relinquenda sunt. Nunc exponam quid Plato ideae nomine intellexerit . , Duo sunt ex sententia Platonis in Timaeo geneta
rerum : unum earum , quae sensu percipiuntur : altorum earum , quae mente & intelligentia. Prius illud
ait esse nunquam , semper feri: posterius nunquam fieri , semper esse. Etenim eme ea demum, quae semper sunt,
quae immutabilia sunt , quae nunquam neque oriuntur , neque occidunt : fieri autem non eme ea , quae a Dsidue mutantur, quae & orta sunt, & interitui obnoxia . Iam vero omnia, quae sub sensum cadunt, de orta & interitura sunt : eademque perpetuo labuntur ac fluunt, neque diutius permanent uno & eodem statu . Itaque veteres Philosophi Protagoras, Heraclitus, Empedocles , cum ad haec tantum respicerent, Omnia
fieri, nihil eme dicebant: ut est apud Platonem in Theaeteto, & refertur in Cratylo dictum Heracliti ,
. At species & genera, quibus singulae res continentur, & uno verbo τοι καθολη, dc fuerunt ex omni Aeternitate , neque unquam esse desinent , neque ulli
89쪽
Iu I. ET HICORUM. 71 mutationi obnoxia sunt, sed semper eodem modo is habent. Non enim homo aut animal, aut nascitur , aut interit, sed hic homo , atque hoc animat: neque semper verum fuit eritue, Socratem esse animal ratione praeditum : at idem de homine ex omni aeternitate verum fuit, semperque erit. Neque semper verum est Λristidis iustitiam esse virtutem : non enim semper est Λristides : at semper verum , iustitiam esse virtutem. Hoc intuens Plato statuit , sola proprie eme, atque iccirco esse cetera
autem es te tantum πινα καθολη . Haec autem universa vocabat aut , id est , species aut formas rerum, & ο-ματα, ut α Οανθρωπον ideam hominis :-ideam equi. Stoici eadem postea vocarunt ουτινοι, ut ουτινα ἄνθρω πον , non hunc aut illum hominem, sed hominem in genere, & ex eo vocarunt sophismatum genus quoddam , ουτινας , quale hoc est ,
Mτις-εν El-ας,ουκ εσιν ἐν αταρτιν. A ο ν πεύκεσιν - ανθρωπος ιν ατίτν quorum vitium in eo positum eme dicebant, quod in P τινου πιανὸς του ουτινα progrederetur argumentatio . Neque tantum substantiarum ideas faciebat Plato , verum etiam, ut nunc loquimur,
μαιον, oc talia , de quibus est in Parmenide . Neque naturalium modo rerum , sed dc earum , quae artificio constant, ut dc κυαθοτη-: de quibus a Diogene aliquando iritius , eum 'icillim amarissimo dicto pupugit. Ut narrat Laertius . Addebat sine id eis neque scientiam , neque memoriam constare posse : nam earum utramque esse rerum stabilium ac permanentium . Tale autem nihil eme praeter ideas. Atque hic si substitimet Plato , ferri aliquo modo poterat, Omnia que illius dicta veram aliquam oc commodam interpretationem recipere videbantur . Nam 8c verum est res
singulas, quae quidem sub orbem lunae subiectae Rint,
90쪽
72. M. .Α N T O N I I Μ D R E T 1 infinitis mutationibus agitari, ideoque per se sub scien- itiam non cadere: universa autem & communia aeterona esse , & semper eodem modo se habentia . Demons ratio enim & definitio sunt aeternorum Ec immutabilium , ut docetur in posterioribus analyticis . Ferri etiam , dummodo recte intelligeretur , poterat, species& genere substantias esse . Quicquid enim λεγεται , τι substantiam quodammodo significare dicitur. Sed di vere dicitur , ex iis quae sunt καθολα , ct memoriam effici 3c scientiam, abstrahit enim animus noster ab iis, quae sub sensum cadunt, communia quaedam , eaque recondit , atque iis utitur . At quod plerumque usu- venire hominibus solet , ut inventa sua nimis ament , eaque plus iusto exornare atque amplificare studeant,
id Platoni quoque contigit: qui dum ideas quasi fili las quasdam suas , proprium ingenii sui fetum , quantum plurimum potest , omnibus commendare conatur, multa protulit , quae Aristoteles , qui veritatis aman- etissimus , a figmentis autem & ab allegoriis in tractanda Philosophia alienissimus erat, serre non potuit. DO cuit enim eas substantias esse ab iis omnibus , quae sub sensum caderent , non intelligentia tantum sed reipsa separatas, ad qua S Omnium generationum principia re- lferenda essent, in quas tanquam in exemplaria intuens s
Deus, cetera Omnia procuderet. Animos etiam nostros iantequam demitterentur in corpora, familiariter, ut ita dicam , versatos esse cum id eis, & ex earum intui- itu omnium rerum cognitione vigui Se : post cum inperturbatum corporis domicilium commigrassent, obli- tos eme eorum , quae antea sciverant, reminisci tamen eorum alios facilius , alios maiori negotio, prout cuique maior aut minor, cum corpore coniunctio emet .
Neque discere hic quicquam nos, sed reminisci: & eos
qui docere viderentur , tantum revocare ac redigere inmemoriam ea , quae nobis antequam nasceremur, co gni